Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Expositio Evangelii secundum Lucan

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,103 sections

  1. 7.74.1

    non mediocris iste Samaritanus, qui eum quem sacerdos, quem leuita despexerat, non etiam ipse de?pexit. nec uocabulo sectae despicias quem uerbi interpretatione mirabere; Samaritani etenim uocabulo custos sign!ficatur. hoc habet interpretatio. quis est custos nisi ille de quo dictum est: custodiens paruulos dominus? itaque sicut Iudaeus alius in littera, alius in spiritu, ita et Samaritanus alius foris, alius in occulto. hic ergo Samaritanus descendens — quis est, qui descendit e caelo, nisi qui ascendit in caelum, filius hominis qui est in caelo? — uidens semiuiuum, quem nemo potuerat ante curare, sicut illa quae fluxu sanguinis profluens in medicis erogauerat omne patrimonium suum, uenit secus eum, hoc est: factus conpassionis nostrae susceptione finitimus et misericordiae conlatione uicinus.

  2. 7.75.1

    Et alligauit uulnera eius infundens oleum et uinum. multa medicamenta med]cus habet iste, quibus sanare consueuit. sermo eius medicamentum est. alius eius sermo constringit uulnera, alius oleo fouet, alius uinum infundit: constringit uulnera austeriore praecepto, fouet remissione peccati, sicut uino conpungit denuntiatione iudicii.

  3. 7.76.1

    et inposuit inqmt in iumentum suum. audi quomodo te inponat. hic peccata nostra portat et pro nobis dolet. et pastor inposuit ouem lassam super umeros suos. homo enim iumenti similia factus est et ideo supra iumentum suum nos inposuit, ne nos essemus sicut equus et mulus, ut per nostri corporis adsumtionem infirmitates nostrae carnis aboleret. denique duxit nos in stabulum, qui eramus iumenta.

  4. 7.77.1

    est autem stabulum, in quod fessi longo itinere succedere solent. duxit itaque in stabulum dominus, qui suscitat a terra inopem

  5. 7.78.1

    et do stercore erigit pauperem, et curam egit, ne aeger ea quae acceperat nequaquam praecepta seruaret. sed non uacabat Samaritano huic diu in terris degere: redeundum erat eo, unde descenderat.

  6. 7.79.1

    itaque altero die — quis est iste alter dies nisi forte ille dominicae resurrectionis, de quo dictum est: hic est dies, quem fecit dominus? — protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: curam illius habe.

  7. 7.80.1

    qui sunt isti duo denarii nisi forte duo testamenta, quae imaginem in se habent aeterni regis expressam, quorum pretio uulnera nostra curantur? redemti enim sumus pretio sanguinis, ut ultimae mortis ulcera uitaremus.

  8. 7.81.1

    hos ergo duos denarios, licet horum quoque librorum quattuor formas non absurdum sit intellegere, accepit stabularius. qui? ille forsitan qui ait: et aestimo ut stercora, ut Christum lucri faciam, quo curam haberet hominis uulnerati. stabularius itaque ille est qui dixit: misit me Christus euangelizare. stabularii sunt illi quibus dicitur: ite in orbem uniuersum et praedicate euangelium uniuersae creaturae et qui crediderit et baptizatus fuerit, hic saluus erit, saluus utique a morte, saluus a uulnere quod infixum est a latronibus.

  9. 7.82.1

    Beatus ille stabularius, qui alterius curare uulnera potest, beatus ille cui dicit Iesus: quodcumque supererogaueris reuertens reddam tibi. bonus dispensator, qui etiam supererogat. bonus dispensator Paulus, cuius sermones et epistulae ueluti ei ratione quam acceperat superfluunt. moderatum domini mandatum prope inmoderato labore mentis et corporis exsecutus, ut multos ab aegritudine graui spiritalis adloquii dispensatione releuaret. bonus ergo stabularius stabuli eius, in quo agnouit asina praesaepe domini sui et in quo greges clauduntur agnorum, ne frementibus ad caulas rapacibus lupis facilis in ouilia sit incursus.

  10. 7.83.1

    spondet ergo mercedem se redditurum. quando reuerteris, domine, nisi iudicii die? nam licet ubique sis semper et stans in medio nostrum non cernaris a nobis, erit tamen tempus quo uniuersa caro te aspiciat reuertentem. reddes ergo quod debes. beati quibus est debitor deus! utinam nos simus idonei debitores. utinam quod accepimus possimus exsoluere nec nos aut sacerdotii aut ministerii munus extollat! quomodo reddes, domine Iesu? promisisti quidem in caelo bonis copiosam esse mercedem, reddes tamen et cum: dices: euge. bone sente, quoniam super pauca fidelis fuisti, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui.

  11. 7.84.1

    ergo quoniam nemo magia proximus quam qui uulnera nostra curauit, diligamus eum quasi dominum, diligamus et quasi proximum; nihil enim tam proximum quam caput membris. diligamus etiam eum qui imitator est Christi, diligamus eum qui inopiae alterius corporis unitate conpatitur. non enim cognatio facit proximum. sed misericordia, quia misericordia secundum naturam; nihil enim tam secundum naturam quam iuuare consortem naturae.

