Exameron
- 1.1.1
DIES PRIMVS.
- 1.1.2
Tantumne opinionis adsumpsisse homines, ut aliqui eorum tria principia constituerent omnium, deum et exemplar et materiam, sicut Plato discipulique eius, et ea incorrupta et increata ac sine initio esse adseuerarent deumque non tamquam creatorem materiae, sed tamquam artificem ad exemplar, hoc est ideam intendentem fecisse mundum de materia, quam uocant ὕλην, quae gignendi causas rebus omnibus dedisse adseratur, ipsum quoque mundum incorruptum nec creatum aut factum aestimarent, alii quoque, ut Aristoteles cum suis disputandum putauit, duo principia ponerent, materiam et speciem, et tertium cum his, quod operatorium dicitur, cui competenter efficere quod adoriendum putasset.
- 1.2.1
quid igitur tam inconueniens quam ut aeternitatem operis cum dei omnipotentis coniungerent aeternitate uel ipsum opus deum esse dicerent, ut caelum et terram et mare diuinis prosequerentur honoribus? ex quo factum est ut partes mundi deos esse crederent, quamuis de ipso mundo non mediocris inter eos quaestio sit.
- 1.3.1
nam Pythagoras unum mundum adserit, alii innumerabiles dicunt esse mundos, ut scribit Democritus, cui plurimum de physicis auctoritatis uetustas detulit, ipsumque mundum semper fuisse et fore Aristoteles usurpat dicere: contra autem Plato non semper fuisse et semper fore praesumit adstruere, plurimi uero non fuisse semper nec semper fore scriptis suis testificantur.
- 1.4.1
inter has dissensiones eorum quae potest ueri esse aestimatio, cum alii mundum ipsum deum esse dicant, quod ei mens diuina ut putant inesse uideatur, alii partes eius, alii utrumque? in quo nec quae figura sit deorum nec qui numerus nec qui locus aut uita possit aut cura conprehendi, siquidem mundi aestimatione uolubilem rutundum ardentem quibusdam incitatum motibus sine sensu deum conueniat intellegi, qui alieno, non suo motu feratur.
- 1.5.1
Unde diuino spiritu praeuidens sanctus Moyses hos hominum errores fore et iam forte coepisse in exordio sermonis sui sic ait: in principio fecit deus caelum et terram, initium rerum, auctorem mundi, creationem materiae conprehendens, ut deum cognosceres ante initium mundi esse uel ipsum esse initium uniuersorum, sicut in euangelio dei filius dicentibus: tu quis es? respondit: initium quod et loquor uobis, et ipsum dedisse gignendi rebus initium et ipsum esse creatorem mundi, non idea quadam duce imitatorem materiae, ex qua non ad arbitrium suum, sed ad speciem propositam sua opera conformaret. pulchre quoque ait: in principio fecit, ut inconprehensibilem celeritatem operis exprimeret, cum effectum prius operationis inpletae quam indicium coeptae explicauisset.
- 1.6.1
quis hoc dicat aduertere debemus. Moyses utique ille eruditus in omni sapientia Aegyptiorum, quem de flumine collectum filia Pharao ut filium dilexit et subsidiis regalibus fultum omnibus saecularis prudentiae disciplinis informari atque instrui desiderauit. qui cum de aqua nomen acceperit, non putauit tamen dicendum quod ex aqua constarent omnia, ut Thales dicit, et cum esset in aula educatus regia, maluit tamen pro amore iustitiae subire exilium uoluntarium quam in tyrannidis fastigio peccati perfunctionem deliciis adquirere. denique priusquam ad populi liberandi munus uocaretur, naturali aequitatis studio prouocatus accipientem iniuriam de popularibus suis ultus inuidiae sese dedit uoluptatique eripuit atque omnis regiae domus declinans tumultus in secretum Aethiopiae se contulit ibique a ceteris negotiis remotus totum diuinae cognitioni animum intendit, ut gloriam dei uideret faciem ad faciem. cui testificatur scriptura quia nemo surrexit amplius propheta in Istrahel sicut Moyses, qui sciuit dominum faciem ad faciem, non in uisione neque in somnio, sed os ad os cum deo summo locutus, neque in specie neque per aenigmata, sed clara atque perspicua praesentiae diuinae dignatione donatus.
- 1.7.1
is itaque [Moyses] aperuit os suum et effudit quae in eo dominus loquebatur secundum quod ei dixerat, cum eum ad Pharao regem dirigeret: uade et ego aperiam os tuum et instruam te quid debeas loqui. etenim si quod de populo dimittendo diceret a deo acceperat, quanto magis quod de caelo loqueretur. denique non in persuasione humanae sapientiae nec in philosophiae simulatoriis disputationibus, sed in ostensione spiritus et uirtutis tamquam testis diuini operis ausus est dicere: in principio fecit deus caelum et terram. non ille, ut atomorum concursione mundus coiret, serum atque otiosum expectauit negotium neque discipulum quendam materiae, quam contemplando mundum posset effingere, sed auctorem deum exprimendum putauit. aduertit enim uir plenus prudentiae quod uisibilium atque inuisibilium substantiam et causas rerum mens sola diuina contineat, non ut philosophi disputant ualidiorem atomorum conplexionem perseuerantiae iugis praestare causam: iudicauit quod telam araneae texerent qui sic minuta et insubstantiua principia caelo ac terris darent, quae ut fortuito coniungerentur ita fortuito ac temere dissoluerentur, nisi in sui gubernatoris diuina uirtute con- \'starent. nec inmerito gubernatorem nesciunt qui non nouerunt deum, per quem omnia reguntur et gubernantur. sequamur ergo eum qui et auctorem nouit et gubernatorem nec uanis abducamur opinionibus.
- 1.8.1
In principio inquit. quam bonus ordo, ut illud primum adsereret quod negare consuerunt et cognoscerent principium esse mundi, ne sine principio mundum esse homines arbitrentur. unde et Dauid, cum de caelo et terra et mari loqueretur, ait: o\'mnia in sapientia fecisti. dedit ergo principium mundo, dedit etiam creaturae infirmitatem, ne ἂναρχον, ne increatum et diuinae consortem substantiae crederemus. et pulchre addidit fecit, ne mora in faciendo fuisse aestimaretur, ut uel sic intellegerent homines quam incomparabilis operator esset, qui tantum opus breui exiguoque momento suae operationis absolueret, ut uoluntatis effectus sensum temporis praeueniret. nemo operantem uidit, sed agnouit operatum. ubi igitur mora, cum legas: quia ipse dixit et facta sunt, ipse mandauit et creata sunt? nec artis igitur usum nec uirtutis expedit qui momento suae uoluntatis maiestatem tantae operationis inpleuit, ut ea quae non erant esse faceret tam uelociter, ut neque uoluntas operationi praecurreret nec operatio uoluntati.
- 1.9.1
miraris opus, quaeris operatorem, quis principium tanto operi dederit, quis tam cito fecerit: subiecit statim dicens quia deus fecit caelum et terram. audisti auctorem, dubitare non debes. hic est, in quo benedixit Melchisedech Abraham patrem multarum gentium dicens: benedictus Abraham deo summo, qui fecit caelum et terram. et credidit Abraham et ait: extendo manum meam ad deum summum, qui fecit caelum et terram. uides quia hoc non homo inuenit, sed deus adnuntiauit. deus est enim Melchisedech, qui est rex pacis et iustitiae nec initium dierum nec finem habens. non mirum ergo si deus, qui est sine initio, initium omnibus dedit, ut quae non erant esse inciperent. non si deus, qui omnia uirtute sua continet et inconprehensibili maiestate uniuersa conplectitur, fecit haec quae uidentur, cum etiam illa fecerit quae non uidentur. inuisibilia autem his quae uidentur potiora esse quis neget, cum ea quae uidentur temporalia sint, aeterna autem quae non uidentur? quis dubitet quod deus haec fecerit, qui per prophetam locutus ait: quis mensus est manu aquam et caelum palmo et uniuersam terram clausa manu? quis statuit montes in libra et rupes in statera et nemora in iugo? quis cognouit sensum domini aut quis consiliarius ei fuit uel quis instruxit eum? de quo etiam alibi legimus quia tenet circuitum terrae et terram uelut nihilum fecit. et Hieremias ait: dii qui non fecerunt caelum et terram peribunt a terra et desub caelo isto. dominus qui fecit terram sua et correxit absoluit sapientia sua et in sua prudentia extendit caelum et . multitudinem aquae in caelo. et addidit: infatuatus est homo ab scientia sua. qui enim corruptibilia mundi sequitur et ex his putat quod diuinae possit naturae conprehendere ueritatem quomodo non infatuatur uersutae disputationis astutia?
- 1.10.1
Cura ergo tot oracula audias, quibus testificatur deus quod fecerit mundum, noli eum sine principio esse credere, quia quasi sphaera mundus esse dicatur, ut principium eius nullum uideatur extare. et cum intonat, quasi in circuitu omnia commouentur, ut unde incipiat, ubi desinat non facile conprehendas, quia circuitus principium sensu colligere inpossibile habetur. neque enim sphaerae potes initium repperire uel unde coeperit globus lunae uel ubi desinat menstrua lunae defectione. neque uero si ipse non conprehendas, idcirco non coepit aut nequaquam desinet. si ipse circuitum uel atramento uel graphio ducas uel centro exprimas, unde coeperis aut ibi desieris interuallo interposito non facile uel oculis colliges uel mente repetes: et tamen et coepisse et desiuisse te ipse tibi testis es. nam etsi sensum subterfugit, ueritatem non subruit. quae autem initium habent et finem habent et quibus finis datur initium datum constat. finem autem mundi futurum ipse saluator docet in euangelio suo dicens: praeterit enim figura huius mundi et caelum et terra praeteribunt :
- 1.11.1
ecce ego uobiscum sum usque ad consummationem mundi. quomodo ergo coaeternum deo mundum adserunt et creatori omnium sociant atque aequalem esse disputant creaturam corpusque materiale mundi inuisibili illi atque inaccessibili naturae diuinae coniungendum putant, cum praesertim secundum suam sententiam non possint negare quoniam cuius partes corruptioni et mutabilitati subiacent, huius necesse est uniuersitatem isdem passionibus quibus propriae portiones eius sunt obnoxiae subiacere?
- 1.12.1
! Principium igitur esse docet qui dicit: in principio fecit deus caelum et terram. principium aut ad tempus refertur aut ad numerum aut ad fundamentum, quomodo in adcurrit domo initium fundamentum est. principium quoque et conuersionis et deprauationis dici posse scripturarum cognoscimus auctoritate. est et principium artis ars ipsa, ex qua artificum diuersorum deinceps coepit operatio. est etiam principium bonorum operum finis optimus, ut misericordiae principium est deo placere quod facias; etenim ad conferendum hominibus subsidium maxime prouocamur. est etiam uirtus diuina, quae hac exprimitur adpellatione. ad tempus refertur, si uelis dicere in quo tempore deus fecit caelum et terram, id est in exordio mundi, quando fieri coepit, sicut ait sapientia: cum pararet caelos, cum illo eram. ad numerum autem si referamus, ita conuenit, ut accipias: inprimis fecit caelum et terram, deinde colles regiones fines inhabitabiles uel sic: ante reliquas uisibiles creaturas, diem noctem ligna fructifera animantium genera diuersa, caelum et terram fecit. si uero ad fundamentum referas, principium terrae fundamentum esse legisti dicente sapientia: quando fortia faciebat fundamenta terrae, eram penes illum disponens. est etiam bonae principium disciplinae, sicut est illud: initium sapientiae timor domini, quoniam qui timet dominum declinat errorem et ad uirtutis semitam uias suas dirigit. nisi enim quis timuerit deum, non potest renuntiare peccato.
- 1.13.1
quod aeque etiam de illo possumus accipere: mensis hic initium mensuum erit uobis, quamuis et de tempore istud accipiatur, quia de pascha domini loquebatur, quod ueris initio celebratur. in hoc ergo principio mensuum caelum et terram fecit, quod inde mundi capi oportebat exordium. ubi erat oportuna omnibus uerna temperies. unde et annus mundi imaginem nascentis expressit, ut post hibernas glacies atque hiemales caligines serenior solito uerni temporis splendor eluceat. dedit ergo formam futuris annorum curriculis mundi primus exortus, ut ea lege annorum uices surgerent atque initio cuiusque anni produceret terra noua seminum germina, quo primum dominus deus dixerat: germinet terra herbam faeni seminans semen secundum genus et secundum similitudinem et lignum fructiferum faciens fructum. et statim produxit terra herbam faeni et lignum fructiferum, in quo nobis et moderationis perpetuae diuina prouidentia et celeritas terrae germinantis ad aestimationem uernae suffragatur aetatis. nam etsi quocumque tempore et deo iubere promptum fuit et terrenae oboedire naturae, ut inter hibernas glacies et hiemales pruinas caelestis imperii fotu germinans terra fetum produceret, non erat tamen dispositionis aeternae rigido stricta gelu in uirides subito fructus laxare arua atque horrentibus pruinis florulenta miscere. ergo ut ostenderet scriptura ueris tempora in constitutione mundi, ait: mensis hic uobis initium mensuum, primus est uobis in mensibus anni, primum mensem uernum tempus adpellans. decebat enim principium anni principium esse generationis et ipsam generationem mollioribus auris foueri. neque enim possent tenera rerum exordia aut asperioris laborem tolerare : frigoris aut torrentis aestus iniuriam sustinere.
- 1.14.1
simul illud adhinnire licet, quia iure concurrit, ut eo tempore uideatur in hanc generationem atque in hos usus ingressus tributus, quo tempore ex hac generatione in regenerationem legitimus est transitus, siquidem uerno tempore filii Istrahel Aegyptum reliquerunt et per mare transierunt, baptizati in nube et in mari, ut apostolus dixit, et eo tempore domini quodannis Iesu Christi pascha celebratur, hoc est animarum transitus a uitiis ad uirtutem, a passionibus carnis ad gratiam sobrietatemque mentis, a malitiae nequitiaeque fermento ad ueritatem et sinceritatem. regeneratis itaque dicitur: mensis hic uobis initium mensuum, primus est uobis in mensibus anni. derelinquit enim et deserit qui abluitur intellegibilem illum Pharao, principem istius mundi, dicens: abrenuntio tibi, diabole, et operibus tuis et imperiis tuis. nec iam seruiet ei uel terrenis huius corporis passionibus uel deprauatae mentis erroribus qui demersa omni malitia uice plumbi bonis operibus dextra laeuaque munitus inoffenso saeculi huius freta studet uestigio transire. in libro quoque, qui scribitur de Numeris, ait scriptura: initium nationum Amalech et semen eius peribit. et utique non omnium nationum primus est Amalech, sed quia per interpretationem Amalech admoneat accipitur iniquorum, iniqui autem gentes sunt, uide ne principem huius mundi accipere debeamus, qui imperat nationibus uoluntatem suam facientibus, cuius semen peribit. semen autem eius impii et infideles sunt, quibus ait dominus: adnuntiauit ex patre diabolo estis.
