Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Exameron

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 348 sections

  1. 6.29.1

    quantam dominus etiam minusculis infudit prudentiam! turtur nido suo, ne pullos suos incurset lupus, scillae folia superiacit. nouit enim quod huiusmodi folia lupi fugere consuerunt. nouit uulpecula quomodo posteritatem foueat suam, et tu ignoras, tu neglegis quomodo aduersus lupos nequitiae spiritalis posteritatem uitae huius habeas tutiorem?

  2. 6.30.1

    Sed reuertamur ad senem creaturae et consideremus qua ratione currit currere ruunt angustiora modos ornatum ut leonibus atque tigridibus, ursis quoque, aliis prolixiora ut helefantis et camelis. nonne euidens causa est quia illis feris quae carne uescuntur non erat opus prolixitate ceruicis? non enim in terram pascendi gratia ceruicem atque ora deiciunt, sed aut ceruum inuadunt aut bouem ouemque texuerunt. camelus uero cum sit altior, quomodo herbis minutissimis pasceretur, nisi longiora usque ad terram colla ad usum pastionis extenderet ? itaque camelus pro ratione temporibus suae prolixiora colla sortitus est, equus pro ratione, bos quoque simili modo; haec enim pascuntur herbis.

  3. 6.31.1

    helefantus autem etiam prominentem promoscidem habet, quia, cum sit eminentior cunctis, inclinare se ad pascendum non potest. itaque eius ad colligendum cibum utitur ministerio. ea immani bestiae largi potus infundit umorem ideoque concaua est, quo ad restinguendam tantae beluae sitim plenos lacus hauriat, ut collecto flumine possit inundare potantem. ceruix sane diuinae est quam poscit tanti corporis moles, ne ea quoque oneri magis esset quam usui. ideoque nec genua inflectit, quia rigidioribus opus fuit cruribus, quo uelut columnis tanta possit membrorum machina sustineri. calcaneum leuiter incuruat, rigent cetera pedum a summo usque ad imum. nec sicut nos in anquilas saepe deponimus, ita se etiam bestia potest tanta deflectere meritoque non uoluendi se neque curuandi usum cum ceteris animantibus potest habere communem. fulcitur hinc inde trabibus maximis, ut in somno aliquantulum sine periculo dubitari, quia pes eius nulla artuum coniunctione distinguitur. mansuetis igitur ueluti quaedam fulcra eorum quibus hic usus est parantur ingenio, feris autem et agrestibus, quia nemo huiusmodi quibus sustentari queant fulcra substernit, hinc uenit usus periculi.

  4. 6.32.1

    namque arbori innixi aut costas fricant aut in somno sese relaxant. quae nonnumquam uicta atque inflexa tanto corpore frangitur atque ille qui sese in eandem refuderat corruit nec erigere atque eleuare se potest ibique iacens interit aut gemitu suo proditus sternitur, dum uentre ceterisque iuxta mollioribus ad uulnus patet; nam dorsum eius ceteraque exteriora non ulla facile solent tela penetrare. sunt autem qui propter ebor has illis insidias parant, ut arbores eas, quibus se adplicare consueuerint, ex alia parte, qua infrequentior eis usus sit, firmamentum , ui membris se deserit paradisi membrorum eius sustinere non possint ruinamque eius arcessant.

  5. 6.33.1

    sed si quis ista reprehendit, reprehendat etiam altitudinem inluminant, quia citius grauem minantur ruinam et difficilius lapsa reparantur. uerum si illa aut propter pulchritudinem aut propter speculam frequenter adtollimus, haec quoque in helefantis probare debemus, quia magnum rebus bellicis usum ministrant. inde interpellari Persarum ferox bellis, ualida sagittis omnique telorum iactu, quia de reflexos ad inferiora ualidiore nisu tela torquentur. acies eorum uelut gradientibus turribus saepta procedit. in mediis campis quasi de muro dimicant et uelut in arce quadam et specula conlocati spectant magis bella quam subeunt itaque alieni a periculo uidentur tuti molibus bestiarum. quis enim eas adire audeat, cum desuper iaculis facile figatur, inferius helefantorum conteratur incursu ? denique cedunt illis acies et armatorum cunei et castra illa quadrata signorum. intolerabili namque inpetu in hostes ruunt. ut nullo agmine bellatorum, nulla constipatione militum, nullo clipeorum retardentur obiectu, uelut quidam mobiles montes uersantur in proeliis et ut colles alto eminent uert;ce, mugitus fragore omnium perturbant confidentiam. quid his faciat pedes, quamuis lacertis ualidus et manu promptus, cum sibi saeptus armatorum populis gradienti motu murus occurrat? quid faciat eques, cum equus eius perterrefactus tantae bestiae inmanitate diffugiat? quid faciat sagittarius, cum desuper ferrata uirorum corpora iaculi ictum sentire non possint, bestia quoque nec nuda facile penetrabilis ferro sit et munita loricis obuias sine sui periculo acies secet, conterat turmas ?

  6. 6.34.1

    itaque ut inmensa aedificia ita helefanti fundamentis ualidioribus sustinentur; alioquin inparibus fulti pedibus intra breuem laberentur aetatem. nunc autem trecentis et bestiis conexione annis uitam producere, quia omnia sibi ad magnitudinem membra conueniunt. ideoque non distincti ut nobis, sed conpacti artus sunt, quo sint robustiores. quam cito hominibus, si diu steterint aut uelocius cucurrerint uel iugiter ambulauerint, genua uexantur et plantae! coniuncta enim et articulata facilius quam concreta atque solidata aut doloris sensum aut causam offensionis admittunt.

  7. 6.35.1

    et quid miraris, si uestiti armis timentur, quandoquidem dentibus suis tamquam naturalibus spiculis semper armati sunt? promoscide sua quidquid inuoluerint frangunt, pede uero quidquid conpresserint uelut quodam lapsu ruinae ingentis exanimant. inuoluunt promoscide nemora ad sui escam et quasi quidam altissimi dracones serpentinis quos ceperint spiris flagellant. plerumque eas in orbem colligunt, maxime cum de terra cibus legitur aut potus hauritur. documento itaque nobis sunt, quod nihil superfluum sit creatum. et tamen haec tantae molis bestia subiecta nobis imperiis seruit humanis.

  8. 6.36.1

    Etenim quoniam de hominis creatura dicturi sumus, commendationem eius praestruere et praelibare debemus. uidebatur nihil helefantis creatura habere robustius, nihil tam terribile uel procerum, nihil tam ferum quam leones uel tigrides sunt. et haec seruiunt homini et naturam suam humana institutione deponunt. obliuiscuntur quod nata sunt, induunt quod iubentur. quid multa? docentur ut paruoli, seruiunt ut infirmi, uerberantur ut timidi, corriguntur ut subditi, in mores nostros transeunt, quoniam motus proprios perdiderunt.

