Exameron
- 5.22.1
cancer quoque quas cibi gratia praestigias instruit! namque et ipse ostreo delectatur et carnis eius epulum sibi quaerit. sed quia ut pinus? cibi moliri, quoniam cum difficilis est uenatio tum periculosa - difficilis, quia testis ualidioribus esca interior includitur; nam uelut muris quibusdam mollitiem carnis praecepti imperialis interpres natura muniuit, quam medio testarum quodam sinu concauo nutrit ac fouet et quasi in quadam ualle diffundit ; et ideo cassa omnia temptamenta sunt cancri, quia aperire clausum ostreum nulla ui potest, et periculosum est, si chelam eius includat —, ad argumenta. confugit et insidias noua fraude molitur. itaque quia omnia genera delectatione mulcentur, explorat si quando ostreum in remotis locis ab omni iam contra solis radios diptycum illud suum aperiat et reseret claustra testarum, ut libero aere uisceris sui uoluptatem quandam capiat, et tunc clanculo calculum inmittens inpedit conclusionem ostrei ac sic aperta claustra repperiens tuto inserit chelas uisceraque interna depascitur.
- 5.23.1
sunt igitur homines, qui cancri usu in alienae usum circumscriptionis inrepant et infirmitatem propriae uirtutis astu quodam subfulciant, fratri dolum nectant et alterius pascantur aerumna: tu autem proprio esto contentus et aliena te damna non pascant. bonus cibus est simplicitas innocentiae. sua bona adtonita insidiari nescit alienis nec auaritiae facibus inardescit. cui lucrum omne ad uirtutem dispendium est, ad cupiditatem incendium. et ideo beata est, si bona sua nouerit, cum ueritate paupertas et omnibus praeferenda thensauris, quia melius est exiguum datum cum dei timore quam thensauri magni sine timore. quantum est enim quod hominem alat? aut si quaeris quod etiam aliis abundet ad gratiam, id quoque non multum est; melior est enim hospitalitas m holeribus cum gratia quam uitulorum pinguium praeparatio cum discordia. utamur ergo ingenio ad quaerendam gratiam et salutem tuendam, non ad alienam circumscribendam exemplum. licet nobis uti exemplis maritimis ad profectum nostrae salutis, non ad alienae periculum.
- 5.24.1
9,24 Echinus, animal exiguum. uile ac despectabile, maritimum loquor, plerumque index futurae tempestatis aut diuersisque solet esse nauigantibus. denique cum procellam uentorum praesenserit, calculum ualidum arripit eumque uelut saburram uehit et tamquam ancoram trahit, ne excutiatur strauit. itaque non suis se librat uiribus, sed alieno stabilit et regit pondere. quo indicio nautae uelut signum futurae perturbationis capessunt et sibi excitet, ne eos inparatos turbo inprouisus inueniat. qui mathematicus, qui astrologus sed Chaldaeus potest sic siderum cursus, sic caeli motus et signa conprehendere? quo ingenio ista collegit, quo doctore percepit? quis ei fuit tanti interpres augurii? homines confusionem uident et saepe falluntur, quod plerumque eam sine tempestate discutiat: echinus non fallitur, echinum sua nequaquam signa praetereunt.
- 5.25.1
unde exiguo animali tantam scientiam, ut futura praenuntiet? quo magis in eo nihil est, quo tantam possit habere uero, crede quod per indulgentiam domini rerum omnium hic quoque praescientiae huius coniugalis acceperit. etenim si faenum deus sic uestit, ut miremur, si pascit uolatilia, singulorum parauit coruo escam — pulli enim eius ad dominum clamant —, si mulieribus dedit texturae sapientiam, si araneam, quae tam subtiliter ac docte laxos casses suspendit in foribus, sapientiae non reliquit inmunem, si ipse uirtutem equo dedit et soluit de ceruice eius formidinem, ut exultet in campo et occurrens regibus uanitatis, odoretur bellum eminus, excitetur sono tubae, si haec inrationabilia pleraque et alia insensibilia ut faenum, ut lilia repleuit suae dispositione sapientiae, quid dubitamus quod etiam in echinum contulerit huius gratiam praescientiae? nihil enim inexploratum, nihil dissimulatum reliquit. omnia uidet qui pascit omnia, omnia replet sapientia qui omnia in sapientia fecit, ut scriptum est. et ideo si echinum uisitationis suae exortem non praetermisit, si eum considerat et futurorum informat indiciis, tua non considerat? immo uero considerat, sicut testatur eius diuina sapientia dicens: si respicit uolatilia, si pascit illa, nonne uos pluris estis illis? si enim faenum agri, quod hodie est et cras in ignem mittitur, deus sic uestit, quanto magis uos minimae fidei?
- 5.26.1
An uero sine quadam dote naturae manere piscibus etiam illam putamus gratiam, quod unumquodque genus piscium praescripta sibi domicilia habet, quae sui generis nullus excedat, non incurset alienus ? quis geometra his diuisit habi- \' tacula nullis rumpenda temporibus? sed geometram audiuimus, thalassometram numquam audiuimus: et tamen pisces mensuram suam norunt, non muris urbium portisque praescriptam, non aedificiis domorum, non agrorum finibus limitatam, sed mensuram eius quod oporteat, ut tantum satis sit unicuique quantum ad usum abundet, non quantum auiditas quaedam inmoderata sibi uindicet. lex quaedam naturae est tantum quaerere quantum sufficiat ad uictum et alimentorum modo sortem censere patrimonii. hoc genus piscium in illo sinu maris alitur et gignitur, illud in alio. denique non repperies confusa genera piscium, sed quod hic abundat alibi deest iterum. ille sinus maris cephalos alit, lupos ille, ille perimendum, lucustas alius. non est libera uagandi potestas, nec tamen aut interclusa montibus copia aut fluuiis interlabentibus transitus inpeditur, sed usus natura inpressus tamquam patriae finibus unumquemque sese tenere et ultra incolas prodire suspectum.
- 5.27.1
at nobis longe alia sententia, mutare exilio domus, incolarum fastidio teneri, aduenarum captare gratiam, transferre terminos perpetuos, quos posuerunt patres nostri, agrum ad agrum iungere, domum ad domum. interfecti terra hominibus, sternuntur et maria, rursus pro singulorum libidine inciditur terra, mare infunditur, ut insulas faciant, possideant freta. spatia maris sibi uindicant iure mancipii pisciumque iura sicut uernaculorum condicione seruitii sibi subiecta commemorant. iste, inquit, sinus maris meus, ille alterius: aurum elementa sibi potentes. his ostreae in fluctibus nutriuntur, his in uiuario piscis includitur. luxuriae nec mare sufficit, nisi apothecas habeant ostrearum. itaque aetates earum numerant et piscium receptacula instruunt, ne conuiuium maria mari non possit inpleri. nam uicini nomen quibus audiunt auribus, quibus oculis intuentur possessiones eorum ! quemadmodum dies noctisque excogitant, ut aliquid proximis auferant! numquid soli habitabitis super terram? clamat propheta. cognoscit haec dominus et uindictae reseruat.
- 5.28.1
Quanto aliena a piscibus auiditatis rapina! illi naturalia captant secreta et ultra orbis terrarum terminos mare norunt, quod nullae interpolant insulae, nec terra aliqua interiacet uel ulterius ulla sit posita. illic igitur ubi diffusum late mare omnem spectandi usum, utilitatis gratia nauigandi intercludat audaciam, condere se feruntur cete, illa inmensa genera piscium, aequalia montibus corpora, ut tradiderunt nobis qui uidere potuerunt. illic quietum aeuum exigunt discreta ab insulis et ab omnibus maritimarum urbium contagiis separata habent suas regiones et habitacula distributa. manent in his inoffenso uicinorum limite nec uago transitu mutationes quaerunt locorum, sed tamquam patrium solum diligunt et in his inmorari dulce arbitrantur. quae ideo elegerunt, ut solitariam uitam remota possint arbitrorum interpellatione transigere.
- 5.29.1
sunt tamen aliqua piscium genera, qui non ingenii facilitate loca mutent, sed fouendi partus necessitate, quem oportuno atque legitimo procurantes tempore ex plurimis locis ac diuerso maris sinu uelut communi consilio conuenientes coniuncto agmine aquilonis maria petunt et ad illud marinos mare partium quadam naturae lege contendunt. dicas, si ascendentes uideas, reuma quoddam esse; ita proruunt fluctusque intersecant per Propontidem in Euxinum uiolento impetu profluentes. quis piscibus haec adnuntiat loca, praecipit tempora? quis tribuit dispositionem uiandi, comitandi ordinem, metas et tempora reuei\'teQdi? homines scilicet imperatorem habent, cuius expectatur imperium, procedit tessera, proponuntur edicta prouincialibus ut conueniant, tribunis militum litterae diriguntur, dies statuitur: et plerique ad dies statutos occurrere nequeunt. quis imperator piscibus praeceptum dedit, quis doctor hanc tribuit disciplinam, qui metatores itinera disponunt, qui duces iter dirigunt, ut nullius desit occursus? sed agnosco quis ille sit imperator, qui ordinatione diuina sensibus uniuersorum suum infundat imperium, qui tacitus mutis animantibus naturalis disciplinae ordinem tribuat, non solum magna penetret, sed etiam per minima quaeque se fundat. diuinae legi piscis obsequitur, et homines contradicunt. piscis sollemniter obaudit mandata caelestia, et homines inrita faciunt dei praecepta. an contemptibilis tibi uidetur, quia mutus est rationisque expers? sed uide ne tu tibi magis incipias esse contemptui, si inrationabili maria deprehendaris. quid autem rationabilius hoc piscium transitu, cuius rationem quidem uerbis non explicant, sed factis locuntur? pergunt enim aestatis tempore ad fretum Ponti, eo quod reliquo maris sinu hic sinus dulcior sit. non enim tamdiu sol ei fluctu quamdiu ceteris inmoratur, eaque mari causa ut non omnem aquam exhauriat, quae dulcis ac potabilis sit. quis autem ignoret quod etiam ea quae maritima sunt aquis plerumque dulcibus delectentur? denique dum flumina secuntur et ad superiora ascendunt, frequenter alieni pisces generis capiuntur in mari. cum haec igitur causa Pontum illis faciat gratiorem uel quod aestus temperet sollemnis illic flatus aquilonis, tum oportuniorem ceteris iudicant, in quo generare et partus possint omnesque enutrire, quod teneri fetus laborem alienae regionis ferre uix possint, quos illic fouet aeris blanda clementia. itaque peracto munere omnes simul eo quo uenerant agmine reuertuntur.
- 5.30.1
Quaenam ista sit ratio consideremus. obiectus est Ponti sinus boreae ceterorumque uentorum uiolentissimis flatibus, unde si grauis illic procella furit, tempestates mouentur, ita ut de profundo harena uertatur, cuius rei fluctus harenosus indicio est, qui uentorum motu insurgens altius, tum pondere grauior haud dubie non solum nauigantibus, sed etiam maritimis ipsis animantibus intolerabilis habetur. accedit illud, quod cum plurima et maxima Ponto flumina misceantur, tum hiberno tempore sinus ipse frigidior et torrentum rigescat omnem. propterea pisces tamquam arbitri fluentorum aestate illic asperantis aurae clementiam captare septentrionalium, cuius amoenitate perfuncti rursus hiemis aspera declinare contendunt et septentrionalis plagae saeua fugientes in reliquos se sinus conferunt, in quibus aut uentorum mollior sit placiditas aut solis soleat uernare temperies. nouit igitur piscis pariendi tempus, quod pro magno mysterio dixit Solomonis sapientia, nouit tempus eundi atque redeundi, nouit tempus perfunctionis et iactationis et nouit ut non queat falli, quia non rationis aestimatione et disputationis argumento utitur, sed inspiratione naturae, quae uera est magistra pietatis. denique omnes animantes reseruandi habent pariendi tempora, homo solus indiscreta atque confusa. reliqua genera clementiam temporis quaerunt, mulieres solae partus suos inclementer effundunt; uaga enim et intemperans libido generandi uagam pariendi aetatem exhibet. piscis tanta illic transmittit, ut utilitatem aliquam generi suo quaerat, nos quoque diffusa aequora transfretamus; sed quanto honestius quod successionis amore quam quod pecuniae auiditate suscipitur? denique illis ad pietatem, nobis ad quaestum transmissio deputatur. illi subolem referunt omnibus mercibus hic, nos mercem longe inparem ad periculi uicem misera lucri cupidine reportamus. itaque illi patriam repetunt, nos derelinquimus: illis nando incrementum generis adquiritur, nobis minuitur nauigando.