  12. 7.85.1

    Dictum est igitur de misericordia, sed non una est forma uirtutis. subicitur Marthae exemplo et Mariae alterius operibus actuosa deuotio, alterius religiosa mentis intentio dei uerbo, quae si cum fide congruat, etiam ipsis operibus antefertur iuxta quod scriptum est: Maria optimam partem sibi elegit, quae non auferetur illi. studeamus igitur et nos habere quod nemo nobis possit auferre, non ut perfunctoria, sed diligens audientia deferatur; solent enim etiam ipsius semina uerbi caelestis aufen-i, si secus uiam sint seminata. agat te sicut Mariam desiderium sapientiae; hoc enim maius, hoc perfectius opus nec ministerii cura cognitionem uerbi caelestis auertat nec arguas eos et otiosos iudices, quos uideas studere sapientiae; hanc enim sibi cohabitantem Salomon ille pacificus adsciuit.

  13. 7.86.1

    nec Martha tamen in bono ministerio reprehenditur, sed Maria, quod meliorem partem sibi elegerit, antefertur; Iesus enim multis abundat et multa largitur. et ideo sapientior quod principale aduertit elegit. denique apostoli optimum non putarunt relinquere dei uerbum et ministrare mensis. sed utrumque munus sapientiae; nam et Stephanus plenus sapientiae minister electus. et ideo qui ministrat doctori deferat et ministrantem doctor inuitet et prouocet; unum enim corpus ecclesiae, etsi diuersa membra: alterum altero eget. non potest dicere oculus manui: operam tuam non desidero aut iterum caput pedibus et auricula senegare esse de corpore; nam etsi alia principalia, tamen alia necessaria. sapientia in capite, actus in manibus; oculi enim sapientis in capite eius, quia ille uere sapit cuius animus in Christo est et cuius interior oculus erigitur ad superna. et ideo sapientis oculi eius in capite ipsius, stulti autem in calcaneo.

  14. 7.87.1

    Quis uestrum habena amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi: amice, commoda mihi tres panes. alius praecepti locus est, ut omnibus momentis non solum diebus, sed etiam noctibus oratio deferatur: uides enim quod iste qui media nocte perrexit tres panes ab amico suo postulans et in ipsa petendi intentione persistens non defrudetur oratis. qui sunt isti tres panes nisi mysterii caelestis alimentum? quod si diligas dominum deum tuum, non solum tibi, sed etiam aliis poteris emereri. quis autem amicior nobis quam qui pro nobis corpus suum tradidit? petiit ab hoc media nocte panes Dauid et accepit; petiit enim quando dicebat: media nocte surgebam ad confitendum tibi; ideo meruit hos panes quos adposuit nobis edendos. petiit cum dicit: lauabo per singulas noctes lectum meum; neque enim timuit ne excitaret dormientem quem scit semper uibrare uigilantem.

  15. 7.88.1

    et ideo scriptorum memores noctibus ac diebus orationibus insistentes peccatis nostris ueniam postulemus. nam si ille tam sanctus et qui regni erat necessitatibus occupatus septies in die laudem domino dicebat matutinis et uespertinis sacrificiis semper intentus, quid nos facere oportet, qui eo amplius rogare debemus quo frequentius carnis ac mentis fragilitate delinquimus. ut de uia lassis et istius aeui cursu ac uitae huius anfractu grauiter fatigatis panis refectionis deesse non possit, qui hominis corda confirmet?

  16. 7.89.1

    Nec solum media nocte dominus, sed omnibus prope docet uigilandum esse momentis; uenit enim et uespertina et secunda. et tertia uigilia et pulsare consueuit. beati itaque serui illi, quos cum uenerit dominus inueniet uigilantes. si ergo desideras ut uirtus dei praecingat se et ministret tibi, uigilandum est semper; multae enim insidiae sunt nobis et grauis corporis somnus, quem si dormire mens coeperit, uigorem suae uirtutis amittet. excita igitur somnum tuum, ut pulses ostium Christi, quod aperiri sibi etiam Paulus exposcit non solum suis, sed etiam populi orationibus obsecrans se iuuari, ut aperiatur sibi ostium ad loquendum mysterium Christi. et fortasse illud est ostium, quod apertum uidit Iohannes; uidit enim et dixit: post haec uidi et ecce ostium apertum in caelo et uox prima, quam audiui tamquam tubam loquentem mecum et dicentem: ascende huc et ostendam tibi quae oportet fieri. apertum est igitur ostium Iohanni, apertum est ostium Paulo, ut nobis panes quos ederemus acciperet. perseuerauit enim ostium pulsans oportune, inportune, ut gentes mundani tramitis labore uexatos alimoniae caelestis ubertate recrearet.