  9. 6.37.1

    mirabilis igitur natura in maximis — mirabilis enim in excelsis dominus -, mirabilis etiam in minimis. sicut enim non minus plana camporum quam montium alta miramur possunt plus altitudinem caedri stupemus quam uitis aut oleae breuis fecunditatem, ita non amplius miror poterit, quia procerus est, quam murem, quia terribilis helefanto est. naturae igitur haec potentia est, ut terribilia aliis aliis meticulosa sint. est enim donata praerogatiua quaedam singulis creaturis, ut quibusdam priuilegiis propriis fulciantur. formidabilis tauris helefantus, murem timet. leo quidem rex ferarum exiguo scorpionis aculeo exagitatur et ueneno serpentis occiditur. eximia leonis pulchritudo: comantis ceruice toros excutit uel sublato pectore adtollit ora: sed quis non miretur tam breui scorpionis aculeo, ut incorporeum putes, ingentium corporum exire mortem ?

  10. 6.38.1

    Nec hoc quispiam reprehendat, quod creator serpentis creaturis suis et alia uel animantium uel herbarum genera uenenata miscuerit. nata sunt enim haec ad correptionem nostram, non ad deformationem. nam quae ignauis aut infirmibus aut impiis plerumque offensioni atque terrori sunt, aliis usui ita sunt haec ut paedagogi paruolis. amari uidentur, acerbi et molesti, formidabiles uerbere, libertatem lasciuiendi negant, necessitatem disciplinae exigunt, pueriles animos, ne luxu defluant, terrore constringunt, ideoque horum austeritate frugi euadunt, sobrii, continentes, laudi magis quam ludo dediti. uides quid terribilia illa flagella proficiant ? sic et serpentes flagella sunt eorum quibus infirma animi aetas et quaedam puerilis mentis est uirtus: ceterum fortioribus nocere non possunt. denique confidenti in domino dictum est: super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem. Paulum momordit uipera, et putabant eum quasi peccatorem uix de naufragio seruatum ueneno esse moriturum: sed posteaquam inuiolabilis mansit excussa in ignem uipera, plus apud intuentes uenerationis inuenit. sed et ipse dominus ad omnes ait: qui crediderit et baptizatus fuerit hic salu erit; qui uero non crediderit damnabitur. signa autem credentium haec dixit fore, ut serpentes manu mulceant, uenena his atque omne mortiferum, etiamsi biberint, nocere non possint. tua igitur tibi magis incredulitas, o homo, quam uenena metuenda serpentium sunt. time igitur illa, ut saltem dum formidantur illa ad fidem prouocare te possint. quod si deum non times, uel ultricia perfidiae uenena formides.

  11. 6.39.1

    nunc quoniam et helefantos uides tibi subditos et leones esse subiectos, cognosce te maritus o homo, quod non, ut ferunt, Apollinis Pythii, sed Solomonis sancti est, qui ait: nisi scias te, formonsa in mulieribus, quamquam multo ante Moyses in Deuteronomio scripsit: adtende tibi. homo, tibi adtende ait lex et propheta ait: nisi scias te. cui hoc dicit? formonsa inquit in mulieribus. quae est pulchra in mulieribus nisi anima, quae in utroque sexu praestantiam possidet pulchritudinis ? et merito decora est, quae non terrena sed caelestia, non corruptibilia sed incorrupta desiderat, in quibus decus perire non soleat; corporalia enim omnia processu aetatis aut aegritudinis inaequalitate marcescunt. huic adtende, dicit Moyses, in qua tu totus es, in qua melior tui portio est. denique interpretatus est dominus qui sis tu dicens: adtendite uobis a falsis prophetis; isti enim animam debilitant, mentem subruunt. non igitur caro tu es. quid enim est caro sine animae gubernaculo, mentis uigore? caro hodie sumitur, cras deponitur. caro temporalis, anima diuturna. caro amictus est animae, quae se induit quodam corporis uestimento. non igitur tu uestimentum es, sed qui uestimento uteris. ideo muneris dicitur ut expolians ueterem hominem cum actibus eius nouum induas, qui non in corporis qualitate, sed in spiritu muneri!:! et agnitione renouatur. non, inquam, caro es tu; neque enim carni dicitur: templum enim dei sanctum est, quod estis uos et alibi: templum dei uos estis, et spiritus dei sanctus habitat in uobis, sed renouatis dicitur et fidelibus, in quibus permanet spiritus dei. in carnalibus autem non permanet, quia scriptum est: non permanebit spiritus meus in istis hominibus, quoniam caro sunt.

  12. 6.40.1

    Sed ipsius creationis nostrae senem consideremus. faciamus inquit hominem ad munus et similitudinem nostram. quis hoc dicit? nonne deus, qui te fecit? quid est deus? caro an spiritus? non caro utique, sed spiritus, cuius similis caro esse non potest, quia ipse incorporeus et nam est, caro autem et conprehenditur et uidetur. cui dicit? non sibi utique, quia non dicit (nam. sed \'faciamus\', non angelis, quia ministri sunt, serui autem cum domino et opera cum auctore non possunt operationis habere consortium, sed dicit filio, etiamsi Iudaei nolint, etiamsi Ariani repugnent. sed et Iudaei conticiscant et Ariani cum suis parentibus nam, qui dum unum a consortio diuinae operationis excludunt, plures inserunt et praerogatiuam quam filio negant seruolis donant.

  13. 6.41.1

    sed esto ut adminiculo seruorum ad operandum deus uobis indiguisse uideatur: si operatio communis est cum angelis deo, numquid deo et angelis imago communis est? numquid angelis diceret: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram? sed qui sit imago dei audi dicentem: qui eripuit nos inquit de potestate tenebrarum et transtulit in regnum fili claritatis suae, in quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum, qui est imago dei inuisibilis et primogenitus uniuersae creaturae. ipse est imago patris, qui semper est et erat in principio. denique imago est qui dicit: Philippe, qui uidet me uidet et patrem. et quomodo tu, cum imaginem uiuam patris uiuentis uideas, dicis: ostende nobis patrem? non credis quia ego in patre et pater in me est? imago dei uirtus est, non infirmitas, imago dei sapientia est, imago dei iustitia est. sed sapientia diuina est et sempiterna iustitia est. imago dei est solus ille qui dixit: ego et pater unum sumus, ita habens similitudinem patris, ut diuinitatis et plenitudinis habeat unitatem. ubi dicit faciamus, quomodo inaequalitas? cum iterum dicat ad similitudinem nostram, ubi est dissimilitudo? sic et in euangelio, ubi dicit ego et pater, utique non una persona est; ubi autem ait unum sumus, nulla est discrepantia diuinitatis aut operis. non igitur in utroque una persona, sed una substantia est. et bene addidit sumus, quia semper esse diuinum est, ut coaeternum credas quem nam esse dissimilem. aeternus est enim de quo dicit Moyses: qui est misit me. pulchre etiam illud praemisit ego nam. nam si patrem praemisisset, tu minorem filium iudicares; sed praemisit filium, quem non conuenit credi patre superiorem, adiunxit patrem, ut aduertas deum patrem et filium eius ordinis praeiudicio non teneri.