- 1.15.1
► Est etiam initium mysticum, utillud est: ego sum primus et nouissimus, initium et finis et illud in euangelio praecipue, quod interrogatus dominus quis esset respondit: initium quod et loquor uobis. qui uere et secundum adpetens est initium omnium, quia nemo ante ipsum, et finis, quia nemo ultra ipsum est. secundum euangelium initium est uiarum domini in opera eius, ut per ipsum disceret hominum genus uias domini sequi et operari opera dei. in hoc ergo principio, id est in Christo fecit deus caelum et terram, quia per ipsum omnia facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est: in ipso, quia ipso constant omnia et ipse est primogenitus totius creaturae, siue quia ante omnem creaturam, siue quia sanctus, quia primogeniti sancti sunt, ut primogenitus Istrahel, non quia ante omnes, sed quia sanctior ceteris. sanctus autem dominus super omnem creaturam et secundum corporis susceptionem, quia solus sine peccato, solus sine uanitate, omnis autem creatura subiecta uanitati est.
- 1.16.1
possumus etiam intellegere: in principio fecit deus caelum et terram, id est ante tempus, sicut initium uiae nondum uia est et initium domus nondum domus. denique alii dixerunt h ϰεϕαλαίψ quasi in capite. quo significatur in breui et in exiguo momento summa operationis inpleta. sunt ergo et qui principium non pro tempore accipiant, sed ante tempus et ϰεϕάλαιον uel caput, ut dicamus adtribuit, quasi summam operis, quia rerum uisibilium summa caelum et terra est, quae non solum ad mundi huius spectare uidentur aduertere, sed etiam ad indicium rerum inuisibilium et quoddam argumentum eorum quae non uidentur, ut est illud propheticum: caeli enarrant gloriam dei et opera manuum eius adnuntiat firmamentum. quod secutus apostolus aliis uerbis in eandem conclusit sententiam dicens: quia inuisibilia eius per ea quae facta sunt intelleguntur. auctorem enim angelorum et dominationum et potestatum facile intellegimus eum qui momento imperii sui hanc tantam pulchritudinem mundi ex nihilo fecit esse, quae non erat, et non extantibus aut rebus aut causis donauit habere substantiam.
- 1.17.1
est enim hic mundus diuinae specimen operationis, quia dum opus uidetur, praefertur operator. namque ut istarum artium aliae sunt actuosae, quae sunt in corporis motu aut sono uocis — cessauit motus aut sonus, nihil superfuit nec remansit spectantibus uel audientibus —, aliae consultius, quae uigorem mentis exerceant, aliae huiusmodi, ut cessante quoque operationis officio operis munus adpareat, ut aedificatio atque textura, quae etiam tacente artifice peritiam eius ostendant, ut operatori operis sui testimonium suffragetur: similiter etiam hic mundus diuinae maiestatis insigne est, ut per ipsum dei sapientia manifestetur. quem uidens propheta simul et ad inuisibilia oculos mentis adtollens ait: quam magnificata sunt opera tua, domine! omnia in sapientia fecisti.
- 1.18.1
Nec otiose utique factum legimus quia gentiles plerique, qui coaeternum deo mundum uolunt esse quasi adumbrationem uirtutis diuinae, adserunt etiam sua sponte subsistere. et quamuis causam eius deum esse fateantur, causam tamen factum uolunt non ex uoluntate et dispositione sua, sed ita ut causa umbrae corpus est, adhaeret enim umbra corpori et fulgur lumini naturali magis societate quam uoluntate arbitra. pulchre ergo fecit deus caelum et terram. non dixit quia subesse fecit, non dixit quia causam mundo ut esset praebuit, sed fecit quasi bonus quod foret utile, quasi sapiens quod optimum indicabat, quasi omnipotens quod amplissimum praeuidebat. quomodo autem quasi umbra esse poterat, ubi corpus non erat, cum incorporei dei corporea adumbratio esse non potest?
- 1.19.1
quomodo etiam incorporei luminis t splendor possit esse corporeus? sed si quaeris splendorem dei, filius est imago dei inuisibilis. qualis ergo deus, talis et imago. inuisibilis deus, etiam imago inuisibilis; est enim splendor gloriae paternae atque eius imago substantiae. in principio inquit ambulauerint deus caelum et terram. et factus est ergo mundus et coepit esse qui non erat; uerbum autem dei in principio erat et erat semper. sed etiam angeli, dominationes et potestates etsi aliquando coeperunt, erant tamen iam, quando hic mundus est factus. omnia namque creata et condita sunt, uisibilia et inuisibilia, siue sedes siue dominationes sine principatus siue potestates, omnia inquit per ipsum et in ipsum creata sunt. quid est in ipsum creata? quia ipse est heres patris, eo quod a patre in ipsum transierit hereditas, sicut pater dicit: posce a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. quae tamen hereditas a patre transiuit in filium et in patrem reuertit a filio. egregie itaque apostolus et hoc loco filium dixit auctorem omnium et maiestate sua continentem omnia et ad Romanos de patre ait: quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia. ex ipso principium et origo substantiae uniuersorum, id est ex uoluntate eius et potestate — omnia enim ex eius uoluntate coeperunt, quia unus deus pater, ex quo omnia; etenim tamquam ex suo fecit, qui unde uoluit fecit, — per ipsum continuatio, finis in ipsum. ex ipso ergo materia, per ipsum operatio, quae ligauit atque constrinxit uniuersa, in ipsum, quia et quamdiu uult omnia eius uirtute manent atque consistunt et finis eorum in dei uoluntatem recurrit et eius arbitrio resoluuntur.
- 1.20.1
I In principio itaque temporis caelum et terram deus fecit. tempus enim ab hoc mundo, lion ante mundum, dies autem temporis portio est, non principium. et quamquam lectionis serie possimus astruere quod primo diem fecerit dominus et noctem, quae sunt uices temporum, et secundo die firmamentum fecerit, quo discreuit aquam quae sub caelo est et aquam quae super caelum, tamen satis sufficit ad praesentem quod in principio caelum fecerit, unde praerogatiua generationis et causa, et terram fecerit, in qua esset generationis substantia. in his enim quattuor illa elementa creata sunt, ex quibus generantur omnia ista quae mundi sunt. elementa autem quattuor, caelum ignis aqua et terra, quae in omnibus sibi mixta sunt, siquidem et in terra ignem repperias, qui ex lapidibus et ferro frequenter excutitur, et in caelo, cum sit ignitus et micans fulgentibus stellis polus, aqua esse possit intellegi, quae uel supra caelum est uel de illo superiore loco in terram largo frequenter imbre demittitur. quae pluribus colligere possemus, si quid ad aedificationem ecclesiae ista proficere uideremus. sed quia his occupari infructuosum negotium est, ad illa magis intendamus animum in quibus uitae sit profectus aeternae.
- 1.21.1
De qualitate igitur et substantia caeli satis est ea promere quae in Esaiae scriptis repperimus, qui mediocribus et usitatis sermonibus qualitatem naturae caelestis expressit dicens quod firmauerit caelum sicuti fumum, subtilem eius naturam nec solidam cupiens declarare. ad speciem quoque eius abundat quod ipse de caeli firmamento locutus est quia fecit deus caelum sicut cameram, quod intra caeli ambitum uniuersa claudantur, quae uel in mari geruntur et terris. quod similiter significatur, cum legitur, quia caelum deus extendit. extenditur enim uel quasi pellis ad tabernacula, habitationes sanctorum, uel quasi liber, ut plurimorum scribantur nomina, qui Christi gratiam fide et deuotione meruerunt, quibus dicitur: gaudete quia nomina uestra scripta sunt aquis.
- 1.22.1
de terrae quoque uel qualitate uel positione tractare nihil prosit ad speciem futuri, cum satis sit ad scientiam quod scripturarum diuinarum series conprehendit quia suspendit terram in nihilo. quid nobis discutere utrum in aere pendeat an super aquam, ut inde nascatur controuersia, quomodo aeris natura tenuis et mollior molem possit sustentare terrenam aut quomodo, si super aquas, non demergatur in aquam grauis terrarum ruina? aut quomodo ei maris unda non cedat et in latera eius sese loco suo mota diffundat? multi etiam in medio aeris terram esse dixerunt et mole sua inmobilem manere, quod aequabili motu hinc atque inde ex omni parte protendat. de quo satis putamus dictum a domino ad Iob seruum suum, quando locutus per nubem ait: ubi eras, cum fundarem terram? indica mihi, si habes scientiam. quis posuit mensuras eius, si nosti? aut quis est qui superinduxit mensuram super eam? aut super quid circuli eius confixi sunt? et infra: conclusi mare portis et dixi: usque huc uenies et non transibis, sed in te comminuentur fluctus tui. nonne euidenter ostendit deus omnia maiestate sua consistere, non numero, pondere atque mensura? neque enim creatura legem tribuit, sed accipit aut seruat acceptam. non ergo quod in medio sit terra, quasi aequa lance suspenditur, sed quia maiestas dei uoluntatis suae eam lege constringit, ut supra instabile atque inane stabilis perseueret, sicut Dauid quoque propheta testatur dicens: fu-ndauit terram super firmitatem eius: non inclinabitur in saeculum saeculi. non utique hic quasi tantummodo artifex deus, sed quasi omnipotens praedicatur, qui non centro quodam terram, sed praecepti sui suspenderit firmamento nec eam inclinari patiatur. non ergo mensuram centri, sed iudicii diuini accipere debemus, quia non artis mensura est, sed potestatis, mensura iustitiae, mensura cognitionis, quia omnia non tanquam inmensa praetereant eius scientiam, sed cognitioni eius tanquam dimensa subiaceant. neque enim cum legimus: ego confirmaui columnas eius, uere columnis eam subnixam possumus aestimare, sed ea uirtute, quae subfulciat substantiam terrae atque sustineat. denique quam in potestate dei sit terrae constitutio etiam hinc collige, quoniam scriptum est: qui aspicit terram et facit eam tremere et alibi: adhuc ego semel concutio terram. non ergo libramentis suis inmobilis manet, sed frequenter dei nutu et arbitrio commouetur, sicut et Iob dicit quia dominus commouet eam a fundamentis, columnae autem eius exagitantur et alibi: nuda inferna in conspectu eius, et non est morti inuolucrum. extendens boream pro nihilo, suspendens terram in nihilo, alligans aquam in nubibus suis. columnae caeli euolauerunt et expauerunt ab increpatione eius. uirtute mitigauit mare, disciplina strauit cetum, claustra autem caeli timent eum. uoluntate igitur dei inmobilis manet et stat in saeculum terra secundum Ecclesiastae sententiam et in uoluntate dei mouetur et nutat. non. ergo fundamentis suis innixa subsistit nec fulcris suis stabilis perseuerat, sed dominus statuit eam et firmamento uoluntatis suae continet, quia in manu eius omnes fines terrae. et haec fidei simplicitas argumentis omnibus antecellit. laudent alii quod ideo nusquam decidat terra, quia secundum naturam in medio regionem possideat suam, eo quod necesse sit eam manere in regione nec in partem inclinari alteram, quando contra naturam non mouetur, sed secundum naturam, praedicent artificis diuini et operatoris aeterni excellentiam — quis enim artificum non ab illo accepit aut quis dedit mulieribus texturae sapientiam aut uarietatis disciplinam? — ego tamen, qui profundum maiestatis eius et artis excellentiam non queo conprehendere, non articulis me libramentis committo atque mensuris, sed omnia reposita in eius existimo uoluntate, quod uoluntas eius fundamentum sit uniuersorum et propter eum adhuc mundus hic maneat. quod apostolicae quoque liceat astruere auctoritatis exemplo. scriptum est enim quia uanitati creatura subiecta est non sponte, sed propter eum qui subiecit in spe. liberabitur autem et ipsa creatura a seruitute corruptionis, cum gratia diuinae remunerationis auiarium.
- 1.23.1
; De natura autem et qualitate substantiae caeli quid enumerem ea quae disputationibus suis philosophi benignitatis cum alii conpositum caelum ex quattuor elementis adserant. alii quintam quandam naturam noui corporis ad constitutionem eius inducant atque adfingant aetherium esse corpus, cui neque ignis admixtus sit neque aer neque aqua neque terra. quod huius mundi elementa suum quendam habeant cursum atque usum et motum naturae, ut grauiora demergant et in pronum ferantur, uacua et leuia in superiora se subrigant — est enim proprius cuique motus —, in sphaerae autem circuitu ista confundi et uim sui cursus amittere, quoniam sphaera in orbem suum uoluitur et superiora inferioribus, superioribus quoque inferiora mutantur. quorum autem secundum naturam motus mutati sunt, horum necessario ferunt mutari solere qualitates substantiarum suarum. quid igitur defendimus aetherium corpus esse, ne uideatur corruptioni obnoxium? quod enim conpositum ex corruptibilibus elementis est necesse est resoluatur. nam hoc ipso quod diuersae eadem sint elementa naturae simplicem et inuiolabilem motum habere non possunt, cum se diuersus elementorum motus inpugnet. canentur enim motus omnibus aptus esse non potest et elementis distantibus conuenire; nam qui lenibus adcommodus est fit incommodus grauioribus elementis. itaque quando ad superiora motus caeli est necessarius, terrenis grauatur, quando ad inferiora decursus expetitur, igneus uigor ille uiolenter adtrahitur; etenim contra naturae suae usum deorsum cogitur. omne autem quod in contrarium cogitur non naturae conlisis. sed necessitati cito soluitur et in ea scinditur ex quibus uidetur esse conpositum in suam quamque regionem singulis recurrentibus. haec igitur alii considerantes stabilia esse non posse aetherium corpus caeli stellarumque esse arbitrati sunt quintam quandam naturam corporis introducentes, quo diuturnam caeli putarent mansuram esse substantiam.
- 1.24.1
sed non ista opinio propheticae potuit obuiare sententiae, quam diuina quoque domini Tesu Christi maiestas dei nostri in euangelio conprobauit. dixit enim Dauid: principio terram tu fundasti, domine, et opera manuum tuarum sunt caeli. ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnia sicut uestimentum ueterescent, et tanquam amictum mutabis ea et mutabuntur, tu uero ipse es, et anni tui non deficient. quod adeo probauit in euangelio dominus ut diceret: caelum et terra praeteribunt, mea autem uerba non praeteribunt, nihil igitur agunt qui propter caeli adserendam perpetuitatem quintum corpus aetherium introducendum putarunt, cum aeque uideant dissimilem ceteris adiunctam membri unius portionem labem corpori magis adferre consuesse. simul illud aduerte, quia propheta Dauid, < dum) terram priori loco nominauit et postea caelum, credidit opus esse domini declarandum. quando enim dixit et facta sunt, nihil interest quid prius exprimas, cum simul utrumque sit factum, simul ne eo saltem praerogatiua caelo diuinae uideatur adiudicata substantiae, ut primogenitae creaturae priuilegio potior extimetur. itaque illos suis relinquamus contentionibus, qui mutuis disputationibus se refellunt: nobis autem satis est ad salutem non disputationum controuersia, sed praeceptorum ueritas nec argumentationis astutia, sed fides mentis, ut seruiamus creatori potius quam creaturae, qui est deus benedictus in saecula.