  17. 7.90.1

    ergo praeceptiuus locus frequenter orandi, spes inpetrandi, ratio persuadendi prius in praecepto, post in exemplo. qui enim promittit aliquid spem debet adferre promissi, ut monitis oboedientia deferatur, promissis fides, quae humanae contemplatione pietatis in maius aeternae spem pietatis adquirit, si tamen aequa poscantur, ne in peccatum uertatur oratio. nec erubuit aliquid saepius postulare, ne uel diffidere de domini misericordia uideretur uel adroganter dolere quod non prima prece aliquid inpetrauerit — propter hoc inquit ter dominum rogaui — et ostendit quod frequenter deus ideo non concedat oratus, quod inutilia iudicet quae nos profutura credamus.

  18. 7.91.1

    Omne regnum in se ipsum diuisum desolabitur. causa dicti huius ea est, quod in Belzebub principe daemoniorum eicere daemonia dicebatur, ut ostenderet regnum suum indiuiduum esse atque perpetuum. meritoque etiam Pilato respondit: regnum meum non est de hoc mundo. et ideo qui non in Christo spem gerunt, sed in principe daemoniorum eici daemones opinantur, eos regni negat esse perpetui, quod spectat ad populum Iudaeorum, qui huiuscemodi passionibus ad daemonium eiciendum daemonii arcessat auxilium. nam quemadmodum potest, cum fides scindatur, et regnum manere diuisum? etenim cum m lege sit populus Iudaeorum, Christus quoque secundum carnem ex lege generatus sit, quomodo potest regnum Iudaeorum esse perpetuum, quod ex lege est, cum populus ipse diuidat legem, quando a legis populo Iesus negatur, qui ex lege debetur? ita ex parte se fides Iudaeicae plebis inpugnat et inpugnando diuiditur, diuidendo dissoluitur. et ideo regnum ecclesiae manebit aeternum. quia indiuidua fides, corpus est unum; unus enim dominus, una fides, unum baptisma, unus deus et pater omnium qui super omnes et per omnes et in omnibus.

  19. 7.92.1

    quanta hic sacrilegi furoris amentia, ut cum dei filius ad inmundos spiritus conterendos et ad manubias mundani principis auferendas susceperit carnem et destruendae nequitiae spiritalis hominibus quoque dederit potestatem, diuidens spolia eius, quod insigne est triumphantis, aliqui sibi adiumentum et praesidia diabolicae potestatis adsciscant, cum in digito dei uel certe secundum Matthaeum in spiritu dei daemones excludantur! unde intellegitur indiuiduum quoddam uelut corpus esse diuinitatis regnum, cum Christus dei dextera sit, spiritus autem digiti speciem uelut unius secundum diuinitatem corporis seriem uideatur exprimere. nonne uidetur indiuiduum esse regnum, cum uelut corpus sit indiuisum? habitat enim, ut legisti, corporaliter plenitudo diuinitatis in Christo. quod utique et de patre negare non poteris et de spiritu negare non debes. nec tibi membrorum conparatione nostrorum portio quaedam uideatur facienda uirtutis; indiuiduae enim rei non potest esse diuisio et ideo ad formam unitatis, non ad distinctionem potestatis referenda digiti nuncupatio est, cum dextera dei dicat: ego et pater unum sumus, sed licet indiuidua diuinitas, distincta persona est.

  20. 7.93.1

    digitus tamen cum dicitur spiritus, operatoria uirtus significatur, quod diuinorum operum sicut pater et filius ita et spiritus sanctus operator sit. Dauid enim dicit: quoniam uidebo caelos opera digitorum tuorum et in XXXII psalmo: et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. et Paulus ait: haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus diuidens singulis prout uult. et id cum dicit:

  21. 7.94.1

    quodsi in spiritu dei ego eicio daemonia, profecto praeuenit in uos regnum dei, simul ostendit imperialem quandam esse sancti spiritus potestatem, in quo regnum est dei, nos quoque, in quibus habitat spiritus, regalem domum. unde et in posterioribus dixit: regnum dei intra uos eat. et ideo diuinitatis et dominationis et imperatoriae maiestatis consortem debemus aestimare spiritum sanctum, quia dominus est spiritus, ubi autem spiritus domini ibi libertas..

  22. 7.95.1

    Cum inmundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca quae non habent aquam quaerens requiem et non inueniens. hoc de Iudaeorum plebe dictum ambigi non potest, quam dominus a regno suo in superioribus segregauit. unde omnes quoque haereticos et schismaticos a regno dei et ab ecclesia intellege separatos. et ideo non dei, sed inmundi spiritus omnis schismatum haereticorumque liquido claret esse conuentus. itaque in uno homine totius Iudaici populi conparatio est, a quo per legem spiritus inmundus exierat. sed quia in nationibus et gentibus per fidem Christi requiem repperire non potuit — inmundis enim spiritibus Christus incendium est, qui in pectoribus gentilium, quae ante arida erant, postea per baptismum rore spiritus umescebant, iacula aduei-sarii ignita restinxerat —, ideo regressus ad plebem est Iudaeorum, quae forensi et perfunctoria specie comta animo manet interiore pollutior. neque enim sacri fontis inriguo aut abluebat aut restinguebat ardorem, meritoque ad eam spiritus redibat inmundus adducens secum septem spiritus nequiores, quoniam in ebdomada legis et octauae mysterium sacrilega mente conmisit. itaque ut nobis multiplicatur septiformis spiritus gratia, ita illis inmundorum spirituum omnis cumulatur iniuria; uniuersitas enim hoc numero aliquotiens conprehenditur, propter quod septimo die conclusis mundi operibus requieuit deus. ideo et sterilis septem peperit et populosa in filiis infirmata est. denique ut scias synagogae populum deformari.