- 5.31.1
quis igitur neget diuinitus illis infusum ingenium esse huiusmodi atque uirtutem, cum uideat istos in aquilonem tam sollemnem obeundae fecunditatis peregrinationem uiuaci ingenio conponere, alios in exiguo corpore tantum ualiditatis adsumere, ut maximas hic plenis currentes uelis in mediis fluctibus sistant, sicut breuis pisciculus echeneis tanta facilitate memoratur nauem ingentem statuere, ut quasi radicatam mari haerere uideas nec moneri; aliquamdiu enim inmobilem seruat. an et huic putas sine creatoris munere tantum potuisse subpetere uirtutis? quid gladios loquar aut serras aut canes maritimos aut balaenas aut , quid etiam turturis aculeum et hoc mortuae? sicut enim uiperae imbres si quis calcauerit recens dumtaxat grauius quam uenenum nocere fertur et inmedicabile uulnus serpere, ita etiam turtur aculeo suo mortua amplius quam uiua periculi adferre memoratur. lepusculus quoque, timidum animal in terris, in mari formidabile, citam et quae non facile possit noluit corruptelam inuehit. uoluit enim te creator tuus nec in mari satis ab insidiantibus esse securum, ut propter pauca quae noceant quasi in excubiis positus armis fidei semper et scuto deuotionis noluit a domino tuo debeas salutis sperare praesidium.
- 5.32.1
ueniamus ad Atlanticum mare. quam ingentia illic et infinitae magnitudinis cete, quae si quando supernatant fluctibus, ambulare insulas putes, montes altissimos summis ad caelum uerticibus eminere! quae non in acta nec in litoribus, sed in Atlantici maris profundo feruntur uideri, ut eorum conspectu nautae a nauigandi in illis locis praesumptione reuocentur nec secreta elementorum adire sine supremo terrore mortis usurpent.
- 5.33.1
Sed iam adsurgamus ipsi de profundo maris et aliquantum sermo noster emergat atque ad superiora se subrigat. solum ea quae usitata multis et plena sint gratiae, quomodo aqua in salis uertatur soliditatem, ut ferro saepe caedatur, quod de Brittanicis salibus nihil mirum, qui <in> speciem marmoris ualidi eiusdem metalli niueo candore resplendent, salubres corporis cibo et potui nimis grati: quomodo etiam non indecorus lapis coralium in mari herba sit, si in aerem transferatur, lapidis firmitate solidetur: unde etiam ostreis pretiosissimam margaritam natura infixerit, quomodo eam maris aqua io tam molli carne tantum. quae difficile apud reges inueniuntur, ea. litoribus quasi meridiano iacent uulgo et in saxis asperis et cautibus colliguntur. aureum etiam uellus aqua nutrit et lanam in memorati speciem metalli gignunt litora, cuius colorem nullus adhuc eorum qui fucis diuersis obducunt uellera potuit imitari. adeo naturae maritimae gratiam humana implere nescit industria. scimus qua sollicitudine uellera ouium etiam minus pretiosa curentur; sint licet optima, nequaquam tamen his fucus innascitur. hic naturalis color est, quem nullus adhuc fucus aequauit. hoc quoque piscis est uellus. sed et ipsi murices, qui insigne dant regium, sunt maritimi.
- 5.34.1
et quae pratorum gratia uel hortorum amoenitas potest caeruli maris aequiperare picturam? uolatus licet in pratis flores refulgent, auri quoque fulgorem in substitutum lana resplendet, et illi cito marcescunt, ista diu duratura. seruatur. naturam in hortis eminus nitent, uela in nauibus; hic odor, illic uentus aspirat. quae utilitas in folio? in nauibus quanta commercia! lilia suauitatem narium, uela hominum salutem inuehunt. adde pisces salientes et delphinas ludentes, adde rauco sonantes fluctus murmure, adice currentes naues ad litora uel de litoribus exeuntes. et cum e carceribus emittuntur quadrigae, quanto studio spectantum et amore certatur! equus tamen in uanum currit, non in uanum nauigia: ille in uanum, quia uacuus, ista ad utilitatem quasi plena frumenti. quid canenda gratius quae non uerbere aguntur, sed uentorum spiramine, ubi nemo refragator, sed omnes fautores sunt, ubi nemo uincitur quicumque peruenerit, sed omnes puppes, quae peruectae fuerint, coronantur, ubi palma merces salutis, uictoria pretium regressionis est. quantum enim distat inter directos cursus ac reflexos! isti perpetuantur, hi bellatoribus. adiunge remigiis contexta litora, quibus uexillum exeundi aura de caelo est. itaque aurigae plausum inanem referunt, hi soluunt uota seruati.
- 5.35.1
quid de Iona dignum loquar, quem cetus excepit ad uitam, reddidit ad prophetandi gratiam? emendauit aqua quem terrena deflexerant, psallebat in utero ceti qui maerebat m terris et, ut utriusque redemptio non praetereatur elementi, terrarum salus in mari ante praecessit, quia signum filii hominis signum terribilis. sicut iste in utero ceti, sic Iesus in corde terrae. in utroque remedium, maius tamen in mari pietatis exemplum, quoniam exceperunt pisces quem homines refutarunt et quem homines crucifixerunt pisces seruauerunt. Petrus quoque in mari titubat. sed non labitur et confessus in fluctibus tamen negauit in terris. itaque illic quasi deuotus manu adprehenditur, hic quasi oblitus aspectu censorio minutis. sed iam rogemus dominum, ut sermo noster quasi Ionas eiciatur in terram, ne diutius in salo fluctuet. et bene etiam exiuit cucurbita, quae obumbret nos a malis nostris. sed et ipsa procedente sole arefacta admonet requiescendum, ne in terra aestuare incipiamus ingenio et nobis etiam uerba deficiant. certe plus nobis quam Nineuitis data est in aquis remissio peccatorum.
- 5.36.1
Et cum paulolum conticuisset, iterum sermonem adorsus ait: Fugerat nos, fratres dilectissimi, necessaria de natura auium disputatio, et sermo huiusmodi nobis cum ipsis auibus euolauerat. suscitare enim natura quadam, ut ii qui aliquid intuentur uel dicendo exprimere uolunt eorum qualitatem quae uel intuentur uel loquuntur adsumant, ut et cum pigrioribus suscitare et cum uelocibus celeri rapiamur aspectu, stilo quoque aut tardiore utamur aut rapido. itaque cum caueo, ne mari demersa praetereant et aquis operta me lateant, ros omne uolatile, quia dum inclinatus imos aquarum gurgites scrutor, aerios non respexi uolatus, nec umbra saltem pinnae me praepetis lacrimae, quae in aquis potuit relucere. uerum ubi omne negotium expeditum putaui et absolutum esse me credidi et diem quintum consummatum arbitratus sum, uenit in mentem auium, quae cum eunt cubitum, quasi peracto laetae munere aethera cantu mulcere consuerunt. quod uelut sollemniter surgente et occidente die instaurare consuerunt, ut decursi uel adoriendi nocturni iuxta diurnique temporis laudes suo referant creatori. magnum igitur incentiuum excitandae nobis deuotionis amiseram. qui enim sensum hominis gerens non erubescat sine psalmorum celebritate diem claudere, cum etiam minutissimae aues sollemni deuotione et dulci carmine ortus dierum ac noctium prosequantur?
- 5.37.1
redeat igitur nobis uolaticus sermo, qui paene fuerat lapsus ex oculis et aquilae modo alta petens pondus suos obduxerat nubibus, nisi quia oculos abluti aqua dum de gurgite leuamus ad caelum, speculati uacuum aeris uolatibus ferri ad necessitatem stili putauimus esse reuocandum. eritis uos iudices, qui estis aucupes uerbi, utrum inundauerunt euolet an utiliter in uestra sit retia relapsus. nec uereor ne fastidium nobis obrepat in uolatibus requirendis, quod non obrepsit in gurgitibus perscrutandis, aut aliqui ex nobis in disputatione obdormiat, cum possit auium cantibus excitari. sed profecto qui inter mutos pisces uigilauerit non dubito quod inter canoras aues somnum sentire non possit, cum tali ad uigilandum gratia prouocetur. neque uero uile putetur, quod potuit praeteriri, cum sit tertia pars in animantibus creaturae. tria enim genera animantium esse non dubium est, terrenum uolatile aquatile. denique sic scriptum est: educant aquae reptilia animarum uiuentium secundum genus et uolatilia uolantia super terram secus firmamentum caeli secundum genus.
- 5.38.1
Reuocanmr ad superiora sicut obliuiosi matores, qui cum inconsulto praeterierint, in sua reuei-tentes uestigia incuriae suae multam repetito itineris labore suscipiunt. est tamen etiam bonus uiator, qui dispendium regressionis reliqui itineris compendiosa celeritate compenset, ut mihi faciendum arbitror, maxime cum de auibus sermo sit, quae solent oculos hominum uolatu properatiore praestringere. quid enim conuenit in his demorari in quibus celeritas placere consueuit? auius igitur et inusitatus in tali genere scriptionis sermo noster canoris auibus I resonet ac resultet.
- 5.39.1
sed unde mihi cygnea carmina, quae etiam sub graui mortis inminentis terrore delectant? unde mihi illos naturales modulos cantilenae, quibus etiam paludes sonorae cantus edunt dulcissimos suauitate ? unde mihi uoces sittaci dulcedinemque merularum? utinam hoc) luscinia canat, quae dormientem de somno excitet; ea enim auis signare solet diei surgentis uersari et effusiorem diluculo deferre laetitiam. tamen si illorum suauitas deest, sunt gementes turtures et raucae columbae, tum etiam cornix plena uoce pluuiam uocat. unde rurale in sermone quo possumus, scientia quam nos rusticani docuerunt persequamur.
- 5.40.1
Et quoniam de aquatilibus reptilibus diximus, arduum est ut subito ad aues caeli sermo noster ascendat. et ideo de his auibus prius dicamus, quae circa aquas maris fluminumque uersantur, cum quibus possumus emergere. itaque ab alcyone sermonem adoriamur. ea est auis maritima, quae in litoribus fetus suos edere solet, ita ut in harenis oua deponat medio fere hiemis. nam id temporis fouendis habet deputatum partibus, quando maxime insurgit mare litoribusque uehementior in inliditur. quo magis repentinae placiditatis sollemnitate auis huius eluceret gratia. namque ubi undosum fuerit mare, positis ouis subito mitescit et omnes cadunt uentorum procellae aurarum quiescunt ac placidum uentis stat mare, donec oua fouet alcyone sua. septem autem dies fotus sunt, quibus decursis educit pullos fetusque absoluit. ilico alios quoque septem adiungit dies, quibus enutriat partus suos, donec incipiant adolescere. nec mireris tam exiguum nutriendi tempus, cum absolutio fetuum tam paucorum dierum sit. tantam autem gratiam minuscula auis diuinitus indultam habet, ut hos quattuordecim dies nautici praesumptae serenitatis obseruent, quos et alcyonidas uocant, quibus nullos motus procellosae tempestatis horrescant. nonne uos passeribus pluris estis? dominus ait.
- 5.41.1
si igitur auis minusculae contemplatione et insurgit mare et repente ut\' atque aspero hiemis inter graues procellas tempestatesque uentorum deterget caeli nubila fluctusque componit elementis omnibus subito infusa tranquillitas, quantum praesumere debeas, o homo, ad imaginem dei factus agnoscis, si tamen auiculae istius fidem studio deuotionis . illa tempestates uidens insurgere, saeuire uentos inter hiberni saeua, non reuocatur neque reflectitur, sed inpellitur. denique in litore sua oua constituit, ubi ea relabente fluctu madida adhuc harena suscipiat, nec insurgentes fluctus, quos immurmurare atque adlabi uideat, reformidat.
