Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Exameron

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 348 sections

  1. 3.36.1

    Quae uero species pleni agri, qui odor, quae suauitas, quae uoluptas agricolarum! quid digne explicare possimus, si nostro utamur adloquio? sed habemus scripturae testimonia, quibus agri suauitatem benedictioni et gratiae sanctorum aduertimus comparatam dicente sancto Isaac: odor fili mei odor agri pleni. quid igitur describam purpurescentes uiolas, candida lilia, rutilantes rosas, depicta rura nunc aureis, nunc uariis. nunc luteis floribus, in quibus nescias utrum species amplius florum an uis odora delectant ? pascuntur oculi grato spectaculo, longe lateque odor spargitur, cuius suauitate complemur. unde digne dominus ait: et species agri mecum est. cum ipso est enim quam ipse formauit; quis enim alius artifex posset . tantam rerum singularum exprimere uenustatem? considerate lilia agri, quantus sit candor in foliis, quemadmodum stipata ipsa folia ab imo ad summum uideantur adsurgere, ut scyphi exprimant formam, ut auri quaedam species intus effulgeat, quae tamen uallo in circuitu floris obsaepta nulli pateat iniuriae. si quis hunc florem decerpat et sua soluat in folia, quae tanti est artificis manus, quae possit lilii speciem reformare ? quis tantus imitator naturae, ut florem hunc redintegrare praesumat, cui dominus tantum testimonium tulit, ut diceret: nec Solomon in omni gloria sic uestiebatur sicut unum ex istis? rex opulentissimus et sapientissimus inferior indicatur quam huius floris est pulchritudo.

  2. 3.37.1

    quid enumerem sucos- herbarum salubres, quid uirgultorum ac foliorum remedia? camus aeger ramusculos oleae mandit. et sanus fit. lucustas quoque folia oleae adrosa liberant ab aegritudine. rubi folia superiacta serpenti interimunt eum. culices non tangent te, si absenti herbam cum oleo coquas et eo te perunxeris.

  3. 3.38.1

    Sed forte dicant aliqui: quid quod cum utilibus etiam letalia et perniciosa generantur? cum tritico sternis, quod inter alimenta uitae noxium repperias et, nisi praeuisum fuerit, consueuit saluti nocere. inter alia quoque nutrimenta uitae elleborus deprehenditur. aconita quoque fallunt frequenter et decipiunt colligentem. sed hoc ita est ac si reprehendas terram, quia non omnes homines boni. sed quod plus est accipe quia non omnes boni angeli in caelo. sol ipse prae nimio calore spicas torret, adurit autem gignentium prima exordia. luna quoque uiantibus iter monstrat, latronum prodit insidias. num igitur dignum est, ut in his quae utilia sunt posthabentes conditoris gratiam confiteri propter aliqua alimentorum noxia creatoris prospicientiae derogemus, quasi uero omnia gulae causa debuerint procreari aut exigua sint quae uentri nostro diuina indulgentia ministrauerit ? definitae nobis escae sunt et notae omnibus, quae et uoluptatem generent et corporis salubritatem.

  4. 3.39.1

    singula autem eorum quae generantur e terris specialem quandam rationem habent, quae pro uirili portione conplent uniuersae plenitudinem creaturae. alia ergo esui, alia alii nascuntur usui. nihil uacat, nihil inane germinat terra. quod tibi putas inutile aliis utile est, immo ipsi tibi frequenter alio est usu utile. quod escam non adiuuat medicinam suggerit, et saepe eadem quae tibi noxia sunt auibus aut feris innoxium ministrant pabulum. denique sturni uescuntur conium, nec fraudi est eis, quoniam per qualitatem sui corporis uenenum suci letalis euadunt. frigida enim uis eius est suci, quam subtilibus poris in cordis sui sedem ducentibus praecoci digestione praeueniunt, priusquam uitalia ipsa pertemptet. elleborum autem periti locuntur escam esse et alimoniam coturnicum, eo quod naturali quodam temperamento sui corporis uim pabuli nocentis euitent. etenim si ratione medicinae plerumque ad salubritatem humani quoque corporis temperatur, cui uidetur esse contrarium, quanto magis proprietate naturae ad cibos proficit quod medica manu conuertitur ad salutem. per mandragoram quoque somnus frequenter accersitur, ubi uigiliarum aegri affectantur incommodo. num quid de opio loquar, quod etiam nobis cotidiano prope usu innotuit, quoniam dolores eo grauissimi internorum saepe uiscerum sopiuntur? nec illud praeterit, quod conio plerumque furores libidinum marcuerunt et elleboro uetustae passiones aegri corporis sunt solutae.

  5. 3.40.1

    Non solum igitur nulla in his reprehensio creatoris, sed etiam incrementum est gratiarum, siquidem quod ad periculum temptatque esse generatum ad remedia tibi salutis operetur. nam et id quod periculi est per prouidentiam declinatur et id quod salutis per industriam non amittitur. an uero oues et caprae ea quae sibi noxia sunt declinare didicerunt et <non> solo odore per quoddam naturae mysterium, cum sint rationis expertes, rationem tamen euadendi periculi uel tuendae salutis agnoscunt noxiaque pariter ac profutura distinguunt, ita ut plerumque, cum armata uenenis tela senserint, notas petere herbas atque his remedium uulneri dicantur adhibere? cibus illis ergo medicina est, ut resilire sagittas uideas ex uulnere, fugere uenena, non serpere. denique ceruis cibus uenenum est: coluber ceruum fugit, leonem interficit: draco helefantum ligat, cuius ruina mors uictoris est. et ideo summa ui utrimque certatur, ille ut pedem alliget, in quo casus uiucti sibi nocere non possit, iste ne posteriore extremus pede aut calle capiatur angusto, ubi uel ipse se non queat retorquere et draconem graui proterere uestigio uel sequentis elefanti auxilium non habere.

  6. 3.41.1

    ergo si inrationabilia animalia norunt quibus sibi aut medicentur herbis aut subsidiis opem adferant, homo nescit, cui rationabilis sensus innascitur, aut tam alienus a uero est, ut quae cuique apta sint usui minime deprehendat, aut ita naturae ingratus bonis, ut quoniam taurini haustus sanguinis letalis est homini, propterea laboriosum putet animal aut nasci non debuisse aut sine sanguine debuisse generari, cuius uirtus ad cultum agrorum utilis, ad usum plaustrorum habilis, ad alimoniam suauis diuerso munere fulcit agricolas, quibus deus, si bona sua norint, uniuersa donauit dicens: germinet terra herbam faeni seminans semen secundum genus. non solum enim spontaneam alimoniam conprehendit, quae est in herbis et radicibus atque arborum reliquisque fructibus, sed etiam eam quae industria comparatur et cultu rusticani laboris adquiritur.

  7. 3.42.1

    quam decorum autem quod non statim fundere terras semen iussit et fructus, sed primo germinare, deinde herbescere campos statuit, postea secundum proprietatem sui generis semen adolescere, ut numquam aruorum tolerauerit gratia, quae grato primum decore tranquillitatis, postea fructum suggererent utilitatem.

  8. 3.43.1

    Sed forte quis dicat: quomodo secundum genus terra profert semina, cum plerumque semina iacta degenerent et, cum bonum triticum fuerit seminatum, et decolor eius species et inferior forma reddatur? sed hoc si quando accidit, non ad translationem generis, sed aegritudinem quandam et inaequalitatem seminis uidetur esse referendum. non enim desinit esse triticum, si aut frigore aduratur aut imbre uacabat, sed specie magis quam genere, colore quoque et corruptione mutatum. denique frequenter madidata frumenta in sui generis speciem reuertuntur, si aut sole aut ignibus torreantur aut diligentibus commissa cultoribus aeris temperie terrarumque feracium ubertate foueantur. itaque reparatur in subole quod degenerauerat in parente. unde non periclitamur, ne praeceptum illud dei, cuius usus naturae inoleuit, in relicum successionis uitio destitutum sit, cum hodieque in seminibus generis sui sinceritas reseruetur.

  9. 3.44.1

    nam lolium et reliqua adulterina semina, quae frugibus saepe miscentur, zizania nuncupari euangelii lectione cognouimus, sed ea proprium quoddam genus habent, non ex tritici semine in aliud genus seminis decolora mutatione translata degenerem traxere naturam. denique hoc docet dominus dicens: simile est regnum caelorum homini, qui seminauit bonum semen in agro suo: cum autem dormirent homines, uenit inimicus eius et superseminauit zizania inter triticum. aduertimus utique quod zizania et triticum ut nominibus ita et genere uideantur esse discreta. denique et serui dixerunt ad patrem familias: domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? et ait illis: inimicus homo hoc fecit. aliud enim semen est diaboli, aliud semen est Christi, quod seritur ad iustitiam. denique aliud filius hominis, aliud diabolus seminauit. adeo diuersa natura utriusque seminis, ut contrarius seminator sit quod seminat Christus regnum est dei, quod seminat diabolus peccatum est. quomodo igitur potest unius generis esse regnum atque peccatum? sic est inquit regnum dei, quemadmodum si homo uanum semen super terram.

  10. 3.44.2

    Est et homo, qui seminat uerbum, de quo scriptum est: qui seminat uerbum seminat.

  11. 3.45.1

    hic homo uerbum seminauit super terram, quando dixit: germinet terra herbam: et subito terrarum germina pullularunt et diuersae rerum species refulserunt. hinc pratorum uirens gratia abundantiam pabuli ministrauit, inde camporum spica flauescens imaginem pelagi fluctuantis commotione segetis uberioris expressit. sponte omnis fructus terra suggessit. etsi arata sine cultore esse non poterat — nondum enim erat formatus agricola —, inarata tamen opimis messibus redundabat et haut dubito an maiore prouentu, siquidem nec cultoris desidia terrarum destituere poterat ubertatem. nunc enim fecunditas unicuique pro merito laboris adquiritur, ubi cultus spectatur agrorum, et neglegentia uel offensa aut diluuiis pluuiarum aut terrarum ariditatibus aut grandinis iactu aut quacumque ex causa soli uberis sterilitate multatur. tunc autem prouentu spontaneo terra fructus locis omnibus inuehebat, quoniam is praeceperat qui uniuersorum est plenitudo. uerbum enim dei fructificabat in terris, nec ullo adhuc erat terra damnata maledicto. antiquiora enim mundi nascentis exordia quam nostra peccata sunt et recentior culpa, propter quam condemnati sumus in sudore unitus uernarent panem manducare, sine sudore alimenta nescire.

  12. 3.46.1

    I denique hodieque fecunditas terrae ueterem affluentiam spontaneae usu fertilitatis operatur. quam multa sunt enim quae adhuc sponte generantur. sed etiam in his ipsis quae manu quaeruntur magna ex parte manent nobis diuina beneficia, ut frumenta ipsa quiescentibus inferantur. quod propositae docet lectionis exemplum dicente domino quia sic est regnum dei, quemadmodum si qui iactet semen super terram et obdormiat inquit et surgat nocte et die, et semen germinet et increscat, dum nescit ille. ultro terra fructificat primo herbam, deinde spicam, deinde plenum triticum in spica. et cum produxerit fructum, statim mittit falcem, quoniam adest messis. dormiente te igitur, homo, et nesciente fructus suos ultro terra producit. dormis et surgis et frumenti per noctem incrementa miraris.

  13. 3.47.1

    Diximus de herba faeni, nunc dicamus de ligno fructuoso faciente fructum secundum genus, cuius semen eius in ipso. dixit et facta sunt et subito ut supra floribus herbarumque uiriditatibus ita hic nemoribus terra uestita est. concurrerunt arbores, consurrexerunt siluae, uertices repente montium fronduerunt. hinc pinus, hinc cypressus in alta se extulerunt cacumina, caedri et piceae conuenerunt. abies quoque non contenta terrenis radicibus atque aerio uertice etiam casus marinos tuto subitura remigio nec solum uentis, sed etiam fluctibus certatura processit. nec non et laurus adsurgens odorem suum dedit numquam suo exuenda uelamine. umbrosae quoque ilices uerticem protulerunt inhorrentem comam hibernis quoque temporibus seruaturae. hoc enim in singulis uincula natura tenuit in reliquum, quod sub ictu mundi surgentis accepit. et inde manet sua ilicibus praerogatiua, manet uirescant, ut nulli uenti eas crinis sui ueste dispolient.

  14. 3.48.1

    \' surrexerat ante floribus inmixta terrenis sine spinis rosa et pulcerrimus flos sine ulla fraude uernabat, postea spina saepsit gratiam floris tamquam humanae speculum praeferens uitae, quae suauitatem perfunctionis suae finitimis curarum stimulis saepe conpungat. uallata est enim elegantia uitae nostrae et quibusdam sollicitudinibus opsaepta, ut tristitia adiuncta sit gratiae. unde cum unusquisque aut suauitate rationis aut uiscerum cursus successibus gratulatur, meminisse culpae eum conuenit, per quam nobis in paradisi amoenitate florentibus spinae mentis animique sentes iure condemnationis ascripti sunt. inrutiles igitur licet, o homo, aut splendore nobilitatis aut fastigio potestatis aut fulgore uirtutis, semper tibi spina proxima est, semper est sentis, semper inferiora tua respice. super spinam germinas, nec prolixa gratia manet. breui unusquisque decurso aetatis flore marcescit.

  15. 3.49.1

    Sane ut caduca tibi noueris communia esse cum floribus ita etiam laeta cum uitibus, quibus generatur uinum, quo cor hominis laetificatur. atque utinam, o homo, huius generis imiteris exemplum, ut ipse tibi laetitiam iocunditatemque fructifices. in te ipso suauitas tuae gratiae est, ex te pullulat, in te manet, intus tibi inest, in te ipso quaerenda iocunditas tuae est conscientiae. ideo ait: bibe aquam de tuis uasis et de puteorum tuorum fontibus. primum omnium nihil gratius florentis odore uitis, siquidem de flore earum sucus expressus poculi genus conficit, quod et uoluptati et saluti sit. deinde quis non miretur ex acini uinacio uitem usque in arboris summum cacumen prorumpere, quam uelut quodam amplexu fouet et quibusdam brachiis ligat et circumdat lacertis, pampinis uestit, sertis coronat uuarum? quae ad imitationem uitae nostrae primum uiuam deligit radicem, deinde, quia natura flexibilis et caduca est, quasi brachiis quibusdam ita clauiculis quidquid conprehenderit stringit hisque se erigit et adtollit.