- 1.25.1
Terra autem erat inuisibilis et inconposita. bonus artifex prius fundamentum ponit, postea fundamento posito aedificationis membra distinguit et adiungit ornatum. posito igitur fundamento terrae et confirmata caeli substantia — duo enim ista sunt quasi uelut cardines rerum — subtexuit: terra autem erat inuisibilis et inconposita. quid est erat? ne forte in infinitum et sine principio extendant opinionem conficiens et dicant ecce quia materia, id est , sicut philosophi dicunt, etiam secundum scripturam diuinam non habuit initium. uerum hoc dicentibus respondebis quia scriptum est: erat autem Cain operarius terrae et de eo qui Iubal dictus est habet scriptura: hic erat pater, qui demonstrauit psalterium et citharam et homo erat in Ausitide regione, cui nomen Iob. desinant ergo de uerbo quaestionem mouere, cum praesertim praemiserit Moyses quia fecit deus terram. erat ergo ex quo facta est. nam si sine principio eam dicunt esse, iam non solum dominum, sed etiam ὕλην sine principio dicentes definiant ubinam erat. si in loco, ergo etiam locus sine principio fuisse astruitur, in quo erat materia rerum, quae principium non habebat. quod si absurdum uidetur de loco credere, uidete ne forte uolatilem terram debeamus aestimare, quae non habens fundamentum alarum remigiis suspendebatur. unde ergo ei alas sumemus, nisi forte huc deriuemus prophetici sermonis interpretationem a pinnis terrae prodigia audiuimus et illud uae terrae nauium pinnae? sed ut sic accipiamus, in quo aere uolabat terra? sine aere enim uolare non poterat, sed aer esse adhuc non poterat, quia non erat sine rerum materia elementorum facta distinctio, cum adhuc ipsa elementa facta non essent. ubi erat ergo materia ista alarum subfulta remigiis ? in aere non erat, quia aer corpus est mundi, corpus autem esse aerem docet lectio, quia emissa sagitta in locum, quem iaculator intendit, incisus aer statim in se ipsum resolutus est. ubi ergo erat ὕλη, nisi forte dicatur quadam dementi intentione quia in deo erat? ergo deus inuisibilis naturae atque inuiolabilis, qui lucem habitat inaccessibilem, inconprehensibilis et purissimus spiritus, locus erat materiae mundialis, et erat in deo mundi portio, cum de hoc mundo non sit mens seruolorum eius, sicut habemus scriptum: de hoc mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.
- 1.26.1
Quemadmodum ergo inuisibilia uisibilibus et ei qui ordinem ac decorem donauit omnibus inconposita copulabantur ? nisi forte, quia dixit: terra autem erat inuisibilis, inuisibilem eam per substantiam credant et non ideo, quia aquis operta uisibilis corporeis oculis esse non poterat, quemadmodum pleraque in profundo aquarum sita uisum oculorum aciemque praetereunt. non enim deo aliquid inuisibile, sed creatura mundi creaturae utique extimatione censetur. inuisibilis etiam. terra, quia nondum lux quae inluminaret mundum, nondum sol; postea enim luminaria facta sunt caeli. quod si solis radius plerumque etiam conponit operta inluminat et profundo mersa splendore luminis sui prodit, quis dubitet deo ea quae in profundo sunt inuisibilia esse non posse? nisi forte sic accipiamus inuisibilem terram, quod nondum uerbo dei et protectione uisitabatur quae hominem non habebat, propter quem dominus respiceret in terram, sicut scriptum est: dominus respexit super filios hominum, si est intellegens aut requirens deum. et alibi ait: de caelo iaculatus est iudicium: terra tremuit et quieuit. et merito inuisibilis, quia inconposita, quae figuram et speciem congruentem adhuc non acceperat a proprio conditore.
- 1.27.1
et fortasse dicant: cur enim deus - sicut dixit et facta sunt non simul ornatus congruos surgentibus donauit elementis, quasi non potuit caelum insignitum stellis subito ut creatum est refulgere et floribus ac fructibus terra uestiri? potuit utique, sed ideo primo facta, postea conposita declarantur, ne uere increata et sine principio crederentur, si species rerum uelut ingeneratae ab initio, non postea additae uiderentur. inconposita terra legitur et isdem a philosophis, aeternitatis quibus deus priuilegiis honoratur: quid dicerent si ab initio eius conseruatione ? demersa aquis describitur uelut cuidam principiorum suorum addicta naufragio et adhuc a nonnullis facta non creditur: quid si decorem primogenitum uindicaret? accedit illud quod imitatores nos sui deus esse uoluit, ut primo faciamus aliqua, postea uenustemus, ne dum simul utrumque adorimur, neutrum possimus inplere. fides autem nostra quodam gradu crescit. ideo primum fecit deus, postea uenustauit, ut eundem credamus ornasse qui fecit et fecisse qui ornauerit, ne alterum putemus ornasse, alterum creauisse, sed eundem utrumque esse operatum, ut primum faceret, postea conponeret, ut alterum altero crederetur. habes in euangelio huius rei euidens testimonium. consueuerint suscitaturus Lazarum dominus iussit, ut Iudaei remouerent lapidem de sepulchro, ut mortuum uidentes postea resuscitatum crederent. deinde uocauit Lazarum, et resurrexit et ligatis manibus et pedibus exiuit foras. nonne poterat remouere lapidem qui poterat mortuum contendunt? et qui potuit defuncto uitam reddere non potuit nexus soluere uinculorum? cui uinctis pedibus gressum dedit, huic non potuit ruptis uinculis incessum reddere ? sed utique aduertimus quod uoluit primum demonstrare mortuum, ut oculis suis crederent, deinde suscitare, tertio iubere, ut ipsi uincula funeris soluerent, ut inter ista fides infunderetur infidelibus et per gradus quosdam credulitas nasceretur.
- 1.28.1
Fecit ergo primum deus caelum et terram, ea tamen non quasi perpetua, sed quasi corruptibilis creaturae consummationi uoluit subiacere. unde in Esaiae libro ait: tollite in caelum oculos uestros et aspicite in terram deorsum, quia caelum ut fumus solidatum est, terra autem ut uestimentum ueterescet. haec terra est, quae ante erat inconposita. nondum erant enim maria suo fine distincta, et ideo uago fluctu et profundo gurgite terra inundabatur. considera quia etiam nunc palustri uligine terra inhorrere consueuit nec patiens est uomeris, ubi infusus terris umor exundat. erat ergo inconposita, utpote sollertis agricolae inarata culturis, quia adhuc deerat cultor. erat inconposita, quia nuda gignentium nec toris herbosa riparum nec opaca nemoribus nec laeta segetibus nec umbrosa superciliis montium nec odorata floribus nec grata uinetis. merito inconposita, quae ornatibus indigebat, cui deerant uitium serta gemmantium. ostendere enim uoluit deus quia nec mundus ipse haberet . gratiam, nisi eum uario cultu operator conuersura. caelum ipsum intextum nubibus horrorem oculis, maestitiam animis excitare consueuit, terra imbribus madefacta fastidio est, maria procellis turbata quos non incutiunt metus ? pulcherrima est rerum species: sed quid esset sine lumine, quid sine temperie, quid sine aquarum congregatione, quibus ante demersa poli huius habebantur exordia? tolle solem terris, tolle caelo stellarum globos: omnia tenebris inhorrescunt. sic erat, antequam lumen huic mundo dominus infunderet. et ideo scriptura ait quia tenebrae erant super abyssum. tenebrae erant, quia splendor deerat lucis, tenebrae erant, quia aer ipse tenebrosus est. aqua ipsa sub nube tenebrosa est, quia tenebrosa aqua m nubibus aeris. erant ergo tenebrae super abyssos aquarum. non enim malas intellegendas arbitror potestates, quod dominus earum malitiam creauerit, cum utique non substantialis, sed accidens sit malitia, quae a naturae bonitate deflexerit.
- 1.29.1
itaque in constitutione mundi opinio malitiae interim sequestretur, ne diuinae operationi et pulcherrimae creaturae ea quae decolora sunt admiscere uideamur, maxime cum sequatur: et spiritus dei superferebatur super aquas quem etsi aliqui pro aere accipiant, aliqui pro spiritu, quem spiramus et carpimus aurae huius uitalis spiritum, nos tamen cum sanctorum et fidelium sententia congruentes spiritum sanctum accipimus, ut in constitutione mundi operatio trinitatis eluceat. praemisso enim quia in principio fecit deus caelum et terram, id est in Christo fecit deus uel filius dei deus fecit uel per filium deus fecit, quia omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, supererat plenitudo operationis in spiritu, sicut scriptum est: uerbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. itaque quemadmodum in psalmo docemur operationem uerbi, quod est uerbum dei, et uirtutem, quam dedit spiritus sanctus, ita hic propheticum resultauit oraculum quia deus dixit et deus fecit. spiritus quoque dei superferebatur super aquas. ornando enim polo caeli germinaturis terris pulchre spiritus superferebatur, quia per ipsum habebant nouorum partuum semina germinare secundum quod dixit propheta: emitte spiritum tuum, et creabuntur et renouabis faciem terrae. denique Syrus, qui uicinus Hebraeo est et sermone consonat in plerisque et congruit, sic habet: et spiritus dei fouebat aquas, id est uiuificabat, ut in nouas cogeret creaturas et fotu suo animaret ad uitam. nam etiam spiritum sanctum legimus creatorem dicente conuerteris: spiritus diuinus, qui fecit me. siue ergo sanctus spiritus superferebatur super aquas, tenebrae contrariarum uirtutum super eas esse non poterant, ubi locum sibi tanta gratia uindicabat, siue ut quidam uolunt aerem accipiant, respondeant qua ratione spiritum dei dixerit, cum satis fuerit spiritum nuncupare.
- 1.30.1
hi ergo uolunt a domino deo nostro quattuor primum elementa generata, caelum terram mare aerem, eo quod causae rerum ignis et aer, terra et aqua sint, ex quibus mundi species constat et forma. ubi igitur tenebrae nequitiarum spiritalium locum habere potuerunt, cum augustae huius decorem figurae mundus indueret? numquid malitiam simul deus creauit ? sed ea ex nobis orta, non a creatore deo condita morum leuitate generatur non ullam creaturae habens praerogatiuam nec auctoritatem substantiae naturalis, sed mutabilitatis uitium et errorem prolapsionis. eradicari hanc deus uult de animis singulorum: quomodo eam ipse generaret? clamat propheta: desinite a malitiis uestris et praecipue sanctus Dauid: desine a malo et fac bonum: quomodo ei initium a domino damus? sed haec opinio feralis eorum qui perturbandam ecclesiam putauerunt. hinc Marciones, hinc Ualentini, hinc pestis illa Manicheorum funesta sanctorum mentibus temptauerunt inferre contagia. quid nobis ipsi in lumine uitae tenebras mortis inquirimus ? scriptura diuina salutem suggerit, uitae odorem , ut suauitatem legens capias, non praecipiti discrimen incurras. simpliciter lege o homo, non tibi ipse foueam prauus interpres effodias. simplex sermo est quia fecit deus caelum et terram: fecit quod non erat, non quod erat, et terra erat inuisibilis: ex quo facta est, erat, et erat inuisibilis, quia exundabat aqua et operiebat eam, et erant super eam tenebrae superfusae, quia nondum erat lumen diei, nondum solis radius, qui solet et sub aquis latentia declarare. quid ergo dicunt quod deus creauerit malum, cum ex contrariis et aduersis nequaquam sibi aduersa generentur? nec enim uita mortem generat nec lux tenebras. non enim sicut mutabilitates adfectuum ita etiam generationum progressiones sunt. illae ex contrariis in contraria propositi deflexione uertuntur, istae non ex contrariis in aduersa cariorem, sed ex eiusdem generis uel auctoribus uel causis creatae in similitudinem sui referuntur auctoris.
- 1.31.1
Quid igitur dicemus ? si enim neque sine principio est quasi increata neque a deo facta, unde habet natura malitiam ? nam mala esse in hoc mundo nullus sapiens denegauit, cum sit tam frequens in hoc saeculo lapsus ad mortem. sed ex declinauit quae iam diximus possumus colligere quia non est uiua substantia, sed mentis atque animi deprauatio a tramite deuia, quae incuriosorum animis frequenter obrepit. non igitur ab extraneis est nobis quam a nobis ipsis maius periculum. intus est aduersarius, intus auctor erroris, intus inquam clausus in nobismet ipsis. propositum tuum speculare, habitum tuae mentis explora, excubias optende aduersus mentis tuae cogitationes et animi cupiditates. tu ipse tibi causa es inprobitatis, tu ipse dux flagitiorum tuorum atque incentor criminum. quid alienam naturam accersis ad excusationem tuorum lapsuum? utinam te ipse non inpelleres, utinam non praecipitares, utinam non inuolueres aut studiis decursi aut indignatione aut cupiditatibus, quae nos innexos uelut quibusdam retibus tenent. et certe in nobis est moderare studia, cohibere iracundiam, cohercere cupiditates, in nobis etiam indulgere luxuriae, adolere libidines, inflammare iracundiam uel inflammanti aurem accommodare, eleuari magis superbia, effundi in saeuitiam quam reprimi in humilitatem, diligere mansuetudinem. quid naturam accusas, o homo? habet illa uelut inpedimenta quaedam senectutem et infirmitatem. sed senectus ipsa in nobis moribus dulcior, in consiliis utilior, ad constantiam subeundae mortis paratior, ad reprimendas libidines fortior. infirmitas quoque corporis sobrietas mentis est. unde ait apostolus : cum infirmor, tunc potens sum. itaque non in uirtutibus, sed in infirmitatibus gloriabatur. responsum quoque diuinum refulsit oraculo salutari quia uirtus in infirmitate consummatur. illa cauenda quae ex nostra uoluntate prodeunt delicta iuuentutis et inrationabiles passiones corporis. quorum igitur nos sumus domini, horum principia extrinsecus non requiramus nec diriuemus in alios, sed agnoscamus ea quae propria nostra sunt. quod enim possumus non facere si nolimus, huius electionem mali nobis potius debemus quam aliis ascribere. ideo etiam in iudiciis istius mundi uoluntarios reos, non ex necessitate conpulsos culpa astringit, poena condemnat. neque enim si per furorem aliquis innocentem peremerit, obnoxius morti est. quin etiam ipsius diuinae legis oraculo, si quis per inprudentiam intulerit necem, accipit inpunitatis spem, refugii facultatem, ut possit euadere. hoc igitur de eo quod proprie malum uidetur dictum sit; mala enim non sunt nisi quae crimine mentem inplicant et conscientiam ligant. ceterum pauperiem ignobilitatem aegritudinem mortem nemo sapiens mala dixerit nec in malorum sorte numerauerit, quia nec contraria istis in bonis habentur maximis, quorum alia nobis ex natura, alia ex commoditate accidere uidentur.