- 5.42.1
et ne putes quod ouorum uideatur habere contemptum, continuo, ubi deposuerit oua, nidificat et suo partus corpore fouet nec saluti propriae adluuione litoris pertimescit, sed secura de dei gratia uentis se committit et fluctibus. parum est hoc. adiungit totidem alios ad nutriendum dies nec interpellari tot diebus infidi maris tranquillitatem ueretur temptatque dictum suum naturae iam sollemnitate fundatum. illa teneros fetus non latibulis aliquibus abscondit aut tectis nec includit cauernis, sed nudo et praescripta committit solo, quereris defendit a frigore, sed diuino fotu, quo magis cetera despiciat, tutiores fore extimat. quis nostrum paruolos suos non uestimentis tegat, tectis abscondat, quis non claudat eos saeptis cubiculorum, quis non ita diligenter undique fenestras obstruat, ne qua possit aura uel leuiter penetrare? merito quos tam sollicite induimus ac fouemus, exuimus eos clementiae caelestis inuolucro, turmis uero quos nudos proicit eos diuino uestit indutu.
- 5.43.1
Nec uos praeteribo, merguli, quibus ab adsiduitate mergecdi nomen dic haesit. quomodo semper mergentes aurarum signa colligitis et praeuidentes tempestatem futuram propere medio reuolatis ex aequore et ad litorum tuta cum clamore conceditis! quomodo etiam, fulicae - quae maritimo delectantur profundo — refugientes quam praescitis commotionem maris in uado luditis! ipsa ardea, quae paludibus inhaerere consueuit, notas bona sedes imbresque formidans supra nubes uolat, ut procellas nubium sentire non possit. consideremus diuersas uolucres maris, quemadmodum inminente uentorum motu ad tutiora et tunc temporis dulciora sibi stagna se conferant atque in abscondito terrarum sinu cognita sibi alimenta rimentur.
- 5.44.1
nocturnas autem anserum quis non miretur excubias, qui uigilias etiam suas cantus adsiduitate testantur? denique eo etiam Romana Capitolia a Gallo hoste seruarunt. merito illis debes, Roma, quod regnas. dii tui dormiebant et uigilabant anseres. ideo illis diebus anseri sacrificas et non frequenter; cedunt enim di uestri anseribus, a quibus se sciunt esse defensos, ne et ipsi ab hostibus caperentur.
- 5.45.1
Pulchre autem post descriptionem piscium de his auibus quae adsuetae sunt aquis sermo successit, quia et ipsae similiter usu natandi et munere delectantur. unde prima cognatio uidetur auibus istis esse cum piscibus, quoniam natandi communis quaedam uidetur utrique generi esse consortio. secunda quoque cognatio auibus et piscibus est eo quod uolantis usus species sit natantis. sicut enim aquam natando piscis incidit, ita auis aerem uolatu celeri secat. atque utrique generi similiter caudae suppetit alarumque remigium, ut pisces ad priora se freno subrigant atque ad ulteriora procedant, caudae quoque gubernaculo uel quo uelint se facile conuertant uel impetu quodam e regione iter suum dirigant. aues quoque aeri uolatibus suis uelut aquis innatant et quasi quaedam extendunt brachia, cauda quoque se uel ad superiora subrigunt uel ad inferiora demergunt. unde quoniam in nonnullis idem usus et species, ideo de aquis utriusque generis natiuitas diuina praeceptione processit. dixit enim deus: producant aquae reptilia animarum aliquantum secundum genus et uolatilia uolantia secus firmamentum caeli secundum genus. non inmerito igitur, quia de aquis genus utrumque producitur, natandi i proprietas utrisque peccatorum.
- 5.46.1
sane cum et coluber lubricus opprimens serpentes - ideo enim serpenti nomen est inditum, quia non possunt ambulare, sed repere —, dracones quoque simili modo ut pisces plerique sine pedibus sint, nullum auium genus pedum officio caret, quia omnibus uictus e terris. et ideo pedum munere fulciuntur, quia huiusmodi ad escam quaerendam indigent ministerio. itaque aliae uolucres unguibus armantur ad opprimit, ut accipitres et aquilae, quae rapinam uenationis exercent: aliae uel ad incedendum uel ad cibum sibi parandum usu ministerioque utuntur adcommodo.
- 5.47.1
Unum autem nomen auium, sed genera diuersa, quae quis possit aut memoria aut cognitione conprehendere ? sunt itaque aues, quae carne indiuidua. ideo his ungues asperi, curuatum atque acutum os, uelox uolatus, quoniam raptu uiuunt, ut possint facile praedam conprehendere quam secuntur, propere uel ore uel unguibus euiscerare. sunt etiam aues, quae reperto pascuntur semine, aliae diuerso et fortuito cibo. est etiam diuersitas copularum, quarum gratia carent quae intendunt rapinis. nam propter auiditatem praedandi uel propter insidias meritum nec ipsis inter se conuenit, et ideo declinant sui copulam — refugit enim auaritia consortium plurimorum —, deinde coniunctio plurimorum facile ipsa se proderet. his ergo auibus nihil est copulatorium praeter iugale consortium. ergo aquilis accipitribusque hic usus est uitae, contra uero columbae grues sturni corui atque cornices, etiam turdi gaudent plurimum conexione.
- 5.48.1
alia quoque auium genera enchoria, quae manent in locis semper, alia aduenticia, quae obeunt regiones alias et peracta hieme reuertuntur. sunt alia. quae hieme redeunt, aestate peregrinantur a nobis, siue quod alia hiemis tempore ad calidiora se conferant, filius quod pleraque rursus aestatem in his locis exigant, quae amoeniora nouerunt. turdi denique autumni fine, hiemis confinio quasi exacta aestate se referunt. Quibus nos inhospitali immanitate molimur insidias et diuerso genere nunc infida sede decipere, nunc sibilo eos fallere, nunc laqueis eos captare contendimus. ciconiae reditus uexillum ueris attollit. grues, quia alta petunt, amant frequenter peregrinari.
- 5.49.1
aliae aues ad manum se subiciunt et mensae adsuescunt tactuque mulcentur, aliae reformidant. aliae isdem quibus homines domiciliis delectantur, aliae secretam in desertis uitam diligunt, quae requirendi sibi uictus difficultatem libertatis amore compensant. aliae uocibus tantum terris, aliae canoro delectant suauique modulamine. quaedam ex natura, aliae ex institutione diuersarum uocum oblocuntur discrimina, ut hominem putes locutum, cum locuta sit auis. quam dulcis merularum, quam expressa uox psittaci est! sunt etiam aliae simplices ut columbae, aliae astutae ut perdices; gallus iactantior, pauus speciosior. sunt etiam uitae in auibus et operum diuersitates, ut aliae ament in commune consulere et conlatis uiribus uelut quandam curare rem publicam et tamquam sub rege uiuere, aliae sibi quisque prospicere, imperium recusare et, si capiantur, indigno uelint exire seruitio.
- 5.50.1
IAb his igitur ordiamur quae nostro se usui imitationem dederunt. in illis enim politia quaedam et militia naturalis, in nobis coacta atque seruilis. quam iniusso et uoluntario usu grues in nocte sollicitam exercent custodiam! dispositos uigiles cernas, et ceteris consortibus generis historia aliae circumeunt et explorant, ne qua ex parte temptentur insidiae, atque nisi deferunt inpigro sui uigore tutelam. post ubi uigiliarum fuerit tempus impletum, perfuncta. munere in somnum se praemisso clangore conponit, ut excitet dormientem cui uicem muneris traditura est. at illa uolens suscipit sortem nec usu nostro inuita et pigrior somno renuntiat, sed inpigre suis excutitur stratis, uicem exsequitur et quam accepit gratiam pari cura atque officio repraesentat. ideo nulla desertio, quia deuotio naturalis, ideo tuta custodia, quia uoluntas libera.
- 5.51.1
hunc etiam uolantes ordinem seruant et hac moderatione omnem laborem adleuant, ut per uices fungantur ductus consilio munere. praecedit enim una ceteris praestituto sibi tempore et quasi ante signa praecurrit, deinde conuertitur et sequenti sortem ducendi agminis cedit quid hoc pulchrius, et laborem omnibus et honorem esse communem nec paucis adrogari potentiam, sed quadam in omnes uoluntaria sorte transcribi?
- 5.52.1
antiquae hoc rei publicae munus et instar liberae ciuitatis est. sic a principio acceptam a natura exemplo auium politiam homines exercere coeperant, ut communis esset labor, communis dignitas, per uices singuli partiri curas discerent, obsequia imperiaque saxatiles, nemo esset honoris exsors, nullus inmunis laboris. hic erat pulcherrimus rerum status, nec insolescebat quisquam perpetua potestate nec diuturno seruitio frangebatur, quia et sine inuidia erat ordine muneris et temporis moderatione delata promotio et tolerabilior uidebatur quae communicabat sortem custodiae. nemo audebat alium seruitio premere, cuius sibi successuri honorem mutua forent subeunda fastidia, line labor grauis, quem secutura dignitas releuaret. sed postquam dominandi libido uindicare coepit indeptas et susceptas nolle deponere potestates, posteaquam militiae non ius commune coepit esse, sed seruitus, posteaquam non ordo factus est suscipiendae potentiae, sed studium anguillas, coepit etiam ipsa laboris functio durius sustineri, et quae non est uoluntaria cito locum relinquit incuriae. homines quam inuiti subeunt uigiliarum munera, quam aegre unusquisque in castris periculum sortitus excubat, quod tuendum sibi regali praeceptione committitur! proponitur poena desidiae: et tamen plerumque obripit incuria, non seruantur excubiae. necessitas enim, quae inponit obsequium, affert plerumque fastidium; nihil est enim tam facile, quin habeat difficultatem, quom facias inuitus. ergo et iugis labor auertit affectum et continua ac diuturna potentia gignit insolentiam. quem inuenias hominum, qui sponte deponat imperium et ducatus sui cedat insigne fiatque uolens numero postremus ex primo! nos autem non solum de primo, sed etiam de medio saepe contendimus et primos discubitus in conuiuio uindicamus ac, si semel delatum fuerit, uolumus esse perpetuum. ideo inter grues aequanimitas in laboribus est, humilitas in potestatibus. admonentur ut exerceant custodiae uices, non admonentur ut de potestate decedant, quia ibi naturalis quies somni interpe]landa, hic uoluntariae sedulitatis gratia praestanda est.
- 5.53.1
Ciconias ferunt collecto proficisci agmine, si quo pergendum putant, et simul plerisque circa orientem locis inuehi et quasi tessera militari pariter omnes moueri. exercitum credas cum signis suis pergere: sic omnes uiandi comitandique et praeeundi ordinem seruant. cornices autem ducunt eas ac dirigunt et uelut quibusdam exuere stipatricibus prosequuntur, adeo ut adiumenta quaedam bellantibus aduersus inimicas aues conferre credantur et propriis periculis bella aliena suscipere. cuius rei indicium est quia nullae interuallo aliquo temporis residere in illis locis repperiuntur et quia cum uulneribus reuertentes manifesta quadam sanguinis uoce ceterisque locuntur indiciis grauium se certaminum subisse conflictum. quis igitur illis poenam desertionis indixit, quis derelictae militiae supplicia formidolosa praescripsit, ut nulla alis hospitalibus turmis se subtrahere nitatur, sed certatim omnes deductionis munere officioque fungantur.
- 5.54.1
discant homines hospitalia seruare iura et ex auibus cognoscant quid religionis hospitibus sit deferendum, quae obsequia deputanda, quibus cornices etiam pericula sua negare non soleant. his igitur nos ianuas claudimus, quibus aues etiam animas suas conferunt, et quos illae consortio prosecuntur discriminis, eos tecti prohibemus hospitio et quorum illae bella suscipiunt, his nos bella frequenter inferimus. mentior, si non Sodomitanis haec fuit causa supplicii aut Aegyptius furor, genti hospitae dum bellum conatur inferre, inhospitalitatis poenas infidae naufragio plebis exoluit.