  16. 3.50.1

    huius est similis plebs ecclesiae, quae uelut quadam fidei radice plantatur et reprimitur humilitatis propagine, de qua pulchre ait propheta: uineam ex Aegypto transtulisti et plantasti radices eius, et repleta est terra. operuit montis umbra eius et arbusta eius caedros dei. extendit palmites eius usque ad mare et usque ad flumen propagines eius. et per Esaiam ipse dominus locutus est dicens: uinea facta est dilecto in cornu in loco uberi. et maceriam circumdedi et circumfodi uineam Sorech et aedificaui turrem in medio eius. circumdedit enim uelut uallo quodam caelestium praeceptorum et angelorum custodia. inmittet enim angelus domini in circuitu timentium eum. posuit in ecclesia uelut turrem apostolorum et prophetarum atque doctorum, qui solent pro ecclesiae pace praetendere. circumfodit eam, quando exonerauit terrenarum mole curarum; nihil enim magis mentem onerat quam istius mundi sollicitudo et cupiditas uel pecuniae uel potentiae. quod tibi demonstratur in euangelio, cum legis quia illa mulier, quae habebat spiritum infirmitatis, inclinata erat, ut rursum respicere non posset. curuata enim erat eius anima, quae inclinabatur ad terrena compendia et caelestem gratiam non uidebat. respexit eam Iesus et uocauit, et statim mulier onera terrena deposuit. his cupiditatibus etiam illos oneratos fuisse demonstrat quibus ait: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. ergo illa anima mulieris quasi circumfossa respirauit et erecta est.

  17. 3.50.2

    Sed et eadem uitis ubi circumfossa fuerit, religatur et erigitur, ne reflectatur in terram.

  18. 3.51.1

    reciduntur alia sarmenta, alia propagantur: reciduntur quae inani effusione luxuriant, propagantur ea quae bonus agricola iudicauerit fructuosa. quid ego adminiculorum ordines iugationisque disci-ibam gratiam, quae uere atque manifeste aequalitatem docent in ecclesia esse seruandam, ut nemo se diues et honoratus adtollat, nemo pauper deiciat ignobilisque desperet? omnibus sit in ecclesia par atque una libertas, omnibus inpertiatur iustitia communis et gratia. ideo turris in medio est, quae exemplum de illis rusticanis, de illis circumferat piscatoribus, qui uirtutum arcem tenere meruerunt. quorum exemplis noster erigatur adfectus neque humi uilis et despicabilis iaceat, sed uniuscuiusque mens ad superiora se subrigat, ut audeat dicere: nostra autem conuersatio in caelis est. unde ne quibus procellis saeculi possit reflecti et tempestate deduci, clauiculis illis et circulis quasi amplexibus caritatis proximos quosque conplectitur et in eorum coniunctione requiescit. caritas est igitur, quae nos superioribus nectit caeloque inserit. qui enim manet in caritate, deus in eo manet. unde et dominus ait: manete in me et ego in uobis. sicut palmes non potest fructum adferre ab se, nisi manserit in uite, sic et uos, si in me non manseritis. ego sum uitis, uos palmites estis.

  19. 3.52.1

    euidenter igitur exemplum uitis ad nostrae uitae institutionem arcessendum esse signauit, quae primum ueris tepefacta temperie gemmare perhibetur, deinde ex ipsis sarmentorum uniuersa fructum emittere, de quibus oriens uua formatur paulatimque augescens inmaturi partus retinet acerbitatem nec potest nisi matura iam et cocta dulcescere. uestitur interea uiridantibus pampinis uinea, quibus et aduersum frigus omnemque iniuriam non exiguo munitur subsidio et a solis ardore defenditur. quid autem eo uel spectaculo gratius uel fructu est dulcius, uidere serta pendentia uelut quaedam speciosi ruris monilia, carpere uuas uel aureo colore uel purporeo renitentes ? hyacinthos ceterasque gemmas fulgere existimes, coruscare Indicos, albarum emicare gratiam, nec aduertis ex his admoneri te, homo, ne inmaturos fructus tuos dies supremus inueniat aut plenae tempus aetatis opera parua deducat. acerbus enim fructus amarior esse consueuit nec potest dulce esse nisi quod ad maturitatem perfectionis adoleuerit. huic uiro perfecto nec frigus horrendae mortis nec sol iniquitatis nocere consueuit, quia obumbrat ei gratia spiritalis et omnia mundanae cupiditatis et corporeae libidinis restinguit incendia, defendit ardores. laudent te quicumque conspiciunt et agmina ecclesiae uelut quaedam palmitum serta mirentur, spectent singuli fidelium pulchra animarum monilia, delectentur maturitate prudentiae, splendore fidei, confessionis decore, iustitiae pulchritudine, ubertate misericordiae, ut dicatur tibi: uxor tua sicut uitis abundans in lateribus domus tuae, eo quod redundantiam uitis fructiferae copiosae munere liberalitatis imiteris.

  20. 3.52.2

    Sed quid ego in sola uite immoror, cum omnia genera arborum utilia sint ? alia ad fructum nata, alia ad usum data.

  21. 3.53.1

    nam et quibus non est fructus uberior tamen usus pretiosior est. caedrus suspendendis tectorum apta culminibus, eo quod huiusmodi materies et procera sit spatiis nec onerosa parietibus. lacunaribus quoque comendisque fastigiis habilis est cypressus. unde et ecclesia dicit in uocauerit: trabes domorum nostrarum caedri, lacunaria nostra cypressi, in uolantes esse declarans decora sui ornamenta fastigii, qui quasi trabes uerticem ecclesiae sua uirtute sustineant et fastigium eius exornent. laurus et palma insigne uictoriae: lauro uictorum capita coronantur, palma manus uictricis ornatus est. unde et ecclesia ait: dixi, ascendam in palmam, tenebo altitudines eius. quae eminentiam uidens uerbi et sperans quod ad eius altitudinem possit ascendere et scientiae summitatem dicit: ascendam in palmam, ut omnia relinquat inferiora et ad superiora contendat, ad brabium Christi, ut suauis eius fructus carpat et gustet; suauis enim uirtutis est fructus. populus quoque coronis arbor umbrosa uictricibus et salix lenta uitibus habilis uinciendis quid aliud mystice declarant nisi bona esse Christi uincula, quae nocere non soleant, uincula gratiae, uuarum caritatis, ut unusquisque suis uinculis glorietur, sicut gloriabatur et Paulus dicens : Paulus uinctus Iesu Christi? his ligatus uinculis dicebat: quis nos separabit a caritate Iesu Christi?, uinculis abstinentiae, uinculis caritatis. his ligatus uinculis etiam Dauid ait: in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra. buxus quoque elementorum apicibus utilis exprimendis leui materia usum manus puerilis informat, unde ait scriptura: scribe in buxo, simul ut admoneat te ipsa materia, quae semper uiret nec umquam foliis exuitur suis, ne umquam spei tuae dissimulatione nuderis, sed semper tibi per fidem germinet spes salutis.

  22. 3.54.1

    quid ego enumerem quanta uarietas arborum, quam diuersus in singulis et pulcher ornatus, quam patulae fagi, quam procerae abietes, quam comantes pinus, quam umbrosae ilices, quam populi bicolores, quam nemorosa et rediuiua castanea, quae simul ut excisa fuerit, tamquam siluam ex se pullulare consueuit, quemadmodum in arboribus ipsis aetas aut senilis aut nouella deprehenditur; iunioribus enim exiliores rami, antiquioribus ualidiora et nodosa sunt brachia, illis folia leuigata atque diffusa, istis contractiora et aspera. sunt etiam arbores, quae senili atque emortua radice successionem sui, si forte caedantur, reparare non nouerint, aliae, quibus aut iuuentas uiret aut natura fecundior est, quibus excisio lucro potius quam ullo detrimento sit, ut per plures sui rediuiua successione renouentur heredes.

  23. 3.54.2

    I Est etiam, quod mireris, ipsis sexsus in pomis, est discretio sexus in arboribus.

  24. 3.55.1

    nam uideas palmam, quae dactulos generat, plerumque inclinantem ramos suos et subicientem et concupiscentiae atque amplexus speciem praetendentem ei arbori, quam marem palmam adpellant pueri rusticorum. illa ergo palma feminea est et sexum suum subiectionis specie confitetur. unde cultores lucorum praeiaciunt ramis eius dactulorum uel palmitum semina masculorum, quibus illi femineae arbori uelut quidam sensus perfunctionis infunditur et expetiti concubitus gratia praesentatur. quo munere donata rursus erigitur et eleuat ramos suos et in ueterem statum comam suam rursus adtollit. de ficu quoque eadem est opinio ideoque plerique secundum domesticam et fructiferam ficum agrestem ficulneam feruntur inserere, eo quod cito fructus fecundae illius et domesticae ficus uel aura temptati aliqua uel aestu defluere ferantur in terram. unde gnari huius remedii grossis arboris agrestis alligatis ad illam feracem arborem medentur eius infirmitati, ut possit fructus proprios reseruare iamiamque, si deforent remedia, lapsuros. quo admonemur uelut quodam aenigmate naturae non refugere eos qui a nostra fide et consortio separati sint, eo quod et gentilis, qui fuerit adquisitus, quo grauior fuerit adsertor erroris, eo uehementior possit fidei defensor existere et uulturibus quis de haereticis conuertatur, uel confirmet eam partem, in quam se commutata opinione contulerit, maxime si habeat aliquod directum naturae, ut uiuida eius possit esse sententia, si adminiculetur ei adtentio sobrietatis, obseruantia castitatis. profunde ergo circa eum studium tuum, ut similitudine fructiferae illius ficus de praesentia et coniunctione agrestis illius arboris tuam possis conroborare uirtutem. ita enim tua nec dissoluetur intentio et diligentiae fructus et gratiae reseruabitur.

  25. 3.56.1

    quam multa sunt autem quae doceant naturalem duritiam posse diligentiae studio temperari, quibus affert cultus ruralis exemplum. nam plerumque cito florent mala granata et fructum adferre non possunt, nisi congruis peritorum remediis excolantur, plerumque sucus uanescit interior et foris species eius pulchra praetenditur. quae non inmerito conparatur ecclesiae, ut habes in Canticis ad ecclesiam dictum: ut cortex mali Punici genae tuae et infra: si floruerit uitis, floruerint mala granata. ecclesia enim bonum fidei fulgorem confessionisque praetendit tot martyrum sanguine speciosa et quod est amplius Christi cruore dotata, simul plurimos intra se fructus usu istius pomi sub. una munitione conseruans et uirtutum multa negotia conplectens; sapiens enim spiritu celat negotia. amygdalis quoque hoc genere medicari feruntur agricolae, ut ei amaris dulces fructus fiant, ut terebrent eius radicem arboris et in medium inserant surculum eius arboris, quam Graeci πεύϰην, nos piceam dicimus, quo facto suci amaritudo deponitur. ergo si agricultura conuertit stirpium qualitates, nonne studia doctrinae et disciplinae adtentio mitigare possunt quaslibet aegritudines passionum ? nemo ergo positus uel in adulescentiae uel intemperantiae lubrico de sui conuersione desperet. ligna plerumque in meliores uertuntur usus:

  26. 3.57.1

    non possunt hominum corda mutari ? docuimus non solum inter diuersi generis arbores esse fructum diuersitates, sed plerumque in eadem specie arborum conpugnare sibi fructus. alia enim species masculorum, alia femineorum fructuum, sicut de dactulis supra iam diximus. quis autem possit conprehendere uarietatem, speciem gratiamque pomorum, singulorum quoque utilitatem fructuum sucorumque proprietatem, quae cuique rei apta uideantur, quemadmodum aegris uisceribus hominum amariora poma medicentur et inflationem asperitatemque interiorem temperent, quemadmodum rursus umorum aspera pomorum dulcibus temperentur ? denique ea medicina antiquior, quae herbis curare consueuit et sucis, nec ulla firmior sanitas quam quae lege adprehenditur alimentis. unde secundum naturam docemur quia sola nobis esca medicina est. herbis certe ulcera aperta clauduntur, herbis curantur interna ideoque medicorum est opus herbarum potestates noscere; hinc enim medendi usus inoleuit.

  27. 3.58.1

    Sed ut ad simplicia poma reuocemus stilum, alia sunt quae quocuntur sole, alia quae et testis et corticibus clausa conplentur. mala et pyra, casus quoque genera omnia nuda obiecta sunt soli, nucis autem et nucleae, nuculei quoque fructus et testa opertus et cortice alitur tamen et ipse calore solis et quantum pineae densitate nuculeus absconditur, tantum solis calore nutritur.

  28. 3.59.1

    quanta deinde domini prouidentia est, ut ubi mollior fructus, ibi folii crassitudo ualidius tegimentum tuendo deferat pomo, quod uidemus in fructu ficulneae. delicatiora itaque ualidioribus munienda sunt, ut et ipse dominus per Hieremiam docet dicens: sicut ficus istas bonas recognosam translatos Iuda, quos emisi de loco isto in terram Chaldaeorum in bona, et confirmabo oculos meos super illos in bona. tamquam delicatos enim uelut quodam misericordiae suae ualidiori saepsit tegmine, ne teneri fructus maturius interirent. denique de ipsis etiam in posterioribus dicit: delicati mei ambulauerunt uias asperas, quibus infra ait: constantes estote, filii, et proclamate ad dominum. hoc enim solum aduersum omnes procellas atque iniurias inuiolabile tegimen, inpenetrabile munimentum est. ubi ergo teneri fructus ibi crassiora tegmina et munimenta foliorum; contra autem ubi fructus ualidiores ibi teneriora folia, ut malus arbor docet. pomum enim ualidius non multo indiget protectionis auxilio; nam ipsa protectionis crassioris umbra pomo nocere plus posset.