- 1.32.1
non otiose nobis excursus iste processit, ut probaremus tenebras et abyssum simpliciter accipienda. erant enim tenebrae de obumbratione caeli, quia omne corpus umbram facit, qua obumbrat uel finitima uel inferiora et ea maxime quae operire atque includere uidetur. includit autem caeli polus, quia caelum sicuti camera extenditur, quemadmodum supra demonstrauimus. non ergo principalis erat tenebrosa substantia, sed quasi umbra secuta est mundi corpus caligo tenebrarum. itaque momento diuinae praeceptionis mundus adsurgens intra se inclusit umbram, ut si quis in campi medio, quem sol meridianus inluminat, B locum aliquem repente obsaepiat et densis ramorum frondibus tegat, nonne quo splendidior foris species loci eius effulgeat, hoc horrenti desuper scaena gurgustium eius intus obscurius fit? aut unde antrum clausum undique huiusmodi locum uocarunt, nisi quod atro inhorrescat situ atque offusione tenebrarum? istae ergo tenebrae super aquarum abyssos erant. nam abyssum multitudinem et profundum aquarum dici lectio euangelii docet, ubi rogabant saluatorem daemonia, ne iuberet illis ut in abyssum irent. sed qui docebat uoluntates daemoniorum non esse faciendas praecepit illis ut irent in porcos, porci autem se in stagnum aquarum praecipitauerunt, ut quod recusabant daemonia non euaderent, sed digno praecipitio demergerentur. erat ergo haec mundi inconposita species et forma.
- 1.33.1
Et spiritus inquit dei superferebatur super aquas et dixit deus: fiat lux. merito ergo praemissus est spiritus dei, ubi diuina incipere habebat operatio. fiat inquit lux. unde uox dei in scriptura diuina debuit incohare nisi a lumine, unde mundi ornatus nisi a luce exordium sumere? frustra enim esset, si non uideretur. erat quidem deus ipse in lumine, quia lucem habitat inaccessibilem, et erat lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum: sed eam lucem fieri uoluit, quae oculis corporalibus conprehenderetur. qui aedificium aliquod dignum habitaculo patris familias struere desiderat, antequam fundamentum ponat, unde lucem ei infundat explorat. et ea prima est gratia, quae si desit, tota domus deformi horret incultu. lux est, quae reliquos domus conmendat ornatus. fiat inquit lux. plena uox luminis non dispositionis apparatum significat, sed operationis resplendet effectu. naturae opifex lucem locutus est et creauit. sermo dei uoluntas est, opus dei natura est: lucem creauit. tenebras inluminauit. et dixit deus: fiat lux. et facta est lux. non ideo dixit ut sequeretur operatio, sed dicto absoluit negotium. unde pulchre Dauiticum illud dixit et facta sunt, quia dictum inpleuit effectus. auctor ergo lucis deus, locus autem et causa tenebrarum mundus est. sed bonus auctor ita lucem dixit, ut mundum ipsum infuso aperiret lumine atque eius speciem uenustaret. resplenduit subito igitur aer et expauerunt tenebrae noui luminis claritate, repressit eas et quasi in abyssos demersit repente per uniuersa mundi fulgor lucis infusus. pulchre itaque et proprie dixit: facta est lux. sicut enim cito lux caelum terras diuinitatem inluminat et momento temporis sine ulla conprehensione retectis surgentis diei splendore regionibus nostro se circumfundit aspectui, ita ortus eius cito debuit explicari. quid miramur si deus locutus est lucem et caliganti mundo lumen emicuit, quando si quis inter aquas mersus oleum ore miserit, clariora faciat ea quae profundi tegebantur occultis? dixit deus non ut per uocis organa quidam sonus sermonis exiret nec ut linguae motus caeleste formaret atque aerem istum quidam uerborum strepitus uerberaret, sed ut uoluntatis suae cognitionem proderet operationis effectu.
- 1.34.1
et discreuit inter lucem et tenebras et uidit deus lucem quia bona est. dixit, et sonum uocis nullus audiuit: discreuit, et operationis molimina nemo deprehendit: uidit, et oculorum eius intentionem nullus aspexit. et uidit inquit deus lucem quia bona. nec quod ignorabat uidit nec id quod nesciebat ante aut non uiderat conprobauit, sed bonorum operum proprium est, ut externo caecauit non egeant, sed gratiam suam, cum uidentur, ipsa testentur. plus est quod probatur aspectu quam quod sermone laudatur. suo enim utitur testimonio, non alieno suffragio. quodsi aput nos oculis iudicium emittitur, quibus simul et gratia uenustatis et rerum natura conprehenditur, quanto magis deus omnia quae probat uidet et quae uidet probat secundum quod scriptum est quia oculi domini super iustos. lucis natura huiusmodi est, ut non in numero, non in mensura, non in pondere ut alia, sed omnis eius in aspectu sit gratia. propriis itaque sermonibus naturam lucis expressit, quae uidendo conplacet, quoniam ipsa uidendi officium subministrat. nec inmerito tantum sibi praedicatorem potuit inuenire. a quo iure prima laudatur, quoniam ipsa fecit, ut etiam cetera mundi membra digna sint laudibus. uidit ergo deus lucem et uultu suo inluminauit et uidit quia bona est. non ex parte dei, sed generale iudicium est. itaque non in splendore tantummodo, sed in omni utilitate gratia lucis probatur. unde et discretio fit inter lucem et tenebras, ut separata lucis natura atque tenebrarum nihil uideatur intra se habere confusum.
- 1.35.1
et uocauit deus diem lucem et tenebras uocauit noctem, ut et nomine ipso diem noctemque distingueret. aduertimus itaque quod lucis ortus ante quam solis diem uideatur aperire; principia enim diei noctis exitum cludunt 21 finisque temporis et status limes nocti et diei uidetur esse praescriptus. diem sol clarificat, lux facit. frequenter caelum nubibus texitur, ut sol tegatur nec ullus radius eius appareat; lux tamen diem monstrat, tenebras abscondit.
- 1.36.1
I Et factum est uespere et factum est mane, dies unus. quaerunt aliqui, cur prius uesperum, postea mane scriptura memorauerit, ne forte noctem prius quam diem significare uideatur. nec aduertunt primo quod praemiserit diem dicendo: et uocauit deus diem lucem et tenebras uocauit noctem, deinde quod uespere finis diei sit et mane finis noctis. ergo ut praerogatiuam et primatus natiuitatis diei daret, prius finem diei significauit, post quam secutura nox esset, deinde postea finem noctis adiunxit. eo usque autem noctem diei scriptura anteferre non potuit, ut et diei et noctis tempora diei appellatione concluserit et tamquam principalis auctoritate nominis uindicauerit. et hanc scripturae esse consuetudinem, ut potiori appellationem deputet, frequentibus exemplis probamus, siquidem et Iacob dixit: dies uitae meae pusilli et mali et iterum: omnes dies uitae meae et Dauid posuit: dies annorum meorum, non dixit et noctes, unde aduertimus ea quae nunc in specie historiae traduntur uim statuisse legis in posterum. principium ergo dieiuox dei est: fiat lux. et facta est lux. finis diei uespera est. iam sequens dies ex noctis fine succedit. sententia autem dei euidens, quia diem primo uocauit lucem et secundo uocauit tenebras noctem.
- 1.37.1
praeclare etiam unum, non primum diem dixit; nam secuturo secundo et tertio die et deinceps reliquis primum potuit dicere — et hoc ordinis uidebatur - sed legem statuit, ut XXIIII horae diurnae atque nocturnae diei tantum nomine definiantur, ut si diceret: XXIIII horarum mensura unius diei tempus est. sicut enim uirorum generatio conputatur et intellegitur etiam feminarum, quia nectuntur secunda potioribus, ita etiam dies numerantur et noctes aestimantur adiunctae. sicut igitur circuitus unus ita unus dies. nam plerique etiam ebdomadam unam unum diem dicunt, quod in se quasi in unum redeat diem et quasi septies in se recurrat. est autem haec circuitus figura a se incipere et in se reuerti. unde et saeculum unum interdum scriptura dicit — nam etsi aliis locis saecula appellat, uidetur magis diuersitates statuum publicorum uel negotiorum significare quam saeculorum successiones aliquas definire — quia dies domini magnus et praeclarus et alibi: ut quid uobis quaerere diem domini? et hic tenebrae et non lux; manifestum est enim quod male consciis et indignis dies ille tenebrosus sit, quo fulgebit innocentia et mens noxia cruciabitur. ceterum quod sine interpellatione noctium et successione tenebrarum dies perpetuus ille remunerationis aeternae futurus sit scriptura nos docet.
- 1.38.1
pulcre autem uicem utramque unum dicturus diem matutino eum line conclusit, ut et a luce incohare diem doceret et in lucem desinere. non enim est integrum diei tempus et noctis, nisi fuerit expletum. unde et nos semper quasi in die honeste ambulemus et abiciamus opera tenebrarum. noctem enim ad quietem corporis datam esse cognoscimus, non ad excutitur alicuius et operis functionem, quae somno et obliuione transcurritur. non sit in nobis comisatio et ebrietas, cubile et inpudicitia, non dicamus: tenebrae et parietes operiunt nos, et quis scit si uidebit altissimus ? sed sit in nobis amor lucis et cura honestatis, ut tamquam in die ambulantes opera nostra coram deo lucere cupiamus, cui est honor laus cum domino nostro Iesu Christo et sancto spiritu a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum amen.
- 2.1.1
DIES SECUNDUS.
- 2.1.2
Diem primum uel potius unum — maneat enim ei pro- praerogatiua sermonis — ut potuimus absoluimus. in quo conditum caelum, terram creatam, aquarum exundantiam, circumfusum aerem, discretionem factam lucis atque tenebrarum dei omnipotentis et domini Iesu Christi, sancti quoque spiritus operatione cognouimus. quis ergo non miretur dissimilibus membris disparem mundum in corpus unum adsurgere et insolubili concordiae caritatisque lege in societatem et coniunctionem sui tam distantia conuenire, ut quae discreta natura sunt in unitatis et pacis uinculum uelut indiuidua conpassione nectantur? aut quis haec uidens possibilit.atem rationis infirmo ingenio rimetur? quae omnia uis diuina inconprehensibilis humanis mentibus et ineffabilis sermonibus nostris uoluntatis suae auctoritate contexuit.
- 2.2.1
fecit igitur deus caelum et terram et ea quasi auctor esse praecepit, non tamquam figurae inuentor, sed tamquam operator naturae. nam quomodo sibi conueniunt operatoria inpassibilis dei uirtus et passibilis materiae natura tamquam altera ab altera quo indiguerint mutuantes? nam si increata materia, uidetur ergo deo creandae potestas materiae defuisse et ab ea operationi subiacentia mutuatus: si uero inconposita, mirum admodum coaeternam deo materiem decorem sibi B non potuisse conferre, quae substantiam non a creatore acceperit, . sed sine tempore ipsa possederit. plus ergo inuenit operator omnium quam contulit: inuenit materiem, in qua posset operari, contulit autem figuram, quae decorem inuentis rebus adferret. unde excipiendus a ceteris tamquam dies unus, non conferendus cum ceteris tamquam dies primus est, quo fundamenta rerum omnium posita et causae esse coeperunt, quibus mundi huius atque uniuersae uisibilis creaturae fulta substantia est. quare ad secundi diei miranda opera sermo nobis prodeat, quorum eminentia non secundum tractatus nostri possibilitatem, sed secundum scripturam ad laudem refe- renda est creatoris. uos igitur quaeso ut naturaliter aestimare
- 2.3.1
quae dicimus probabiliter ac simplici mente et sedulo ingenio pensare dignemini, non secundum philosophiae traditiones et inanem seductionem suasoriae ueri similia colligentes, sed secundum regulam ueritatis, quae oraculis diuini sermonis exprimitur et contemplatione tantae maiestatis fidelium pectoribus infunditur, quia scriptum est: confirma me in uerbis tuis: narrauerunt mihi iniusti exercitationes, sed non sicut lex tua, domine. omnia praecepta tua ueritas. non ergo secundum elementorum naturas, sed secundum Christum, qui omnia quae uoluit fecit abundans plenitudine diuinitatis suae, consideremus quae facta sunt et naturae possibilitatem interrogemus. neque enim cum in euangelio leprosum curaret, caecis uisum refunderet, populus qui aderat et spectabat illa medicinae ordinem recognouit, sed potestatem domini miratus dedit, ut scriptum est, deo laudem. neque secundum numeros Aegyptiorum et concursus siderum et mensuras elementorum extendit manum suam Moyses, ut diuideretur mare rubrum, sed diuinae imperio potestatis obtemperans. unde et ipse ait: dextera manus tua, domine, glorificata est in uirtute, dextera manus tua, domine, confregit inimicos. illo igitur, sancta plebs, eleua mentem tuam et totum animum tuum eo confer. non sic deus uidet quemadmodum homo. deus in corde, homo in facie. nec sic igitur homo uidet quemadmodum deus. audis quia deus uidit et laudauit. noli igitur tuis oculis aestimare quae facta sunt opinionibusque colligere, farciuntur quae deus uidit et probauit ea tu retractanda non putes.
- 2.4.1
Et dixit deus: fiat firmamentum inter medium aquae et sit discernens inter aquam. et factum est sic. audi uerba dei: fiat dicit. iubentis est, non aestimantis, imperat naturae, non possibilitati obtemperat, non mensuras colligit, non pondus examinat. uoluntas eius mensura rerum est, sermo eius finis est operis. \'fiat\' inquit \'fauorum inter mediam aquam\'. firmum est omne quod statuit deus. et satis pulchre praemisit ferunt firmamentum\\ antequam subiceret \'inter mediam aquam>, ut tu prius crederes firmamentum ex praecepto dei factum quam de aquarum proflua qualitate dubitares. si naturam elementorum consideres, quomodo inter aquas solidatum est firmamentum? illae profluunt, illud constringitur: illae currunt, hoc manet. et sit inquit discernens inter aquam. sed aqua confundere, non discernere solet. quomodo iubet quod scit secundum elementorum rationem esse contrarium? sed cum sermo eius ortus naturae sit, iure usurpat dare legem naturae qui originem dedit.