  23. 7.96.1

    ubi ecclesiae beatitudo laudatur, subiecit: generatio haec generatio nequam est; signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae. nam sicut fuit lonas signum. Nineuitis, ita erit et filius hominis. in hoc quoque Iudaeorum plebe damnata ecclesiae mysterium euidenter exprimitur, quae in Nineuitis per paenitentiam et in regina austri per studium percipiendae sapientiae de totius orbis finibus congregatur, ut pacifici Salomonis uerba cognoscat. regina plane, cuius regnum est indiuisum, de diuersis et distantibus populis in unum corpus adsurgens. itaque sacramentum illud magnum est de Christo et de ecclesia, sed tamen hoc maius est, quia illud in figura ante praecessit, nunc autem plenum in ueritate mysterium est; illic enim Salomonis typus, hic autem Christus in suo corpore est. ex duobus igitur constat ecclesia, ut aut peccare nescias aut peccare desistas; paenitentia enim delictum abolet, sapientia cauet. hoc in mysterio.

  24. 7.97.1

    ceterum Ionae signum ut typus dominicae passionis ita etiam grauium, quae Iudaei conmiserint, testificatio peccatorum est. simul aduertere licet et maiestatis oraculum et pietatis indicium; namque Nineuitarum exemplo et denuntiatur supplicium- . cium et remedium demonstratur. unde etiam debent Iudaei non desperare indulgentiam, si uelint agere paenitentiam.

  25. 7.98.1

    Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio, sed supra candelabrum. ergo quia in superioribus ecclesiam synagogae praetulit, hortatur nos ut fidem potius nostram ad ecclesiam transferamus; lucerna enim fides est iuxta quod scriptum est: lucerna pedibus meis\'uerbum tuum. domine; uerbum enim dei fides nostra est. uerbum dei lux est, lucerna est fides. erat lux uera, quae inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. lucerna autem lucere non potest nisi aliunde lumen acceperit. haec est lucerna quae accenditur, uirtus scilicet nostrae mentis et sensus, ut mna illa possit quae perierat repperiri. nemo ergo fidem sub lege constituat; lex enim intra mensuram est, ultra mensuram gratia: lex obumbrat, gratia clarificat. et ideo nemo fidem suam intra mensuram legis includat, sed ad ecclesiam conferat, in qua septiformis spiritus relucet gratia, quam princeps ille sacerdotum fulgore supernae diuinitatis inluminat, ne eam legis umbra restinguat.

  26. 7.99.1

    denique lucerna illa, quam matutinis uespertinisque temporibus ritu uetere Iudaeorum princeps sacerdotum solebat accendere, uelut sub modio sita legis euanuit et ciuitas illa Hierusalem quae in terris est, quae occidit prophetas, quasi in conualle fletus posita delitiscit, illa autem Hierusalem quae in caelo est, in qua militat fides nostra, in illo altissimo omnium locata monte, hoc est in Christo, ecclesia non potest tenebris et ruinis mundi huius abscondi, sed fulgens candore solis aeterni luce nos gratiae spiritalis inluminat.

  27. 7.100.1

    Nunc uoa, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis. uides corpora nostra terrenorum et fragilium expressione signari, quae breui lapsu praecipitata frangantur. et facile ea quae mens uoluit interna per sensus et gesta corporis prodi sicut illa quae calix interius continet foris lucent. unde et in posterioribus non dubium est uocabulo calicis passionem corporis declarari, cum dicit dominus: calicem quem mihi pater dedit non uis ut bibam illum? bibit enim corpus suum qui corporalem fragilitatem spiritali absorbet adfectu et quasi in mentem animumque transfundit, ut interioribus exteriorum inbecillitas hauriatur. cernis igitur quod nos non exteriora huius calicis aut catini, sed interiora contaminant. et ideo quasi bonus praeceptor docuit quemadmodum nostri mundare corporis contagium debeamus dicens: date elemosynam et ecce omnia munda sunt uobis.

  28. 7.101.1

    uides quanta remedia? mundat nos misericordia, mundat nos dei sermo iuxta quod scriptum est: iam uos mundi estis propter sermonem meum, quem locutus sum uobis. nec hoc loco solum, sed etiam in allis quanta gratia sit expressum tenes: elemosyna enim a morte liberat et: conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit in die malo.