  29. 3.60.1

    denique doceat nos pampinus naturae gratiam et diuinae sapientiae interna mysteria. uidemus enim ita scissum atque diuisum, ut trium foliorum speciem uideatur ostendere; ita pars media distincta est, ut nisi inferioribus haereret, separata spectantibus uideretur. ea autem ratio uidetur seruata naturae, ut et solem facilius admittat et umbram obtexat. denique procerius media pars eius extenditur et in ipsa summitate tenuatur, ut plus pulcritudinis quam tegumenti praeferat. etenim brabii speciem uidetur effingere significans quod uua inter pendentes ceteros fructus habeat principatum, cui tacito quodam iudicio naturae, sed euidenti indicio innascitur species et praerogatiua uictoriae. secum igitur habet brabium suum, quo et munimen sibi praebetur aduersum iniurias uel aeris pariter imbriumque uiolentiam et inpedimentum non adfertur ad recipiendum solis calorem, quo tepefacta alitur coloratur augetur. ficulneae quoque folium aeque prope ut pampinus quadrifida rescinditur diuisione, quod eo clarius uidetur quo maius est folium, sane non ita ut pampinus uel ora omni uel summitate crispanti. sicut enim in ficulneae folio crassitudo ualidior ita in pampino species elegantior. crassitudo igitur folii proficit ad tempestatis iniuriam repellendam, interscissio ad fructus gratiam uaporandam. denique hoc genus pomi grandinem non cito, maturitatem cito sentit, quia et latere uidetur aduersus iniurias et patere ad gratiam.

  30. 3.61.1

    quid ego foliorum describam diuersitates, quemadmodum alia rutunda, alia longiora, alia flexibilia, alia rigidiora sint, alia nullis facile uentis labentia, alia quae leui motu decutiantur aurarum?

  31. 3.62.1

    Inexplicabile est singularum rerum exquirere proprietates et uel diuersitates earum manifesta testificatione distinguere uel latentes occultasque causas indeficientibus aperire documentis. una nempe atque eadem est aqua et diuersas plerumque sese mutat in species: aut inter harenas flaua aut inter cautes spumea aut inter nemora uiridantior aut inter florulenta discolor aut inter lilia fulgentior aut inter rosas rutilantior aut in gramine liquidior aut in palude turbidior aut in fonte perspicacior aut in mari obscurior assumpto locorum quibus influit colore decurrit. rigorem quoque pari ratione commutat, ut inter uaporantia ferueat, inter umbrosa frigescat, sole repercussa exaestuet, niuibus inrigata glaciali umore canescat. quemadmodum autem sapor eius ipse conuertitur, ut nunc asperior, nunc amarior, nunc uehementior, nunc austerior, nunc dulcior pro specierum quibus infusa fuerit qualitate uarietur! asperatur inmaturioribus sucis, tunso cortice nucis foliisque contritis, amara fit absentio, uino uehementior, austerior aliis, grauescit ueneno, melle dulcescit. si uero ei lentiscum, terebinti quoque fructus uel et nucis interior misceatur, in olei mollem naturam facile transfunditur. cum sit autem altrix omnium uirgultorum, diuersos singulis usus ministrat. si radices alluat uel nubibus fusa descendat, discretas dat omnibus uires, radicem inpinguat, caudicem prouehit, ramos diffundit, folia uirescere facit, fructum alit semina, pomum augere consueuit. ergo cum eadem sit omnium nutrix, alia arborum genera tristiores ferunt sucos, alia dulciores, alia tardos, alia praematuros. ipsae quoque inter se discrepant suauitates. alia suauitas in uinea, alia in olea, alia in cerasis, alia in fico, discreta in malo, dispar in dactulo.

  32. 3.63.1

    tactus ipse aquae alibi lenis, alibi asperior, plerumque pinguior est. pondere quoque distat frequenter ut specie; nam plerisque locis grauior, plerisque leuior extimatur. non mirum igitur si, cum ipsa in se discrepet, discrepent etiam inter se flumine arborum, quae eiusdem aquae adluuione generantur. et cum una sit omnium causa, diuersus singularum usus, diuersa natura est. aliam uim habet cerasi arboris lacrima, aliam lentisci. disparem quoque balsami guttam odorata orientis ligna sudare produntur, diuersum quoque lacrimarum genus uirgulta ferularum in Aegypto ac Libya quadam ui naturae secretioris inlacrimant. quid autem tibi referam — clementem licet esse sermonem — quod electrum lacrima uirgulti sit et in tantae materiae soliditatem durescat ? nec leuibus id adstruitur testimoniis, quando folia aut surculorum minutissimae portiones aut exigua quaedam animantium genera in electro saepe reperiantur, quae uidetur cum adhuc gutta esset mollior, recepisse et solidata tenuisse.

  33. 3.64.1

    i Sed quid ego uili sermone decerno cum alta atque pretiosa ratione naturae, cum iste sermo humano alatur ingenio, naturam autem omnium prouidentia diuina formauerit? unde uelut habenis quibusdam uerborum cohibenda diffusio est, ne quod Solomoni specialiter sapientiae munere diuinitus uidetur esse conlatum, usurpatorie uideamur exponere differentias arborum et uirtutes radicum et quaecumque sunt abscondita et inprouisa, sicut scriptum est. quae nec ab ipso tamen manifestata produntur, ut mihi uideatur potuisse eum disputare de uirgultorum generibus, non potuisse tamen plenius omnis creaturae explicare rationes.

  34. 3.65.1

    quodsi inriguis aquarum plerumque et segetes laetiores sunt et uirides fabae et hortorum multiplex suscitatur et resuscitatur gratia, si uiridantibus toris fluuiorum exundantium ripa decoratur, quemadmodum ad uerbum domini, quod omni aquarum cursu est redundantius, subito creatura uirgultorum omnis effloruit! festinarunt campi non commissam sibi frugem edere, ignorata horti holerum genera, florum miracula germinare, ripae fluminum se uestire myrtetis, properauerunt arbores cito surgere, cito se in florem induere, uictum hominibus, pecoribus pabulum ministrare. fructus communis est omnibus, usus quoque est datus omnibus. simul utrumque arbores germinarunt, aliud quo uesceremur, aliud quo refrigerante umbra defenderemur a sole. cibus in fructu, usus amoenitatis in foliis; tamen quia praescia erat prouidentia creatoris quod fructum sibi maxime hominum auiditas uindicaret, reliquis prouidit animantibus, ut specialem iis donaret alimoniam. itaque esca his non mediocris in foliis est corticibusque siluestribus; ea quoque quae ad usum medendi proficerent, id est suci lacrimae surculi pariter ministrata sunt. itaque illa quae post experimento usu exemplo utilia cognouimus, ea a principio creator, cui usui apta donaret, praescientiae suae maiestate de sinu terrarum iussit exire.

  35. 3.66.1

    et quia iussit dominus ut germinaret terra herbam faeni et lignum fructiferum faciens fructum secundum genus, cuius semen eius in eo, ne forte quis dicat in multis arboribus neque fructum neque semen uideri et putet diuinum in aliquo uaccillare praeceptum, ut a ueritate sit dubium, illud aduertat, quia nequaquam fieri potest, ut non aut seminibus utantur uniuersa gignentia aut habeant aliqua quae uideantur cum uirtute seminum conuenire, idque si quis diligenter intendat, manifesta testificatione poterit conprehendere. nihil uidentur seminis habere salices, habent tamen in foliis granum quoddam, quod habeat uirtutem seminis, ut eo commisso terris tamquam posito surgat arbos de surculo et tamquam de semine se exsuscitet. grano itaque illo radix prima coalescit; de radice pullulat non solum salicis, sed etiam reliquarum ad similitudinem huiusmodi generis arborum silua. habet autem et radicis generatio uirtutem seminis, unde plerique ea satione incrementum sui nemoris propagauerunt.

  36. 3.67.1

    \' Magna dei uirtus in singulis. nec miretur aliquis, si in uirgultis magnam dei dixi esse uirtutem, siquidem magnam uirtutem suam in lucustis esse dixit et bruco, eo quod diuinae maiestatis offensa magna moderamine sterilitatis Iudaicae atque inopiae solueretur. magna enim uirtus patientia, magna uirtus prouidentia. indigni enim erant, qui uterentur fecunditate terrena, qui terrarum laeserant creatorem. et uere magnus, qui miserabili fame nefas tantae impietatis ulciscitur. itaque si magna uirtute dei sterilem brucum terra generauit, quanto . magis uirtute magna quae fecunda sunt procreat.

  37. 3.68.1

    quis pineam uidens non stupeat tantam diuino praecepto artem inolitam inpressamque naturae, quemadmodum ab ipso centro distantibus licet mensuris pari adsurgat glutino, quo proprios fouet fructus ? itaque per circuitum eadem species et ordo seruatur et quidam in singulis plagis nuculeorum partus exuberat atque in orbem redit fructus et gratia. itaque in pinea ista imaginem sui natura uidetur exprimere, quae a primo illo diuino caelestique mandato priuilegia accepta custodit et partus suos quadam annorum uice et ordine refert, donec consummatio temporis impleatur.

  38. 3.69.1

    sed ut in hoc fructu gratam speciem sui signat, ita etiam in myricis, id est humilibus uirgultis figuram inprobae calliditatis expressit. sicut enim duplici corde uiri ubique praesto sunt et gratiam simplicitatemque apud bonos praetendunt et uitiosissimis glutinantur, ita etiam et in aquosis et in desertis contrario quodam usu haec uirgulta nascuntur. unde et Hieremias dubia morum atque insincera myricis comparauit.

  39. 3.69.2

    >Germinet inquit terra, et statim omnis surgenti germine terra completa est.

  40. 3.70.1

    et homini dicitur: dilige dominum deum tuum, et non est caritas dei omnium infusa uisceribus. surdiora corda hominum sunt quam dura saxorum. terra fructus nobis ministrat, dum obsecundat auctori: nos debitum munus negamus, dum non ueneramur auctorem.

  41. 3.71.1

    uide in paruis quae prouidentia sit dei et, quia conprehendere non potes, mirare quomodo alia semper florentia reseruarit, alia mutationes habere uoluerit expoliationis et amictus. inter cana niuium, pruinas frigorum uiriditatem suam arua conseruant et cum ipsa tecta sint gelu, partus sui tamen haut exiguam speciem uiriditatis obtexunt. in ipsis quoque generibus arborum, quae diuturnis frondibus uestiuntur, non mediocris distantia est. seruat indumentum suum semper olea uel pinus, sed tamen folia sua saepe commutant nec ea quasi diuturna, sed quasi succedanea praetendunt suae arboris pulchritudini perpetui integritate uestitus uicem muneris obumbrantes. palma autem uirens semper manet foris et diuturnitate, non inmutatione foliorum. nam quae primo germinauerit folia, ea sine ulla substitutionis successione conseruat. imitare ergo eam, o homo, ut dicatur et tibi: statura tua similis facta est palmae. serua uiriditatem pueritiae tuae et illius innocentiae naturalis, quam a primordio recepisti, ut plantatus secus decursus aquarum fructum tuum in tempore tuo habeas praeparatum et folium tuum non dixerit. hanc uiriditatem gratiae semper florentis in Christo secuta ecclesia dicit: in umbra eius concupiui et sedi. hanc praerogatiuam doni uirentis acceperunt apostoli, quorum nec folium umquam potuit elabi, ut eorum etiam umbra curaret aegrotos; obumbrabant enim infirmitates corporis fides mentis et florentia merita uirtutum. mane ergo plantatus in domo domini, ut in atriis eius sicut palma floreas et ascendat in te gratia ecclesiae et sit odor narium tuarum sicut inquit, ut inebrieris in Christo.

  42. 3.72.1

    bene admonuit iste uersiculus repetere paene intermissum quia diximus praecepto domini uitem etiam pullulasse, quam postea post diluuium a N plantatam esse cognouimus. sic enim habes, quia Noe agricola erat terrae et plantauit uitem et bibit de uino eius et obdormiuit. non ergo Noe auctor est uitis, sed plantationis. neque enim nisi eam repperisset ante generatam, plantare potuisset. cultor ergo, non auctor est uitium. deus autem, qui sciret quod uinum sobrie potatum sanitatem daret, augeret prudentiam, inmodice sumptum ad uitia causas daret, creaturam dedit, abundantiam humano arbitrio reseruauit, ut parsimonia naturae esset magisterium sobrietatis, abundantiae noxiam lapsumque temulentiae sibi ascriberet humana condicio. denique et ipse inebriatus est Noe et obdormiuit consopitus a uino. inquit per uinum patuit deformitati, qui per diluuium excreuit ad gloriam. sed dominus et in eo creaturae suae gratiam reseruauit, ut eius fructum nobis conuerteret ad salutem ac per eum nobis peccatorum remissio proueniret. unde pie Isaac dixit: odor lacob odor agri pleni, id est naturalis odor. quid enim pleno rure suauius, quid uitis odore iucundius, quid fabae flore gratius? unde quamuis ingeniose quis ante nos dixerit: \'non uitem aut ficum patriarcha olebat aut frugem, sed spatiosum spirabat gratiam\', ego tamen et odorem ipsum terrae simplicem atque sincerum pro gratia benedictionis accipio. quem fraus nulla conposuit, sed ueritas indulgentiae caelestis infudit. denique inter benedictiones sacratissimas computatur, ut tribuat nobis dominus a rore caeli uim uini, olei atque frumenti, cui est honor laus gloria perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum amen._

  43. 4.1.1

    DIES QVARTVS.