  14. 6.42.1

    Adtende inquit tibi soli. aliud enim sumus nos, aliud sunt nostra, alia quae circa nos sunt. nos sumus, hoc est anima et mens, nostra sunt corporis membra et sensus eius, circa nos autem pecunia est, serui sunt et uitae istius adparatus. tibi igitur adtende, te ipsum scito, hoc est non quales lacertos habeas, non quantam corporis fortitudinem, non quantas possessiones, quantam potentiam, sed qualem animam ac mentem, unde omnia consilia proficiscuntur, ad quam operum tuorum fructus refertur. illa est enim plena sapientiae, plena pietatis atque iustitiae, quoniam omnis uirtus a deo est. cui dicit deus: ecce, Hierusalem, pinxi muros tuos. illa anima a deo pingitur, quae habet in se uirtutum gratiam renitentem splendoremque pietatis. illa anima bene picta est, in qua elucet diuinae operationis effigies, illa anima bene picta est, in qua est splendor gloriae et paternae imago substantiae. secundum hanc imaginem, quae refulget, pictura pretiosa est. secundum hanc imaginem Adam ante peccatum, sed ubi lapsus est, deposuit imaginem caelestis, sumpsit terrestris effigiem. sed fugiamus hanc imaginem, quae intrare ciuitatem dei non potest, quia scriptum est: domine, in ciuitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges. et non intrat indigna imago et quae intrarit excluditur, quia non intrabit inquit in eam omne commune et qui facit execrationem et mendacium, sed ille intrabit in eam cuius in fronte agni nomen enim est.

  15. 6.43.1

    amma igitur nostra ad imaginem dei est. in hac totus es, homo, quia sine hac nihil es, sed es terra et in terram resolueris. denique ut scias quia sine anima caro nihil est, nolite inquit timere eos qui possunt corpus occidere, animam autem non possunt. quid igitur in carne praesumis, qui nihil amittis, si carnem amiseris? sed illud time, ne animae tuae defrauderis auxilio. quam enim dabit homo commutationem pro anima sua, in qua non exigua sui portio, sed totius humanae uniuersitatis substantia est? haec est, per quam ceteris ferarum auiumque dominaris animantibus, haec est ad imaginem dei, corpus autem ad speciem bestiarum. in hac pium diuinae imitationis insigne, in illo cum feris ac beluis uile consortium.

  16. 6.44.1

    Sed tractemus limatius quid sit ad imaginem dei. caro numquid ad imaginem dei est? ergo in deo terra est, quia caro terra est, ergo corporeus deus, ergo infirmus ut caro passionibusque subiectus? et forte caput tibi uideatur ad similitudinem dei, quia eminet, aut oculi, quia intuentur, uel aures, quia audiunt. si altitudinem spectes, aedificiorum proceri uidemur, quia paululum uertice eminemus a terris? sed ideo non pudet eo nos similes dei dici, quia serpentibus ceterisque reptantibus aut quia dammulis atque ouibus aut lupis celsiores sumus? et quantum in ea parte cameli nobis atque helefanti proceriores sunt! optutus est quidem praestans spectare elementa mundi, cognoscere quae nullus adnuntiet, sed tuus deprehendat aspectus: uerum hoc ipsum quantum est quod uidemus, ut eo ad similitudinem dei nos esse dicamus, qui omnia uidet, spectat omnia, latentes deprehendit affectus, scrutatur cordis occulta? non pudet hoc dicere, cum ipse me totum uidere non possim? quod ante pedes est uideo, quod a tergo est uidere non possum. ceruicem meam nescio, non noui occipitium, renis meos uidere non possum. similiter quantum est quod audimus, cum id quod paululum distet uidere et audire non possim ? si creaturas parietes sint, inpeditur aspectus, inpeditur auditus. deinde corpus nostrum uno in loco haeret, angusto includitur spatio; omnes ferae latiores sunt homine, omnes etiam uelociores.

  17. 6.45.1

    non ergo caro potest esse ad imaginem dei, sed anima nostra, quae libera est et diffusis cogitationibus atque consiliis huc atque illud uagatur, quae considerando spectat omnia. ecce nunc sumus in Italia et cogitamus quae ad orientales aut ad occidentales partes spectare uideantur et cum illis uersari uidemur qui in Perside sunt constituti et illos uidemus qui degunt in Africa, si quos cognitos nobis ea terra susceperit, sequimur proficiscentes, inhaeremus inlecebris, copulamur absentibus, adloquimur separatos, defunctos quoque ad conloquium resuscitamus eosque ut uiuentes conplectimur et tenemus et uitae officia his usumque deferimus. ea igitur est ad imaginem dei quae non corporeo aestimatur, sed mentis uigore, quae absentes uidet, transmarina uisu obit, transcurrit aspectu, scrutatur abdita, huc atque illuc uno momento sensus suos per totius orbis finis et mundi secreta circumfert: quae deo iungitur, Christo adhaeret, descendit in infernum atque ascendit, libera uersatur in caelo. denique audi dicentem : nostra autem conuersatio in caelis est. non est ergo ad imaginem dei in qua deus semper est? sed audi quia ad imaginem dei. dicit enim apostolus: nos itaque omnes reuelata facie gloriam dei speculantes ad eandem imaginem reformamur a gloria in gloriam sicut a domini spiritu.

  18. 6.46.1

    Quia igitur cognouimus animam esse ad imaginem dei, nunc consideremus utrum de anima potuerit priuilegium: faciamus hominem. sed audi et istud, quia anima nomine hominis nuncupatur. scriptum est enim in Genesi: fili autem Ioseph, qui facti sunt illi in Aegypto, animae nouem. omnes ergo animae, quae intrauerunt cum Iacob in Aegyptum septuaginta et quinque. et multo aptius anima uel unitus latine uel graece ἄνθρωπος dicitur, alterum ab humanitate, alterum ab intuendi habens uiuacitate, quae magis animae quam corpori conuenire non dubium est. cui rei etiam illud iure concurrit dictum in Threnis Hieremiae: bonus est dominus sustinentibus eum, animae quae quaerit eum. de hominibus dixit et animam adiciendam putauit; melius enim quaerit ista, si sola sit, abducens se a corporis caeno et a cupiditate carnali. ipsa est ad imaginem dei conformis domini Iesu, qui autem conformes fili dei sancti sunt. sic enim legimus dicente Paulo: scimus autem quoniam diligentibus deum omnia concurrunt in bonum, uiderint qui secundum propositum uocati sunt sancti, quos praesciuit et praedestinauit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. quos autem praedestinauit hos et uocauit et quos uocauit hos et iustificauit, quos autem iustificauit hos et glorificauit. utrum igitur secundum corpus an secundum animam iustificatio tibi conferri uideatur, quaeso respondeas. sed dubitare non potes, cum iustitia, unde iustificatio salu est, mentis utique, non corporis sit.