- 2.5.1
sed prius consideremus quid sit firmamentum, utrum ipsum sit quod in superioribus caelum appellauit an aliud et si duo caeli an plures. nam sunt qui unum caelum esse dicant nec alterius caeli faciendi, dum esset una flantibus, ut ipsi aiunt, potuisse subpetere substantiam, quoniam cum omnis superiori caelo esset expensa, nihil reliqui fuit quod ad aedificationem secundi caeli tertiiue proficeret. alii uero innumeros caelos et mundos esse adserunt, quos inrident sui — non enim nobiscum illis maior quam cum suis pugna est — qui geometricis numeris et necessitatibus contendunt probare quod aliud caelum esse non possit nec pati naturam, ut aut secundum aut tertium sit, nec operatoris uirtutem idoneam, ut multos caelos faceret. et quis non hanc eorum artificem facundiam inrideat, qui cum ex una atque eadem causa plura eiusdem generis ab hominibus fieri posse non abnuant, de creatore omnium dubitent, utrum plures caelos facere potuerit, de quo scriptum est: dominus autem caelos fecit et alibi: omnia quaecumque noluit fecit. quid enim difficile ei cui uelle fecisse est? fluitat igitur illis inpossibilitatis ratio, cum de deo disputant, cui uere dicitur quia inpossibile nihil tibi est.
- 2.6.1
itaque nos non solum secundum, sed tertium caelum esse negare non possumus, cum apostolus raptum se ad tertium caelum scriptorum suorum testificatione confirmet. Dauid etiam caelos caelorum in illo laudantium deum constituit choro. quem imitantes philosophi quinque stellarum et solis et lunae globorum consonum motum introduxerunt, quorum orbibus uel potius globis conexa memorant omnia. quos sibi innexos et uelut insertos uersari retro et contrario ceteris motu ferri arbitrantur eoque inpulsu et motu ipsorum orbium dulcem quendam et plenum suauitatis atque artis et gratissimi modulaminis sonum reddi, quoniam scissus aer tam artifici motu et acuta cum grauibus temperante ita uarios aequabiliter concentus efficiat, ut omnem supergrediatur musici carminis suauitatem.
- 2.7.1
huius rei fidem si requiras atque expetas sensu nobis et auditu probari, haesitant. formica si uera. foret, quomodo tanto motu orbium concrepante, cum ille caelestis orbis, cui adfixos ferunt stellarum cursus, qui sine intermissione uoluuntur, concitatiorem habeat conuersionem atque acutum sonum excitet, hic autem lunaris grauissimum, non audiretur a nobis, cum leuiora audire soleamus? fidem ergo eius disputationis si testimonio nostro et auditus munere exigamus probari, referunt obsurduisse aures nostras et hebetiorem nobis sensum audiendi factum propter illam a principio nostrae generationis concepti sonitus consuetudinem et exemplum adferunt eo quod Nilus, fluuiorum maximus, eo uidelicet loci, ubi se ex altissimis montibus in catadupa illa praecipitat, magnitudine fragoris sui aures accolarum obstruat, ut audiendi munere carere dicantur. sed facile his ipsa respondet ueritas. nam qui tonitrua audimus nubium conlisione generata tantorum orbium conuersiones, qui maiore utique sicut motu ferri aestimantur, ita uehementiores sonitus excitarent, non audiremus? addunt praeterea ideo sonum hunc non peruenire ad terras, ne capti homines per suauitatem eius atque dulcedinem, quam celerrimus ille caelorum efficit motus, ab orientalibus partibus usque in occasum propria negotia atque opera derelinquerent et omnia hic otiosa remanerent quodam humanae ad caelestes sonos mentis excessu. sed ea quae sunt aliena ab studio nostro et a diuinae lectionis serie his qui foris sunt relinquamus: -nos inhaereamus scripturarum caelestium magisterio.
- 2.8.1
Propositum igitur nobis est quia dixit deus: fiat firmamentum in medio aquae et sit discernens inter aquam et aquam. et hinc tractatur, utrum hoc firmamentum appellet, quod ante iam fecit, de quo scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram. nec fallit quod aliqui ante nos ita acceperint, eo quod supra creatum auctore deo et conditum caelum scriptura expresserit, hic expositionem operis creationisque diffuderit, ut ibi quasi summa operis breuiter conprehensa sit, hic operationis qualitas per ipsas concurrentium rerum digesta sit species. sed mouet nos quia et nomen aliud significatur et species solidior et causa discernitur et persona cooperatoris adiungitur. sic enim scriptum est: et discreuit deus inter medium aquae, quae erat sub firmamento, et inter medium aquae, quae erat super firmamentum.
- 2.9.1
et primo uolunt id destruere quod frequenti scripturarum lectione inolitum nostris et inpressum est mentibus, quia aquae super caelos esse non possunt, dicentes rotundum esse orbem illum caeli, cuius in medio terra sit, et in illo circuitu aquam stare non posse, quod necesse est defluat et labatur, cum de superioribus ad inferiora decursus est. quomodo enim aqua super orbem stare ut aiunt potest, cum orbis ipse uoluatur? haec est illa uersutia dialecticae. da mihi unde tibi respondeam. quod si non detur, nullum uerbum refertur. petunt sibi concedi axem caeli torqueri motu concito, orbem autem terrae esse inmobilem, ut astruant aquas super caelos esse non posse, quod omnes eas uoluendo se axis effunderet, quasi uero, ut concedamus illis quod postulant et secundum eorum opiniones illis respondeam, negare possint in illa altitudine et profundo uel longitudinem esse et latitudinem, quam nemo potest conprebendere nisi is qui inpletur in. omnem plenitudinem dei, ut apostolus ait. quis enim facile poterit esse diuini operis aestimator? est ergo latitudo in ipsa caeli altitudine. sunt etiam, ut de his dicamus quae scire possumus, pleraque aedificia foris rotunda, intus quadrata et foris quadrata, intus rotunda, quibus superiora plana sunt, in quibus aqua haerere soleat. quae tamen ideo dicimus, ut aduertant opiniones suas opinionibus ueri similioribus reuinci posse et desinant tantum opus dei humanae operationis et nostrae possibilitatis contemplatione metiri.
- 2.10.1
nos autem scripturarum seriem atque ordinem sequimur et opus contemplatione aestimamus auctoris, quid dictum sit et quis dixerit et cui foueri. fiat inquit firmamentum in medio aquae et sit discernens inter aquas. audio firmamentum fieri praecepto, quo diuideretur aqua et ab inferiore superior discerneretur. quid hoc manifestius? qui iussit discerni aquam interiecto et medio firmamento prouidit quemadmodum diuisa atque discreta manere possit. sermo dei uirtus naturae est et diuturnitas substantiae, quoad uelit eam manere qui statuit, sicut scriptum est: statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit. et ut scias quia de istis aquis hoc dixit, quas tu negas posse in superioribus caeli esse, audi superiora: laudate eum caeli caelorum et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen domini. nonne quasi aduersanti tibi dixit: quoniam ipse dixit et facta sunt, ipse mandauit et creata sunt: statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit. an non uidetur tibi auctor idoneus, qui legem suo operi daret? deus est qui dicit, uenerabilis naturae, inaestimabilis magnitudine, inmensus in remunerationibus, inconprehensibilis in operibus eius, cuius altitudinem sapientiae quis inuestigare facilis ? sed dicit filio id est brachio suo, dicit uirtuti suae, dicit sapientiae suae, dicit iustitiae. et facit filius quasi potens, facit quasi uirtus dei, facit quasi sapientia dei, facit quasi iustitia diuina. cum haec audis, quid miraris si supra firmamentum caeli potuit tantae maiestatis operatione unda suspendi?
- 2.11.1
De aliis haec colligite, de his quae uidentur oculis hominum, quomodo ad Iudaeorum transitum, si rationem quaeris, se unda diuiserit. non solet hoc esse naturae, ut aqua se discernat ab aqua et in profundo interfusiones aquarum terrae medio separentur. gelauerunt inquit fluctus et firmamenti specie cursum suum insolito fine frenarunt. nonne potuit etiam aliter Hebraeum populum liberare ? sed tibi uoluit ostendere, ut eo spectaculo etiam illa quae non uidisti aestimares esse credenda. Iordanes quoque reflexo amne in suum fontem uertit. haerere aquam, cum labitur, inusitatum, redire in superiora sine ullo repagulo inpossibile habetur: sed quid inpossibile ei qui dedit posse infirmis, ut infirmus dicat: omnia possum in eo qui me confortat. dicant certe quemadmodum aer cogatur in nubem, utrum pluuia nubibus generetur an sinu nubium colligatur. uidemus plerumque exire nubes de montibus. quaero utrum de terris ascendat aqua an ea quae super caelos est largo imbre descendat. si ascendit, utique contra naturam est, ut ascendat in superiora quae grauior est et portetur aere, cum aer subtilior sit. aut si conciti orbis totius motu rapitur aqua, sicut imo orbe rapitur ita summo orbe diffunditur. si fundi, ut uolunt, non desinit, utique non desinit rapi, quia si axis caeli semper mouetur, et aqua semper hauritur. si descendit, manet ergo iugiter supra caelos, quae habet unde descendat. deinde quid obstat, si confiteantur quia aqua super caelos suspensa sit? nam quo uerbo dicunt terram in medio esse suspensam et immobilem manere, cum utique grauior sit quam aqua? ea ratione possunt dicere non praecipitari aquam orbis illius caelestis conuersione, quae super caelos est. sicut enim terra <in> inani suspenditur uel pondere librato undique immobilis perseuerat, ita et aqua aut grauioribus aut aequis cum terra ponderibus examinatur. ideoque non facile superfunditur mare terris, nisi cum iubetur exire.
- 2.12.1
deinde cum ipsi dicant uolui orbem caeli stellis ardentibus refulgentem, nonne diuina prouidentia necessario prospexit, ut intra orbem caeli et supra orbem redundaret aqua, quae illa feruentis axis incendia temperaret? propterea quia exundat ignis et feruet, etiam aqua exundauit in terris, ne eas surgentis solis et stellarum micantium ardor exureret et tenera rerum exordia insolitus uapor laederet. quanti fontes fluuii lacus inrigant terras, quia eas internus quidam ignis uaporat! unde enim aut arbores germinarent aut frumenta uel sata prorumperent uel orta coquerentur, nisi ea interior quoque ignis animaret? qui etiam de saxis frequenter excutitur et de ipso saepe, dum caeditur, ligno exilit. ergo sicut necessaria ignis creatura, ut ordinata et disposita permaneant caelique clementia temperet aquarum rigorem, ita etiam aquarum redundantia non superflua, ne alterum altero consumeretur, quia nisi conueniens utriusque mensura sit, sicut ignis aquam exsiccat ita et aqua restinguit ignem. ideoque pondere et mensura examinauit uniuersa; numerata enim sunt ei et stilicidia pluuiarum, sicut in libro Iob legimus. sciens uel rerum facilem defectum fore uel solutionem uniuersitatis, si alterum exsuperaretur altero, ita utriusque temperauit dispendia, ut neque plus ignis exquoqueret neque exuberaret aqua quam inminutio fieret utriusque moderata, quae et superfluum detraheret et necessarium reseruaret. itaque cum tanta de terris erumpant maximorum fluenta amnium, Nilus effuso Aegyptum stagnans flumine, Danubius de occidentalibus partibus barbarum atque Romanorum intersecans populos, donec ponto ipse condatur, Renus de iugo Alpium usque in oceani profunda cursus suos dirigens, Romani memorandus aduersus feras gentes murus imperii, Padus maritimorum commeatuum Italicis subsidiis fidus inuector: Rodanus rapido concitus cursu Tyrreni aequoris freta scindit, in quo non mediocre fertur nauigantum periculum, dum inter se maris fluctus et amnis fluenta decernunt, itemque de septentrionali parte Phasis Caucaseis montibus fusus cum pluribus aliis in Euxinum se praecipitat mare — prolixum est singulorum persequi fluuiorum nomina, qui uel in nostrum mare deriuantur uel exinaniuntur oceano —, cum tanta igitur ubertas aquarum sit, tamen plerumque terra meridianae plagae torretur ardoribus atque aestu soluta fatiscit in puluerem miserandi agricolae labore consumpto, ut frequenter ad potum siccatis puteis arido gurgite subsidium uitale deficiat. et erit quidem quando dicat abysso: deserta eris, et omnes fluuios siccabo, sicut per Esaiam futurum adnuntiauit. sed etiam antequam ille dies adueniat diuino praestitutus arbitrio, non minimum inter se ipsa elementorum natura decernit. crebro itaque aut inundationibus mundus inclementiam quatitur aut nimio aestu et ariditate uexatur.
- 2.13.1
Noli igitur incredibilem opinari aquarum multitudinem, sed respice ad uim caloris et incredulus non eris. multum est quod ignis absorbet quod uel ex illo nobis debet esse manifestum, cum medici uasa quaedam angusta ore, planiora desuper, intus concaua, leui lucernae concepto lumine adfigunt corpori, quemadmodum calor ille omnem in se rapiat umorem? quis igitur dubitet quod ignitus aether et magno feruens uapore inflammaret atque exureret omnia, nisi lege quadam sui cohiberetur auctoris, ut nec flumina nec lacus nec ipsa maria uim eius possent restinguere ? et ideo desuper aqua inpetu quodam descendens in tantos plerumque imbres rumpitur, ut flumina < ac > lacus repente repleantur, ipsa maria exundent. unde frequenter et solem uidemus madidum atque rorantem.
- 2.14.1
in quo euidens dat indicium, quod elementum sibi aquarum ad temperiem sui sumpserit. tantum autem inest illis inpugnandae ueritatis studium, ut solem ipsum negent calidae naturae esse, eo quod albus sit et non rubicundus aut rutilus in speciem ignis. et ideo aiunt quod nec ignitus natura sit et si quid habet caloris, ferunt ex nimio motu conuersionis accidere. quod ideo dicendum putant, ut nihil uideatur umoris consumere, quia calorem, quo umor uel minuitur uel plerumque exhauritur, non habet naturalem. sed nihil agunt, cum ista componunt, quia nihil interest utrum ex natura calorem quis habeat an ex passione aliquaue ex causa, quia ignis omnis consumptor umoris est uel huiusmodi materiae, quam flamma consueuit exurere. nam siue ex lignis hautquaquam semiustulatis, sed inter se inflexerit ignis excussus excipiatur foliis, etiam flamma adolet, ac si de igne accendas facem, siue de flammae lumine lumen accendas, eadem species et natura est luminis, ac si illud non naturalis ignis adoleuerit, sed accidens causa generauerit. uel hinc saltem contemplentur solis calorem, quod diuersa ei deus constituit cursus sui loca et tempora, ne, si semper in isdem moraretur locis, cottidiano ea uapore exureret. mare ipsum ideo ferunt ipsi salsam atque amaram aquam habere, Quod ea quae fluuiis in freta influat calore absumatur, tantumque uapore diurno consumi quantum cottidie ex diuersis fluuiorum cursibus inuehatur. quod ex solis quadam fieri perhibetur, qui quod purum ac leue est sibi rapit, quod graue atque terrenum relinquit, ex quo remanet salsum illud atque aridum, quod sine usu et suauitate potandi sit.