- 5.55.1
quam uero rationabilium non excedat pietatem ac prudentiam auis huius clementia consideradum, quam ne post exemplum quidem erat quisquam nostrum imitari potuerit. nam depositi patris artus per longaeuum senectutis plumarum tegmine alarumque remigio nudatos circum instans suboles pinnis propriis fouet et — quid dicam? — collaticio cibo pascit, quando etiam ipsa reparat naturae dispendia, ut hinc atque inde subleuantes senem fulcro alarum suarum ad uolandum exerceant et in pristinos usus desueta iam pii patris reuocent membra? quis nostrum releuare aegrum non fastidiat patrem? sit fessum senem suis umeris inponat, quod in ipsa sunt uix credibile habeatur ? quis, ut pius sit, non hoc seruulis mandet obsequium? at uero auibus non est graue quod pietatis est plenum, non est onerosum quod soluitur naturae debitum. non recusant aues pascere patrem, quod etiam praescripta necessitate sub terrore poenarum plerique hominum recusarunt. aues non scripta, sed nata lex stringit, aues ad hoc munus nulla praecepta conueniunt, sed gratiae naturalis officia, . aues non erubescunt reuerendi senis membra portare. est enim uectura pietatis, quod eo usque frequenti testificatione percrebuit, ut congruae mercedem remunerationis sit; nam Romanorum usu pia auis uocatur et quod uix uno imperatori consulto senatus delatum dicitur hoc istae aues in commune meruerunt. habent ergo aues istae decreta patrum ad propriae insigne clementiae; pios enim filios patrum prius oportuit iudicio praedicari. habent etiam uniuersorum suffragia; nam retributio beneficiorum άντιπελάργωσις nominatur; πέλαργος enim ciconia dicitur. uirtus itaque ab his nomen accepit, cum relatio gratiarum ciconiae uocabulo nuncupatur.
- 5.56.1
Habemus auiariae subolis erga cultus patrios pietatis exemplum: accipiamus nunc maternae sedulitatis in filios grande documentum. hirundo minuscula corpore, sed egregie pio sublimis adfectu, quae indiga, rerum omnium pretiosores auro nidos instruit, quia sapienter nidificat; nidus enim sapientiae potior est auro. quid enim sapientius, quam ut et uolandi uaga libertate potiatur et hominum domiciliis paruolos suos et tecta commendet, ubi subolem nullus incurset? nam et illud est pulchrum, ut a primo ortu pullos suos humanae usu conuersationis adsuescat et praestet ab inimicarum sit insidiis tutiores. tum illud praeclarum, qua gratia domus sibi sine ullo adiutore tamquam artis perita componat. legit enim festucas ore easque luto inlinit. ut conglutinare possit. sed quia lutum pedibus deferre non potest, summitates pinnarum aquae infundit, ut facile his puluis adhaereat et fiat limus, quo paulatim festucas uel minutos surculos sibi colligat atque adhaerere faciat. eo genere nidi totius fabricam instruit, ut quasi pauimenti solo prima eius intra aedes suas sine offensione uersentur nec pedem aliquis interserat per rimulas texturarum aut teneris frigus inrepat.
- 5.57.1
sed hoc industriae officium prope commune multis auibus, illud uero singulare, in quo est praeclara cura pietatis et prudentis intellectus et cognitionis insigne, tum quaedam medicae artis peritia, quod si qua pulli eius fuerint caecitate suffossi oculos siue conpuncti, habet quoddam medendi genus, quo possint eorum lumina intercepto usui reformari. nemo. igitur de inopia queratur, quod uacuas pecuniae proprias aedes reliquerit. prima est hirundo, quae uacua aeris abundat industria, aedificat nec inpendit, tecta attollit et nihil aufert proximo nec indigentia et paupertate ad nocendum alii compellitur nec in graui filiorum inbecillitate desperat. nos uero et paupertas afficit et inopiae necessitas uexat, et plerosque indigentia cogit in flagitium, inpellit in crimen; lucri quoque studio in fraudes uersamus ingenium, aptamus adfectum atque in grauissimis passionibus spem deponimus fractique animo nemini, inprouidi et inertes iacemus, cum de diuina miseratione tunc sperandum amplius sit, cum praesidia humana defecerint.
- 5.58.1
Discant homines amare filios ex usu et pietate cornicum, quae etiam uarietate filios comitatu sedulo prosecuntur et sollicitae, ne teneri forte deficiant, cibum suggerunt ac plurimo temporis nutriendi officia non relinquunt. at uero feminae latrare generis cito ablactant etiam illos quos diligunt aut, si ditiores sunt, lactare fastidiunt: pauperiores abiciunt paruulos et exponunt et deprehensos abnegant. ipsi quoque diuites, ne per plures suum patrimonium diuidatur, in utero eundi auferri et parricidalibus sucis in ipso genitali aluo pignera sui uentris extinguunt, priusque aufertur uita quam traditur. quis docuit nisi homo filios abdicari ? quis repperit tam inmitia patrum iura? quis inter naturae fraterna consortia fratres inpares fecit? unius diuitis filii diuersa sorte caeduntur. alius totius paternae sortis ascriptionibus inundatur, alius opulentae hereditatis patriae deplorat exhaustam atque inopem portionem. numquid natura diuisit merita filiorum? ex pari omnibus obstetrix quod ad nascendi atque uiuendi possint habere substantiam. ipsa uos doceat non discernere patrimonio quos titulo germanitatis aequastis. etenim quibus dedistis communiter esse quod nati sunt, non debetis his, ut id communiter habeant in quod natura substituti sint, inuidere.
- 5.59.1
accipitres feruntur duram in eo aduersus proprios fetus habere inclementiam, quod ubi eos aduerterint temptare uolatus primordia, nidis eiciunt suis continuoque eliminant ac, si morentur, propulsant pinnis atque praecipitant, uerberant alis coguntque audere quod trepidant nec ullum postea deferunt his munus alimoniae. quid mirum tamen, si rapere adsueti nutrire fastidiunt? consideremus ad hoc eos esse generatos, ut etiam aues ad canendum formido exerceat, ne passim curas relaxent, sed pericula a praedonibus declinanda prospiciant. deinde cum his natura quadam praedandi munus inoleuerit, magis a tenero pullos suos instituere uidentur ad praedam quam pastus abdicare conpendiis. cauent ne in tenera aetate pigrescant, ne soluantur deliciis, ne marcescant otio, ne discant cibum magis expectare quam quaerere, ne naturae ansa deponant uigorem. intermittunt studia nutriendi, ut in usum rapiendi audere conpellant.
- 5.60.1
aquila quoque plurimo sermone usurpatur quod suos abdicet fetus, sed non utrumque, uerum unum ex pullis duobus. quod aliqui fieri putauerunt geminandorum alimentorum fastidio. sed id non arbitror facile credendum, praesertim cum Moyses tantum testimonium in pullos suos pietatis huic dederit aui, ut diceret: sicut aquila protegit nidum suum etsuperpullossuosconfidit: expandit alas suas et adsumpsit eos et suscepit eos super scapulas suas. dominus solus deducebat eos. quomodo ergo expandit alas, si occidit alterum ? unde puto non auaritia nutriendi eam inclementem fieri, sed examine iudicandi. semper enim fertur probare quos genuit, ne generis sui inter omnes aues quoddam regale fastigium degeneris partus deformitas decoloret. itaque adseritur quod pullos suos radiis solis obiciat atque in aeris medio paruulos ungue suspendat. ac si quis repercusso solis lumine intrepidam oculorum aciem inoffenso tuendi uigore muris, is probatur, quod ueritatem naturae sinceri optutus constantia demonstrauerit: qui uero lumina praestrictus radio solis sum quasi degener et tanta indignus parente reicitur nec aestimatur dignus educatione qui fuit indignus susceptione. non ergo eum acerbitate naturae, sed indicii integritate condemnat nec quasi suum abdicat, sed quasi alienum recusat.
- 5.61.1
hanc tamen, ut quibusdam recurrit, regalis auis soluuntur plebeiae auis excusat clementia. auis enim, cui fulica nomen est, quae graece dicitur ϕήνη, susceptum illum siue abdicatum siue non agnitum aquilae pullum cum sua prole conectit atque intermiscens suis eodem quo proprios fetus maternae sedulitatis officio et pari nutrimentorum sumministratione pascit et nutrit. ergo ϕήνη alienos nutrit: nos uero nostros inmiti crudelitate proicimus. aquila uero si proicit, non quasi suum proicit, sed quasi degenerem non recognoscit: nos, quod peius est, quos nostros recognoscimus abdicamus.
- 5.62.1
Sed ueniamus ad turturem, quam lex dei uelut castae hostiae munus elegit. denique cum dominus circumcideretur, oblata est, quia scriptum est in lege domini, ut darent hostiam par turturum aut duos pullos columbarum. hoc est enim uerum Christi sacrificium pudicitia. corporalis et gratia spiritalis. pudicitia ad turturem refertur, ad columbam gratia. fertur etenim turtur, ubi iugalis proprii fuerit amissione uiduata, pertaesum thalamos et nomen habere coniugii, eo praeterire morte subpeditat, quoniam et infidelis ad perpetuitatem fuit et amarus ad gratiam, qui plus doloris ex morte quam suauitatis ex caritate generauerit. itaque iterare coniunctionem recusat nec pudoris iura aut deceptam uiri resoluit foedera, illi soli suam caritatem reseruat, illi custodit nomen uxoris. discite, mulieres, quanta sit uiduitatis gratia, quae etiam in auibus praedicatur.
- 5.63.1
quis igitur has leges turturi dedit? si hominem quaero, non inuenio. homo enim nullus est ausus, quando nec Paulus ausus est leges tenendae uiduitatis praescribere. denique percussorem: uolo ergo iuniores nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare aduersario et alibi: bonum illis, si sic maneant; quod se non continent, nubant; indicatur est enim nubere quam uri. optat Paulus in mulieribus quod in turturibus perseuerat. et alibi iuniores hortatur ut nubant, quia mulieres nostrae tm-turum pudicitiam implere uix possunt. ergo turturibus deus hunc infudit adfectum, hanc uirtutem continentiae dedit, qui solus potest praescribere quod omnes sequantur. turtur non uritur flore iuuentutis, non temptatur occasionis inlecebra; turtur nescit primam fidem inritam facere, quia nouit castimoniam reseruare auctoritate conubii sorte promissam.
- 5.64.1
: Diximus de mduitate auium eamque ab illis primum exortam esse uirtutem; nunc de integritate dicamus, quae in pluribus quidem auibus inesse adseueratur, ut possit etiam in uulturibus deprehendi. negantur enim uultures indulgere concubitu et coniugali quodam usu nuptialisque copulae sorte misceri atque ita sine ullo masculorum concipere semine et sine coniunctione generare natosque ex his in multam aetatem longaeuitate procedere, ut usque ad centum annos uitae eorum series producatur nec facile eos angusti aeui finis excipiat.
- 5.65.1
quid aiunt qui minor nostra ridere mysteria, cum audiunt quod uirgo generauit et inpossibilem innuptae, cuius pudorem nulla uiri consuetudo temerasset, aestimant partum ? inpossibile putatur in dei matre quod m potiuntur posse non negatur? auis sine masculo parit et nullus refellit: et quia desponsata Maria peperit, pudori eius faciunt quaestionem. nonne aduertimus quod dominus ex ipsa natura plurima exempla ante praemisit, quibus susceptae incarnationis decorem probaret, astrueret ueritatem?
- 5.66.1
i Nunc age quae aues uelut quandam rem publicam curare uideantur expediam atque uitae huius aetatem agere sub legibus. hinc occurrit rei publicae usus est leges omnibus esse communes atque obseruari eas deuotione communi, uno omnes teneri uinculo, non alii ius esse quod alius sibi intellegat non licere, sed quod liceat licere omnibus et quod non liceat omnibus non licere ; esse etiam communem reuerentiam patt-um, quorum consilio res publica gubernetur, commune omnibus urbis domicilium, commune conuersationis officium, occurrit praescriptum omnibus, unum esse consilium.