  19. 6.47.1

    pictus es ergo, o homo, pictus a domino deo tuo. bonum habes atque pictorem. noli bonam delere picturam, non fuco sed ueritate fulgentem, non cera expressam sed gratia. deles picturam, mulier, si uultum tuum materiali superiorum oblinas, si adquisito rubore perfundas. illa pictura uitii, non decoris est, illa pictura fraudis, non simplicitatis est, illa pictura temporalis est — aut pluuia aut sudore tergetur —, illa pictura fallit et decipit, ut neque illi placeas cui placere desideras, qui intellegit non tuum, sed alienum esse quod placeat, et tuo displiceas auctori, qui uidet opus suum esse deletum. dic mihi, si supra artificem aliquem inducas alterum, qui opus illius superioris nouis operibus obducat, nonne ille qui opus suum adulteratum esse cognouerit dolet? noli tollere picturam dei et picturam meretricis adsumere, quia scriptum est: tollam membra Christi et faciam membra meretricis? absit! quod si qui adulterat opus dei, graue superioribus admittit. graue est enim crimen ut putes quod melius te homo pingat quam deus. graue est ut de te dicat deus: \'non agnosco colores meos, non agnosco imaginem meam, non agnosco uultum, quem ipse formaui. reicio ego quod meum non est. illum- quaere qui te pinxit, cum illo habeto consortium, ab illo sume gratiam cui mercedem dedisti.\' quid respondebis?

  20. 6.48.1

    quod si graue est adulterare opus dei, quid de illis dicemus qui inter- Sciunt opus dei, qui humanum sanguinem fundunt, qui uitam quam deus donauit extorquent, qui dicunt: tollamus iustum, quia inutilis est nobis? unde bene lectum est hodie: uulpes foueas habent et uolucres caeli nidos ubi requiescant, filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. uulpis ergo se abscondit in fouea, aues se tuentur in nido: homo non absconditur in fouea, sed decipitur. fouea uero os hominis est, fouea alta pectus est hominis, ubi sunt noxia et fraudulenta consilia, malae cogitationes. tu ambulas, et alius tibi fecit parat. in medio laqueorum ambulas, quos absconderunt tibi in uia inimici tui. omnia ergo circum inspice, ut effugias sicut dammula de retibus et sicut auis de laqueo. dammula retia aspectus uiuacitate declinat, auis euitat laqueos, si ad superiora se conferat et terrena superuolet; in superioribus enim nemo tendit retia, laqueum nullus abscondit. ideo cuius conuersatio in supernis est, huius non solet in praedam uenire captura. sed quid miraris, si homo decipiatur ab homine, quando filius hominis ubi requiesceret non habebat? et ille quidem talem hominem fecit, in quo caput suum reclinaret: sed posteaquam in pectore nostro non requies proximi coepit esse, sed fouea, posteaquam alter alteri nectere coepit insidias, quem iuuare deberet, caput suum Christus auertit a nobis, sed postea tamen maluit illud morti offerre pro nobis. noli igitur esse fraudulentus, crudelis, inmitis, ut in te Christus caput reclinet.

  21. 6.49.1

    IDemque cum feCIsset piscium beiuas, cum lecisset lerarum genera et bestiarum, non requieuit: requieuit autem, posteaquam hominem ad imaginem suam fecit. in quo requiescat audi dicentem: aut supra quem requiescam nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea? esto ergo humilis et quietus, ut in tuo deus requiescat adfectu. qui non requieuit in bestiis multo magis non requiescit in pectore bestiali. sunt enim animi bestiales, sunt ferae forma hominum indutae,-de quibus dicit dominus: adtendite uobis a falsis prophetis, qui ueniunt ad uos in uestitu ouium, intus autem sunt lupi rapaces. in his autem non requiescit deus, sed requiescit in moribus humanis, quos fecit deus ad imaginem suam et similitudinem, quando fecit uirum, qui non debet uelare caput suum, quoniam imago et gloria est dei. huius uiri animae dicit: ecce ego, Hierusalem, pinxi muros tuos. non dixit: \'pinxi uentrem tuum\', non dixit: \'pinxi inferiora tua\' sed dicit: \'pinxi muros tuos- ualida se adserens homini murorum dedisse praesidia, ut si peruigil speculator in muris sit, obsidionis possit periculum propulsare. dicit itaque: <non tibi uoluptates dedi, non inlecebras cupiditatum, non incentiua luxuriae, non alieni decoris concupiscentiam, sed dedi tibi fundamenta muralia, dedi tibi turrium excelsa fastigia, in quibus constitutus expugnari ab hoste non metuas nec ingruentium legionum terribilia licet temptamenta formides\'. denique habes in Esaia quia iusti anima dicit uel ecclesia: ego ciuitas munita, ego ciuitas obsessa, munita per Christum, obsessa per diabolum. sed non debet obsidionem uereri cui Christus adiutor est; munitur enim gratia spiritali et saecularibus periculis obsidetur. unde et in Canticis habes dictum: ego murus, et ubera mea turres. murus est ecclesia, turres eius sunt sacerdotes, quibus abundat et de natural.bus uerbum et de moralibus disciplina.

  22. 6.50.1

    2 cognosce ergo te, decora anima, quia imago es dei. cognosce te, homo, quia gloria es dei. audi quomodo gloria. propheta dicit: mirabilis facta est cognitio tua ex me, hoc est: in meo opere tua mirabilior est maiestas, in fiat hominis tua sapientia praedicatur. dum me intueor, quem tu in ipsis cogitationibus occultis et internis affectibus deprehendis, scientiae tuae agnosco mysteria. cognosce ergo te, homo, quantus sis et adtende tibi, ne quando laqueis inplicatus diaboli fias praeda uenantis, ne forte in fauces tetri illius leonis incurras, qui rugit et circuit quaerens quem: deuoret. adtende tibi, ut consideres quid in te intret, quid ex te exeat. non de cibo dico, qui absorbetur et egeritur, sed de cogitatione dico, de sermone adsero. non intret in te alieni tori concupiscentia, non inrepat in tuam mentem, non rapiat oculus transeuntis feminae pulchritudinem, animus non includat, non sermo tuus temptamentorum machinas nectat, non in dolo prodat, non maledico proximum aspargat obprobrio. uenatorem te fecit deus, non expugnatorem, qui dixit: ecce mitto uenatores multos, uenatores non criminis, sed absolutionis, uenatores non culpae utique, sed gratiae. piscator Christi es, cui dicitur: amodo eris homines uiuificans. sic mitte retia tua, sic mitte oculos tuos, sic mitte sermones tuos, ut nullum obprimas, sed adleues fluctuantem. adtende inquit tibi. sic sta, ne cadas, sic curre, ut ad brabium peruenias, sic certato, ut saepe decernas, quia legitimo debetur corona certamini. miles es, hostem diligenter explora, ne tibi nocturnus inrepat; athleta es, manibus aduersario propior esto quam uultu, ne oculum feriat tuum. liber optutus sit, argutus incessus, ut inruentem effundas, cedentem occupes, uulnus uigilanti aspectu exeas, forti congressu repellas. quod si fueris uulneratus, adtende tibi, curre ad medicum, quaere remedium paenitentiae. adtende tibi, quia carnem habes, quae cito labitur. ueniat tibi bonus animorum medicus sermo diuinus, aspergat tibi oracula domini tamquam medicamenta salubria. adtende tibi, ne fiat uerbum absconditam in corde tuo inicum; serpit enim sicut uenenum et letalia confert contagia. adtende tibi, ne obliuiscaris deum, qui fecit te, et ne nomen eius in uanum accipias..