  44. 4.1.2

    Qui uindemiam colligit uasa prius quibus uinum infunditur mundare consueuit, ne sors aliqua uini gratiam decoloret. quid enim prodest ponere uitem ordine, fodere quodannis aut aratris sulcos ducere, putare, subrigere, adiungere ulmis et quodam conubio copulare, si tanto labore uina quaesita in uase coacescant? matutinos quoque solis ortus si quis spectare desiderat, emundat oculos suos, ne quid pulueris, ne quid purgamentorum oculis eius insidat, quo tuentis hebetetur optutus, neue aliqua caligo nebulosa corporeos uisus spectantis obducat. nobis in lectione exoriundus est sol, qui ante non fuerit. primum iam diem sine sole transiuimus, secundum sine sole transegimus, tertium sine sole confecimus: quarto die iubet deus fieri luminaria, solem et lunam et stellas. sol incipit. emunda oculos mentis, o homo, animaeque interiores optutus, ne qua festuca peccati aciem tui praestringat ingenii et puri cordis turbet aspectum. emunda aurem, ut uase sincero scripturae diuinae nitida fluenta suscipias, ne qua ingrediatur contagio. procedit sol magno iubare diem, magno mundum conplens lumine, uaporans calore. caue, o homo, solam eius perpendere magnitudinem, ne nimius fulgor eius uisus tuae mentis obcaecet, ut qui e regione in radium eius intendit repercusso lumine omnem subito amittit aspectum ac, nisi in ceteras partes uultum suum oculosque conuertat, aestimat se nihil uidere et tuendi munere esse fraudatum, si uero deflectat optutum, integrum sibi officium perseuerat. caue igitur ne et tuum radius eius exoriens confundat aspectum. et ideo prius firmamentum caeli aspice, quod ante solem factum est, terram aspice, quae antequam sol procederet, coepit esse uisibilis atque composita, germina eius aspice anteriora solis lumine. anterior brucus quam sol, antiquior herba quam luna. noli ergo deum credere, cui uides dei munera esse praelata. tres dies transacti sunt: et solem nemo quaesiuit et luminis claritas abundauit. habet enim et dies suam lucem, quae praecessor est solis.

  45. 4.2.1

    non igitur te tanto splendori solis temere committas oculus est enim mundi, iocunditas diei, caeli pulchritudo, naturae gratia, praestantia creaturae — sed quando hunc uides, auctorem eius considera, quando hunc miraris, lauda ipsius creatorem. si tam gratus est sol consors et particeps creaturae, quam bonus est sol ille iustitiae! si tam uelox iste, ut rapidis cursibus in die ac nocte lustret omnia, quantus ille, qui ubique semper est et maiestate sua complet omnia! si admirabilis qui iubetur exire, quam supra admirationem qui dicit soli et non exoritur, ut legimus! si magnus est qui per horarum uices locis aut accedit aut decedit cotidie, qualis ille qui etiam, cum se exinaniret, ut nos eum possemus uidere, erat lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum! si praestantissimus qui obiectu terrae patitur saepe defectus, quantae maiestatis qui ait: adhuc ego semel et mouebo terram! illum terra abscondit, istius motum non potest sustinere, nisi uoluntatis eius substantia fulciatur. si caeco damnum est huius solis gratiam non uidere, quantum peccatori damnum ueri luminis munere defraudatum perpetuae noctis tenebras sustinere!

  46. 4.3.1

    Ergo cum uides solem, adtende terram, quae ante fundata est, adtende herbam faeni, quae praestat ordinis priuilegio, adtende ligna, quae plaudunt, quod priora luminibus caeli esse coeperunt. numquid merita faeni maiora quam solis aut numquid potior ligni praerogatiua ? absit ut insensibilia tanti muneris praeferamus ministro. quid igitur praeuidit altitudo sapientiae et scientiae dei, ut prius inciperent ligna esse quam illa duo mundi lumina et quidam caelestis oculi firmamenti, nisi ut cognoscerent omnes diuinae testimonio lectionis terram sine sole posse esse fecundam? nam quae potuit sine sole prima rerum semina germinare potest utique semina accepta nutrire et proprio fotu sine calore solis partus edere.

  47. 4.4.1

    hac igitur uoce quadam suorum munerum clamat natura: bonus quidem sol, sed ministerio, non inperio, bonus meae fecunditatis adiutor, sed non creator, bonus meorum altor fructuum, sed non auctor. interdum partus meos et ipse adurit; frequenter mihi et ipse damno est, plerisque me locis indotatam relinquit. non sum ingrata conseruo, mihi est in usum datus, mecum labori est mancipatus, mecum subiectus est uanitati, mecum corruptionis subditus seruituti. mecum congemescit, mecum parturit, ut ueniat adoptio filiorum et humani generis redemptio, quo possimus et nos a seruitio liberari. mecum adsistens laudat auctorem, mecum hymnum dicit domino deo nostro. ubi maior eius est gratia, ibi mecum est ei commune consortium. ubi sol benedicit, ibi terra benedicit, benedicunt ligna fructifera, benedicunt pecora, benedicunt uolucres mecum. in mari positus illum nauta accusat, me desiderat; in montibus illum pastor declinat, ad mea germina. ad meas festinat arbores, quibus exaestuans obumbretur, ad meos fontes sitiens et lassus cum.

  48. 4.5.1

    >Sed ne oculorum tibi exiguum uideatur esse testimonium, emunda aurem, admoue eam caelestibus oraculis; duobus enim et tribus testibus stat omne uerbum. audi dicentem: fiant luminaria in firmamento caeli ad inluminationem terrae. quis hoc dicit? deus., dicit. et cui dicit nisi filio? deus ergo pater dicit: (fiat sol\', et filius fecit solem; dignum enim erat, ut solem mundi faceret sol iustitiae. ipse ergo eum in lumen adduxit, ipse eum inluminauit, ipse ei donauit fundendi luminis potestatem. factus est ergo sol; ideo et ipse seruit, quoniam dictum est: fundasti terram, et permanet; dispositione tua permanet dies, quoniam uniuersa seruiunt tibi. etenim cum dies seruiat, quomodo non seruit sol, qui factus est in potestatem diei? quomodo non seruit luna et stellae, quae factae sunt in potestatem noctis ? etenim quanto maiorem his gratiam creator donauit, ut aer solito amplius solis claritate resplendeat, dies serenius luceat, noctis inluminentur tenebrae per lunae stellarumque fulgorem, caelum uelut quibusdam floribus coronatum ita ignitis luminaribus micet, ut paradiso putes uernante depictum spirantium rosarum uiuis monilibus renitere, quanto igitur amplius his decoris uidetur esse conlatum, tanto amplius debent; cui enim plus committitur plus debet. et ideo bene a plerisque ornamentum caeli est nuncupatum, eo quod sit stellarum monile pretiosum.

  49. 4.6.1

    atque ut sciamus quia fertilitas terrarum non calori solis ascribitur, sed diuinae indulgentiae deputatur, ait propheta: omnia a te expectant, ut difficultatem cibum in tempore: dante te eis colligent sibi, aperiente te manum tuam uniuersa implebuntur bonitate et infra: emitte spiritum tuum, et creabuntur et renouabis faciem terrae et in euangelio: considerate uolatilia caeli, quia neque serunt neque metunt, et pater uester caelestis pascit illa. non ergo sol aut luna fecunditatis auctores sunt, sed deus pater per dominum Iesum omnibus liberalitatem fertilitatis inpertit.

  50. 4.7.1

    Pulchre autem exposuit nobis propheta quid sit quod ipse ait quia fecit deus solem in potestatem diei et lunam in potestatem noctis. nam in ipso psalmo centesimo tertio, de quo supra diximus, scripsit: fecit lunam in tempora, sol agnouit occasum suum. cum enim dies horas suas complere coeperit, sol debitum sibi agnoscit occasum. est ergo in potestate diei sol et luna in potestate noctis, quae temporum uicibus oboedire conpellitur et nunc impletur lumine atque uacuatur. licet plerique hunc locum mystice de Christo et ecclesia uideantur accipere, quod agnouit Christus proprii corporis passionem, qui ait: pater, uenit hora: clarifica filium tuum. ut illo occasu suo omnibus donaret uitam aeternam, qui perpetuae mortis urguebantur occasu, et ecclesia tempora sua habeat, persecutionis uidelicet et pacis. nam uidetur sicut luna deficere, sed non deficit. obumbrari potest, deficere non potest, quae aliquorum quidem in persecutionibus discessione minuitur, ut martyrum confessionibus impleatur et effusi pro Christo sanguinis clarificata uictoriis maius deuotionis et fidei suae toto orbe lumen effundat. namque luna luminis scripto habet, non corporis, quando per uices menstruas deponere uidetur suum lumen, ut mutuetur a sole, quod facile puro aere atque perspicuo, quando nulla eam obducta nebula caligantem facit, colligi potest. orbis enim integer manet lunae, etsi non similiter totus ut pars eius effulgeat, et qualis uideri solet, cum plenus est luminis, talis est magnitudine, sed per umbram quandam lumine suo uiduatus adparet. et inde cornua eius refulgent, quia corpus eius in orbem diffunditur et uelut deficiente portionis luce insinuatur.

  51. 4.8.1

    Mouere autem potest quod ait: fiant luminaria ad inluminationem super terram, quae discernant inter diem ac noctem, quia et scriptura, ubi lumen fecit, dixerat: separauit deus inter lucem et tenebras. et factus est uesper et factum est mane, dies unus. sed consideremus quia aliud est lumen diei, aliud lumen solis et lunae et lumen stellarum, eo quod sol ipse radiis suis fulgorem diurno lumini uideatur adiungere, quod uel ortus diei potest prodere uel occasus. nam ante solem lucet quidem, sed non refulget dies, quia amplius quoque meridiano sole resplendet. quod ostendit propheta dicens: et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem. non solum enim lumini, sed etiam meridiano lumini sancti iustitiam comparauit.

  52. 4.9.1

    deinde non solum unum signum, sed etiam duo noluit esse diurnae discretionis atque nocturnae, ut et lux discretionem faciat et solis exortus et iterum lucis defectus et stellarum ortus inter occasum diei distinguat et noctis exordium. nam ubi occiderit sol, manet tamen adhuc aliquid reliquiarum diei, donec tenebrae terram operiant, et tunc luna oritur et stellae. et de nocte quidem aperte liquet, quia lunae et stellarum inluminatio noctis spatia testantur, siquidem per diem fulgorem illum lunarem stellarumque omnium sol exortus abscondit. de die autem uel ipsa solis flagrantia docere non potest diuersam diurni luminis et solis esse naturam et ipsam esse speciem discolorem. simplex enim lucis est species, ut lumen praebeat: at uero sol non solum uirtutem generis habet, sed etiam uaporandi; igneus est enim, ignis autem et inluminat et exurit. unde deus uolens Moysi ostendere suae operationis miraculum, quo Moysen ad oboediendi studium prouocaret atque ad fidem inflammaret eius adfectum, in igne uisus est in rubo, et rubus non exurebatur, sed tantum splendere ignis specie uidebatur. alterum igitur munus ignis generis, alterum operabatur. uacabat exustionis uis, operabatur inluminationis. ideo stupebat Moyses, quia contra naturam suam ignis non exurebat rubum, qui etiam uehementiorem materiem consueuit exurere. sed domini ignis inluminare solet, exurere non solet.

  53. 4.10.1

    ac forte dicas: quomodo scriptum est: ego generis ignis consumens? bene admonuisti: non solet consumere nisi sola peccata. in retributionibus quoque meritorum colligimus diuini ignis naturam, ut alios inluminet, alios generis, inluminet iustos, exurat inpios. non eosdem quos inluminat exurit et quos exurit inluminat, sed inluminatio eius inextinguibilis est ad perfunctionem bonorum, exustio uehemens ad supplicium peccatorum.

  54. 4.10.2

    Sed reuertamur ad discretionem diei ac noctis. oriente diei lumine nox fugatur, decedente die nox funditur.

  55. 4.11.1

    non est enim luci societas ulla cum tenebris, siquidem naturali lege hoc dominus in uiuentium operatione constituit. etenim quando lumen fecit, et discretionem fecit inter lucem et tenebras. denique in ipso die iam sole infuso terris uidemus umbram uel hominis uel uirgulti alicuius a lumine separari, ut mane ad occasum derigatur, uesperi retorqueatur in orientem, meridianis horis in septentrionem inclinet, lumini tamen non confunditur atque miscetur, sed cedit et refugit. similiter et indicabat cedere uidetur diei et se ab eius lumine declinare; est enim, ut peritiores probauerunt, qui nobis uel aetate uel munere praecurrerunt, umbra terrae. naturaliter enim umbra corpori adhaeret atque adiungitur, adeo ut etiam pictores umbras corporum quae iudicium nitantur exprimere idque artis esse adserant non praetermittere uim naturae, et quasi naturalis iuris iudicium habeatur cuius pictura non etiam umbram suam exprimat. ergo sicut in die cum e regione solis aliquod corpus occurrit, ex ea parte, qua lumen repercutitur, umbra subsistit, sic cum decedente die e regione luminis eius aut solis terrae obiectus occurrit, obumbratur aer.

  56. 4.12.1

    unde liquet quod noctem faciat umbra terrarum. fecit ergo solem et lunam et stellas et praestituit illis mensuras temporum, soli diurnas, lunae et stellis nocturnas, ut iste augeat diei gratiam, illae umbram tenebrasque moneri et sint in signa et in tempora et in dies et in annos. diuisa tempora habent paresque mensuras pro mensuum uicibus sol et luna cum stellis et sunt in signa. non possumus negare quod ex sole et luna signa aliqua conligantur; nam et dominus dixit: et erunt signa in sole et luna et stellis et quaerentibus apostolis signum aduentus eius respondit: sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo. haec dixit fore signa futurae consummationis, sed exortum debet curae nostrae mensura alluuione.