  29. 7.102.1

    totus itaque pulcherrimus abhinc dirigitur locus, ut quoniam nos ad studium simplicitatis inuitat, superflua Iudaeorum et terrena condemnet, qui secundum corpus intellegendo quae legis sunt uitro et catino propter fragilitatem sui non inmerito conparantur et ea de quibus nobis nullus est usus obseruant, ea autem in quibus nostrae spei fructus est neclegunt et ideo peccatum grande conmittunt, dum meliora despiciunt, et tamen ipsi peccato abolitio promittitur, si misericordia consequatur.

  30. 7.103.1

    Breuiter autem uitia eorum multa praestringit, qui uiliorum fructuum decimis conferendis omne studium intendant suum nec ullum futuri iudicii metum nec aliquam dei habeant caritatem, cum opera sine fide uana sint; praetereunt enim iudicium et caritatem dei, iudicium ideo, quia non omnia quae agunt in iudicium referunt, caritatem ideo, quia non ex adfectu deum diligunt.

  31. 7.104.1

    sed ne rursus fidei nos studiosos faciat, operum . neclegentes, perfectionem fidelis uiri breui sermone concludit, ut et fide et operibus adprobetur, dicens: et haec oportuit facere et illa non omittere.

  32. 7.105.1

    adrogantiam quoque iactantiamque redarguit Iudaeorum, dum primatus accubitionis in conuiuiis adpetunt. in ipsos quoque peritos legis damnationis sententia promulgatur, qui quasi sepulchra. quae non apparent specie fallunt usuque decipiunt, ut cum foris speciosa promittant, intus plena faetoris includant. quod faciunt plerique doctores, qui ab aliis exigunt quod ipsi non queant aemulari. et ideo ipsi monumenta sunt, sicut et alibi dictum est: sepulchrum patens est guttur eorum.

  33. 7.106.1

    Bonus etiam locus aduersus superstitionem uanissnnam Iudaeorum, qui aedificando sepulchra prophetarum patrum suorum facta damnabant, aemulando autem paterna scelera in se ipsos sententiam retorquebant. etenim propheticorum aedificatione tumulorum sceleris eos qui occiderant arguebant et similium aemulatione factorum se quoque declarabant paternae iniquitatis heredes. non igitur aedificatio, sed aemulatio loco criminis aestimatur. neque enim possunt hereditariae iniquitatis absolui qui dei filium crucifigendo quod grauius est paternis cumulum sceleribus addiderunt. et ideo bene alibi addidit: inplete mensuram patrum uestrorum, quia nihil est ultra dei iniuriam grauius peccare quod possint.

  34. 7.107.1

    propterea mittit ad illos sapientia apostolos et prophetas. quis est sapientia nisi Christus? denique in Matthaeo habes: ecce ego mitto ad uos prophetas et sapientes.

  35. 7.108.1

    arguuntur adhuc sub nomine Iudaeorum et futuro supplicio statuuntur obnoxii, quia, cum doctrinam sibi diuinae cognitio))is usurpent, alios inpediant nec ipsi quod profitentur agnoscant.

  36. 7.109.1

    Nonne quinque passeres ueniuntdepondio etunus ex illis non est in obliuione coram domino? sed et capilli capitis uestri omnes numerati sunt. nolite timere, multis passeribus plures estis. pulcherrimum locum tenendae simplicitatis et aemulandae fidei saluator intexuit, ne Iudaeicae more perfidiae alia premamus adfectu, alia uoce simulemus, cum ultimo tempore occulta cogitationum accusantium aut etiam defendentium secretum nostrae mentis aperitura uideantur. quae enim maior est simplicitatis inlecebra, quam ut unusquisque cognoscat latebram fraudis esse non posse?

  37. 7.110.1

    sed quoniam gemina eat causa perae, quia aut ex inolita malitia aut ex accidenti metu nascitur, ne qui metu territus potestatis deum quem corde cognoscit negare cogatur, pulchre addidit animae tantum formidabile esse supplicium, poenam corporis non esse metuendam — mors enim naturae finis, non poena est — et ideo mortem supplicii corporalis esse defectum, poenam uero animae esse perpetuam deumque solum esse metuendum, cuius potestati non natura praescribat, sed eadem natura subiaceat, mortem uero non esse terribilem, quam locupletiore faenore sit inmortalitas redemtura.

  38. 7.111.1

    inspirauera dominus simplicitatis adfectum, uirtutem mentis erexerat, fides sola nutabat; bene eam de uilioribus roborauit; nam si deus obliuionem passerum non habet, hominum habere qui potest? quod si tanta est dei et tam aeterna maiestas, ut unus ex passeribus aut nostrorum numerus capillorum praeter scientiam dei non sit, quam indignum est aestimare quod fidelium corda dominus aut ignoret aut spernat, qui uiliora cognoscat!