- 5.67.1
magna haec, sed quanto in apibus praestantiora, quae solae in omni genere animantium communem omnibus subolem habent, unam omnes incolunt mansionem, unius patriae clauduntur limine. in commune omnibus labor, communis cibus, communis omnibus operatio, communis usus et fructus est, communis uolatus — quid plura? — communis omnibus generatio, integritas quoque corporis uirginalis omnibus communis inuenias, quoniam nec inter se ullo concubitu miscentur nec libidine inuenerit nec partus quatiuntur doloribus et subito maximum filiorum examen emittunt e foliis atque herbis ore suo prolem legentes.
- 5.68.1
ipsae sibi regem ordinant, ipsae populos creant et licet positae sub rege sunt tamen liberae. nam et praerogatiuam rex tenent et fidae deuotionis affectum, quia et tanquam a se rex diligunt et tanto honorant examine. rex autem non sorte ducitur, quia in sorte euentus est, non iudicium et saepe inrationabili casu sortis melioribus ultimus quisque praefertur, neque inperitae multitudinis uulgari clamore signatur, quae non merita uirtutis expendit reges publicae utilitatis emolumenta rimatur, sed mobilitatis nutat incerto, neque priuilegio successionis et generis regalibus thronis insidet, siquidem ignarus publicae conuersationis cautus atque eruditus esse non poterit. adde adulationes atque delicias, quae teneris inolitae aetatibus uel acre in-. genium eneruare consuerunt, tum institutiones spadonum, quorum plerique suo magis quaestui quam usui publico animum regis inclinant. apibus autem rex naturae claris formatur insidiari, ut magnitudine corporis praestet et specie, tum quod in rege praecipuum est, morum illi. nam etsi habet aculeum, tamen eo non utitur ad uindicandum. sunt enim leges naturae non scriptae litteris, sed inpressae moribus, ut leniores sint ad puniendum qui potestate maxima consuerunt. sed etiam illae quae non obtemperauerint legibus regis paenitenti condemnatione se multant, ut aculei sui uulneri. quod Persarum populi hodieque seruare dicuntur, ut pro commissi pretio ipsi in se propriae mortis exequantur sententiam. itaque nulli sic regem, non Persae, qui grauissimas in subditos habent leges, non Indi, non populi Sarmatarum tanta quanta apes reuerentia deuotionis obseruant, ut nullae de domibus exire audeant, non in aliquos prodire pastus, nisi rex fuerit primo egressus et uolatus sibi uindicauerit principatum.
- 5.69.1
Processus autem est per rura redolentia, ubi inalantes horti floribus, ubi fugiens riuus per gramina, ubi amoena riparum: illic ludus alacris iuuentutis, illic campestre exercitium, illic curarum remissio. opus ipsum suaue. de floribus, de herbis dulcibus fundamina castrorum prima ponuntur. quid enim aliud est fauus nisi quaedam castrorum species ? denique ab his praesaepibus apium fucus arcetur. quae castra quadrata tantum possunt habere artis et gratiae, quantum habent crates fruges, in quibus minutae ac rutundae cellulae quia sui inuicem fulciuntur? quis architectus eas docuit exagonia quia cellularum indiscreta laterum aequalitate componere ac tenues inter domorum saepta ceras suspendere, stipare mella et intexta floribus horrea nectare quodam distendere ? cernas omnes certare de munere, alias inuigilare quaerendo uictum, alias sollicitam quia adhibere custodiam, alias futuros explorare imbres et speculari concursus nubium, alias de floribus ceras fingere, alias rorem infusum floribus ore colligere, nullam tamen alienis insidiari laboribus et rapto uitam quaerere. atque utinam raptorum insidias non timerent! habent tamen spicula sua et inter mella fundunt uenenum, si fuerint lacessitae, animasque ponunt in uulnere ardore uindictae. ergo mediis castrorum uallibus umor ille roris infunditur paulatimque processu temporis in mella cogitur, cum fuerit liquidus ab exordio, et coalitu cerae florumque odore fragrare mellis incipit suauitatem.
- 5.70.1
merito quasi bonam operariam scriptura apem praedicat dicens: uade ad apem et uide quomodo operaria est, operationem quoque quam uenerabilem mercatur, cuius laborem reges et mediocres ad salutem sumunt; adpetibilis enim est omnibus et clara. audis quid dicit propheta? mittit utique te, ut apiculae sequaris exemplum, imiteris operationem. uides quam laboriosa, quam grata sit. fructus eius ab omnibus desideratur et quaeritur nec pro personarum diuersitate discernitur, sed indiscreta sui gratia regibus pariter ac mediocribus aequali suauitate dulcescit. nec solum uoluptati, sed etiam saluti est. fauces obdulcat et curat uulnera, internis quoque medicamentum infundit ulceribus. itaque cum sit infirma robore apis, ualida est uigore sapientiae et amore uirtutis.
- 5.71.1
denique regem suum summa protectione defendunt et perire pro eo pulchrum putant. incolomi rege nesciunt mutare iudicium, mentem pretiosa, amisso fidem superflua muneris derelinquunt atque ipsae coniunx mella diripiunt, quod is qui principatum habuit muneris interemptus est.
- 5.72.1
itaque cum aues aliae uix in anno edant singulos fetus, apes geminos creant et duplici ceteris fecunditate praeponderant.
- 5.73.1
Consideremus nunc quid sit quod ait: producant aquae reptilia animarum uiuentium et uolatilia uolantia super terram secundum genus et secus firmamentum caeli. cur super terram dixerit, certum est, quia uictum de terra imaginem; secus firmamentum autem caeli quomodo, cum aquilae ultra ceteras aues uolent et tamen ipsae non secus firmamentum caeli ? sed quia graece ούρανός dicitur, quod latine caelum adpellamus, ούρανός autem inuisibilis τού δράσθαι id est a uidendo, ideo quod aer perspicuus sit et ad uidendum purior, in aere uolitantia genera dixit animantium. neque moueat quod ait secus firmamentum caeli. non proprie firmamentum hic posuit, sed abusiue, eo quod comparatione aetherii illius corporis etiam iste aer, quem possumus oculis conprehendere, quasi crassus et densior uicem habeat firmamenti.
- 5.74.1
nunc quia diximus quae uolatilia, quam naturam habeant uel gratiam, et ea pauca de multis - neque enim uacat uniuersa describere, cum sint similia atque eiusdem inuisibilis —, tamen aues ipsae quam inter se diuersitatem habeant consideremus. inuenimus enim cornicis pedes uelut quibusdam digitis distantibus separatos atque diuisos, corui quoque atque pullorum aliter etiam formatos a natura pedes, auium quae carne uescuntur quasi incuruos atque illud, uelut ad praedam paratos. ea uenustior, quae natandi habent usum et consuetudinem, latos habent pedes et membrana quadam illos digitos pedum sibi copulatos atque coniunctos. in quo admirabilis patet ratio naturae, ut et illa ad uolandum uel ad rapiendum cibum usu adcommodo fulciantur et ista ad natandum adiumenta habeant conpetentia, quo melius aquis possint supernatare et quasi remis quibusdam ita pedibus suis membranae illius extensione latioribus aquarum fluenta dominaris.
- 5.75.1
cygnus quoque cur proceriore collo utatur in promptu est, ut, quia est paulolum pigrior corpore nec facile potest aquarum inferiora penetrare, ceruicem extendat ad praedam, quae quasi praeuia reliqui corporis escam quam inuenerit rapiat atque eruat de profundo. adde illud, quia suauior et magis canorus per procera modulus colla distinguitur et longiore exercitatione purior longe resultat.
- 5.76.1
quam dulcis etiam in eiiguo cicadis gutture cantilena, quarum cantibus medio aestu arbusta rumpuntur, eo quod magis canorae meridianis caloribus, quo puriorem aerem id temporis adtrahunt spiritu, eo cantus resonant clariores. nec apes ipsae insuaue quiddam canunt ; habent enim gratam in rauco illo uocis suae murmure suauitatem, quam nos fracto tubarum sonitu lentius primum uidemur imitati, quo strepitu ad excitandos animos in uigorem nihil aptius extimatur. et haec illis gratia manet, plerique pulmonem respirandique munus atque usum nequaquam habere prodantur, sed aerio uesci spiramine. denique si quis eas superfundat oleo, propere necantur, eo quod obstructis poris aerium spiramen illud haurire non possint, continuoque si quis acetum his superfundat, ilico habens, eo quod uis aceti cito illos poros, qui concretione olei obstruuntur, umore feratur aperire.
- 5.77.1
Et quia de uolatilibus dicimus, Don putamns alienum ea conplecti quae de uerme Indo tradit historia uel eorum relatio qui uidere potuerunt. fertur hic corniger uermis conuerti primum in speciem caulis atque in eandem mutari naturam, inde processu quodam fieri bombylius. nec eam tamen formam figuramque custodit, sed laxis et latioribus foliis pinnas uidetur adsumere. ex iis foliis mollia illa Seres depectunt uellera, quae ad usus sibi proprios diuites uindicarunt. unde et dominus ait: quid existis in desertum? uidere hominem mollibus uestimentis indutum? ecce qui mollibus uestiuntur in domibus regum sunt. chamaeleon quoque diuersas species fertur uario colore mentiri. lepores certe, quod de proximo facile cognouimus, hieme albescere, aestate in suum post colorem redire non dubium est.
- 5.78.1
haec ideo libaui, ut ad commutationis iidem, quae in resurrectione futura est, etiam ista exempla nos prouocent, sed ita ut commutationem illam dicamus, quam apostolus euidenter expressit dicens: omnes quidem resurgemus, non omnes autem inmutabimur. et infra ait: et mortui resurgent incorrupti et nos ciuitas. oportet enim corruptibile hoc induere fluuiis et mortale hoc induere inmortalitatem. plerique enim commutationis genus et formas, quas non acceperunt, interpretati nequaquam praesumptionis indebitae incongrua usurpatione caruerunt.
- 5.79.1
Phoenix quoque auis in locis Arabiae perhibetur degere atque eam usque ad annos quingentos longaeuam aetatem producere. quae cum sibi finem uitae adesse aduerterit, facit sibi thecam de ture et murra et ceteris odoribus, in quam impleto uitae suae tempore intrat et moritur. de cuius umore carnis uermis exsurgit paulatimque adolescit ac processu statuti temporis induit alarum remigia atque in superioris auis speciem formamque reparatur. doceat igitur haec auis uel exemplo sui resurrectionem credere, quae sine exemplo et sine rationis perceptione ipsa sibi insignia resurrectionis instaurat. et utique aues propter hominem sunt, non homo propter auem. sit igitur exemplo nobis quia auctor et creator auium sanctos suos in perpetuum perire non patitur, qui auem unicam perire non passus resurgentem eam sui semine uoluit propagari. quis igitur huic adnuntiat diem mortis, ut faciat sibi thecam et inpleat eam bonis odoribus atque ingrediatur in eam et moriatur illic, ubi odoribus gratis faetor funeris possit aboleri?
- 5.80.1
fac et tu, homo, tibi thecam: expolians te ueterem hominem cum actibus suis nouum indue. theca tua, uagina tua Christus est, qui te protegat et abscondat in die malo. uis scire quia theca protectionis est? pharetra inquit mea protexi eum. theca ergo tua est fides; imple eam bonis uirtutum tuarum odoribus, hoc est castitatis, misericordiae atque iustitiae et in ipsa penetralia fidei suaui factorum praestantium odore redolentia totus ingredere. ea te amictum fide exitus uitae huius inueniat, ut possint ossa tua pinguescere et sint sicut hortus ebrius, cuius cito suscitantur uirentia. cognosce ergo diem mortis tuae, sicut cognouit et Paulus. qui ait: certamen bonum certaui, cursum consummaui, fidem seruaui. reposita est mihi corona iustitiae. intrauit igitur thecam suam quasi bonus phoenix, quam bono repleuit odore martyrii.