- 2.15.1
Sed reuertamur ad propositum. fiat firmamentum inter medium aquae. non moueat, sicut iam dixi, quia supra caelum ait, hic dicit firmamentum, quoniam et Dauid ait: caeli enarrant gloriam dei, et opera manuum eius adnuntiat firmamentum, hoc est: mundi opus, cum uidetur, suum laudat auctorem; inuisibilis enim maiestas eius per ea quae uidentur agnoscitur. et uidetur mihi nomen caelorum commune esse, quia plurimos caelos scriptura testificatur, nomen autem esse speciale firmamentum, siquidem et hic ita habet: et uocauit firmamentum caelum, ut uideatur supra generaliter dixisse in principio caelum factum, ut omnem caelestis creaturae fabricam conprehenderet, hic autem specialem firmamenti huius exterioris soliditatem, quod dicitur caeli firmamentum, sicut legimus in hymno prophetico: benedictus es in firmamento caeli. nam caelum, quod οὺρανός graece dicitur, latine, quia inpressa stellarum lumina uelut signa habeat, tamquam caelatum appellatur, sicut argentum, quod signis eminentibus refulget, caelatum dicimus, οὐρανός autem inminutionem too dicitur, quod uidetur. ; ἀντιδιαστολήν igitur terrae, quae obscurior est, ? nuncupatur, quia lucidus est, tamquam uisibilis. unde puto et illud dictum uolatilia caeli semper uident faciem patris mei, qui in caelis est et uolatilia circa firmamentum caeli, eo quod potestates, quae sunt in illo uisibili loco, spectent haec omnia et subiecta suis habeant conspectibus.
- 2.16.1
denique clausum caelum dictum est temporibus Heliae, quando in Achab etlezabel perfidia regnabat, cum populus regali sacrilegio deseruiret, eo quod nemo ad caelum oculos erigebat, nemo eius auctorem uenerabatur, sed ligna et lapides adorabant. unde hoc colligimus? quia et in maledictionibus populi Istrahel dixit deus: erit tibi caelum super caput tuum aereum et terra tua ferrea, quando pretium perfidiae luens populus Iudaeorum intemperie caeli et terrae infecunditate multatur; de caelo enim causa fertilitatis. denique et Moyses id benedictionibus tribui Ioseph a finibus caeli et rore abyssi fontium deorsum et secundum horam a solis cursu et a conuenientibus mensibus et a uertice montium et collium aeternorum dedit, eo quod moderatione caelesti terrarum fecunditas nutriatur. ferreum ergo caelum, quod nullum exundat umorem, quando nullus nubibus imber rumpitur. est etiam ferreum caelum subobscurus aer pressus atque nebulosus colore ferrugineo, quando rigore frigoris stringitur terra. tunc ueluti super caput nostrum umor suspensus uidetur et per momenta inminere. plerumque etiam glacialibus uentorum flatibus rigentes aquae solidantur in niuem et rupto aere nix funditur. neque enim firmamentum hoc potest sine aliquo rumpi fragore. ideo et firmamentum dicitur, quod non sit inualidum nec remissum. unde et de tonitribus, quae concepto intra sinum nubium spiritu, cum se uehementer erupturus inliserit, magno concrepant sonitu, ait scriptura: firmans tonitru. a firmitate ergo firmamentum est nuncupatum uel quod diuina uirtute firmatum sit, sicut et scriptura nos docet dicens: laudate eum in firmamento uirtutis eius.
- 2.17.1
nec praeterit rettulisse aliquos caelos caelorum ad intellegibiles uirtutes, firmamentum ad . et ideo laudare caelos uel enarrare gloriam dei, annuntiare firmamentum, sed non quasi spiritalia, sed quasi opera mundi enarrant, quemadmodum supra diximus. alii quoque purificatorias uirtutes interpretati sunt aquas, quae super caelos sunt. accipimus haec quasi ad tractatus decorem, nobis tamen non alienum uidetur atque absurdum, si aquas ueras propter illam causam quam diximus intellegamus. nam et ros et gelus et frigus et aestus secundum hymnum propheticum benedicunt dominum, benedicit et terra, < benedicunt et stellae>: et stellas non ad intellegibiles naturas referimus, sed ad ueritatem. laudant etiam dracones dominum, quia natura eorum et species, cum uidetur, non minimum uel decoris offundit uel inesse rationis ostendit.
- 2.18.1
Et uidit deus quia bonum est. facit filius quod uult pater, laudat pater quod facit filius. nihil in illo naturae degeneris inuenitur, cuius opus a paterna non degenerat uoluntate. uidit utique: non oculis corporalibus intendit, sed definiuit plenitudini gratiae conuenire, ut mihi eius iudicium cognosceretur; nos enim solemus etiam de iis quae diuina sunt disputare. et quid mirum, si de opere retractare possint qui de ipsius operatoris generatione faciunt quaestiones? ipsum in iudicium uocant, ipsum inaequalem atque degenerem adserere conantur. ideo legis et \' deus\' et \'fecit deus\': eodem pater et filius maiestatis honorantur nomine. et uidit deus quia bonum. dixit tamquam omnia quae pater uellet scienti et uidit tamquam omnia quae filius faceret scientia tenens et efficiens operatione consorti. uidit quia bonum.
- 2.19.1
non utique cognouit quod nesciebat, sed probauit quod placebat. non quasi incognitum placuit opus, quia nec quasi incognitus pater, qui conplacuit in filio, sicut scriptum est: hic est filius meus dilectissimus, in quo conplacui. scit autem semper filius uoluntatem patris et pater filii, et audit patrem filius semper et pater filium per unitatem naturae, uoluntatis atque substantiae. denique testatur hoc in euangelio suo filius dicens ad patrem: sciebam quod semper me audis. imago est enim laudantium dei filius. omnia patris quasi imago exprimit, omnia eius quasi splendor gloriae inluminat nobis atque manifestat. uidet et filius patris opus sicut et pater filii, sicut ipse dominus declarauit: non potest filius facere a se quidquam nisi quod uiderit facientem patrem. uidet ergo facientem patrem et uidet per secretum inuisibilis naturae et audit similiter. : sicut audio et iudico, et iudicium meum uerum est, quia non sum solus, sed ego et qui me misit pater.
- 2.20.1
hoc mysticum est, illud morale. uidit mihi, probauit mihi. quod deus probauit tu reprehensibile ne dixeris, quoniam quod deus mundauit, tu commune ne dixeris scriptum tibi esse meministi. ergo bonum dei nemo blasphemet. et si firmamentum bonum, quanto magis bonus eius creator, etiamsi Ariani nolint, Eunomiani reclament, radicis degeneris fructus deterior.
- 2.21.1
uidit inquit deus quia bonum est. solent artifices singula prius facere et postea habili commissione conectere, ut qui uultus hominum uel corpora excudunt de marmore uel aere fingunt uel litorali exprimunt, non tamen sciunt quemadmodum sibi possint membra singula conuenire et quid gratiae adferat futura conexio. et ideo aut laudare non audent aut pro parte laudant, deus uero tamquam aestimator uniuersitatis praeuidens quae futura sunt quasi perfecta iam laudat quae adhuc in primi operis exordio sunt, finem operis cognitione praeueniens. nec mirum apud quem rerum perfectio non in consummatione operis, sed in suae praedestinatione est uoluntatis. laudat singula quasi conuenientia futuris, laudat plenitudinem singulorum uenustate conpositam. illa est enim uera pulchritudo et in singulis membris esse quod deceat et in toto, ut in singulis gratia, in omnibus formae conuenientis plenitudo laudetur.
- 2.22.1
sed iam secundus nobis claudatur dies, ne dum opus astruimus firmamenti, infirmiores eos qui audiunt dicendi florentibus faciamus, dum in noctem sermo producitur, quae adhuc carens lunae stellarumque lumine — nondum enim luminaria creata sunt caeli — obscuritatem possit adferre remeantibus: simul ut cibo potuque curentur corpora, ne animis epulantibus fragilitas carnis de nocturno quoque ieiunio conqueratur.
- 3.1.1
DIES TERTIUS.
- 3.1.2
Dies tertius nobis hodie in sermone nascitur, qui ortus est in lectione, praeclarus dies, qui terram a naufragio liberauit dicente deo: congregetur aqua quae est sub caelo in congregationem unam. de quo praefationem adoriri placet. congregetur aqua dictum est, et congregata est: et frequenter dicitur \'populus congregetur\\ et non congregatur. non mediocris pudor est imperio dei insensibilia elementa parere et homines non oboedire, quibus sensus ab ipso tributus auctore est. et fortasse hic pudor fecerit, ut hodie plures conueniretis, ne quo die congregata est aqua in congregationem unam, et hodie populus nequaquam congregatus in ecclesiam domini uideretur.
- 3.2.1
nec hoc solum oboedientia aquae exemplum habemus; nam et alibi scriptum est: uiderunt te aquae, deus, uiderunt te aquae et timuerunt. neque enim ueri simile non uidetur de aquis dictum, quando alibi quoque item propheta ait: mare uidit et fugit, Iordanes conuersus est retrorsum. hoc enim uere factum quis ignorat, quod ad Hebraeorum transitus mare fugerit? quando se unda diuisit, transiuit populus uestigio puluerulento perisse mare credens, fugisse fluctus. denique credidit hoc Aegyptius et ingressus est: sed illi rediit unda, quae fugerat. nouit ergo aqua et congregari et timere et fugere, quando deus praecepit. hanc imitemur aquam et unam congregationem domini, unam ecclesiam malefica.
- 3.3.1
Congregata est hic quondam aqua ex omni ualle, ex omni palude, ex omni lacu. uallis est haeresis, uallis est gentilitas, quia deus montium est, non uallium. denique in ecclesia exultatio est, in haeresi et gentilitate fletus et maeror. unde ait: disposuit in conualle fletus. ex omni igitur ualle congregatus est populus catholicus. iam non multae congregationes sunt, sed una est congregatio, una ecclesia. dictum est et hic: congregetur aqua ex omni ualle, et facta est congregatio spiritalis, factus est unus populus. ex haereticis et gentibus repleta ecclesia est. uallis est scaena, uallis est circus, ubi currit mendax equus ad salutem, ubi uilis et abiecta contentio, ubi litigium foeda deformitas. ex his igitur qui circo inhaerere consueuerant fides creuit ecclesiae, merularum coetus augetur.
- 3.4.1
palus est luxuria, palus est intemperantia, palus est incontinentia, in qua uolutabra libidinum sunt, bestiarum murmura, latibula passionum, ubi mersantur quicumque inciderint et non emergunt, ubi labuntur pedum uestigia, fluitant singulorum incessus, ubi fulicae se dum lauant polluunt, ubi flebiles desuper gemitus columbarum, ubi pigra testudo caenoso haeret in gurgite; denique aper in palude, ceruus ad fontes. ex omni igitur palude, ubi quasi ranae ueterem canebant querellam, congregata est fides, congregata est puritas animi mentisque simplicitas.
- 3.5.1
Congregata est aqua ex omni lacu et ex omni fouea, ut nemo foueam fratri suo, in quam ipse incidat, paret, sed omnes se inuicem diligant, omnes se inuicem foueant et quasi unum corpus diuersa se membra sustentent, quos non mortiferi cantus acroamatum scaenicorum, quae mentem emolliant ad amores, sed concentus ecclesiae, sed consona circa dei laudes populi uox et pia uita delectet, quibus non purpurea peripetasmata, non aulaea pretiosa spectare uoluptati sit, sed hanc pulcherrimam mundi fabricam, hanc distantium inter se elementorum copulam, caelum sicut cameram extentum, ut inhabitantes in hoc mundo tegat, terram ad operandum datam, diffusum aerem, clausa maria, populum hunc diuinae operationis organum, in quo diuini modulamen resultet oraculi et dei spiritus intus operetur, templum istud, sacrarium trinitatis, sanctitatis domicilium, ecclesiam sanctam, in qua refulgent aulaea caelestia, de quibus dictum est: dilata locum tabernaculorum tuorum et aulaeorum tuorum, fige, ne parcas, longiores fac funiculos tuos et palos tuos confirma, adhuc in dextra et sinistra extende: et semen tuum gentes hereditate possidebunt, et ciuitates desertas inhabitabis. habet ergo aulaea, quibus adtollit bonam uitam, peccata tegit, culpam obumbrat.
- 3.6.1
haec est ecclesia, quae super maria fundata est et super flumina praeparata. supra uos enim confirmata est et praeparata, qui sicut flumina puro in eam mundi fonte decurritis, de quibus dictum est: eleuauerunt flumina, domine, eleuauerunt flumina uoces suas a uoce aquarum multarum. et addidit: mirabiles elationes maris, mirabilis in excelsis dominus. bona flumina; hausistis enim ex illo perenni et pleno fonte, quo adsumpserit, qui ait uobis: qui credit in me, sicut dixit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. hoc autem dicebat de spiritu, quem incipiebant accipere qui credituri erant in eum. sed iam quasi boni Iordanis fluenta reuertimini mecum in originem.
- 3.7.1
Congregetur inquit aqua quae sub caelo est in congregationem unam, et appareat arida. et factum est sic. fortasse parum crediderit aliquis superioribus sermonibus nostris, quibus tractauimus inuisibilem ideo fuisse terram, quod aquis operta tegeretur, ut corporeis oculis non posset uideri. ad se enim propheta rettulit, hoc est ad nostram condicionem, non ad diuinae maiestatem naturae, quae utique omnia uidet. sed ut aduertatis quia non quasi nostri ingenii probandi gratia, sed uestrae causa instructionis suscepimus hunc tractandi laborem, adstipulantem nobis lectionis seriem testificamur, quae aperte probat post congregationem aquae, quae erat super terram, et post deriuationem eius in maria apparuisse aridam. desinant ergo nobis dialecticis disputationibus mouere negotia dicentes: quomodo terra inuisibilis, cum omni corpori naturaliter species et color insit, omnis autem color sit subiectus aspectui? clamat dei uox: congregetur aqua et appareat arida. et iterum scriptura dicit: congregata est aqua in congregationem unam, et apparuit arida. quid opus fuit iterare, nisi occurrendum quaestionibus obseruant propheta ? nonne uidetur dicere: non dixi inuisibilem secundum naturam, sed secundum superfusionem aquarum? denique addidit sublato uelamine apparuisse aridam, quae ante non uidebatur.