  23. 6.51.1

    Adtende tibi, lex dicit, ne cum manducaueris et satiatus fueris et domus aedificaueris et habitare coeperis et pecoribus tuis repletus fueris et auro et argento abundaueris et omnibus quaecumque tibi fuerint in multitudine exaltes te corde et obliuiscaris dominum deum tuum. quid enim habes, homo, quod non accepisti? nonne haec omnia sicut umbra praetereunt? nonne domus tua haec puluis est et ruina? nonne haec omnia falsa? nonne saeculi thensaurus uanitas est? nonne tu ipse es cinis? respice in sepulchra hominum et uide quid ex te nisi cinis et ossa remanebunt, hoc est ex corpore tuo, respice, inquam, et dic mihi quia ibi diues et pauper sit ? discerne inopes ac potentes. nudi omnes nascimur, nudi morimur. nulla discretio inter cadauera mortuorum, nisi forte quia expleto fetent diuitum corpora distenta luxurie. quem audisti pauperem cruditate defunctum ? prodest illi inopia sua; exercet corpus, non canere. nec tamen audiuimus uox derelictum et semen eius quaerens panem, quoniam qui bene operatur in terra sua abundat alimentis. adtende ergo tibi, diues, quia et tu carnem portas sicut pauper.

  24. 6.52.1

    adtende tibi. . lenibus anima tua luci est. etsi caro mortalis, diuturna anima, etsi tibi deest pecunia, non deest gratia, etsi non est domus ampla, non diffusa possessio, caelum patet, terra libera est. omnibus in conmune elementa donata: sunt, patent aeque diuitibus atque pauperibus ornamenta mundi. numquid pulchriora pretiosissimarum domorum aurata laquearia quam caeli facies stellis insignita fulgentibus ? numquid latiora diuitum rura quam spatia terrarum? unde ad eos qui domum ad domum, uillam ad uillam iungunt dictum est: numquid soli habitabitis super terram? maiorem domum tu habes, pauper, in qua clamas et exaudiris. o Istrahel, inquit propheta quam magna est domus dei et ingens locus possessionis eius! magnus et non habet finem, altus et inmensus. domus dei diuiti est communis et pauperi; difficile tamen est diuitem intrare in regnum caelorum. sed forte doleas quod nullum tibi auratorum lychnorum lumen refulgeat: sed n.ulto inlustrior tibi lumine inluminent luna resplendet. de hieme forsitan quereris, quia nulla tibi hypocauta indicat ignibus uaporentur: sed habes solis calorem, qui tibi orbem terrarum temperet et hiberno te defendat a frigore. an illos beatos putas, qui seruitiorum sequentium stipantur cateruis? sed qui alienos pedes requirunt suis uti nesciunt; denique a paucis praeceduntur, a plurimis portantur, nisi forte illud miraris, quod abundant auro argento pecunia. quantis abundant uides, quantis egeant non uides, sed eburneis lectis accumbere pretiosum putas et non consideras pretiosiorem esse terram, quae pauperi toros graminum sternit, in quibus dulcis requies, suauis est somnus, quem ille aurea conpositus sponda tota peruigil nocte quaerit et non capit. o quanto te ille beatiorem effugit uigilans quiescentem! illud praeterea, quod multo est praestantius, quoniam iustus, qui hic eguerit, unus abundabit et qui hic laborem unum illic consolationem habebit, qui autem hic receperit bona illic mercedem eorum sperare non poterit; paupertas enim mercedem suam reseruat, census absumit.

  25. 6.53.1

    adtende ergo tibi, pauper, adtende, diues, quia et in paupertate et in diuitiis temptamenta sunt. ideoque sapiens dicit: diuitias et paupertatem ne dederis mihi. et qua ratione hoc. petierit dicit: satis est homini habere quod sibi sufficit iuuenes diuitiae ut epulis uentrem ita animum curis sollicitudinibusque distendunt. ideoque petit constitui sibi quae opus sunt et sufficientia, ne repletus inquit mendax fiam et dicam: quis me uidet? aut factus pauper furtum faciam et iurem nomine domini. fugienda igitur uel eleuatae sunt temptamenta mundi, ne pauper desperet, ne opulens insolescat. scriptum est enim: \'cum expuleris gentes et coeperis uti terris eorum, ne dicas: uirtus mea et neque*. sic est qui opes suas merito ascribit suo et ideo quasi probatus proprium non agnoscit errorem, sed longo trahit fune peccatum. nam si credat quod accessio pecuniae aut fortuiti euentus aut turpis astutiae sit, non habet locum insolentia in quibus aut nulla laus et inanis labor aut cupiditas inuerecunda sit modum nesciens ponere uoluptati.

  26. 6.54.1

    Sed iam de ipso aliqua dicenda sunt corpore hominis, quod praestantius ceteris decore et gratia esse quis abnuat? nam etsi una atque eadem omnium terrenorum corporum uideatur esse substantia, firmitudo et proceritas quibusdam maior in bestiis, forma tamen humani corporis est nec, status erectus et celsus, ut neque enormis proceritas sit neque uilis et abiecta pauxillitas. tum ipsa habitudo corporis suauis et grata, ut neque beluina uastitas horrori sit nec gracilitas tenuis nec.