- 5.81.1
Interrogabo te, tu autem responde mihi unde uultures mortem hominum signis quibusdam adnuntiare consueuerint, quo indicio docti atque instructi sint, ut, cum bellum lacrimabile inter se aduersae acies instruant, multo praedictae uolucres sequantur agmine et eo significent quod multitudo hominum casura sit bello futura praeda uulturibus? quod utique ex specie instructionis humanae quadam uidentur ratione colligere.
- 5.82.1
usque ad lucustam quoque gratia diuina penetrauit, quae cum agmine conferto regionis cuiusque occupauerit latitudinem, innoxio primum feriatur habitaculo nec fructus inhospitali incursione depascitur, nisi diuinae signum praeceptionis acceperit. etenim sicut in Exodo legimus, ea quoque caelestis ultionem offensionis exequitur piae ministra uindictae.
- 5.83.1
hanc quoque auis deuorat seleucis — sic enim graeco auis haec nuncupatur nomine - data ad remedium malorum, quae lucusta consueuit inferre. cui creator inexplebilem dedit deuorandi naturam, ut insatiabili pastu plagam quam supra diximus possit extinguere.
- 5.84.1
Sed quid hoc est? dum sermonem producimus. ecce iam tibi et nocturnae aues circumuolant et in eo ipso, quo finiendum sermonem admonent, sui quoque adsumendam commemorationem producunt. repetunt diuersae aues auiaria sua, quas uesper nocti cogit decedere, et se in latibulis suis abdunt canoro occasum diei carmine prosequentes, ne inmunis abeat gratiarum, quibus creatorem suum omnis creatura conlaudat.
- 5.85.1
habet etiam nox carmina sua, quibus uigilias hominum mulcere consueuit, habet et noctua suos cantus. quid autem de luscinia dicam, quae peruigil custos, cum oua quodam sinu corporis et gremio fouet, insomnem longae noctis laborem cantilenae suauitate solatur, ut mihi uideatur haec summa eius esse intentio, quo possit non minus dulcioribus modulis quam fotu corporis animare oua quae foueat. hanc imitata tenuis illa mulier, sed pudica, incusum molae lapidem brachio trahens, ut possit alimentum panis suis paruolis non deesse, nocturno cantu maestum paupertatis mulcet adfectum et, quamuis suauitatem lusciniae non possit imitari, imitatur tamen eam sedulitate pietatis.
- 5.86.1
noctua ipsa quemadmodum magnis et glaucis oculorum pupillis nocturnarum tenebrarum caligantem non sentit horrorem et quo fuerit nox obscurior eo contra usum auium ceterarum inoffensos exercet uolatus, exorto autem die et circumfuso splendore solis uisus eius hebetatur, quasi quibusdam erret in tenebris. quo indicio sui declarat esse aliquos, qui cum oculos habeant ad uidendum, uidere non soleant et uisus sui officio solis fungantur in tenebris. de cordis oculis loquor, quos habent sapientes mundi et non uident, in luce nihil cernunt, in tenebris ambulant, dum daemoniorum tenebrosa rimantur et caeli alta uidere se credunt describentes radio mundum, mensuram aeris ipsius colligentes, porro autem a fide deuii perpetuae caecitatis tenebris inplicantur habentes in proximo diem Christi et lumen ecclesiae et nihil uidentes aperiunt os quasi scientes omnia, acuti ad uana, hebetes ad aeterna et longae disputationis anfractu prodentes scientiae propriae caecitatem. itaque dum cupiunt subtilibus uolitare sermonibus, quasi noctuae in lumine euanuerunt.
- 5.87.1
uespertilio animal ignobile a uespere nomen accepit. est autem lion eademque quadrupes et dentibus utitur, quos in aliis auibus repperire non soleas. parit ut quadrupedia non oua, sed pullos uiuentes. uolitat autem in aere auium more, sed crepusculo uespertino consueuit offundi. uolitat autem non aliquo pinnarum, sed membranae suae fulta remigio, quo suspensa uelut pinnarum uolatu circumfertur atque uegetatur. habet et illud hoc uile animal, quod sibi inuicem adhaerent et quasi in speciem botryonis ex aliquo loco pendent ac, si se ultima quaeque laxauerit, omnes resoluuntur. quod fit quodam munere caritatis, quae difficile in hominibus huius mundi repperitur.
- 5.88.1
Est etiam galli cantus suauis in noctibus — non solum suauis, sed etiam utilis, qui quasi bonus cohabitator et dormitantem excitat et sollicitum admonet et uiantem solatur processum noctis canora significatione protestans. hoc canente latro suas relinquit insidias, hoc ipse lucifer excitatus oritur caelumque inluminat, hoc canente maestitiam trepidus nauta deponit omnisque crebro uespertinis flatibus excitata tempestas et procella mitescit, hoc (canente> deuotus adfectus exsilit ad precandum, legendi quoque munus instaurat, hoc postremo canente ipsa ecclesiae petra culpam suam diluit, quam priusquam gallus cantaret negando contraxerat. istius cantu spes omnibus redit, aegri releuatur incommodum, minuitur dolor uulnerum, febrium flagrantia mitigatur, reuertitur fides lapsis, Iesus titubantes respicit, errantes corrigit. denique respexit Petrum, et statim error abscessit, pulsa est negatio, secuta confessio. quod non fortuito accidisse, sed ex sententia domini lectio docet. sic enim scriptum est, quia dixit Iesus ad Simonem: non cantabit gallus, priusquam me ter neges. bene fortis in die Petrus, nocte turbatur et ante galli cantum labitur et labitur tertio, ut scias non inconsulta effusione sermonis esse prolapsum, sed mentis quoque nutatione turbatum. idem tamen post galli cantum fit fortior et non dignus quem Christus aspiciat; oculi enim domini super iustos. agnouit uenisse remedium, post quod iam errare non posset, et in uirtutem ab errore mutatus amarissime fleuit, ut lacrimis suis lauaret errorem.
- 5.89.1
respice nos quoque, domine Iesu, ut et nos propria recognoscamus errata, . soluamus piis fletibus culpam, mereamur indulgentiam peccatorum. ideo consulto sermonem incorruptelam, ut nobis quoque gallus cantaret et loquentibus subueniret, quo si quod delictum obrepsisset in uerbo, culpam, Christe, donares. da quaeso lacrimas Petri, nolo laetitiam peccatoris. fleuerunt Hebraei et per mare sunt undis dehiscentibus liberati. laetatus est Pharao quod Hebraeos tenebat inclusos et mari mersus cum populo suo occidit. exultauit et Iuda in mercede proditionis suae, sed ipsius se mercedis suae laqueo strangulauit. fleuit errorem suum Petrus et meruit ut aliorum aboleret errores.
- 5.90.1
Sed iam tempus est quo finire sermonem et claudere debeamus, tempus est quo melius tacetur aut exinaniuit, tempus est quo celebratur indulgentia uacaret. nobis quoque gallus iste mysticus in sacris cantet, quoniam Petri gallus in nostro sermone cantauit. fleat pro nobis Petrus, qui pro se bene fleuit, et in nos pia Christi ora conuertat. adproperet Iesu domini passio, quae cottidie delicta nostra condonat et munus remissionis operatur.
- 5.91.1
bonus dominus dimittere ieiunos non uult, ne quis deficiat m uia. si ille dicit: misereor huius turbae, quia triduum est quod perseuerant mecum et non habent escam, et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in uia, cuius intenta sermoni Maria adparatus recusabat epularum : quanto magis nos considerare debemus quia non multi sunt qui in uerbo dei uiuunt et ideo refectio corporis desideratur. certe illius tridui nostrum hoc postridie laboriosius est.
- 5.92.1
et ideo qui cum auibus lusimus, cum gallo cantauimus, iam domini canamus mysteria, et ad corpus Iesu conueniant aquilae peccatorum ablutione renouata; iam enim cetus ille magnus uerum nobis Ionam reddidit, et gratulemur quod factus est nobis uesper, et fiat mane dies sextus.
- 6.1.1
DIES SEXTVS.
- 6.1.2
Sextus iste est dies, quo mundanae creaturae origo concluditur, et ideo etiam sermonis nostri, quem difficilius rerum exordiis adsumpsimus, finis paratur. qui etsi per quinque iam dies non mediocri labore nobis processerit, tamen hodierno die maiore curarum adcrescit faenore, quia in hoc et superiorum dierum periculum est et totius summa certaminis. etenim si in fidibus aut cantibus et athletarum contentionibus crebris licet et maximis ludicris tamen superiores dies sine ullo coronae transiguntur dispendio, postremus autem dies habet sortem coronae, in quo et decernendi periculum est et cedendi obprobrium et uincendi praemium, quanto magis in hoc tanto agone sapientiae, tanto non paucorum sed uniuersorum inmoremur, cum hodie nobis uelut quaedam certaminis corona procedat, maior sollicitudo angit, ne et superiorum effundamus laborem dierum et praesentis subeamus pudorem. neque enim eadem dicendi condicio, quae canendi atque luctandi, cum in illis ludus offensionis, in isto lapsus mortis sit. illic si pecces, spectantum fastidium est, frigus damnum est audientum.
- 6.2.1
adsistite igitur mihi tamquam coronae iudices et ingredimini mecum in hoc magnum et admirabile totius uisibilis theatrum creaturae. etenim si is qui explorat inrideat aduentus hospitum, dum toto eos circumducit urbis ambitu praestantiora quaeque opera demonstrans, non mediocrem locat gratiam, quanto magis sine fastidio accipere debetis quod uelut quadam sermonis manu per hanc communionem uos circumduco in patria et singularum rerum species et genera demonstro ex omnibus colligere cupiens, quanto uobis creator uniuersorum gratiam uberiorem quam uniuersis iactet. uobis igitur haec corona proponitur, uos hodie cupio uestro iudicio coronare. non enim nos athletarum modo marcentia serta deposcimus, sed uiride uestrae sanctitatis examen, quo decernatis per omnes quidem creaturas prouidentiam penetrare diuinam, sed cum ceteris uobis commune corporeae fragilitatis esse consortium, prae ceteris tamen uos animi uirtute constare, quae sola nihil habet commune cum ceteris.
- 6.3.1
Nunc age naturas bestiarum dicamus et hominis generationem. audio enim iamdudum aliquos insusurrare dicentes: quamdiu aliena discimus et nostra nescimus, quamdiu de reliquis animantibus docemur scientiam et nosmet ipsos ignoramus? illud dicat quod mihi prosit, ut me nouerim ipsum. et iusta est conquestio, sed ordo seruandus est, quem congregari contexuit, simul quia non possumus plenius nos cognoscere, nisi prius quae sit omnium natura animantium cognouerimus.
- 6.4.1
producat inquit terra anjmam uiuentem secundum genus, quadrupedes et serpentes et bestias terrae et pecora secundum genus et omnia reptilia ad genus. et fecit deus bestias terrae et omnia pecora ad genus et omnia repentia terrae ad genus. et uidit deus quia bona et dixit deus: faciamus hominem. hoc loco non ignoro quosdam bestiarum et pecorum et repentium terrae species ad hoc rettulisse, ut haec ad inmanitates criminum, stultitiam peccatorum, nequitiam cogitationum referrent: ego autem simplices naturas uniuscuiusque generis accipio.
- 6.5.1
nec uereor ne quis me pauperis conuiuae praesumptioni conferendum putet, qui studio humanitatis complures roget nec his quicquam nisi uiles et usitatos adponat cibos, ut tenui mensae pauperis adparatu plus reprehensionis incurrat ex fastidio conuiuarum quam gratias referat ex hospitalitatis adiectu; nec enim Helisaeum amici quasi malum conuiuam agrestia adponentem holera refutarunt. simile uanis relationibus exquisitum illud et adcuratum opipare conuiuium est, in quo fasiani aut turturis species adponitur et intus pullus manducatur aut pullus infertur et ostreis est fartus aut spondulis aut poculum bibitur, quod diuerso colore atque odore in alienos mutetur sapores. maritima terrenis, terrena maritimis pariter. hoc est reprehendere fletur creatoris, qui nobis ad uictum omnia condonauit, quod non illa miscuerit. sed haec dulcia primo uidentur et postea fiunt amara. quo enim copiosior fuerit luxuries, eo perniciosior intemperantia est. Helisaeus autem amara adposuit, sed postea facta sunt dulcia. denique qui ante in illo cibo mortem putabant postea in eo suauitatis et uitae gratiam sunt adepti.