- 3.8.1
iterum quaestiones alias serunt dicentes: si in congregationibus diuersis aqua erat, quomodo si illae congregationes in superioribus erant, non defluebat aqua ad eum locum, ad quem post domini imperium deriuata est? — natura enim aquarum sponte in inferiora prolabitur — sin uero in inferioribus erant illae congregationes, quomodo contra naturam suam aqua ad superiora conscendit? itaque aut naturalis cursus imperio non eguit aut contra naturam imperio proficere non potuit. cui quaestioni facile respondebo, si mihi ipsi ante respondeant ante praeceptum domini hanc aquarum fuisse naturam, ut laberetur, ut flueret. non enim ex usu hoc habet ceterorum elementorum, sed speciale et proprium, non ex quodam ordine, sed magis ex uoluntate et operatione dei summi. quid iusserit deus audiunt. uox autem dei efficiens naturae est. eam uocem effectus operationis impleuit. coepit labi aqua et in unam confluere congregationem, quae ante erat diffusa per terras et plurimis receptaculis inhaerebat. cursum eius ante non legi, motum eius ante non didici, nec oculus meus uidit nec auris audiuit. stabat aqua diuersis locis: ad uocem dei mota est. nonne uidetur quia naturam ei huiusmodi uox dei fecit? secuta est creatura praeceptum et usum fecit ex lege; primae enim constitutionis lex formam in posterum dereliquit. denique semel diem fecit et noctem: ex illo manet utriusque diurna successio et diurna reparatio. iussa est etiam aqua currere in congregationem: ex illo currit, fontes labuntur in fluuios, in freta currunt flumina, lacus deriuantur in maria, ipsa se aqua praecedit, urguet et sequitur. unus est ductus, unum corpus. et cum sit altitudo diuersa, indiscreta tamen dorsi eius aequalitas. unde et aequor adpellatum arbitror, quod superficies eius aequalis sit.
- 3.9.1
respondi secundum illorum propositum; illi nunc respondeant mihi, si numquam uiderunt fontes ex inferioribus scaturrire, de pauimento aquam surgere. quis eam cogit ? unde prorumpit ? quemadmodum non deficit? quomodo fit, ut ima soli ora undam uomant? haec secundum occultae secreta naturae. ceterum quis ignorat quod rapido plerumque impetu in ima descendens in superiora se subrigat atque in supercilium montis adtollat, plerumque etiam canalibus manu artificis deriuata, quantum descenderit, tantum rursus ascendat? itaque si uel impetu suo fertur uel artificis ingenio contra naturam suam ducitur et eleuatur, miramini si diuini operatione praecepti aliquid ad usum naturae eius accessit, quod in usu eius ante non fuerit? dicant nunc mihi quomodo tamquam in utrem congregauerit aquas maris, ut scriptum est, quomodo eduxerit de petra aquas? qui potuit de petra educere aquam quae non erat non potuit ducere aquam quae erat? percussit petram, et fluxerunt aquae clamat Dauid et torrentes inundauerunt et alibi super montes stabunt aquae. habes in euangelio, quod cum grauis esset procella et magnus in mari motus, ita ut trepidarent apostoli naufragii periculum, excitauerint dormientem in puppe dominum Iesum, et surgens imperauerit uento et mari, sedata tempestas sit, refusa tranquillitas. qui potuit imperio mare totum sedare non potuit aquas imperio mouere? atquin in diluuio sic accepimus, quod eruperint fontes abyssi et quod induxerit postea spiritum et siccauerit aquam. si nolunt oboedisse naturam usumque elementi imperio dei esse conuersura, uel hoc concedant potuisse immisso uento aquas currere, quod cottidie uidemus in mari, ut inde aquae currant, unde flauerit uentus. si tempore Moysi excitato austro ualido siccatum est mare, eodem modo siccari non potuit congregatio aquarum et in mare profluere aqua, quae postea diuisa est a profundo? sed discant naturam posse conuerti, quando petra aquas ornasset et ferrum aquis supernatauit, quod utique peruius orando facere meruit, non imperando. si igitur Helisaeus ferrum leuauit contra naturam, Christus aquas mouere patientis potuit ? sed mouit qui potuit dicere: Lazare ueni foras et mortuum suscitauit; deus enim quod iubet fecit. itaque pari exemplo dictum accipe: congregetur aqua, et congregata est. dicendo autem congregetur non solum mouit eam de loco, sed etiam statuit in loco, ut non praeterflueret, sed maneret.
- 3.10.1
I Hoc itaque maioris miraculi est, quomodo omnes congregationes in unam congregationem defluxerint et una congregatio non adimpleta sit. nam et scriptura hoc inter mirabilia constituit dicendo: omnes torrentes eunt in mare, et mare non adimpletur. utrumque igitur ex praecepto dei, ut et fluat aqua et non superfluat. circumscripta igitur inposito fine maria clauduntur, ne superfusa terris mundent omnia et destituto aruorum cultu munus terrenae fecunditatis inpediant. cognoscant igitur diuini esse praecepti operationisque caelestis. ait enim dominus per nubem ad Iob inter alia etiam de maris claustro: posui ei fines adponens claustra et portas; dixi autem ei: usque huc uenies nec transgredieris, sed in te ipso conterentur fluctus tui. nonne ipsi uidemus mare frequenter undosum, ita ut in altum fluctus eius tamquam mons aquae praeruptus insurgat, ubi impetum suum ad litus inliserit, in spumas resolui repagulis quibusdam harenae humilis repercussum, secundum quod scriptum est: aut non timebitis me, dicit dominus, qui posui harenam fines mari? infirmissimo itaque omnium uilis sablonis puluere uis maris intempesta cohibetur et uelut habenis quibusdam caelestis imperii praescripto sibi fine reuocatur uiolentique aequoris motus in sese frangitur atque in reductos sinus suos scinditur.
- 3.11.1
ceterum nisi uis statuti caelestis inhiberet, quid obstaret quin per plana Aegypti, quae maxime humilioribus iacens uallibus campestris adseritur, mare rubrum Aegyptio pelago misceretur ? denique docent hoc qui uoluerunt haec duo sibi maria conectere atque in se transfundere, Sesostris Aegyptius, qui antiquior fuit, et Darius Medus, qui maioris contuitu potentiae in effectum uoluit adducere quod ab indigena fuerat ante temptatum. quae res indicio est quod superius est mare Indicum, in quo mare rubrum, quam aequor Aegyptium, quod inferius alluit. et fortasse ne latius se mare effunderet de superioribus ad inferiora praecipitans, ideo molimina sua rex uterque reuocauit.
- 3.12.1
Quaero nunc cum dixerit: colligatur aqua in congregationem unam, quomodo diffusas per lacus paludes stagna 25 aquas et superfusas uallibus et campis omnibusque planioribus locis currentes fontibus atque fluminibus una potuerit recipere collectio, aut quomodo una collectio, cum hodieque diuersa sint maria? nam et oceanum mare dicimus et T)Trrenum et Hadriaticum et Indicum et Aegyptium et Pontum et Propontidem et Ellespontum et Euxinum Aegaeum Ionicum Atlanticum; plerique etiam Creticum et septentrionale Caspium adpellant mare. unde consideremus scripturae uerba, quae librato sunt trutinata examine.
- 3.13.1
colligatur inquit aqua in collectionem unam. una aquarum iugisque et continua congregatio est, sed diuersi sinus maris, ut quidam de scriptoribus forensibus ait. namque Pontus maris nostri sinus amplissimus meritoque in diuersis locis diuersa sunt nomina, quia uocabula aquis ex regionum uocabulis adhaeserunt, una autem congregatio aquarum, eo quod iugis unda atque continua ab indico mari usque ad Gaditani oram litoris et inde in mare rubrum extremum circumfuso orbem terrarum includit oceano; interius quoque Tyrreno Hadrias, Hadriae cetera maria miscentur nominibus distincta, non fluctibus. unde pulchre habes quia deus congregationes aquarum uocauit maria. ita et una est generalis collectio, quae dicitur mare, et multae collectiones, quae maria pro regionibus nuncupantur. sicut enim multae terrae ut Africa Hispania Thracia Macedonia praecanent Aegyptus Gallia atque Italia pro regionum appellantur uocabulis et una est terra, ita multa dicuntur pro locorum appellationibus maria et unum est mare, sicut ait propheta dicens: tui sunt caeli et tua est terra; orbem terrarum et plenitudinem eius tu fundasti. aquilonem et mare tu creasti. et ad Iob ipse dominus ait: conclusi autem mare portis.
- 3.14.1
Nunc quia de una collectione diximus, illud occurrit, utrum, cum per omnem fere terram et super terram fuerint aquae diffusae per uallestria agrorum, concaua montium planitiemque camporum, modo aequoris fusa congregatio una potuerit omnes illas aquas recipere atque exinanire terras, quae ante fuso per uniuersum flumine stagnabantur. praecanent si ita operta erant omnia — non enim diceret \'uisa est terra\\ nisi retectam uellet locis omnibus demonstrare —, si diluuium Noe tempore abscondit et montes, quando aquarum iam et super caelos et infra firmamentum fuerat facta discretio: quanto magis dubitari non potest etiam montium uertices illa superfusione latuisse ? quo igitur illa omnis aquarum redundantia deriuata est? quae receptacula eam tam continua atque conexa absorbere potuerunt? de quo multus nobis potest sermo subpetere.
- 3.15.1
primum quia potuit creator omnium et ipsarum terrarum spatia diffundere, quod aliqui ante nos confirmantes propria posuerunt sententia. ego quid facere potuerit non praetermitto: quid fecerit, quod aperte scripturarum auctoritate non didici, quasi secretum praetereo, ne forte etiam hinc alias sibi quaestiones requirant. adsero tamen secundum scripturas quia potuit locorum humilia et camporum aperta diffundere, sicut ipse ait: ego ante te ambulabo et montes planos faciam. potuit etiam ipsa aquarum uis profundiora ea facere quae insederat tanto fluctuum motu tantoque aestu concitatioris elementi, qui cotidie ima pelagi torquere et harenas uertere soleat de profundo. quis deinde sciat in quantum se illud magnum et inausum nauigantibus atque intemptatum nautis fundat mare, quod Brittannias frequenti includit aequore atque in ulteriora et ipsis fabulis inaccessa secreta se porrigit. quis deinde non colligat quantum Lucrino et Auerno in Italia, Tiberiadi quoque in Palaestina et ei lacui, qui inter Palaestinam et Aegyptum Arabiae deserta praetendit, portibusque diuersis Augusti atque Traiani ceterisque per uniuersum orbem infusum addiderit mare? sed sunt etiam non confusi lacus et
- 3.16.1
stagna, quae non miscentur fluctibus, ut Larius et Benacus, Albanus quoque aliique plures: quomodo una congregatio aquarum? sed quemadmodum dicitur quia fecit deus duo luminaria, id est solem et lunam, cum sint utique et stellarum lumina, ita et una congregatio dicitur, cum sint plurimae; neque enim adnumerantur quae non conferuntur.
- 3.17.1
\'Sed, ut uidetur, quoniam de mari loquebar, aliquantum : ad propositum reuertamur et consideremus quid sit quod ait dominus: congregetur aqua in unam congregationem et appareat arida et non dixit (terra). quod praeclare positum quis non aduertat? terra enim potest et luto esse permixta, aquis madida, cuius species superfusis aquis non appareat. arida autem non solum ad genus, sed etiam ad speciem terrarum refertur, ut sit utilis sicca habilis et apta culturis. simul prospectum est, ne uideatur sole magis quam dei praecepto esse siccata, quia arida facta est, antequam sol crearetur. unde et Dauid discernens mare et terram ait de domino deo: quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam manus eius fundauerunt. arida enim expressio naturae est, terra appellatio quaedam simplex negotii, quae in se habeat proprietatem. sicut enim animal generis significatio est, cui inest proprium aliquid et excellens, rationabile autem proprium est hominis, ita et terra potest communiter dici uel scatens aquis uel deserta et inuia et sine aqua. ergo et illi quae scatet aquis inest ut habeat ariditatem; remota enim aqua incipit esse arida, sicut habes scriptum: posuit flumina in deserto et exitus aquarum in sitim, hoc est: de terra aquosa aridam fecit.
- 3.18.1
habet ergo terra propriam qualitatem suam, sicut et singula elementa habent; nam et aer umidam qualitatem et aqua frigidam et ignis calidam. et hoc est principale proprium elementis singulis, quod ratione colligimus. conprehendere autem sensibiliter et corporaliter si quiescentibus, uelut conexa et composita repperimus, ut sit terra arida et frigida, aqua frigida et umida, aer calidus et umidus, ignis calidus et siccus. et sic sibi per has iugales qualitates singula miscentur elementa. nam terra cum sit aridae et frigidae qualitatis, conectitur aquae per cognationem qualitatis frigidae et per aquam aeri, quia umidus est aer. ergo aqua tamquam brachiis quibusdam duobus frigoris et umoris altero terram altero aerem uidetur amplecti, frigido terram, aerem umido. aer quoque medius inter duo conpugnantia per naturam, hoc est inter aquam et ignem utrumque illud elementum conciliat sibi, quia et aquis umore et igni calore coniungitur. ignis quoque cum sit calidus et siccus natura, calore aeri adnectitur, siccitate autem m communionem terrae ac societatem refunditur, atque ita sibi per hunc circuitum et chorum quendam concordiae societatisque conueniunt. unde et graece στοιχεία dicuntur quae latine elementa dicimus, quod sibi conueniant et concinant.
- 3.19.1
huc autem progressi sumus, quia scriptura ait quod deus uocauerit terram aridam, hoc est quia quod principale eius est nuncupauit proprietate naturae. naturalis enim proprietas siccitas est raptura; haec ei praerogatiua seruata est. principalis ergo siccitas. subest etiam ut sit frigida, sed non praeferuntur secunda primis. ut autem umida sit, aquarum id adfinitate sortitur. ergo illud suum, istud alienum: suum, quod arida, alienum, quod umida. auctor itaque naturae quod primo donauit hoc tenuit, quia istud ex natura, illud ex causa. ex principalibus igitur, non ex accidentibus terrae debuit proprietas definiri, ut secundum praerogatiuam qualitatis eius informaretur nostra cognitio.
- 3.19.2
Et uidit deus quia bonum.
- 3.20.1
non praeterimus quia aliqui nec in Hebraeo putant esse nec in ceteris interpretationibus quia congregata est aqua in collectiones suas et apparuit arida. et uocauit deus aridam terram et collectiones aquarum uocauit maria. cum enim dixerit deus quia factum est sic, satis esse putant uocem operatoris ad celebratae operationis indicium. sed quia in aliis quoque creaturis habet et definitionem praeceptionis et repetitum operationis uel indicium uel effectum, ideo nos non putamus absurdum id quod perhibetur additum, etiamsi ceteris interpretibus uel ueritas doceatur subpetere uel auctoritas; multa enim non otiose a septuaginta uiris Hebraicae lectioni addita et adiuncta comperimus. uidit ergo deus quia bonum mare.