  39. 7.112.1

    Fortasse dicat aliquis: quomodo apostolus dixit: numquid de bubus cura est deo, cum utique bos passere pretiosior sit? sed aliud est cura, aliud scientia. denique numerus capillorum non in actu conputationis, sed m facilitate cognitionis accipitur; non enim sollicitam deus curae numerantis intendit excubiam, sed cui cognita sunt omnia quasi numerata sunt omnia. bene tamen numerati dicuntur, quia illa quae uolumus seruare numeramus.

  40. 7.113.1

    possumus tamen hic discutere aliquod intellegentiae spiritalis arcanum, praesertim cum hoc uideatur absurdum, ut homines <non)\' potius hominibus quam passeribus conparentur. uidentur enim quinque isti passeres quinque esse corporis sensus, tactus odoratus gustus uisus auditus, qui modo passerum si terrenarum sordium rimentur inluuiem atque ex incultis locis ac faetidis cibum quaerant, delictorum suorum laqueis occupati ad superiorum operum fructus, quibus epulantur animi, reuolare non possunt. est enim lenocinantis quidam laqueus uoluptatis, qui nostrorum uestigiis animorum quaedam uincla subnectat, ut si igneum uigorem puritatemque naturae terrenae materiae sensus hebetauerit, luxuriae pretio saecularis addictum sub quadam uitiorum auctione constituat.

  41. 7.114.1

    sunt etiam quaedam nostrorum nundinae delictorum. itaque uariarum capti inlecebris uolup tatum aut uenundamur sub peccato aut redimimur a peccato. Christus nos redimit, aduersarius uendit; ille auctionatur ad mortem, hic redimit ad salutem. unde bene Matthaeus duos passeres posuit corpus animamque significans, quoniam caro quoque si consentiens legi dei et exuens se lege peccati in naturam animae sensum puritate transierit, alis ad caelum spiritalibus eleuatur. itaque docemur quia uolandi nobis gratiam natura dedit, uoluptas abstulit, quae malorum escis grauat animam atque in naturam corporeae molis inclinat.

  42. 7.115.1

    meritoque posuit quia nemo illorum cadit sine uoluntate dei; quod enim cadit, uergit in terram et quod uolat fastigio inmortalitatis euehitur. ne cui autem dubium esset quod Matthaeus dixit, Lucas euidenter absoluit, quia uoluntas dei cognitio est; non enim quicumque uoluntate dei cadit, sed qui delictorum suorum mole ruerit deum latere non poterit; nam et lob ex uoluntate temtatur. dedit tibi aduersarium, sed proposuit praemium. nec excuses fragilitatem: quia habes imaginem, accepisti munitionem, unde et hoc proficit ad salutem, ut sine permissione dei diabolum nocere non posse cognoscas, ne potentiam diaboli magis timeas quam diuinitatis offensam.

  43. 7.116.1

    lam illud non dubium est animae passerem conparari, cum legeris: anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenantium. et alibi: quomodo dicitis animae meae: transmigra in montes sicut passer? ipsum quoque hominem legimus passeri conparari, quia scriptum est: ego autem sicut passer singularis in aedificio, scilicet ex duobus passeribus in unum passerem, hoc est spiritalis substantiae subtilitatem concordantis utriusque alae conpage formatus. ergo passer bonus est, cui uolandi natura subpeditat. est etiam malus passer, qui uolandi usum terrenae uitio labis aboleuerit, quales sunt isti passeres, qui depondio ueniunt.

  44. 7.117.1

    alibi asse ueniunt, alibi depondio. quanta uilitas delictorum! mors enim uilis, sed pretiosa uirtus. etenim aduersarius tamquam captiua mancipia uilioris pretio aestimationis addicit, at uero dominus tamquam speciosa seruitia, quae ad imaginem et similitudinem sui fecit, idoneus sui operis aestimator magno pretio nos redemit, sicut sanctus apostolus dixit: emti enim estis magno. et bene magno, quod non aestimatur aere, sed sanguine, quia pro nobis Christus est mortuus, qui pretioso nos sanguine liberauit, sicut etiam Petrus sanctus in epistula conmemorat sua scribens ad nos: quia non corruptibilibus argento uel auro inquit redemti estis de uana uestra conuersatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi Iesu. et bene pretioso, quia inmaculati corporis sanguis est, quia sanguis est fili dei, qui non solum de maledicto legis, sed etiam de inpietatis morte perpetua nos redemit.

  45. 7.118.1

    in summa igitur hic sensus est: si dominus uilibus auibus et infidelibus hominibus uel in oriundo sole uel in terrena. fecunditate prospexit, si misericordiae suae omnibus munus inpertit, haut esse dubitandum contemplationem aput illum fidelium ualituram esse meritorum. praeclare autem et fidem acuendo intexuit et fidei ipsi uirtutum fundamenta subiecit: nam ut fortitudinis incentiuum est fides ita fidei firmamentum est fortitudo.