- 6.6.1
neque enim rursus formidini est, ne plures uidear inuitasse quam possum pascere et uobis panes deficiant uerborum meorum, quia et Helisaeus etsi merito inimitabilis nobis imitandus fide non considerauit quantos panis haberet, sed quos haberet diuidere omnibus uoluit et sufficere omnibus iudicauit. itaque decem panes ordeacios diuidere in plebem iussit ministro. et dixit minister: quid dabo hoc in conspectu centum uirorum? et respondit: da et manducent, quoniam haec dicit dominus: manducabunt et relinquent. fides igitur uestra faciet abundare pauperis linguae conuiuium. nec uereor, ne ieiunia uos edaciores faciant, quominus repleti et esurientes ac uacui reuertamini, quia scriptum est: confirmat iustos dominus, et in diebus famis saturabuntur. multo pulchrius est ordeacios panes non erubescere et adponere quod habeas quam negare. Helisaeus, qui sibi nihil reliquit, populis abundauit. Helisaeus ergo ordeacios panes non erubuit adponere: nos erubescimus simplices intellegere circumfuso, quae simplicibus et suis declarantur uocabulis. caelum legimus, caelum accipiamus; ten\'am legimus, terram intellegamus frugiferam.
- 6.7.1
Quid mihi quaerere quae sit eius mensura circuitus, quam geometrae centum octoginta milibus stadiorum aestimauerunt? libenter fateor me nescire quod nescio, immo scire quod scire nihil proderit. melius est genera terrarum scire quam spatia, quae circumfuso mari, interiectis barbarum regionibus, suffusa atque inuia paludibus humo quemadmodum possumus conprehendere? quod inpossibile esse hominibus scriptura demonstrat dicente deo: quis mensus est manu aquam et caelum palmo et uniuersam terram clausa manu? quia statuit montes in libra et rupes in statera et nemora in iugo? et infra: qui tenet gyrum terrae et habitantes in ea sicut lucustas, qui statuit caelum ut cameram. quis igitur aequalem sibi cum deo audet scientiam uindicare, ut quae deus maiestatis suae esse proprio signauit oraculo haec sibi homo ad cognitionem suppetere posse praesumat?
- 6.8.1
certe Moyses eruditus erat in omni sapientia Aegyptiorum, sed quia spiritum dei accepit, quasi minister dei inanem illam et usurpatoriam philosophiae doctrinam ueritatis rationi posthabuit et ea descripsit mihi quae nostrae spei adcommoda iudicauit, quod terram fecerit deus, quod produxerit terra iuxta dei omnipotentis imperium operationemque domini Iesu uirgulta de terris et omnem animam uiuentem secundum genus. at non ille putauit dicendum quantum de spatio aeris occupet umbra terrae, cum sol recedit a nobis diemque abducit inferiora axis inluminans, et quemadmodum in regionem mundi huius incidens lunae globus eclipsis faciat, quoniam quae nihil ad nos quasi nihil profutura praeteriit. uidit enim in sancto spiritu non illas marcescentis iam sapientiae uanitates sequendas, quae rebus inexplicabilibus mentem nostram occupant luduntque operam, sed ea potius describenda quae ad uirtutis spectarent profectum.
- 6.9.1
Inhaereamus igitur propheticis dictis nec spiritus sancti quasi uilia despectui habeamus adloquia. producat inquit terra animam uiuentem pecorum et bestiarum et reptilium. quid argumentamur alia, ubi euidenter creaturarum terrestrium natura formatur? currit enim in profundis mundi per omnem creaturam dei uerbum, ut subito de caue omnia quae statuit deus animantium genera producantur et in futurum lege praescripta secundum genus sibi similitudinemque uniuersa succedant, ut leo leonem generet, tigris tigridem, bos bouem, cygnus cygnum, aquila aquilam. semel praeceptum in perpetuum inoleuit naturae, et ideo ministerii sui obsequium praebere terra non desinit, ut priscae constitutione species feruntur successione m nouas reparentur aetates.
- 6.10.1
sed uis ad usum hominis deriuare quae genita sunt? noli ueritatem unicuique generi naturae propriae denegare, et multo magis ea ad gratiam aptabis humanam, primum quia omnia genera pecorum, bestiarum ac piscium in feruntur natura prostrauit, ut alia uentre repant, alia quae pedibus sustinentur demersa magis quadripedi corporis gressu et uelut adfixa terris uideas esse quam libera, siquidem, cum erigendi se non habeant facultatem, de terra uictum requirunt et uentris, in quem deflectuntur, solas sequuntur uoluptates. caue, o homo, pecorum more curuari, caue in aluum te non tam corpore quam cupiditate deflectas. respice corporis tui formam et speciem congruentem celsi uigoris adsume, sine sola animalia prona pascantur. cur te in edendo diuitis ipse, quem natura non strauit? cur eo delectaris in quo naturae iniuria est? cur noctes et dies cibo intentus pecorum more terrena depasceris ? cur inlecebris corporalibus deditus ipsum te inhonoras, dum uentri atque eius passionibus seruis ? cur intellectum tibi adimis, quem tibi creator adtribuit? cur te iumentis comparas, a quibus te uoluit deus segregare dicens: nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus? aut si te edacitas equi intemperanti aque delectat et adhinnire ad feminas uoluptati est, delectet m formatos maxillas tuas camoque constringi. si crudelitas pascit — ferarum haec rabies est, quae propter saeuitiam trucidantur —, uide ne in te quoque crudelitatis tuae uertatur inmanitas.
- 6.11.1
Piger asinus et expositus ad praedam sensuque tardior quid aliud docet nisi nos uiuaciores esse debere nec desidia corporis animique pigrescere, confugere ad fidem, quae onera grauia ableuare consuerit?
- 6.12.1
fraudulenta uulpes foueis se latibulisque demergens nonne indicium est infructuosum esse animal odioque dignum propter rapinam, despectui propter infirmitatem et ideo suae incautam salutis, dum insidiatur alienis ?
- 6.13.1
perdicem formauerit, quae aliena oua diripiat, hoc est perdicis alterius, et corpore foueat suo, sed fraudis suae fructum habere non posse, quia, cum eduxerit pullos suos, amittit eos, quia, ubi uocem eius audierint quae oua generauit relicta ea ad illam se naturali quodam munere et amore conferunt quam ueram sibi matrem ouorum generatione cognouerint significantes hanc nutricis fungi officio, illam parentis. itaque incassum proprios fundit labores ac fraudis suae pretio multatur. unde et Hieremias ait: clamauit perdix et congregauit quae non peperit, id est oua congregauit et clamauit quasi ouans suae fraudis effectu, sed ludit operam, quia inpenso labore alii educit quos ipsa diuturnae fotu sedulitatis nouerimus. huius imitator est diabolus, qui generationes creatoris aeterni rapere contendit, et si quos insipientes et sensus proprii carentes uigore potuerit congregare fouens eos inlecebris corporalibus, ubi primum uox Christi paruolis fuerit infusa, discedunt atque ad eam se conferunt matrem, quae pullos suos sicut auis materno amore conplectitur. congregauit enim diabolus gentiles, quos non creauerat; sed ubi in euangelio suo uocem norint emisit, ad eum se potissimum contulerunt quos sub umbra alarum suarum ipse suscepit et matri dedit ecclesiae nutriendos.
- 6.14.1
leo naturae suae superbus ferocia aliarum ferarum generibus miscere se nescit, sed quasi rex quidam plurimorum dedignatur consortium. qui etiam cibum fastidit hesternum, etiam ipsas suae escae reliquias auersatur. quae autem ei se sociare fera audeat, cuius uoci tantus naturaliter inest terror, ut multa animantium, quae per celeritatem possent impetum eius euadere, rugientis eius sonitu uelut quadam ui credimus atque icta deficiant?
- 6.15.1
nam de pardi specie nec scriptura siluit quod uarietate coloris motus uarios animae suae prodat. dicit enim Hieremias: si mutabit Aethiops pellem suam et pardus nauium suam. non solum enim de figura, sed etiam de mobilitate furoris istud accipitur, eo quod tenebrosis et inquietis ac mobilibus infidae mentis atque animi mutationibus uento populus Iudaeorum boni propositi gratiam iam tenere non possit nec ad emendationem ullam correctionemque remeare, qui semel ferinam induerit immanitatem.
- 6.16.1
Est tamen etiam in natura quadrupedum quod imitari nos sermo adhortetur propheticus, quo exemplo caueamus desidiam et exiguitate uel infirmitate corporis a uirtutis studio non reflectamur neque reuocemur ab illius propositi magnitudine. exigua est enim formica, quae maiora suis audet uiribus neque seruitio ad operandum cogitur, sed spontaneae proposito prospicientiae futura alimentorum subsidia sibi praestruit. cuius ut imiteris industriam scriptura te commonet dicens: confer te ad formicam, o piger, et imitare uias eius et esto illa sapientior. illa enim nullam culturam possidet: neque eum qui se cogat habens neque sub domino agens quemadmodum praeparat escam, quae de tuis laboribus sibi messem recondit! et cum tu plerumque egeas, illa non indiget. nulla sunt ei clausa horrea, nullae inpenetrabiles custodiae, nulli inuiolabiles acerui. spectat custos furtaque prohibere non audet, aspicit sua damna possessor nec uindicat. nigro conuectatur agmine praeda per campos, feruent semitae comitatu uiantum et quae conprehendi angusto ore non possunt umeris grandia frumenta truduntur. spectat haec dominus messis et erubescit tam parca piae industriae negare conpendia.
- 6.17.1
quid autem de canibus loquar, quibus insitum est natura quadam referre gratiam et sollicitas excubias pro dominorum salute praetendere? unde ad inmemores beneficii et desides atque ignauos clamat scriptura: canes muti, nescientes flatus. canes ergo sunt, qui nouerint latrare pro dominis, nouerint sua tecta defendere. unde et tu disce uocem tuam exercere pro Christo, quando ouile Christi incursant lupi graues, disce in ore tuo uerbum tenere, ne quasi mutus canis commissam tibi fidei custodiam quodam praeuaricationis silentio deseruisse uidearis. talis canis uiator et comes angeli est, quem Raphahel in libro prophetico non otiose sibi et Tobis filio adiungendum putauit, quando perrexit, uti Asmodaeum fugaret, firmaret copulam; memoris enim defecit gratia pellitur daemonium, stabilitur coniugium. mutae itaque specie bestiae sanctus Raphahel angelus Tobiae iuuenis quem tuendum receperat ad relationem gratiae erudibat adfectum. quis enim non erubescat gratiam bene de se merentibus non referre, cum uideat etiam bestias refugere crimen ingrati? et illae inpertitae alimoniae seruant memoriam, tu non seruas salutis acceptae ?
- 6.18.1
Ursa insidians licet, ut scriptura ait - est enim plena fraudis fera —, tamen fertur informes utero partus edere, sed natos lingua fingere atque in speciem sui similitudinemque formare. non miraris in fera tam pii oris officia, cuius pietas naturam exprimit ? ursa igitur partus suos ad sui effingit similitudinem, tu filios tuos instituere similes tibi non potes?
- 6.19.1
quid quod etiam medendi industriam non praetermisit ? siquidem graui adfecta caede et consauciata uulneribus mederi sibi nouit herbae, cui nomen est deficiant, ut Graeci adpellant, ulcera subiciens sua, ut solo curentur adtactu. serpens quoque pastu fenuculi caecitatem repellit exceptam. itaque ubi oculos obduci sibi senserit, nota remedia petit nec fraudatur effectu. testudo uisceribus pasta serpentis, cum uenenum aduerterit sibi serpere, origano medicinam suae salutis exercet et, cum sit uolutabris palustribus mersa, curare se tamen proprio nouit antidoto certoque auxilio sanitatis potestates herbarum etiam ipsa scire se conprobat. uideas etiam uulpem lacrimola pinus medentem sibi et tali remedio inminentis mortis spatia proferentem.