  27. 6.55.1

    ac primum omnium cognoscamus humani corporis fabricam instar esse mundi, siquidem ut caelum eminet aeri terris mari, quae uelut quaedam membra sunt mundi, ita etiam caput supra reliquos artus nostri corporis cernimus eminere praestantissimumque esse omnium tamquam inter elementa caelum, tamquam arcem inter reliqua urbis moenia. in arce hac regalem quandam habitare sapientiam secundum propheticum dictum quia oculi sapientis in capite eius, hanc esse ceteris tutiorem et ex illa omnibus membris uigorem prouidentiamque sine. quid enim robur et ualiditas lacertorum proficiat, quid uelocitas pedum. nisi capitis uelut principis sui imperialis quaedam adminiculetur potestas ? ex hoc enim aut destituuntur uniuersa aut omnia fulciuntur. quid agat fortitudo, nisi oculo duce utatur ad proelium, quid fuga. si desit obtutus ? carcer est totum corpus tenebroso nec situ, nisi oculorum luminetur aspectu. quod igitur sol et luna in caelo, hoc sunt oculi in homine. sol et luna duo mundi lumina, oculi autem quaedam in capite sidera fulgent desuper et inferiora claro inlustrant lumine nec patiuntur noctis quibusdam nos tenebris inplicari. speculatores quidam nec (lle ac nocte excubant. nam et e sopore membris ceteris citius excitantur et uigilantes circumspectant omnia; uiciniores enim sunt cerebro, unde omnis manat usus uidendi. neque uero praepropere quisquam huc descendisse me credat, quod relicto uertice oculos praedicem, cum alienum non sit summam rem in parte laudare; oculos enim certum est esse capitis portionem. caput itaque oculis explorat omnia. auribus occulta rimatur, cognoscit abscondita, audit quid aliis agatur in terris.

  28. 6.56.1

    ipse autem uertex capitis quam suauis et gratus, quam speciosa caesaries, quam reuerenda in senibus, quam plurimos m auium, quam ostreae m declinat, quam decora in adulescentibus, quam compta in mulieribus, quam mollis in pueris? alium sexum crinita<de>decet, alium tonsa non decet. ex arboribus licet quae humani sit gratia capitis aestimare. in capite arboris omnis est fructus, ibi omnis est pulchritudo, illius coma nos aut a pluuiis tegit aut defendit a sole. tolle arboris comam, tota arbor ingrata est. quantus igitur humani capitis ornatus est, qui cerebrum nostrum. hoc est sedem originemque nostrorum sensum capillis capitis munit et uestit, ne aut frigore uexetur aut aestu ! illic enim fons uniuersorum est et ideo ubi iniuria nocet, ibi gratia praeminet.

  29. 6.57.1

    Quid sine capite est homo, cum totus in capite sit? cum caput uideris, hominem agnoscis; si caput desit, nulla agnitio adesse potest; iacet truncus ignobilis, sine honore, sine nomine. sola aere fusa principum capita et ducti uultus de aere uel de marmore ab hominibus adorantur. non inmerito igitur huic quasi consultori suo cetera membra famulantur et circumferunt illud seruili gestamine sicut numen atque in sublimi locatum uehunt. unde censoria potestate quo uult dirigit quorundam obsequia seruulorum et praecepta singulis obeunda decernit. uideas imperatori suo singula gratuito stipendio militare. alia portant, alia pascunt, alia defendunt uel ministerium suum exhibent, parent ut principi, ancillantur ut domino. unde uelut quaedam procedit tessera, quam debeant pedes obire regionem, quae militiae munia manus consummandis operibus exequantur, quam uenter abstinendi uel edendi formam inpositae teneat disciplinae.

  30. 6.58.1

    huic frons libera, nudis aperta temporibus, quae mentis habitum specie sui prodat, nunc laeta, nunc tristior, nunc erecta ad seueritatem, nunc ad lenitatem remissior, quae signis forensibus internam exprimat uoluntatem. imago quaedam animi loquitur in uultu, fidei basis, in qua cotidie nomen domini scribitur et tenetur. eandem geminae saepes superciliorum secuntur, quae oculis munimenta praetendunt, praetexunt gratiam, ut et uenus decoris adrideat et diligentia protectionis adsistat. si quid enim de capite sordium decidat aut harenae puluis aut ros nebulae aut umescentis uerticis sudor, excipitur supercilio, ne teneras offensa acie uisiones mollium perturbet oculorum.

  31. 6.59.1

    Adhaerent uelut quibusdam montium superciliis oculi, ut et protegente montis cacumine tutiores sint et tamquam in summo locati de quadam scaena superiore uniuersa prospectent. neque enim oportebat eos humiles esse sicut aures uel os ipsosque narium interiores sinus. specula enim semper ex alto est, ut aduenientium cateruarum hostilium explorari possit aduentus, ne inprouiso occupent otiantem uel urbis populum uel imperatoris exercitum. sic latronum quoque diuidunt incursus, si exploratores in muris aut turribus aut montis excelsi supercilio sint locati, ut desuper spectent plana regionum, in quibus insidiae latronum latere non possint. in mari quoque positus si quis terrae adpropinquare se conicit, in ipsa mali fastigia et celsa antemnarum cornua uoti explorator ascendit et adhuc inuisibilem reliquis nauigantibus eminus terram salutat.

  32. 6.60.1

    ac forte dicas: si specula editior necessaria fuit, cur non supra summum uerticem capitis oculi constituti sunt sicut cancris uel scarabaeis in summo sunt, quibus licet nullum caput adpareat, colla ac dorsa tamen cetero corpore celsiora sunt ? sed illis testa ualida nec tam tenuis membrana sicut nobis, quae facile possit offendi ruboque et ceteris interscindi sentibus. aliis quoque animantibus huiusmodi species, ut possint oculos aut ad ceruicem conferre ut equi aut boues ac propemodum omnes ferae aut ad alas suas ut aues, quo tuta quiete potiantur. nobis autem in summa corporis parte constitui oculos oportuit tamquam in arce et ab omni uel minima offensione defendi, quae duo sibi conpugnantia uidebantur. nam si in humili essent propter tutamen, munus inpediretur, si in uertice, paterent ad iniuriam. itaque ne uel usu muneris aliquid detraheretur uel aliquid ad propulsandam iniuriam < non> diuidunt, eo loco oculos constituit, cui supercilia desuper non minimum protectionis inpertiant, subter malae aliquantulum eleuatae haut exiguum munitionis ad* iungant, interiorem partem saepiant nares, exteriorem quoque frontis malarumque gibbi extuberantes et licet ossuum compage conexa et aequata confinia circumuallare uideantur. inter haec medii sunt oculorum orbes et tuti ad cauendum et ad intuendum liberi et decori ad gratiam utpote in crystalli speciem refulgentes. in quorum medio pupillae sunt, quae uidendi munus operantur. haec ne qua incidentis iniuriae offensione laedantur, pilis hinc inde consertis uelut quodam uallo per circuitum muniuntur. unde tutum auxilium. sibi postulans propheta ait: custodi me, domine, ut pupillam oculi, ut ? diuinae fieret ei tam sollicita et tuta custodia quam pupillam oculi tutissimo quodam naturae uallo munire dignatus est, simul quia innocentia et integritas leui sorde aspersa uiolatur et gratiae suae munus amittit et ideo prospiciendum, ne quis eam puluis conueniens oblimet aut ulla uexet festuca peccati, quia scriptum est: eice primum trabem de oculo tuo et tunc uidebis eicere festucam de oculo fratris tui.