  57. 4.13.1

    Denique nonnulli natiuitatum temptauerunt exprimere qualitates, qualis futurus sit unusquisque qui natus sit, cum hoc non solum comprimitur, sed etiam inutile sit quaerentibus, inpossibile pollicentibus. quid enim tam inutile quam ut unusquisque persuadeat sibi hoc esse quod natus est ? nemo ergo\' debet uitam suam statum moresque mutare et niti quo melior fiat, sed in ea persuasione manere, neque probum potes laudare nec condemnare inprobum, qui necessitati natiuitatis suae respondere uideatur. et quomodo dominus aut bonis praemia proposuit aut inprobis poenas, si facit necessitas disciplinam et conuersationem stellarum cursus informat ? et quid est aliud quam hominem de homine exuere. si nihil moribus, nihil institutioni, nihil studiis derelinquitur? quam multos uidemus ereptos criminibus atque peccatis in meliorem statum esse conuersos! redempti sunt apostoli et congregati ex peccatoribus non utique usu suae hora, sed Christi eos sanctificauit aduentus et hora dominicae passionis redemit a morte. latro damnatus ille, qui est cum domino crucifixus, non beneficio natiuitatis suae, sed fidei confessione ad natiuitatis\' aeterna transiuit, Ionam in mare non uis natiuitatis, sed dissimulatae diuinae praedictionis praecipitauit offensa eundemque cetus excipiens ad indicium futuri mysterii post reuomuit et propheticae merito gratiae reseruauit. Petrum de carcere imminenti morte longinquitas angelus inmutabimur, non stellarum series liberauit. Paulum caecitas conuertit ad gratiam et percussum a uipera turbatumque naufragio non remedia natiuitatis, sed deuotionis merita exurat. quid de illis dicimus qui eorum precibus, cum fuissent mortui, ? utrum illos sua natiuitas an apostolica gratia reuocauit ? quid opus fuit, ut ieiuniis se periculisque committerent, si quo uolebant natiuitatis beneficio poterant peruenire? quod si credidissent, dum expectant fatorum necessitatem, numquam ad tantam gratiam peruenissent. inutilis igitur ista persuasio.

  58. 4.14.1

    quid quod etiam inpossibilis ? nam ut de eorum aliquid disputatione sumamus redarguendi gratia, non probandi, magnam uim dicunt esse natiuitatis eamque minutis quibusdam et certis colligi oportere momentis ac, nisi uerius colligatur, summam esse distantiam; breui enim atomo exiguoque momento distare natiuitatem inopis et potentis, egentis et diuitis, innocentis et noxii et plerumque eadem hora generari longaeuitati debitum et prima pueritiae aetate moriturum, si reliqua disparia sint et puncto aliquo discreta. hoc quemadmodum possint colligere respondeant. constitue partum feminae; uentri utique eum primo cognoscit, explorat uagitum, quo nati uita colligitur, adtendit utrum mas sit an femina. quot uis inter has moras obsessa momenta? pone mathematicum praeparatum. numquid uir potest interesse puerperio ? dum mandat obstetrix, audit Chaldaeus, ponit oroscopum, in alterius sortem iam nati fata migrarunt, de altero quaeritur et alterius genitura proponitur. pone ueram eorum esse opinionem de natiuitatum necessitatibus, non potest uera esse collectio. puncta transeunt, fugit tempus inreparabile. non esse dubium quod tempus in atomo et in momento oculi sit adducor ut credam, quando omnes in atomo. in momento oculi resuscitamur, ut apostolus protestatur dicens: ecce mysterium dico. omnes quidem resurgemus, non omnes autem inmutabimur in atomo, in momento oculi, in nouissima tuba, et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur. inter effusionem et susceptionem depositionemque pignoris, fletum eius et nuntium quot atomi transierunt! et hoc, ut simpliciter ista texuerim. nam et ipsi uitalem illum signorum duodecim circuitum in duodecim partes diuidunt et, quia triginta diebus sol duodecimam partem sphaerae eius quae seruiens habetur egreditur, quo gyrus solis anni circuitu conpleatur, in triginta portiunculas, quas μοίρας Graeci uocant, unumquodque duodecim illarum distribuunt portionum, ipsam quoque portiunculam in sexaginta uices conferunt. rursus unumquodque de illis sexaginta muraenas secant. quam inconprehensibile est quod sexagensimo sexagensimae portiunculae natiuitatis momenta constituant et qui singulorum signorum sit aut motus aut species in natiuitate nascentis. unde cum inpossibile sit tam subtiles minutias temporis conprehendere, exigua autem inmutatio inuehat uniuersitatis errorem, totum negotium plenum est uelimusdisputatores eorum quae sua sunt nesciunt: et quomodo aliena nouerunt? quid sibi inmineat ignorant: possunt aliis quae futura sunt denuntiare ? ridiculum est credere, quia, si possent, sibi potius prouiderent.

  59. 4.15.1

    Iam illud quam ineptum ut si quis signo arietis ortum esse se dicat, eg usu pecudis aestimetur praestantissimus consilio, quod in grege huiusmodi emineat pecus, aut locupletior, eo quod uestitum habeat aries naturalem et terrarum lucrum capiat indumenti eoque uiro illi familiaria uideantur quaestuum esse conpendia. similiter et de tauri et de piscium signis argumentantur, ut ex natura uilium animantium caeli motus et signorum interpretandas extiment potestates. cibus ergo noster uiuendi nobis decreta constituit et alimenta nostra nobis, id est aries, taurus et piscis, morum inprimunt disciplinam. quomodo igitur de caelo nobis causas rerum et substantiam uitae huius arcessunt, cum ipsis caelestibus signis causas motus sui ea qualitatibus escae uilis inpertiant ? liberalem aiunt signo natum arietis, eo quod lanam suam aries non inuitus deponat, et deligit uirtutem malunt uilis animantis naturae deputare quam caelo, unde nobis et serenitas fulget et pluuia saepe descendit, laboriosos et suauis seruitii quos nascentes taurus aspexerit, quia animal laboriosum ad sumendum iugum spontanea seruituti colla subdat, ouis quoque. euius natiuitatem scorpius sua parte conplexus promptuarium et malitiae uenena reuomentem, eo quod animal uenenatum sit. quid igitur auctoritatem uiuendi daturum te signorum caelestium dignitate praetendis et de nugis quibusdam argumentum adsertionis adsumis? nam si de animalibus adsumptae huiusmodi morum proprietates caeli motibus inprimuntur, et ipsum uidetur bestialis naturae potestati esse subiectum, ex qua causas uitalis substantiae, quas hominibus inpertiret, accepit. quod si hoc abhorret a uero, multo magis illud ridiculum, ueri eos subsidio destitutos hinc fidem suae disputationis arcessere.

  60. 4.16.1

    deinde illud consideremus, quod planetas ea signa adpellant, quorum motibus formari adserunt uitae nostrae necessitates. siue igitur, ut nomen sonat, semper uagentur, siue, ut ipsi dicunt, quod cito motu ferantur, et decies milies in diem aut, si hoc incredibile uidetur, multiplicem speciem innumera sui conuersione commutent, fide caret quod tam uago sui errore et tam celeri motu fixam nobis atque inmobilem uiuendi horrens sortemque decernant. ferunt tamen non esse aequales omnium motus, sed aliorum celeriores. aliorum tardiores esse circuitus, ut in eadem hora et uideant se frequenter et frequenter abscondant, dum aliud ab alio praeteritur.

  61. 4.17.1

    Aiunt autem plurimum referre utrum ortum generationis benefica signa uideant an malefica et noxia et in eo natiuitatis esse distantiam, quod benefici signi aspectus plurimum conferat, malefici et noxii plurimum noceat. sic enim eadem signa, quae uenerantur, adpellare consuerunt; necesse enim habeo eorum uti nominibus quorum utor adsertionibus, ne ignorata magis quam uacuefacta atque destructa sua argumenta commemorent. itaque cum illum uagum celeremque motum non queant conprehendere, saepe fit, ut per illam puncti et momenti incomprehensibilis subtilitatem ponant benefici signi aspectum, ubi grauis atque nocituri incurrat offensio. et quid mirum si homines luduntur, ubi signa innoxia blasphemantur ? quae si sui natura noxia esse creduntur, deus ergo summus arguitur, si fecit quod malum est et fuit inprobitatis operator: si uero ex sua uoluntate putantur adsumpsisse quod noceat insontibus et nullius adhuc facinoris pessimi sibi consciis, quibus poena ascribitur antequam culpa, quid tam inrationabile, quod etiam inrationabilium bestiarum excedat inmanitatem, ut usus fraudis aut gratiae non meritis hominum deputetur, sed signorum motibus deferatur? nihil, inquit, ille deliquit, sed noxia eum stella conspexit. Saturni ei sidus quaerunt: auertit se paululum et aerumnam abstulit, crimen absoluit.

  62. 4.18.1

    sed haec eorum sapientia telae araneae comparatur, in quam si culex aut musca incidit, exuere se non potest, si uero ualidiorum animantium ullum genus incurrisse uisum est, pertransiuit et casses rupit infirmos atque inanes laqueos suam. talia sunt retia Chaldaeorum, ut in his infirmi haereant, ualidiores sensu offensionem habere non possint. itaque uos, qui ualidiores estis, cum uidetis mathematicos, dicite: telam araneae texunt. quae nec usum aliquem potest habere nec uincula, si tu non quasi culex aut musca lapsu tuae infirmitatis incurras, sed quasi passer aut columba casses inualidos praepetis uolatus celeritate dissoluas. etenim quis prudentium credat quod signorum motus, qui ad diem saepe mutantur et multipliciter in se recurrunt, insignia deferant potestatum ? nam si ita esset, quantae ad diem regalium natiuitatum his figurae! cottidie ergo reges nascerentur nec regalis in filios transmitteretur successio, sed semper ex diuerso statu qui ius his adquirerent potestatis orerentur. quis igitur regum genituram filii sui colligit, si ei debeatur imperium, et non proprio successionem regni in suos transcribit arbitrio? legimus certe quod Abia genuit Asaph, Asaph genuit Iosaphat, sui genuit Ioram, Ioram genuit Oziam, et reliqua omnis usque ad captiuitatem per reges generis pariter et honoris ducta successio est. numquid quia reges fuerunt, signis caelestibus formandos motus suos imperare potuerunt? quis enim hominum potest in his habere dominatum?

  63. 4.19.1

    deinde si ad necessitatem genitalem, non ad instituta morum actus nostri factaque referantur, cur leges propositae sunt, iura etiam promulgata, quibus aut poena inprobis decernitur aut securitas defertur innoxiis? cur non uenia datur reis, cum utique, ut ipsi aiunt, non sua uoluntate, sed ex necessitate deliquerint? cur laborat agricola et non magis expectat, ut inelaboratos fructus priuilegio suae natiuitatis inuehat receptaculis horreorum ? si ita natus est, ut ei diuitiae absque opera affluant, utique operiatur, ut sibi spontaneos reditus sine ullo semine terra parturiat, non uomerem aruis imprimat, non manus falci admoneat, non legendae uindemiae subeat expensam, sed ultro ei in omnes serias fluentia uina fundantur, sponte ei oleum nullis inserta caudicibus siluestris oleae baca desudet. nec diffusi aequoris transfretator periculum propriae salutis sollicitus mercator horrescat, cui otioso potest quadam, ut aiunt, sorte genitali diuitiarum thensaurus inlabi. sed non haec est uniuersorum sententia. denique inpiger depresso aratro terram scindit agricola, nudus arat, nudus serit, nudus sole feruenti tostas aestu in area terit fruges, et negotiator inpatiens sui euris intuto plerumque nauigio sulcat mare. unde inportunitatem eorum temeritatemque condemnans propheta ait: erubesce, Sidon, dixit mare, hoc est : si pericula uos non mouent, uel pudor conprimat, uerecundia confundat. erubesce, Sidon, in qua nullus uirtuti locus, nulla salutis cura, nulla iuuentus pro excubiis patriae bello dedita suum exercita, sed omnis sollicitudo de quaestu, omne studium mercaturae. semen inquit mercatorum sicut messis. quae autem merces homini Christiano, si non ex uoluntate, sed ex necessitate curas suas et opera componit?

  64. 4.20.1

    ubi enim decreta necessitas, ibi inhonorata industria. multa diximus, plura nolumus, ne quis ea quae a nobis de illorum adsertionibus usurpantur ad refellendum, ad cognoscendum adsumpta arbitretur. nam quae suum risimus ea senes commemorare qui possumus? nunc ad ea quae secundum lectionem supersunt dirigamus stilum.

  65. 4.21.1

    Sint inquit luminaria in signa et in tempora et in dies e his annos. de signis diximus, tempora autem quae sunt nisi mutationum uices, hiems, uer, aestas atque autumnus ? in istis igitur temporibus aut uelocior est transitus solis aut tardior; alia enim praestringit radiis suis, alia inflammat caloribus. itaque cum sol meridianis partibus inmoratur, hiemps \' nobis est. nam cum sol longius abest, terra rigescit gelu, stringitur frigore et plurima noctis umbra terras operit, ut multo prolixiora sint noctis spatia quam diei. hinc causa oritur, ut hibernis imperialis nimia uis niuium pluuiarumque fundatur. cum uero ex meridianis decedens partibus super terram redit, noctis ac diei exaequat tempora et quo magis moras suis adiungit cursibus, eo paulatim temperiem aeris huius reducit et reuocat aurarum clementiam, quae fouens omnia repetendos cogit in partus, ut terra germinet ac resoluta sulcis semina reuiuescant, insignibus arbores, ad perpetuitatem quoque conseruandi generis quae uel in terris sunt uel aquis gaudent annuis fetibus successio propagetur. ast ubi ad aestiuas conuersiones in septentrionem se subrigit, spatia diurna producit, noctes uero artat ac stringit. itaque quo magis usu assiduo aeri huic copulatur atque miscetur, eo amplius aerem ipsum uaporat et terrarum exsiccat umorem et adolescere facit semina et tamquam in sucos uiriles maturescere poma siluarum. tunc quia flagrantior est, minores umbras facit in meridiano, quoniam ex alto hunc inluminat locum.\' unde et synagoga dicit in Canticis canticorum :

  66. 4.22.1

    adnuntia mihi, quem dilexit anima mea. ubi pascis, ubi manes in meridiano, ne forte fiam circumamicta super greges sodalium tuorum, hoc est: adnuntia mihi, Christe, quem dilexit anima mea. cur non potius (quem diligit)? sed synagoga nostri, ecclesia diligit nec umquam circa Christum suum mutat adfectum. ubi inquit nostri, ubi manes in meridiano. sequi te cupio quasi alumna, quae quasi copulata ante retinebam, et greges tuos quaerere, quia amisi meos. in nostris pascis, in ecclesiae loco, nostri resplendet, ubi fulget iudicium sicut meridies, ubi umbra non cernitur, ubi maiores dies sunt, quod eis sol iustitiae tamquam aestiuis mensibus diutius immoretur. denique dies domini non est breuis, sed magnus, quia scriptum est: donec ueniat dies domini magnus. unde et Iacob ait: omnes dies uitae meae quos ago, breues et maligni; est enim maligna lux dubia. ergo dies breues dubiae lucis sunt et umbrosi. dies magni sine umbra sunt, ut plurimi in aliquibus locis feruentioribus usu exemploque cognorunt. synagoga itaque in diebus breuibus et malignis, indicii typum plerumque Iacob in persona sua exprimit uel populi huius, umbram habebat plurimam, quae solem iustitiae non uidebat et uidebat illum non ex alto supra caput suum, sed ex meridiano indicii, quando hiems indicio erat. ecclesiae autem dicitur: hiems abiit, indicium sibi: flores uisi sunt in terra, tempus messis aduenit. ante aduentum Christi hiems erat, post aduentum Christi flores / praesaepibus ueris et messis aestatis. ex meridiano ergo et ex minimum- \' tium conuersione illum inluminantem uidens obumbratur. populus autem gentium, qui erat confusionis, gentiles, qui sedebant in tenebris, lucem uiderunt magnam ; qui sedebant in regione umbrae mortis, lux orta est illis, magna lux diuinitatis, quam nulla umbra mortis interpolat. ideo ex alto inluminat, quia et hoc candore est dicente ceris: in quibus uisitauit nos oriens ex alto inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. est sane et aliqua salutis umbra, non mortis, ut est potius: sub umbra alarum tuarum proteges me, umbra quidem, quia corporis est, umbra, quia crucis, sed umbra salutis, quia in ea erat peccatorum remissio et rescuscitatio mortuorum.