  46. 7.119.1

    Et omnis qui dicit uerbum in filium hominia remittetur illi spiritum autem sanctum qui dixerit non remittetur ei. utique filium hominis Christum intellegimus, qui de sancto spiritu generatus et uirgine est, quod parens eius in terris sola sit uirgo. numquid ergo maior sanctus spiritus Christo, ut in Christum peccantes ueniam consequantur, in sanctum spiritum delinquentes remissionem non mereantur adipisci? sed ubi unitas potestatis est, nulla conparationis est quaestio neque controuersia magnitudinis, cum magnus sit dominus et magnitudinis eius finis esse non possit. si igitur, quod credimus, unitas trinitatis est, indiscreta utique magnitudo, sicut indiscreta operatio, quod m sequentibus demonstratur; nam cum alibi dictum sit: pater uobis dat quod loquamini, hic subiecit:

  47. 7.120.1

    spiritus enim sanctus docebit uos in ilia hora quae oportet dicere. ergo si operatio una est. una est et contumelia. sed ad proposita reuertamur. hic uidetur quibusdam ut eundem et filium hominis et spiritum sanctum Christum intellegamus salua distinctione personarum et unitate substantiae, quia unus et deus et homo Christus idem spiritus, sicut scriptum est: spiritus ante faciem nostram Christus dominus, idem sanctus, quia sicut deus pater et filius dominus et dominus pater et filius deus, ita etiam et pater sanctus et filius sanctus et spiritus sanctus. denique Cherubin et Serafin indefessis uocibus clamant: sanctus sanctus sanctus, ut trinitas repetita tertia appellatione signetur. si ergo utrumque Christus est, quae est diuersitas nisi ut sciamus quia diuinitatem Christi nobis negare non liceat? denique in persecutione quid quaeritur nisi ut deum Christum negemus? itaque quicumque non confitetur in Christo deum et ex deo atque in deo Christum ueniam non meretur. sed etiam quicumque spiritus non confitetur Christum in carne uenisse ex deo non est; qui enim hominem negauit deum negauit, quia deus in homine et homo in deo Christus.

  48. 7.121.1

    plenquc tamen illud tenent, ut eam blasphemiam dicant non esse ueniabilem, si quis Christum dicat in Belzebub eicere daemonia., non potestate diuina.

  49. 7.122.1

    Et ait quidam de turba: magister, dic fratri meo ut diuidat mecum hereditatem. at ille dixit ei: homo, quis me constit-uit iudicem aut diuisorem supra uos? totus hic locus ad subeundam pro confessione domini passionem aut contemtu mortis aut spe praemii aut mansuri denuntiatione supplicii, cui numquam uenia laxetur, instruitur. et quoniam auaritia plerumque solet temtare uirtutem, etiam huius abolendae rei praeceptum subicitur et exemplum dicente domino: quis me constituit iudicem aut diuisorem supra uos? bene terrena declinat qui propter diuina descenderat nec iudex esse dignatur litium et arbiter facultatum uiuorum habens mortuorumque iudicium arbitriumque meritorum. non ergo quid petas, sed a quo postules intuendum est, nec maioribus intento animo putes minoribus obstrependum. unde non inmerito refutatur hic frater, qui dispensatorem caelestium gestiebat corruptibilibus occupare, cum inter fratres patrimonium non iudex medius, sed pietas debeat sequestra diuidere, quamquam inmortalitatis patrimonium, non pecuniae sit hominibus expetendum; frustra enim congregat opes qui se his nescit usurum, sicut ille qui cum repleta horrea nouis messibus rumperentur, exuberantium sibi fructuum receptacula praeparabat, cui congregaret ignarus. remanent enim in saeculo cuncta quae saeculi sunt et praetereunt a nobis quaecumque congregantur heredibus; neque enim nostra sunt quae non possumus auferre nobiscum. sola uirtus comes est defunctorum, sola nos sequitur misericordia, quae caelestium dux et praeuia mansionum pecuniae uilis usura tabernacula defunctis adquirit aeterna, sicut domini praecepta testantur dicentis ad nos: facite uobis amicos de iniquo mamona, qui uos recipiant in aeterna tabernacula sua. bonum itaque ac salutare praeceptum et idoneum, quod uel auaros possit animare, quo studeant corruptibilia perennibus, terrena. mutare diuinis. sed quoniam plerumque deuotio fidei infirmitate reuocatur et ad conferendum patrimonium promti uictus sui consideratione retrahuntur, eo addidit dominus dicens:

  50. 7.123.1

    nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid uestiamini. anima plus est quam esca, et corpus quam uestimentum. nihil enim moralius ad faciendam fidem omnia credentibus a deo posse conferri quam quod aerius ille spiritus uitale collegium animae corporisque contubernio foederatum sine nostro labore perpetuat, nec salutaris deficit usus alimenti, nisi cum uenerit dies suprema moriendi. cum igitur anima indumento corporis uestiatur et uigore animae corpus animetur. absurdum est ut uictus nobis copiam defuturam putemus, qui uiuendi iugem substantiam consequamur.