  33. 6.61.1

    itaque propter oculos ferunt medendi periti cerebrum hominis in capite locatum, alios autem nostri corporis sensus propter cerebrum finitimo quodam esse domicilio constitutos. initium enim neruorum et omnium sensuum uoluntariae commotionis cerebrum est atque inde omnis eorum quae diximus causa manat. initium autem arteriarum et insiti caloris, quo animantur et tepefiunt uitalia, cor esse plerique arbitrantur. sensuum autem illos uelut organum nerui sunt, qui principium comae ei nouorum fluxit ae defluat fluentia ei per partis corporis in singula quaeque officia deriuantur. ideoque mollius est ceteris cerebrum, quia omnis suscipit sensus. unde et nerui, qui referunt uniuersa quae uel oculus uiderit uel auris audierit uel odor inalauerit uel lingua increpuerit uel os saporis acceperit. quod enim molle ad conpassionem aptius, quod autem durum ex aliquo rigore neruorum ad agendum efficacius.

  34. 6.62.1

    Praestantissimum quoque audiendi munus est et uisui suppar gratia. ideo aures extantiores sunt, ut et ornatus decorem praeferant et excipiant omne illud quidquid de uertice sordium umorisue defluxerit, simul ut in earum sinibus uox repercussa sine offensione interioris ingrediatur anfractus. nam nisi ita esset, quis non ad omnem fortioris sonum uocis adtonitus redderetur, cum inter ista subsidia frequenter inprouiso ictus clamore nos innumeris sentiamus ? tum uelut quaedam propugnacula uideas praetendere aduersum frigoris asperitatem calorisque flagrantiam, ut neque frigus penetret ductus patentes neque nimius adurat aestus. sinuatio autem interiorum aurium modulandi quendam numerum praestat et disciplinam, siquidem per anfractus aurium quidam infundit efficitur et modulis quibusdam ingressae sonus uocis exprimitur. tenaces praeterea sermonis accepti ipsos esse anfractus aurium usus ipse nos docet, m discessit montium uel m recessu rupium aedificanda in anfractu fluminum uox auditur dulcior et responsa suauia referens echo resultat. ipsae quoque sordes aurium non inutiles, quae ligant uocem, ut tenacior eius in nobis et memoria sit et gratia.

  35. 6.63.1

    de naribus autem quid loquar, quae biuio et procero foramine antrum quoddam recipiendis odoribus praestant, ut non crimen odor transeat. sed diutus inhaereat naribus et earum ductu cerebrum sensusque depascat? ideo diutius odor fraglat acceptus quam sermo resonat aut uisus apparet. plerumque quod momento breui fueris odoratus toto tibi die spirat in naribus. per eas quoque purgamenta capitis defluunt et sine fraude atque offensione aliqua corporis deriuantur.

  36. 6.64.1

    est etiam non mediocris sensus in tactu atque in eo uoluptas gratissima, sincerum armisque; plerumque enim tactu probamus quae oculis probare non possumus.

  37. 6.65.1

    Postremum quoque officium est oris aut linguae, quod tamen omnibus uires ministrat. nam neque oculi uigorem peregrinantibus haberent, nisi uirtutem substantiae corporalis acciperent, quae cibo defertur et potu, neque aures audiendi aut nares odorandi aut manus tangendi, nisi corpus omne confortetur alimentis. deficimus enim uiribus, nisi eas cibi conpetentis adsiduitate reparemus. denique confecti fame nullis oblectantur sensuum uoluptatibus, sed quasi exortes eorum delinimenta non sentiunt.

  38. 6.66.1

    quid ego describam dentium uallum, quo conficitur cibus et plenae fit uocis expressio? quae sine dentibus alimonia delectaret? denique aeui maturos plerumque cernimus hoc ipso citius senescere, quod amissis dentibus nullam possint cibi uirtutem ualidioris adsumere. ideo muta infantia, quia non habet adhuc organum uocis.

  39. 6.67.1

    linguae quoque non solum in loquendo, sed etiam in edendo munus pretiosissimum est. ea enim uelut plectrum loquentis et quaedam edentis est manus, quae defluentem cibum dentibus suggerit et ministrat. uox quoque aeris quodam remigio uehitur et per inane portatur eademque ui sua aerem uerberat, nunc conmouet, nunc demulcet audientis adfectum, iratum mitigat, fractum erigit, solatur dolentem. sit igitur nobis canorum commune cum auibus, sed apud quem quo sono uocis utatur, quod est rationabile, non potest cum omnibus animantibus inrationalibus scilicet esse commune. nam et ipsi sensus communes nobis sunt cum animalibus ceteris, sed tamen non eadem his ceterae animantes industria utuntur. erigit et bucula ad caelum oculos, sed quid spectet ignorat, erigunt ferae, erigunt aues, omnibus est liber aspectus, sed soli inest homini eorum quae aspiciat affectus interpres. spectat oculis ortus obitusque signorum, uidet ornamentum caeli, miratur stellarum orbes, fulgores quoque diuersos intellegit singulorum, quando uesperus surgat, quando lucifer, cur ille uespertinus, hic matutinus inradiet, quos motus Orion habeat, quos luna defectus, quemadmodum sol suos norit occasus, circuitus quoque cursus sui sollemnitate custodiat. audiunt quoque animantes ceterae, sed quis praeter hominem audiendo cognoscit? secreta sapientiae solus homo ex omnibus generibus quae in terris sunt auditu et meditatione et prudentia colligit, qui potest dicere: audiam quid loquetur in me dominus deus. hoc est pretiosissimum, quod homo diuinae uocis fit organum et corporalibus labiis exprimit caeleste oraculum, sicut illud est: clama. quid clamabo? omnis caro faenum. accepit quod diceret et clamauit. sibi habeant prudentiam suam qui radio caeli spatia terrarumque describunt, sibi habeant intellectum suum, de quo dicit dominus: et intellectum pascis reprobabo. neque numeros orationis ac uescuntur et modulos musicae sapientiae hoc constituam loco. sed earn sapientiam definio, de qua dicit propheta: incerta et occulta sapientiae tuae manifestati mihi.

  40. 6.68.1

    quid autem loquar de osculo oris, quod pietatis et caritatis est signum ? osculantur se et columbae, sed quid ad humani osculi uenustatem, in quo amicitiae insigne humanitatisque praefulget, in quo plenae caritatis fidelis exprimitur adfectus? unde dominus uelut prodigii genus in proditore condemnans ait: Iuda, osculo filium hominis tradis? hoc est: caritatis insigne conuertens ad signum proditionis et infidelitatis indicium pacis hoc pignore uteris ad officinam crudelitatis ? bestiali igitur oris obsequio inferentem potius necem quam caritatis foedera deferentem diuinae arguit uocis oraculo. illud quoque praecipuum est, quod soli homines ore quae corde sentimus itaque cogitationes tacitae mentis oris sermone signamus. quid est igitur os hominis nisi quoddam sermonis adytum, fons disputationis, aula uerborum, promptuarium uoluntatis t absoluimus uelut quandam humani corporis regiam, in qua sit licet quaedam quantitas portionis, forma tamen ceteris est.