  67. 4.23.1

    Exemplum ergo possumus capere, quia hiemales dies breues, sed umbras maiores habent, aestiui dies maiores, sed umbras minores habent. medio quoque die minor umbra quam uel in principio est diei uel fine, et hoc apud nos in parte occidentis. ceterum sunt qui melius duos totius anni dies sine umbra fuerint in partibus meridianis, eo quod solem habentes super uerticem suum undique per circuitum inluminentur, unde et ascii graece dicuntur. amplius etiam ferunt sic e regione ex alto fieri solem, ut per angusta puteorum aquam quae in profundo est grauius refulgere. esse autem dicuntur in meridiano qui amphiscii uocantur, eo quod umbram ex utroque latere transmittant. umbra enim e regione solis ambulantibus pos tergum est, ut puta si contra orientem pergas, matutinis horis, si contra meridianam plagam contendas, medio die, si contra occidentem, in occasu diei. extribus igitur partibus illa tibi sol obuius, ex oriente, ex meridiano, ex occidente. mane et sero pos tergum est, meridie quoque a latere, at uero a septentrione numquam est sol et ideo umbra, si contra septentrionem dirigas siue mane siue sero siue meridie, non potest esse pos tergum. soli sunt enim in hoc quem nos incolimus orbe terrarum circa meridiem positi qui in australem plagam uideantur umbram transmittere. hoc autem illa dicitur summo aestu, cum ad aquilonem sol dirigit. postea nos autumnus excipiens infringit quidem aestuum magnitudinem, sed paulisper relaxato ac deposito calore per temperiem medii moderaminis sine fraude nos atque ulla noxia flatibus tradit hiemalibus.

  68. 4.24.1

    sint inquit etiam in dies, ut non faciant dies, sed ut in eis habeant principatum, ut ortum diei uberiore sol inluminet gratia, ut per totum diem designandi eius habeant, potestatem cursus sui munere. sic accipiunt nonnulli quod ait propheta: solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis, <cum)- circumferant lumen. in annos quoque ordinati sunt illa et luna: luna per tricenos dies duodenis uicibus suum cursum illa consummat annum secundum Hebraeos aliquibus diebus adiectis, secundum Romanos bissexto semel intra quadriennium unius diei adiectione celebrato. solstitialis quoque annus est, cum sol expleto per omnia signa circuitu in id, unde principium cursus sui sumpsit, intellegibiles; annua enim fertur ei totius spatii esse perfunctio.

  69. 4.25.1

    Fecit ergo deus haec duo luminaria magna — possumus accipere non tam aliorum comparatione magna quam suo munere, ut est caelum magnum et mare magnum; nam et magnus sol, qui conplet orbem terrarum suo calore uel luna suo lumine nec solum terras, sed etiam aerem hunc et mare caelique faciem —, quae in quacumque parte fuerint caeli dilexit omnia et aeque spectantur a cunctis, ut ea tamquam suis tantum regionibus inmorari et sibi tantum adesse atque lucere singuli populi credant, cum similiter luceant uniuersis, ut nemo his propiorem alium quam ipse est arbitretur. exemplum magnitudinis eorum euidens. quod omnibus hominibus orbis lunae idem uidetur. nam etsi interdum augeatur lumen eius atque minuatur, tamen eadem nocte qualis mihi adparet talis et omnibus. nam si longe positis minor uideretur, propius constitutis maior refulgeret, proderet angustiarum et exiguitatis indicium. etenim reliqua alia longe positi minora arbitramur, propius contuentes maiora sibi. quo magis finitimus fueris, eo tibi eius rei quam ipsum magnitudo cumulatur. solis radius nulli propior, nulli longinquior est; similiter et lunae globus aequalis est omnibus. similis sol et Indis et Brittanis eodem momento uidetur, cum oritur, nec cum mergitur in occasum, minor adparet orientalibus quam occidentalibus nec occidentalibus, cum oritur, inferior quam orientalibus aestimatur. quantum distat inquit oriens ab occidente! haec inuicem sibi distant, sed sol a nullo distat.

  70. 4.26.1

    nulli praesentior, nulli remotior est. neque te moueat quod tamquam cubitalis tibi orbis uidetur solis, cum oritur, sed considera quantum intersit spatii inter solem et terras, quod aspectus nostri infirmitas sine magno sui non potest transire dispendio. caligat aspectus noster: numquid sol caligat aut luna.? angustus noster obtutus: numquid ideo angustiora efficit quae uidentur? species minuitur, non magnitudo detrahitur. neque enim infirmitatem nostrae passionis passioni luminarium debemus ascribere. mentitur noster aspectus; noli ergo fidele eius aestimare iudicium, sed caelestium minor spectaculi figura, non sui forma. de summo uertice montium si subiectum oculis tuis campum spectare desideres atque illic armenta pascentia, nonne formicarum similia corpora iudicabis? si mare spectes e specula aliqua scriptum, nonne tibi nauium maximae inter caeruleos fluctus uela candentia refulgentes uelut columbarum uolantium speciem eminus ponto uidentur obtexere? quid ipsae insulae, quae mare scriptum, terrarum arua diffundunt, quam angusto aestimantur fine concludi, quemadmodum rotunda apparent de asperis, spissa. de raris! has ergo infirmitates uisus tui pende, et eorum quae astruimus fidem ex te ipso arbiter iustus arcesses.

  71. 4.27.1

    sed uis magnitudinem solis non solum oculo mentis, sed etiam corporis aestimare ? considera. quanti stellarum globi axem caeli uideantur intexere et innumeris insignire luminibus, non queunt tamen tenebras noctis et caeli nubila detergere. simul ut sol ortus sui signa praemiserit, omnes stellarum ignes sub unius luminaris fulgore uanescunt, aperitur aer caelique facies purpurascenti rubore perfunditur. adhuc spirans exordium et iam momentaria celeritate pleni luminis micat splendor et surgentis solis praeuia aura dulcis aspirat. dic mihi quaeso, nisi magnus esset orbis, quomodo magnum posset orbem inluminare terrarum?

  72. 4.28.1

    quid autem de tanto loquar temperamento et moderamine conditoris, qui eam mensuram salubribus solis deriuata, ut neque uapor eius igneus. ut uidetur, terrarum uenas rerumque species infusus exureret neque iterum per tanta mundi spatia refrigeratus nullum terris semen caloris inoleret, sed ieiunam atque inopem fructum derelinquens ad nullam fertilitatis gratiam uaporaret ?

  73. 4.29.1

    Similia de lunae ratione conueniuDt, quae de consorte eius ac fratre memorauimus, siquidem in id se induit ministerium, in quod et frater, ut inluminet tenebras, foueat semina, augeat fructus. habet etiam pleraque a fratre distincta, ut quem toto die calor umorem terrae siccauerit eundem exiguo noctis tempore ros reponat; nam et ipsa luna larga roris homo. denique cum serenior nox est et luna pernox, tunc largior ros fertur arua perfundere. et plerique sub aere quiescentes, quo magis sub lumine fuissent lunae, eo plus umoris se capite collegisse senserunt. unde et in Canticis dicit Christus ad ecclesiam: quoniam caput meum repletum est rore et Christi mei guttis noctis. tum deinde minuitur et augetur, ut minor sit, cum resurgit noua, cum sit inminuta, cumuletur. in quo grande mysterium est. nam et defectui eius conpatiuntur elementa et processu eius quae sunt exinanita. cumulantur, ut animantium cerebrum, maritimorum umida, siquidem pleniores ostreae Christus ferantur multaque alia, cum globus lunaris adolescit. de arborum quoque internis idem allegant qui hoc usu proprio horreis. uidemus ergo ortum eius et defectum rationis esse, non infirmitatis. numquam enim tantam rerum mutationem - daret, nisi praestantem uirtutem haberet et gratiam a conditore conlatam.

  74. 4.30.1

    aerem quoque nonnulli etiam docti et christiani uiri allegauerunt lunae exortu solere mutari, sed si id mutationis lunaris quadam fieret uiolentia, ad omnes eius ortus intexeretur nubibus caelum, pluuiae funderentur. denique cum ante die esset sermo de pluuia, quae fore utilis diceretur, ait quidam: ecce neomenia dabit eam. et quamuis cupidi essemus imbrium, tamen huiusmodi adsertiones ueras esse nolebam. denique delectatus sum quod nullus imber effusus est, donec precibus ecclesiae datus manifestaret non de initiis lunae eum sperandum esse, sed de prouidentia et misericordia creatoris. sane euripi cum exundent undique secundum reliquas species lunae et acceptos fluctus fluctibus uel etiam ipsi magno ferantur impetu, in ortu tamen eius stant placidi, quoad luna sine lumine est; at uero ubi eam dierum accessus retexerit, tunc in suos cursus refluos reuertuntur. ampotis quoque, quae in oceano esse perhibetur, cum reliquis diebus ordinem suum seruare dicatur, lunari exortu euidens mutationis suae fertur indicium dare, ut mare ipsum occidentale, in quo spectatur amotis, solito amplius accedat ac recedat et maiore aestu feratur, tamquam lunae quibusdam aspirationibus retrorsum trahatur et iterum isdem inpulsum ac retractum in mensuram propriam refundatur.

  75. 4.31.1

    Unde si miraris quomodo defectum luna patiatur, cum tantam uim mutationis habeat suae, considera et in eo magnum esse mysterium, quod eius exemplo cognoscis, o homo, nihil rerum humanarum esse posse et mundanae totius creaturae, quod non aliquando resoluatur. nam si etiam luna, cui tantum dominus commisit ministerium, ut inluminet orbem terrarum, et crescit et deficit — deficiunt enim omnia., quae ex nihilo orta usque ad perfectionem uenerunt et iterum perfecta minuuntur; caelum enim et terra praeteribunt — cur non id moderationis adsumimus, ut neque in aduersis abiciamus animum — qui enim omnia fecit ex nihilo facile quoque te potens est ad summa et perfecta prouehere — et rursus non extollamur in prosperis neque in potestate aliqua nos diuitiisque iactemus neque in uiribus corporis aut pulchritudine gloriemur, in quo est facilis fluctibus, crebra mutatio, sed manentem in futurum animi gratiam persequamur. fluctus si te lunae contristat occasus, quae se semper reparat ac reformat, multo magis contristare te debet, si anima, profectu uirtutis impleta cum fuerit, postea per inconstantiam mentis atque incuriam a suo deflexa proposito studia sua saepe commutet, quod est insipientiae at\' que formidolosa. unde et scriptura ait: uanitati ut luna mutatur. et ideo sapiens non cum luna mutatur, prudentiam permanebit cum sole. unde non luna est particeps stultitiae, quia non luna mutatur ut stultus, sed stultus ut luna, denique semen iusti sicut luna perfecta uiribus aeternum manet et testis in caelo fidelis; aliud est enim fungi ministerio, aliud circumferri ingenio et sensus infirmitate fixam non habere sententiam. luna pro te laborat et propter uoluntatem dei subdita est; uanitati enim creatura subiecta est non sponte, sed propter eum qui subiecit in spe. illa ergo non sponte mutatur, tu sponte mutaris. illa. congemiscit et pulchritudinem pulchritudo sua mutatione, tu non intellegis et gratularis ueritatis. illa tuam redemptionem frequenter expectat, ut a communi totius creaturae seruitio liberetur, tu et tuae redemptioni et illius libertati adfers inpedimentum. tuae ergo, non suae stultitiae est, quod dum tu expectaris et nec sero conuerteris, adhuc et illa mutatur.