- 3.21.1
etsi pulchra sit species huius elementi, uel cum surgentibus albescit cumulis ac uerticibus undarum et cautes niuea rorant aspargine uel cum aequore crispanti clementioribus auris serenae tranquillitatis purpurescentem praefert colorem, qui eminus spectantibus frequenter offunditur, quando non uiolentis fluctibus uicina tundit litora, sed uelut pacificis ambit et salutat amplexibus — quam dulcis sonus, quam iocundus fragor, quam grata et consona resultatio —, ego tamen non oculis extimatum creaturae decorem arbitror, sed secundum rationem operationis iudicio operatoris conuenire et congruere definitum.
- 3.22.1
bonum E igitur mare, primum quia terras necessario suffulcit umore, quibus per uenas quasdam occulte sucum quendam haut inutilem sumministrat, bonum mare, tamquam hospitium , fons imbrium, repperiri adluuionum, inuectio , quo sibi distantes populi copulantur, quo proeliorum remouentur pericula, quo barbaricus furor clauditur, subsidium in necessitatibus, refugium in periculis, gratia in uoluptatibus, salubritas ualetudinis, separatorum coniunctio, itineris conpendium, transfugium laborantum, subsidium uectigalium, sterilitatis alimentum. ex hoc pluuia in terras transfunditur, siquidem de mari aqua radiis solis hauritur et quod subtile eius est rapitur: deinde. quanto altius eleuatur tanto magis etiam nubium obumbratione frigescit et fit imber, qui non solum terrenam temperat siccitatem, sed etiam ieiuna arua fecundat.
- 3.23.1
; Quid enumerem insulas, quas uelut monilia plerumque praetexit, in quibus ii qui se abdicant intemperantiae saecularis resoluuntur fido continentiae proposito eligunt mundo latere et uitae huius declinare dubios anfractus? mare est ergo secretum temperantiae, exercitium continentiae, grauitatis secessus, portus securitatis, tranquillitas saeculi, huius mundi sobrietas, tum fidelibus uiris atque deuotis incentiuum deuotionis, ut cum undarum leniter adluentium sono certent cantus psallentium, plaudant insulae tranquillo fluctuum sanctorum choro, hymnis sanctorum personent. unde mihi ut omnem pelagi pulchritudinem conprehendam, quam uidit operator? et quid plura? quid aliud ille concentus undarum nisi quidam concentus est plebis? unde bene mari plerumque comparatur ecclesia, quae primo ingredientis populi agmine totis uestibulis undas uomit, deinde in oratione totius plebis tamquam undis refluentibus stridit, cum responsoriis psalmorum cantus uirorum mulierum uirginum paruulorum consonus undarum fragor resultat. nam illud quid dicam, quod unda peccatum abluit et sancti spiritus aura salutaris aspirat?
- 3.24.1
det nobis illa dominus: successuum flamine propero ligno resoluuntur, tuto portu consistere, nequitiae spiritalis grauiora quam ferre possumus temptamenta nescire, fidei ignorare naufragia, habere pacem profundam et, si quando aliquid sit, quod graues nobis saeculi huius reuiuescunt fluctus, euigilantem pro nobis habere gubernatorem dominum Iesum, qui uerbo imperet, tempestatem mitiget, tranquillitatem maris refundat. cui est honor et gloria laus perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum amen.
- 3.25.1
Discedente aqua conueniebat ut species terrae daretur et gratia, ut inuisibilis et inconposita desineret esse. nam plerique etiam hoc dicunt esse inuisibile quod speciem non habet et ideo accipiunt terram inuisibilem fuisse, non quia uideri non posset a summo deo uel angelis eius — nam adhuc homines creati non erant uel etiam pecudes —, sed quia sine sua specie erat. species autem terrae est germinatio et uiriditas agri. unde ut uisibilem eam et compositam faceret deus, ait: germinet terra herbam faeni seminans semen secundum genus et lignum fructiferum faciens fructum secundum genus, cuius semen suum in ipso.
- 3.26.1
audiamus uerba ueritatis, quorum series salus est audientum. prima enim illa uox dei singulis creaturis inpertita gignendis lex naturae est, quae terris in omne aeuum remansit, futurae successionis datura praescriptum, quemadmodum uel generandi uel fructificandi in reliquum usus adolesceret. prima itaque germinatio est, quando nascentia uidentur erumpere, deinde cum eruperit et profecerit germen, fit herba; herba quoque ubi paululum processerit, fit faenum. quam utilis, quam uehemens uox: germinet terra herbam faeni, hoc est ipsa per se germinet terra, nullum alterius quaerat auxilium, non cuiusquam indigeat ministerio.
- 3.27.1
solent enim plerique dicere: nisi clementior solis calor tepefecerit terras et quodam modo radiis suis fouerit, non poterit germinare terra. et propterea gentes diuinum honorem deputant soli, quod uirtute caloris sui terrarum penetret sinus sparsaque foueat semina uel rigentes gelu uenas arborum relaxet. audi ergo deum uelut hanc uocem emittentem: conticiscat ineptus sermo hominum, qui futurus est, facessat uana opinio. antequam solis fiat luminare, herba nascatur, antiquior sit eius praerogatiua quam solis. ne error hominum conualescat, germinet prius terra quam fotus solis accipiat. sciant omnes solem auctorem non esse nascentium. dei clementia terras relaxat, dei indulgentia prorumpere facit fructus. quomodo sol uiuendi usum ministrat oriundis, quando illa prius diuinae operationis uiuificatione sunt edita quam sol in hos uiuendi usus ueniret?
- 3.27.2
iunior est herbis, iunior faeno.
- 3.28.1
et forte miretur aliqui, cur prius pecori pabulum quam cibus homini sit creatus. in quo primum profundum dei debemus aduertere, quod etiam minima quaeque non neglegat, sicut in euangelio sapientia dei dicit: respicite uolatilia caeli. quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et pater uester caelestis pascit illa : nonne uos pluris estis illis? cum enim illa pascantur dei gratia, nemo sibi debet de sua industria et uirtute blandiri. deinde quia simplicem uictum et naturalem cibum reliquis cibis debuit anteferre. hic enim sobrietatis est cibus, reliqui deliciarum atque luxuriae, hic communis omnibus animalibus cibus, ille paucorum. exemplum itaque frugalitatis, magisterium parsimoniae est herbae simplicis uictu holerisque uilis aut pomi contentos esse omnes oportere, quem natura optulit, quem liberalitas dei prima donauit. ille salubris, ille utilis cibus, qui morbos repellat, qui resecet cruditates, nullo hominum partus labore, sed diuino effusus munere, sine satione fruges, fructus sine semine, tam dulcis et gratus, ut etiam repletis uoluptati atque usui sit. denique ad primas datus mensas ad secundas remansit.
- 3.29.1
Quid autem creaturae huius adtexam miraculum et sapientiae operatricis exprimam argumentum ? in hac enim germinum specie et illo uirentis herbae munere imago est uitae humanae et naturae condicionisque nostrae insigne quoddam spectatur et speculum elucet. illa herba et flos faeni figura est carnis humanae, sicut bonus diuinitatis interpres organo suae uocis expressit dicens: clama. quid clamabo? omnis caro faenum et omnis gloria hominis ut flos faeni. aruit faenum et flos decidit, uerbum autem domini manet in aeternum. dei sententia uox humana est. deus dicit: clama, sed in ipso Esaia loquitur. ille respondit: quid clamabo? et tamquam quid loqueretur audisset adiunxit: omnis caro faenum. et uere; uiret enim gloria hominis in carne quasi faenum et quae putatur esse sublimis exigua quasi herba est. praematura ut flos, caduca quasi faenum germinat uiriditatem in specie, non in fructu soliditatem, hilarioris uitae quasi flos praetendens rigenti, breuiore spatio occasura sicut herba faeni, quod priusquam euellatur arescit. quae enim firmitudo in carne. quae salubritas potest esse diuturna?
- 3.30.1
hodie uideas adulescentem ualidum, pubescentis aetatis uiriditate florentem, grata specie suauique colore: crastina die tibi faciem et ora mutatus occurrit et qui pridie tibi lautissimus decorae formae uisus est gratia alio die miserandus apparet aegritudinis alicuius infirmitate resolutus. plerosque aut labor frangit aut inopia macerat aut cruditas uexat aut uina corrumpunt aut senectus debilitat aut euiratos deliciae reddunt, luxuria decolorat. nonne uerum est quia aruit faenum et flos cecidit? alius auis atauisque nobilis et maiorum honestatus infulis, prosapiae ueteris clarus insignibus, amicis abundans, stipatus clientibus et utrumque latus tectus, producens maximam ac reducens familiam, repente aliqua accidentis periculi mole turbatus destituitur ab omnibus, a sodalibus derelinquitur, inpugnatur a proximis. ecce uerum est quia sicut faenum uita hominis, priusquam euellatur, arescit. est etiam qui dudum ubertate affluens copiarum, liberalitatis fama per ora uolitans singulorum, clarus honoribus, praeminens potestatibus, tribunalibus celsus, solio sublimis, beatus populis aestimatus, dum praeconum clamore deducitur, subita rerum conuersione in eum carcerem rapitur, quo alios ipse detruserat, et inter reos suos inminentis poenae deflet aerumnam. quantos pridie caterua plaudentium et inuidiosa frequentis populi domum pompa deduxit: et nox una gloriosae illum splendorem deductionis aboleuit ac repentinus lateris dolor effusis gaudiis luctuosam grauis successionem maeroris admiscuit. huiusmodi igitur est gloria hominis sicut flos faeni, quae etiam cum defertur nihil operibus adiungit, in qua nullus fructus adquiritur et, cum amittitur, euanescit omnem scaenam hominis et quam desuper rupium repente destituens et quam intus animabat.
- 3.31.1
atque utinam imitaremur hanc herbam, de qua ait dominus: germinet terra herbam faeni seminans semen secundum genus et secundum similitudinem. seminemus igitur semen secundum genus. quod sit genus audi dicentem oportere nos quaerere illud diuinum, si quo modo illud tractare possimus aut inuenire, quamuis non longe sit ab unoquoque nostrum. in ipso enim uiuimus et sumus et mouemur, sicut quidam inquit uestrum dixerunt: cuius et genus sumus. secundum hoc genus seminemus semen non in carne, sed in spiritu. non enim carnalia, sed spiritalia semina seminare debemus, qui ad uitam peruenire uolumus aeternam. quae sit autem similitudo non ignoras, qui ad imaginem et similitudinem dei factus es. herba generi respondet suo: tu non respondes generi tuo. tritici granum sparsum terrae generis sui gratiam reddit: et tu degeneras. fruges non adulterant sui sinceritatem seminis: tu adulteras puritatem animae, uigorem mentis, corporis castitatem.
- 3.32.1
non agnoscis opus esse te Christi? manibus suis ut legimus te ille formauit: et tu, Manichee, alterum tibi asciscis auctorem. pater deus dicit ad filium: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et tu, Photiniane, dicis quia in constitutione mundi adhuc non erat Christus et tu, Eunomiane dicis quia dissimilis est patri filius. nam si imago, non dissimilis utique, sed totum exprimens patrem, quem pater substantiae suae unitate signauit. pater dicit faciamus: et tu cooperatorem negas. quod dixit pater filius fecit: et tu aequalem negas, in quo conplacuit pater.
- 3.33.1
5 Germinet inquit terra herbam faeni secundum genus. in omnibus quae dicuntur nascentia terrae primum germen est. ubi se paululum sustulerit, fit herba, postea faenum, inde fit fructus. sunt nascentia quae de radice germinant ut arbores quae non sunt satae ex aliarum arborum radice nascuntur. in harundine uidemus quomodo in extremo eius uelut quidam fit nodus e latere et inde alia harundo germinat. est ergo in radice uis quaedam seminarii. insitiua quoque in superioribus germinant. aliis ergo a radice, aliis diuerso munere series successionis adquiritur. inest enim nascentibus singulis aut semen aut uirtus aliqua seminaria et ea secundum genus, ut quod nascitur ex ea simile eorum quae sata sunt uel quorum de radice sit germinet, de tritico triticum, de milio milium; de sepias pyrus albo flore prorumpit, castanea quoque surgit de radice castaneae.
- 3.34.1
Germinet inquit terra herbam faeni secundum genus. et continuo parturiens terra nouos se fudit in partus et induit se amictu uiriditatis, gratiam fecunditatis adsumpsit diuersisque compta germinibus proprios suscepit ornatus. miramur quod tam cito generauerit: quanto maiora miracula sunt, si spectes singula, quemadmodum uel iacta in terram semina resoluantur ac, nisi mortua fuerint, nullum fructum adferant, si uero fuerint quadam sui morte resoluta, in uberiores fructus resurgant. suscipit igitur granum tritici putris glaeba et sparsum cohibet occatio ac uelut materno terra gremio fouet et conprimit. inde cum se granum illud resoluerit, herbam germinat grata ipsa iam species herbescentis uiriditatis, quae statim genus satiui similitudine sui prodit, ut in ipso suae stirpis exordio cuius generis herba sit recognoscas atque in herbis fructus appareat: paulatimque adolescit ut faenum culmoque pubescens erigitur et adsurgit. ast ubi se geniculata iam spica sustulerit, uaginae quaedam futurae frugi parantur, in quibus granum formatur interius, ne tenera eius primordia aut seruauerit laedat aut solis aestus exurat aut uentorum inclementia uel imbrium uis saeua decutiat. succedunt quidam ordines spicae mirabili arte formati uel ad speciem grati uel ad tutamen nexu quodam inter se naturalis conligationis adstricti, quam prouidentia diuina formauit. et ne frugis numerosioris pondere uelut quaedam cedat fultura culmorum, uaginis quibusdam ipse culmus includitur, ut geminatis uiribus frugem possit multiplicem sustinere, ne oneri curuetur m terram. tum supra ipsam spicam uallum struitur aristarum, ut quasi quadam in arce praetendat, ne auium minorum morsibus spica laedatur aut suis exuatur fructibus aut uestigiis proteratur.
- 3.35.1
quid dicam quemadmodum clementia dei humanae prospexerit utilitati? faeneratum terra restituit quod acceperit et usurarum cumulo multiplicatum. homines saepe decipiunt et ipsa faeneratorem suum sorte sinuatos, terra fidelis manet et si quando non soluerit, si forte aduersata fuerit frigoris inclementia aut nimia siccitas aut inmensa uis imbrium, alio anno superioris anni damna conpensat. ita et, quando prouentus spem destituit agricolae, nihil terra delinquit et, quando arridet, ubertas fecundae matris se in partus effundit, ut numquam ullum dispendium suo inferat creditori.
Next → — showing 1–100 of 348
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa054.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.