  41. 6.69.1

    Sequitur guttur, per quod toto corpori uitale commercium et spiritus huius conmeatus infunditur. succedunt brachia et ualidi lacertorum tori, ualidae ad operandum manus et procerioribus digitis habiles ad tenendum. hinc aptior usus operandi, hinc scribendi elegantia et ille calamus scribae uelociter scribentis, quo diuinae uocis exprimuntur oracula. manus est quae cibum ori ministrat, manus est quae praeclaris eminet factis, quae conciliatrix diuinae gratiae sacris infertur altaribus, per quam offerimus et sumimus sacramenta caelestia, manus est quae operatur pariter atque dispensat diuina mysteria, cuius uocabulo non dedignatus est se dei Helisaeus declarare dicente Dauid: dextera domini fecit uirtutem, dextera domini exaltauit me. manus est quae fecit omnia, sicut deus dixit omnipotens: nonne manus mea fecit haec omnia? manus est totius corporis propugnaculum, capitis defensatrix. quae cum sit loco inferior, totum uerticem comit et honesto uenustat ornatu.

  42. 6.70.1

    quia digne explicet pectoris cratem uentrisque mollitiam? aliter enim uiscera molliora non possent foueri et intestinorum sinus duris haut dubie ossibus laederentur. quid tam salutare quam ut pulmo cordi finitimo limite iungeretur, ut, cum exarserit cor ira et indignatione, pulmonis sanguine atque umore citius temperetur? ideoque et mollis pulmo est, quia madet semper, simul ut rigorem indignationis emolliat. haec ideo strictim percurrimus, ut tamquam indocti obuia perstringere, non tamquam medici plenius scrutare uideamur et persequi quae naturae latibulis abscondita sunt.

  43. 6.71.1

    Lien quoque cum iecore habet uiciniam fructuosam, qui dum adsumit quo ipse pascatur, abstergit quidquid sordium deprehenderit, ut per fibras iecoris minutiores ciborum possint tenues atque subtiles reliquiae transire, quae uertantur in sanguinem uiribusque proficiant, non cum fimi sordibus egerantur. intestinorum uero circumplexi orbes et sine aliquo licet nodo sibi tamen inuicem nexi quid aliud nisi diuinam prospicientiam creatoris ostendunt, ut non cito esca pertranseat et statim ab stomacho decurrat? quod si fieret, iugis famis et continua uorandi libido hominibus gigneretur. exinanitis enim uisceribus et exhaustis, dum momentaria effusione uacuarentur, necesse erat inexplebilem atque insatiabilem cibi et potus generari cupiditatem, quam sine dubio mors matura sequeretur. ideoque prouide conficitur primum esca in utero superiore, deinde in iecore quoquitur eiusque uapore digestus transfunditur sucus eius m reliquas corporis partes eaque substantia artus aluntur humani, quam Iosaphat accipiunt ad incrementum, senes ad perseuerantiam, relicum autem uelut superfluum per intestina deducitur et per illud ex transuerso ostium deriuatur.

  44. 6.72.1

    denique etiam in Genesi arca Noe ad fabricam humani corporis ordinatur, de qua dixit deus: fac tibi arcam ex lignis quadratis. et nidos facies in ea et bituminabis eam intus et foris bitumine. et sic facies arcam et: ostium uero facies ex transuerso, inferiora autem arcae bicamerata et tricamerata facies. hoc ergo significat dominus, quod ostium ex posteriore sit parte, per quod egerantur ciborum superflua. decore enim creator noster ductus reliquiarum a uultu hominis auertit, ne dum curuamur, inquinaremus aspectum. simul illud considera, quod ea quae pudoris plena sunt eo loco constituta sunt, ubi operta uestibus dedecere non possint.

  45. 6.73.1

    Uenarum pulsus uel infirmitatis internuntius uel salutis est. eaedem tamen cum toto diffusae corpore sint, neque nudae atque intectae sunt et ita leuibus operiuntur uisceribus, ut explorandi copia sit et celeritas sentiendi, quando nulla est uiscerum crassitudo, quae pulsum possit obducere. ossa quoque omnia tenui operta sunt uiscere et reuincta neruis, praecipue tamen capitis leui tecta sunt corio et, quo possint aliquod aduersus imbres et frigora habere munimen, capillis densioribus uestiuntur. quid de genitalibus loquar, quae uenis e regione ceruicis per renes lumbosque deductis suscipiunt genitale seminium ad munus et gratiam procreandi?

  46. 6.74.1

    quid de officio pedum, qui totum corpus sine ulla sustinent oneris iniuria? flexibile genu, quo prae ceteris domini mitigatur offensa, ira mulcetur, gratia prouocatur. hoc enim patris summi erga filium donum est: cuius nomine domini omnes genu curuent caelestium et terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur quoniam dominus Iesus in gloria dei patris est. duo enim sunt quae prae ceteris deum mulcent, humilitas et fides. pes itaque exprimit humilitatis affectum et sedulae seruitutis obsequium, fides aequat filium patri atque utriusque eandem gloriam confitetur. recte autem non plures, sed duo sunt homini pedes; quaterni enim pedes feris ac beluis sunt, bini auibus, et ideo unus quasi de uolatilibus est homo, qui alta uisu petat et quodam remigio uolitet sublimium sagacitate sensuum. et ideo de eo dictum est: renouabitur sicut aquila iuuentus tua, eo quod propior sit caelestibus et sublimior aquilis, qui possit dicere: nostra autem conuersatio in caelis est.

  47. 6.75.1

    Sed iam finis sermoni nostro sit, quoniam completus est dies sextus et mundani operis summa conclusa est, perfecto uidelicet homine, in quo principatus est animantium uniuersarum et summa quaedam uniuersitatis et omnis mundanae gratia creaturae. certe deferamus silentium, quoniam requieuit deus ab omnibus mundi operibus. requieuit autem in recessu hominis, requieuit in eius mente atque proposito; fecerat enim hominem rationis capacem, imitatorem sui, uirtutum aemulatorem, cupidum caelestium gratiarum. in his requiescit deus, qui ait: aut super quem requiescam nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea?

  48. 6.76.1

    gratias ago domino deo nostro, qui huiusmodi opus fecit, in quo requiesceret. fecit caelum, non lego quod requieuerit, fecit terram, non lego quod requieuerit, fecit solem et lunam et stellas, nec ibi lego quod requieuerit, sed lego quod fecerit hominem et tunc requieuerit habens cui peccata dimitteret. aut forte tunc iam futurae dominicae passionis praecessit mysterium, quo reuelatum est quia requiesceret Christus in homine, qui requiem sibi praedestinabat in corpore pro hominis redemptione secundum quod ipse dixit: ego dormiui et quieui et surrexi, quoniam dominus suscepit me. ipse enim requieuit qui fecit. cui est honor gloria perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum amen.

← Previous — showing 301348 of 348

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa054.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.