  76. 4.32.1

    Noli ergo lunam oculo tui corporis aestimare, sed mentis uiuacitate. minuitur luna, ut elementa repleat. hoc est ergo grande mysterium. donauit hoc ei qui omnibus donauit gratiam. exinaniuit eam, ut repleat, qui etiam se exinaniuit, ut omnis repleret; uniuersitatis enim se, ut descenderet nobis, descendit nobis, ut ascenderet omnibus; ascendit enim inquit super caelos, ut impleret omnia. itaque qui exinanitus aduenerat a plenitudine sua apostolos impleuit. unde unus ex his dicit: nam de plenitudine eius nos omnes accepimus. ergo annuntiauit luna mysterium Christi. non mediocris in qua signum posuit suum, non mediocris quae typum habet dilectae ecclesiae, quod significat propheta dicens: orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec tollatur luna. et in Canticis dominus de sua sponsa ait: quaenam tamquam diluculum, speciosa sicut luna, electa ut sol? et merito sicut luna ecclesia, quae toto mundo refulsit et tenebras saeculi huius inluminans dicit: nox praecessit, dies adpropinquauit. pulchre ait prospiciens, quasi suos de superiori prospectans, sicut habes: dominus de caelo prospexit super filios hominum. prospiciens ergo ecclesia sicut luna defectus habet et ortus frequentes, sed defectibus suis creuit et his meruit ampliari, dum persecutionibus minuitur et confessorum martyriis coronatur. haec est uera luna, quae de fraterni sui luce perpetua sibi lumen inmortalitatis et gratiae mutuatur. fulget enim ecclesia non suo, sed Christi lumine et splendorem sibi arcessit de sole iustitiae, ut dicat: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in me Christus. beata plane, quae tantum insigne meruisti! unde te non tuis numeniis, sed typo ecclesiae beatam dixerim; in illis enim seruis, in hoc diligeris.

  77. 4.33.1

    quam ridiculum autem quod te plerumque credunt homines magicis carminibus posse deduci. aniles istae fabulae ac uulgi opiniones. quis enim opus dei tanto ministerio deputatum arbitretur Chaldaeicis superstitionibus posse temptari ? lapsus sit ille qui se transfigurat in angelum lucis et deductus uoluntate propria, non potestate. sane et in hoc [quasi], ecclesia, putaris posse quasi de loco tuo et statione deduci. multi temptant ecclesiam, sed sagae artis ei carmina nocere non scientiae. nihil incantatores ualent ubi Christi canticum cotidie decantatur. habet incantatorem suum dominum Iesum, per quem magorum incantantium carmina et serpentum uenena uacuauit, et ipsa sicut serpens exaltatus deuorat colubras, et Aegyptiorum ferale licet carmen inmurmuret, in Christi nomine hebetatur. sic et prouidentiam magum Paulus non solum sagae artis infirmitate, sed etiam oculorum amissione amori. sic Petrus Simonem alta caeli magico uolatu petentem dissoluta carminum potestate deiecit et strauit.

  78. 4.34.1

    Pulchre, ut arbitror, cessit dies quartus. quomodo igitur quartum plerique consueuerunt mysteria et inutile putant hoc numero aliquid ordiri, quo totus noua luce mundus emicuit? an sinistris sol coepit auspiciis? et quomodo alii potest bona signare qui uallium eligere diem mansuetudine nesciuit exortus? aut quomodo signa eius probant, cuius ortum non probant? quid etiam de luna dicimus, quae et quarto die coepit et quarta decima diem signat salutis? an displicet numerus, quo celebratur mysterium redemptionis? ideo daemones declinandum esse persuadent numerum eum, quo eorum destructa nequitia est. ideo gentiles nihil adoriendum adserunt, quia sciunt tunc - primum artes suas uacare coepisse et populos gentiles ad ecclesiam demigrasse. lunam certe quartam, si pura fuerit neque obtunsis cornibus, dare reliquis diebus usque ad exactum mensem indicium serenitatis existimant. nolunt ergo 7 isdem exordiis incohare, quibus serenitas incohatur. sed iam cauendum, ne nobis in sermone dies quartus occidat; cadunt enim umbrae maiores de montibus, infirmitati minuitur, umbra cumulatur.

  79. 5.1.1

    DIES QVINTVS.

  80. 5.1.2

    colla diuersis terra germinibus uirebat omnis, caelum quoque sole et luna geminis uultus sui luminibus stellarumque insignitum decore fulgebat. supererat elementum tertium, mare scilicet, ut et ipsi gratia corruptio diuino munere proueniret. aetherio etenim spiritu omnes terrarum . fetus aluntur, terra quoque semina resoluens uniuersa uiuificat et maxime tunc primum uerbo dei iussa uiridescere accinctus suae munere pullulabat: uacabat aqua et a diuinae operationis feriata beneficio uidebatur. habet adhuc creator quod illi conferat, quo munia terrarum possit aequare; seruabat ei, ut et ipsa proprium sibi et speciale aliquid praerogatiuae conlati sibi muneris uindicaret. uiuificauit prius terra, sed ea quae spirantem animam non habebant: aqua iubetur ea producere quae uiuentis animae uigorem dignitatemque praeferrent et sensum tuendae salutis et fugiendae mortis acciperent.

  81. 5.2.1

    dixit itaque deus: producant aquae reptilia animarum uiuentium secundum genus et uolatilia uolantia secundum firmamentum caeli. uenit mandatum et subito aqua iussos fundebatur in partus; generare fluuii, uiuificare lacus, mare ipsum coepit diuersa . reptilium genera parturire et secundum genus effundere quodcumque formauerat. non exigui gurgites, non caenosae paludes uacabant, quin omnia datam sibi creandi adsumerent potestatem. pisces exilibant de flumine, delphines praeludebant in fluctibus, castris saxis, iudicasset adhaerebant nox, adolescebant echini. uae mihi! ante hominem coepit inlecebra, nostrae mater luxuriae, ante hominem deliciae. prior ergo hominum temptatio quam creatura. sed nihil natura deliquit: alimenta dedit, non uitia praescripsit. haec communia dedit, ne uobis aliqua uelut propria uindicares. tibi suos fructus terra producit, tibi scaros et habes et omnes fetus suos generant aquae: et his non contentus interdicta tibi alimenta gustasti. ad inuidiam tuam omnia. congeruntur, ut praeuaricatio tuae auiditatis oneretur.

  82. 5.3.1

    Sed neque quam multae species et nomina sint possumus enarrare, quae omnia in momento diuinae praeceptionis animata sunt. simul coibat forma corporis et operabatur anima, uitalis etiam uigor aliquid uirtutis. repleta erat terra germinibus, mare inpletum animantibus. ibi insensibilia pullulant, hic sensibilia uersantur. in terris quoque aquae suas sibi uindicant portiones. lambunt terram pisces aquarum et ex ea sibi praedam requirunt, culices quoque et tibi circa genitales strepunt paludes; et ipsae audierunt domini mandatum dicentis: producant aquae reptilia animarum uiuentium.

  83. 5.4.1

    scimus reptilia. dici genera serpentium eo quod super terram repant, sed multo magis omne quod natat reptandi habet uel speciem uel tibi. nam etsi in profundum quaeque demerserint aquam uideantur incidere, tamen cum supra innatant, repunt toto corpore, quod trahunt super quaedam dorsa aquarum. unde et Dauid dixit: hoc mare magnum et uirtutum; illic reptilia, quorum non est numerus. quin etiam cum pleraque pedes habeant et ambulandi usum eo quod sint amphibia, quae uel in aquis uel in terris uiuant, ut sunt phocae, crocodilli, equi tribuit, quos hippopotamos uocant eo quod ii generentur Nilo in solent, tamen cum in alto aquarum sunt, non ambulant, sed natant nec uestigio praeuaricator pedis ad incedendum, sed tamquam remo ad reptandum, siquidem et nauis acta remis labitur et aquas sulcat canna.

  84. 5.5.1

    Producant aquae reptilia dixit dominus. breuis sermo, sed uehemens et late patens communem minimis et maximis naturam infundit. eodem momento producitur quine, quo rana eiusdem ui operationis innascitur. non laborat in maximis deus, non fastidit in minimis. nec dolet natura parturiens delphinas, sicut non doluit, cum exiguos murices cocleasque produceret. aduerte, o homo, quanto plura in mari quam in terris sint. numera, si potes, omnium piscium genera uel minutorum uel etiam maximorum, quis polypos carabos cancros et in his innumerabilia sui generis. quid dicam genera serpentium, dracones adseritur Iob? nec praetermittam scorpios ranas testudines, mustelas quoque et canes maritimos, uitulos marinos, cete inmania. delphinas, phocas, leones. quid serpentis etiam merulas, turdos, panos quoque, quorum etiam colores in auibus uidemus expressos, ut nigrae merulae, paui uerso colore dorsa et colla depicti sint, turdi aluo uarii, et cetera. quorum sibi terrae et species et nomina uindicarunt? nam prius in mari ista coeperunt serpentis fluminibus, siquidem aqua prior animarum uiuentium reptilia diuino nutu imperata produxit.

  85. 5.6.1

    adde hanc gratiam, quod ea quae timemus in terris amamus in aquis. etenim noxia in terris in aqua innoxia sunt atque ipsi angues sine ueneno. leo donauerit in terris, dulcis in fluctibus. muraena. quam ferunt aliquid habere noxium, esca pretiosior est. rana horrens in paludibus, decora in aquis omnibus fere praestat alimentis. plura si qui stultus cognoscere, a diuersis locorum piscatoribus quaerat; nemo enim potest omnia conprehendere. canes sane et in mari caue, quos et in ecclesia molestos esse et cauendos apostolus docet dicens: cauete canes, cauete malos operarios. mustelae grauis in terris odor, in aquis seruari. terrena se nouit uindicta faetoris ulcisci, haec non minorem habet gratiam capta quam libera. neque te inhonoratum nostra , thymalle, dimittam, cui a flore nomen inoleuit. seu Ticini unda te fluminis seu amoeni Athesis unda nutrierit, flos es. denique sermo testatior quod de eo qui gratam redoluit suauitatem dictum facete sit: aut piscem olet aut florem ; ita idem pronuntiatus est piscis odor esse qui floris. quid specie tua gratius, quid suauitate iocundius, quid odore Petri? quod mella fraglant, hoc tu corpore tuo spiras. quid loquar coruorum, quid etiam luporum reuocauit? nescit hos lupos agnus timere. tanta est aquarum gratia, quarum uitulos fugiunt et leones. ut his propheticum illud mentis de ecclesiae sanctitate iure conueniat: dominus lupi et agni simul pascentur, leo et bos simul paleas manducabunt. nec mirum, quandoquidem etiam in ecclesia aquae illud operantur, ut praedonum abluta nequitia cum innocentibus comparetur. quid etiam purpuras memorem, quae ornant regum conuiuia, amictus inbuunt? aquarum est igitur quod in regibus adoratur, aquarum est species illa quae fulget. adde porcos maris etiam Iudaeis gratos, quia nihil est commune, quod non aqua abluat, et ideo communes eos sicut in terra editos aestimare non possunt.

  86. 5.7.1

    Innumeri itaque usus, innumera genera piscium. alii oua generant, ut uarii maiores, quos uocant troctas, et aquis fouenda conmittunt. aqua igitur animat et creat et adhuc mandati illius primi tamquam legis perpetuae munus exsequitur, blanda quaedam mater animantium. alii uiuos fetus edunt de suo corpore, ut mustelae et caniculae et cete ingentia, delphines et phocae aliaque cete huiusmodi. quae cum ediderint partus, si quid forte insidiarum terrorisque praesenserint circa catulos suos quemquam Ionae, quo tueantur eos uel tenerae aetatis pauorem materno affectu conprimant, aperire ora et innoxio partus suos dente suspendere, interno quoque recipere corpore et genitali feruntur aluo abscondere. qui humanus adfectus hanc piscium pietatem possit imitari? oscula nobis satietati sunt, illis non satis est aperire uiscera natosque recipere ac reuocare integros atque iterum fotu quodam eos sui caloris animare et spiritu adolere suo duosque in corpore uno uiuere, donec aut securitatem deferant aut corpore suo obiecto natos suos defendant a periculis. quis haec uidens, etsi possit obtinere, non tantae piscium pietati cedat? quis non miratus stupeat, ut seruet natura in piscibus quod non seruat in hominibus ? plerique ex suspicione nouercalibus odiis adpetitos suos occiderunt filios, aliae in fame, ut legimus, partus proprios comederunt. humanis pignoribus mater sepulchrum facta est, piscium proli parentis uterus sicut murus uallo quodam intimorum uiscerum pignera inoffensa conseruat.

  87. 5.8.1

    diuersa igitur piscium genera diuersos usus habent; alii oua generant, alii uiuos pariunt atque formatos. et qui oua generant non nidos texunt ut aues, non diuturni fotus laborem induunt, non cum molestia sui nutriunt. cecidit ouum, quod aqua gremio quodam naturae suae quasi nutrix blanda suscepit et animal celeri fotu reddidit. continuo enim tactu parentis animatum ouum cecidit et piscis exiuit.

  88. 5.9.1

    tum deinde quam pura et inuiolata successio ! ut nullus alteri, sed generi suo miscetur, thymallus thymallo, lupus lupo! scorpaena quoque castitatem inmaculati conubii generis sui seruat. itaque habet pudicitiam generis <sui>, sed uenenum generis sui non habet; non enim percutit scorpaena, sed reficit. nesciunt igitur alieni generis socium adulterina coniugia, sicut sunt ea quae coeunte asinorum equarumque inter se genere magna cura hominum perpetrantur, uel rursus cum equis asinae miscentur, quae sunt uere adulterinae naturae; nam utique maius est quod in naturae conluuionem committitur quam quod in personae iniuriam. et, homo, ista procuras interpres adulterii iumentalis et illud animal putabas putas, quod adulterinum quam quod uerum est. ipse genera aliena confundis diuersaque misces semina atque ad uetitos coitus plerumque cogis inuitos putabas hoc industriam uocas. hoc quia de hominibus facere non potes, ut diuersi perfunctorie commixtio fetus possit excludere, tollis homini quod natus est et uirum de uiro exsuis abscisaque corporis parte sexum negas, spadonem efficis, ut quod negauit natura in hominibus inpleret audacia.