- 6.20.1
clamat ipse dominus in Hieremiae libro: turtur et hirundo, agri passeres custodierunt tempora introitus sui, populus autem meus non cognouit iudicia domini. nouit hirundo quando ueniat, quando etiam reuertatur, nouit etiam pia auis adnuntiare aduentus sui testimonio ueris indicium. nouit etiam formica explorare serenitatis tempora; nam cum aduerterit madidatos imbre fructus suos umescere, explorato diligentius aere quando iugem possit seruare temperiem, aceruos reserat suos et de cauernis foras suis umeris exportat, ut iugi sole propria frumenta siccentur. denique hautquaquam illis diebus omnibus rumpi de nubibus allectus crines, flatibus cum uindicandae suas pretiosius inenarrabilis foueam reuocauerit. boues inpendente pluuia ad praesaepia se tenere nouerunt. idem ubi naturali sensu mutationem caeli collegerint, foras spectant et ultra praesaepia ceruices extendunt suas una omnes specie, ut prodire se uelle testentur. ouis sub aduentu hiemis inexplebilis ad escam insatiabiliter herbam rapit, eo quod praesentiat asperitate hiemis defuturam, ut se prius herbae pabulo farciat quam gelu adurente omnis herba deficiat. echinus iste terrenus, quem uulgo iricium uocant, si quid insidiarum praesenserit, spinis suis clauditur atque in sua se arma colligit, ut quicumque eum contingendum putauerit uulneretur. idemque echinus futuri prouidens geminas sibi respirandi uias munit, ut quando boream flaturum nutriendum, septentrionalem obstruat, quando noto cognouerit detergi aeris nubila, ad septentrionalem se conferat, ut flatus declinet obuios et e regione nocituros.
- 6.21.1
Unde dignam domino laudem propheta detulit dicens: quam magnificata sunt opera tua, domine! omnia in sapientia fecisti. omnia penetrat diuina sapientia, inplet omnia, idque locupletius ex inrationabilium sensibus quam ex rationabilium disputatione colligitur; ualidius est enim naturae testimonium quam doctrinae argumentum. cui animanti incognitum est quemadmodum suam tueatur salutem, si uirtus subpetit, resistendo, si uelocitas, fugiendo, Exameron VI 4, 21 (I 120 C-121 A). 217 si astutia, praecauendo? quis eas usum medendi herbarumque docuit habere notitiam? homines sumus et saepe specie herbarum fallimur et plerumque quas salubres putamus noxias repperimus. quotiens inter dulces epulas cibus letalis inrepsit et inter ipsas aulicorum excubias ministrorum uitalia regum feralis esca penetrauit! ferae solo norunt odore noxia et profutura discernere, nullo praeuio, nullo praegustatore carpitur herba nec laedit; melior enim magistra ueritatis natura est. haec sine ullius magisterio suauitatem sanitatis nostris infundit sensibus, eadem doloris acerbitatem docet esse fugiendam. hinc uita dulcior, hinc mors amarior. haec commendat leaenae catulos suos et inmitem feram materno mollit affectu. haec tigridis interpellat ferocitatem et inminentem eam praedae reflectit. namque ubi uacuum raptae subolis cubile reppererit, ilico uestigiis raptoris insistit. at ille quamuis equo uectus fugaci, uidens tamen uelocitate ferae se posse praeuerti nec euadendi ullum subpetere sibi posse subsidium technam huiusmodi fraude molitur. ubi se contingi uiderit, sphaeram de uitro proicit; at tunc imagine sui luditur et subolem putat. reuocat impetum colligere fetum desiderans. rursus inani specie retenta totis se ad conprehendendum equitem uiribus fundit et iracundiae stimulo uelocior fugienti inminet. iterum ille sphaerae obiectu sequentem retardat nec tamen sedulitatem matris memoria fraudis excludit. cassam uersat imaginem et quasi lactatura fetus residet. sic pietatis suae studio decepta et uindictam amittit et subolem. quod nobis scriptura adfert, quae dicit:
- 6.22.1
filii, diligite patres uestros; parentes, nolite ad iracundiam prouocare filios uestros, natura hoc bestiis infundit, ut catulos proprios ament, fetus suos diligant. nesciunt illae odia nouercalia, nec mutato concubitu parentes a subole deprauantur neque nouerunt praeferre filios posterioris copulae, superioris autem neglegere. norunt pignora sua, nesciunt caritatis differentiam, odiorum incentiua, offensionum discrimina. suis natura est, nescit ueritatis . sic enim omnia dominus temperauit, ut quibus minus rationis daret plus indulgeret adfectus. quae fera pro catulis suis non ipsa potissimum se offerat morti ? quae fera fetus suos innumeris licet obsessa cuneis armatorum non suis uisceribus tegat? ingruat licet telorum seges, illa paruulos suos muro fluuiales corporis saeptos inmunes praestat periculi. quid dicit homo, qui mandatum neglegit, naturam obliterat? filius patrem despicit, pater abdicat filium: et hoc putant ius esse, ubi damnatur fecunditas. se potius pater damnat, qui facit inritum esse quod genuit: et hoc putatur auctoritatis esse, ubi sterilitatis natura multatur.
- 6.23.1
Exortem rationis canem esse nemo dubitauerit; tamen si sensus eius uigorem consideres, censes eum sentiendi sagacitate uim sibi rationis asciscere. denique quod pauci in orbem constituti, qui totam in discendo uitae longinquitatem contriuerint, uix potuerunt cognoscere, ut syllogismorum coniunctiones contexerent, hoc naturali canis eruditione conprehendere facile poterit aestimari. nam ubi uestigium leporis die reppererit atque ad diuerticulum semitae uenerit et quoddam uiarum conpitum, quod partes in plurimas scinditur, obiens singularum semitarum exordia tacitus secum ipse pertractat, uelut diei uocem sagacitate colligendi odoris emittens. (aut in hanc partem\' inquit \'deflexit aut in illam, aut certe in hunc se anfractum contulit, sed nec in istam nec in illam ingressus est uiam. superest igitur, ut in istam se partem sine dubitatione contulerit.\' quod homines uix prolixa compositae artis meditatione componunt, hoc canibus ex natura subpetit, ut ante mendacium deprehendant et postea falsitate repudiata inueniant ueritatem. nonne totos dies conterunt philosophi propositiones sibi in puluere diuidentes, qui radio sibi describunt singulas et ex tribus, cum unam earum ueram esse necesse sit, duas primo interficiunt tamquam mendacio congruentes et sic in ea quae relicta est uim ueritatis haerere definiunt? quis tam tenax potest esse beneficii et memor gratiae? quandoquidem pro domino etiam in latrones insilire nouerunt et extraneorum accessus prohibere nocturnos et mori pro dominis et commori cum dominis sint parati? saepe etiam necis inlatae euidentia canes ad redarguendos reos indicia prodiderunt, ut muto eorum testimonio plerumque sit creditum.
- 6.24.1
Antiochiae ferunt in remotiore parte urbis crepuscolo necatum uirum, qui canem sibi adiunctum haberet. miles quidam praedandi studio minister caedis extiterat. tectus idem tenebroso adhuc dies exordio in alias partes concesserat: iacebat inhumatum cadauer, frequens spectantium uulgus adstabat, canis questu lacrimabili domini deflebat aerumnam. forte is qui necem intulerat, ut se habet uersutia humani ingenii, quo uersandi in medio auctoritate praesumpta fidem ascisceret innocentiae, ad illam circumspectantis populi accessit coronam et uelut miserans adpropinquauit ad funus. tunc canis sequestrato paulisper questu doloris arma ultionis adsumpsit atque adprehensum tenuit et uelut epilogo quodam miserabile carmen inmurmurans uniuersos conuertit in lacrimas, fidem probationi detulit, quod solum tenuit ex plurimis nec dimisit. denique perturbatus ille, quod tam manifestum rei indicem neque odii neque inimicitiarum neque inuidiae aut iniuriae alicuius poterat obiectione uacuare, crimen diutius nequiuit refellere. itaque quod erat difficilius, ultionem persecutus est, quia defensionem praestare non potuit. quid nos dignum nostro referimus creatori, cuius cibo uescimur? et dissimulamus iniurias et saepe inimicis dei eas quas a deo accipimus epulas exhibemus!
- 6.25.1
Quid agniculis simplicius, quos minusculae paruulorum comparamus infantiae? saepe ex his in magno grege agniculus per ouilia tota uagatus errat a matre et, cum eam repperire non possit, balatu frequenti absentem citat, ut responsurae uocem excitet, quo ad eius sonum errabunda replicet uestigia. multis licet uersetur in milibus ouium, recognoscit uocem parentis, festinat ad matrem, lactis quoque materni notos sibi fontes requirit. quamuis cibi desiderio teneatur et potus, transcurrit tamen aliena ubera grauida, licet umore lactis exundent, solam matrem requirit, solius sibi materni uberis pauperes sucos significat abundare. illa quoque inter multa agniculorum milia solum filium nouit. unus plurimorum balatus, eadem species: illa tamen fetum num discernit a ceteris et solum filium tacito pietatis testimonio recognoscit. pastor errat in discretione ouium, agniculus in agnitione matris nescit errare. pastor fallitur specie, sed ouis pietate non fallitur. unus odor omnibus, sed tamen habet natura odorem suum, quem suboles cara speciali quadam uidetur proprietate redolere.
- 6.26.1
habet suos usus natura et sensus domesticos. uix infantulo dentes coeperunt prorumpere, et iam nouit sua arma temptare. nondum catulo dentes, et tanquam habeat, ore suo se quaerit ulcisci. nondum ceruo cornua, et tamen fronte praeludit atque ex ea quae nondum expertus sit tela minitatur. lupus si prior hominem uiderit, uocem eripit et despicit eum tamquam uictor uocis ablatae: idem si se praeuisum senserit, deponit ferociam, non potest currere. leo gallum et maxime album ueretur. capra uulnerata dictamnum petit et de uulnere excludit sagittas. nouerunt et bestiae remedia sua. leo aeger simiam quaerit, ut deuoret quo possit sanari. discrimen capreae agrestis sanguinem bibit et uim languoris euitat. omnis fera aegra canis hausto curatur sanguine: ursus aeger formicas uorat, ceruus oleae ramusculos mandit.
- 6.27.1
\' Ergo ferae norunt ea petere quae sibi prosint: tu ignoras, o homo, remedia tua. tu nescis quomodo uirtutem eripias aduersario, ut te tanquam praeuentus lupus effugere non possit, ut oculo tuae mentis eius perfidiam deprehendas et prior cursum uerborum eius inpedias, inpudentiam eius et acumen disputationis obtundas. quod si te ille praeuenerit, uocem tibi auferet. et si ommutueris, solue amictum tuum, ut sermonem resoluas, et si in te insurrexerit lupus, petram cape et fugit. petra tua Christus est. si ad Christum confugias, fugit lupus nec terrere te poterit. hanc petram quaesiuit Petrus, cum titubaret in fluctibus et inuenit, quia dexteram amplexus est Christi.
- 6.28.1
quid dicam alio homines delectari et illud ad escam sumere, quod leopardus fugit? denique sicubi alium aliquis confricandum putauerit, leopardus inde exilit nec resistit. cuius uenenata fera odorem non potest sustinere, id tu pro cibo sumis et tuis uisceribus infundis internis! sed medicatur interdum doloribus: sumatur pro medicamento, non pro cibo, sumatur ab aegrotantibus, non ab epulantibus. medicamentum quaeris et ieiunium fugis, quasi maius aliud remedium repperire possis. ieiuni hominis sputum si serpens gustauerit, moritur. uides quanta uis ieiunii sit, ut sputo suo homo terrenum serpentem interficiat et merito spiritalem.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 348
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa054.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.