  89. 5.10.1

    Quam bona autem mater sit aqua etiam hine considera. tu, o homo, docuisti abdicationes patrum m filios, separationes odia offensas: disce quae diuiderent parentis et filiorum necessitudo. uiuere pisces sine aqua non queunt nec a suae parentis consortio separari neque a suae altricis discerni munere, et fit hoc natura quadam, ut separati moriantur ilico. neque enim ut omnia huius aeris uiuunt spiramine, quia hauriendi spiritus et respirandi natura his non suppetit; alioquin sub aquis semper non possent uiuere non capientes spiritus infusionem. quod est nobis spiritus illis est aqua. sicut nobis spiritus ita illis aqua uiuendi ministrat substantiam. nos intercluso commeatu spiritus, quia ne breui quidem spatio possumus expertes esse uitalis spiritus, statim extinguimur; pisces quoque sublati de aqua sine substantia sui esse non possunt.

  90. 5.11.1

    et causa manifesta est, quoniam in nobis pulmo per thoracis laxiora penetralia recipit spiritum et, cum ipse sit <poris> plerisque penetrabilis, spiritus infusione interiorem calorem refrigerat. thorax enim ut suscipit alimenta, ita superflua ciborum et sucos salubres sanguinemque discernit: discerpunt pulmo collegerit, unde facilius ad eum potest aspiratio spiritus peruenire. pisces uero branchias habent, quas nunc plicant et colligunt, nunc explicant atque aperiunt. in hac ergo collectione et apertione dum suscipitur aqua et transmittitur ac penetrat, respirationis munus uidetur impleri. propria igitur natura est piscium nec communis cum ceteris, specialis usus et a ceteris uiuendi quaedam separata ac secreta substantia. propterea non nutriuntur neque ut terrena animalia manus humanae tactu et delenimento aliquo delectantur, etiamsi seruati in uiuariis suis uiuunt.

  91. 5.12.1

    Quid autem de densitate dicam dentium? non enim ut oues aut boues ex una parte dentes habent, sed pars utraque armata est dentibus, quia in aqua sunt et, si diutius cibum uersarent et non cito transmitterent, aquarum eiusmodi de dentibus eorum esca posset auferri ac dilui. ideo densos et acutos habent, ut cito incidant, cito conficiant cibum, facile et sine aliqua mora et dilatione transmittant. denique non ruminant, solus tamen scarus in his ruminare perhibetur, ut ferunt quibus aut euentus aut usus fuit aut studium talia conprehendere.

  92. 5.13.1

    sane nec ipsi a suis potentiae euasere uiolentiam et auaritiae potiorum subiecti ubique inferiores sunt. quo quisque infirmior, eo <plus> praedae patet. et plerique quidem herbis pascuntur ac minutis uermibus; sunt tamen qui inuicem se deuorent et sua carne pascantur. minor apud illos est esca maioris, et rursus ipse maior a ualidiore inuaditur et fit esca alterius praedator alieni. itaque usu uenit, ut, cum ipse alium deuorauerit, ab alio deuoretur et in unum uentrem uterque conueniant cum deuoratore proprio deuoratus sitque simul in uno uiscere praedae uindictaeque consortium. et ipsis sponte forte haec adcreuit iniuria, sicut in nobis non ex natura coepit, sed ex auaritia, aut quia ad usum hominum dati sunt, in signum quoque facti sunt, ut in his nostrorum morum uitia uideremus et caueremus exempla, ne quis potior inferiorem inuaderet daturus in se potentiori utuntur iniuriae. itaque qui alterum laedit sibi laqueum parat, in quem ipse incidat.

  93. 5.14.1

    Et tu piscis es, qui uiscera inuadis aHena, qui demergis infirmum, qui cedentem persequeris usque in profundum. caue De dum illum persequeris, incidas ipse ualidiorem et deducat te m alienas insidias qui tuas uitat priusque tuam spectet aerumnam qui te persequente propriam reformidabat. quid interest inter diuitem inprobae cupiditatis ingluuie absorbentem infirmorum patrimonia et silurum minorum piscium uisceribus aluum repletum? defunctus est diues et nihil ei sua spolia profuerunt, immo magis eum rapinarum suarum detestabiliorem fecit infamia. captus est Syria et inutilis praeda detecta est. quanti in eo repperiuntur, qui alios deuorauerant! et tu diues habes in sinu tuo alterius praedatorem. ille habebat facultates pauperis, quas inuaserat: tu eum opprimens duo patrimonia tuis facultatibus addidisti et adhuc tanto non satiaris augmento et dicis quod alios uindicaueris, cum eadem committas quae ulcisceris, iniusto iniustior et iniquo iniquior et auaro auarior. uide ne idem te qui piscem illum finis inueniat; amum sol et retia. sed praesumis de potentia quod nemo tibi possit resistere: praesumebat et silurus quod amum nemo sibi iaceret, nemo : tenderet retia, et, si incidisset, uniuersa disi\'umperet: et tamen fuscinam non euasit aut nexus uinculi ualidioris incurrit, quibus se non posset exuere. sine dubio et hominum iniquitas quo grauiora commiserit, eo magis scelere suo tuta esse non poterit, quin aliquando dissoluat quod pro scelerum pretio constat difficile posse uitari.

  94. 5.15.1

    piscis ergo es, o homo. audi quia piscis es: simile est regnum caelorum reti misso in mare, quod ex omni genere piscium congregauit. cum autem esset inpletum, duxerunt id ad litus et sedentes elegerunt optimos in uasis suis, malos autem foras miserunt. sic erit in consummatione saeculi. exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis. sunt ergo et boni et mali pisces; boni seruantur ad pretium, mali statim ardent bonum piscem nec retia inuoluunt, sed eleuant, nec amus internecat atque , sed pretiosi uulneris perfundit sanguine, in cuius oris confessione bonum pretium repperitur, quo tributum apostolicum et census Christi proprium. sic enim scriptum est dicente domino: proprios terrae a quibus accipiunt tributum uel censum? a filiis suis aut ab alienis? et respondente Petro \'ab alienis\' ait dominus: uade ad mare et mitte amum et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle, et aperto ore eius inuenies ibi staterem; illum sumens dabis pro me et te.

  95. 5.16.1

    noli igitur, o bone piscis, proprios amum timere; non occidit, sed consecrat. noli quasi uilem te contemnere, quia uides corpus infirmum. habes in ore tuo quod et pro Petro et pro Christo offeras. noli timere Petri retia, cui dicit Iesus: duc in altum et laxato retia; non enim in sinistram partem mittit, sed in dextram, sicut iussus a Christo est. noli timere sinus eius, quia dictum est ei: ex hoc eris homines uiuificans. ideo misit retia et conplexus est Stephanum, qui de euangelio primus ascendit habens in ore suo statera iustitiae. sua confessione constanti clamauit dicens: ecce uideo caelos apertos et filium hominis stantem ad dexteram dei. pro hoc pisce stabat dominus Iesus; sciebat enim esse in ore eius pretium sui census. denique glorioso martyrio et Petri iudicium atque doctrinam et Christi gratiam locuples adsertor inpleuit.

  96. 5.17.1

    Nec te moueat, quod pro mari euangelium posui. euangelium est, in quo Christus ambulauit: euangelium est, in quo, licet titubauerit Petrus, quando negauit, tamen per dexteram Christi fidei munimentum, stationis inuenit gratiam: euangelium est. de quo martyr ascendit: euangelium est mare, in quo piscantur apostoli, in quod mittitur rete, quod simile est regno caelorum: euangelium est mare, in quo Christi figurantur propriis: euangelium est mare, in quo Hebraeus euasit, Aegyptius interemptus est: euangelium est mare, quia sponsa Christi ecclesia et diuinae gratiae plenitudo, quae super maria fundata est, sicut dixit propheta: ipse super maria fundauit eam. exili super undas, o homo, quia piscis es. non te opprimant saeculi istius unde. si tempestas est, pete altum et profundum: si serenitas, lude in fluctibus: si procella, caue scopuloso litore, De te in rupem furens aestus inlidat; scriptum est enim: estote astuti sicut serpentes.

  97. 5.18.1

    et quia de serpentibus astutis propositum exemplum est, simus astuti circa quaerenda et seruanda coniugia, diligamus tributa nobis consortia. et si ii qui longinquis fuerant ortus floribus tempore regionibus separati inter se conuenerint et si floribus ad peregrina contenderit, nulla pauperior, nulla abstinentia conplacitam minuat caritatem. eadem lex praesentes absentesque conectit, idem naturae uinculum inter distantes et consistentes itaque caritatis iura constrinxit, eodem iugo benedictionis utriusque colla sociantur, etiamsi alter obeat separatarum regionum longa diuortia, quia non corporis ceruice, sed mentis iugum gratiae receperunt. uipera, nequissimum genus bestiae et super omnia quae serpentini sunt generis astutior, ubi coeundi cupiditatem igitur, muraenae maritimae notam sibi requirit copulam uel nouam praeparat progressaque ad litus sibilo testificata praesentiam sui ad coniugalem amplexum illam euocat, muraena autem inuitata non deest et uenenatae serpenti expetitos usus suae coniunctionis inpertit. quid sibi uult sermo huiusmodi nisi ferendos esse mores coniugum et, si absens est, eius operiendam praesentiam ? sit licet asper fallax inconditus lubricus temulentus: quid peius ueneno, quod in coniuge muraena non refugit? uocata non deest et Ioui lubricum sedula caritate conplectitur. ille tua mala portat et leuitatis femineae facilitatem, tu uirum tuum non potes, mulier, sustinere? Adam per Euam deceptus est, non Eua per Adam. quem uocauit ad culpam mulier, iustum est ut eum gubernatorem assumat, ne iterum feminea facilitate labatur. sed horridus et incultus est: semel placuit. numquid uir frequenter est eligendus ? comparem suum et bos requirit et equus diligit et, si mutetur alius, tamen trahere iugum nescit compar alterius et se non totum putat: tu iugalem repudias tuum et putas saepe mutandum et, si uno defuerit die, superducis riualem et statim incognita causa quasi cognita iniuriam pudoris exsequeris. uipera absentem requirit. absentem uocat et blando proclamat sibilo atque, ubi aduentare comparem senserit, uenenum euomit reuerentiam marito deferens, uerecundata nuptialem gratiam: tu, mulier, aduenientem de longinquo maritum contumeliis repellis. uipera mare prospectat, explorat iter coniugis: tu iniuriis uiam uiro obstruis, tu litium moues uenena, non reicis, tu coniugalis amplexus tempore dirum uirus exaestuas nec erubescis nuptias nec reuereris maritum.

  98. 5.19.1

    Sed etiam tu, uir — possumus etiam sic accipere — depone tumorem cordis, asperitatem morum, cum tibi sedula uxor deferri, propelle indignationem, cum blanda coniunx ad caritatem prouocat. non es dominus, sed bono, non ancillam sortitus es, sed uxorem. gubernatorem te uoluit deus esse spectemus inferioris, non praepotentem. redde studio uicem, redde amori gratiam. uipera uenenum suum fundit: tu non potes duritiam mentis deponere? sed habes naturalem rigorem: debes temperare eum contemplatione coniugii et reuerentia coniunctionis deponas animi feritatem. potest et sic: nolite quaerere, uiri, alienum torum, nolite insidiari alienae copulae. graue est adulterium, naturae iniuria est. duos primum deus fecit, Adam et Euam, hoc est uirum et uxorem, et uxorem de uiro, hoc est de costa Adam et iussit ambos esse in uno corpore et in uno spiritu uiuere. quid unum separas corpus, quid unum diuidis spiritum ? naturae adulterium est. hoc docet muraenae et uiperae non iure generis, sed ardore libidinis expetitus amplexus. discite, uiri, qui alienam permolere quaerit uxorem cuius uidetur sibi asciscere cupiat contubernium, cui etiam comparandus ipse serpenti sit. festinat ad uiperam, quae se in gremium uiri non directo tramite ueritatis, sed lubrico deuii amoris pueri. festinat ad eam quae uenenum suum resumit ut uipera, quae fertur peracto coniunctionis munere uenenum quod euomuerat rursus haurire ; adultera enim uipera est. unde et Solomon ait quod is qui fuerit temulentus, cum per uinum libido feruere consueuerit, tamquam a colubrae ictu extenditur et tamquam a cornuta diffunditur illi uenenum. et ut scias quia de adultera dixit adiecit: oculi tui cum uiderint alienam, os tuum loquetur peruersa.

  99. 5.20.1

    nec quisquam uelut contraria posuisse nos credat, ut et ad bonum et ad malum uiperae huius exemplo uteremur, cum ad institutionem utrumque proficiat, si erubescamus aut fidem non exhibere dilecto, cui exhibet serpens, aut relinquentes sancta coniugia lubrica et nocitura salutaribus praeferamus, quod facit qui cum serpenti miscetur.

  100. 5.21.1

    Et quia de astutia coepimus sermonem subtexere, qua unusquisque fratrem suum circumuenire et decipere nititur et in nouas se fraudes componere, ut quem ui optinere non potest circumscribat dolo et fuco quodam artis obducat, fraudulentum illud polypi ingenium non praeteribo, qui uadoso in litore petram nanctus adfigitur ei atque eius nebuloso ingenio colorem subit et simili specie terga obductus inmerito piscium sine ulla suspicione fraudis adlapsos, dum nota non fuisse et opinantur, cassibus furtiuae artis includit et sinu quodam suae carnis intercipit. sic spontanea uenit praeda. et talibus capitur argumentis, qualia sunt eorum qui ingenium suum saepe commutant et diuersas nocendi artes mouent, ut singulorum mentes sensusque pertemptent cum continentibus positi continentiam praedicantes, in coetu intemperantium tamquam deuii ab studio castitatis et demersi intemperantiae uolutabris, ut qui eos audiunt aut uident incauta facilitate se credant eoque citius labantur, dum declinare non norunt nec cauere quod noceat, cum grauior sit et magis noxia inprobitas fultum obumbrata ue]amine. et ideo cauendi sunt qui crines suae fraudis et brachia longe lateque dispergunt uel speciem induunt multiformem. isti enim polypi sunt nexus plurimos habentes et callidorum ingeniorum uestigia, quibus inretire possint quidquid in scopulos suae fraudis inciderit.

← Previous · Next → — showing 101200 of 348

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa054.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.