  51. 7.124.1

    Considerate inquit uolatilia caeli. magnum sane et aptum quod fide sequamur exemplum. nam si uolatilibus caeli. quibus nullum exercitium cultionis, nullus de messium fecunditate prouentus est, indeficientem tamen prouidentia diuina largitur alimoniam, uerum est causam inopiae nostrae auaritiam uideri. etenim illis idcirco inelaborati pabuli usus exuberat, quod fructus sibi conmunem ad escam datos speciali quodam nesciunt uindicare dominatu, nos conmunia amisimus, dum propria uindicamus; nam nec proprium quicquam est, ubi perpetuum nihil est, nec certa copia, ubi incertus euentus. cur enim diuitias tuas aestimes, cum tibi deus etiam uictum cum ceteris animantibus uoluerit esse conmunem ? aues caeli speciale sibi nihil uindicant et ideo pabulis indigere nesciunt. quia non norunt aliis inuidere.

  52. 7.125.1

    cocsiderate lilia quomodo crescunt; et intra: si autem faenum, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit. bonus quidem sermo atque moralis, quod ad fidem nos diuinae misericordiae conferendae uel iuxta litteram, quia ad staturam corporis nostri, uel spiritaliter, quia supra mensuram staturae nostrae sine dei fauore nihil ualemus adiungere, conparatione floris et faeni sermo dominicus prouocauit. quid enim tam. morale ad persuasionem, quam cum uideas quod etiam quae sunt inrationabilia sic dei prospicientia uestiuntur, ut nullo usu uel ad gratiam egeant uel ornatum, multo magis credas rationabilem hominem, si omnem sui usum in deo conlocet nec studio nutandi uiolet fidem, numquam egere posse, eo quod iure praesumserit de fauore diuino?

  53. 7.126.1

    sed tamen ut etiam altius ista pendamus, quia non otiosum uidetur quod flos uel homini confertur uel certe plus paene quam hominibus in Salomone praefertur, qui tantum meruit ut uel in specie templum deo conderet uel in mysterio Christi ecclesiam figuraret, non alienum uidetur ut per claritatem coloris angelorum caelestium gloriam putemus expressam, qui uere mundi istius flores sunt, quod eorum claritatibus mundus ornatur, et bonum odorem sanctificationis adspirant. quorum praesidio fulti possumus dicere: bonus odor Christi sumus deo in his qui salui fiunt, qui nulla sollicitudine praepediti, nullo usu laboris exerciti diuinae in se liberalitatis gratiam et caelestis seruant dona naturae. unde bene et hic uestitus gloria sua Salomon et alibi coopertus ostenditur, quod infirmitatem corporeae naturae ueluti uirtute quadam mentis adopertam operum gloria uestiebat. angeli uero, quorum natura diuinior expers manet iniuriae corporalis, recte licet maximo uiro consideratione tamen nostrae iniuriae praeferuntur. ergo quoniam per resurrectionem erunt homines sicut angeli in caelis, nos quoque exemplo angelorum gloriae caelestis augmentum dominus, qui et illis eam tribuit, sperare praecepit, quoad absorbeatur hoc mortale a uita; oportet enim con corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem.

  54. 7.127.1

    Plerique etiam conparationem hanc secundum naturam Soris et usum putant propositi germinis aptiorem, eo quod lilia nullius annui usus cultum requirant nec sicut erga prouentum fructuum ceterorum ita etiam erga generationem istius floris sollicitis in orbem redeat labor actus agricolis. quibuslibet enim siccitatibus agri omne illud quod alitur in florem quadam uirtute genitali ex sese atque in se suci semper manentis animatur. ita cum foliorum puberum caulem uideas aruisse. floris tamen natura uiuescit; absconditur enim uiriditas, non amittitur\'. at ubi uernis fuerit prouocata blanditiis. indumentum germinis comam floris liliiue resumit ornatus. quem locum nunc, quoniam alibi uberius tractatum esse reminiscimur, praestrinxisse satis est, ne in eadem sit recursus;

  55. 7.128.1

    illud delectat aduertere quia non in asperitatibus montium incultisque siluarum lilia, sed in hortorum amoenitate generantur. sunt enim horti quidam diuersarum pomiferi uirtutum iuxta quod scriptum est: hortus clausus soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus, eo quod ubi integritas. ubi castitas, ubi religio, ubi fida silentia secretorum, ubi claritas angelorum est, illic confessorum uiolae, lilia uirginum, rosae martyrum sunt. nec incongruum quisquam putet quod angelis lilia conparentur, cum lilium se Christus ipse memorauerit dicens: ego flos campi et lilium conuallium. et bene lilium Christus, quia ubi martyrum sanguis ibi Christus, qui est flos sublimis inmaculatus innoxius, in quo non spinarum offendat asperitas, sed gratia circumfusa clarescat; sunt enim spinae rosarum, quia tormenta sunt martyrum. non habet spinas inoffensa diuinitas, quae tormenta non sensit.

  56. 7.129.1

    ergo lilia. uel angeli supra hominum gloriam uestiuntur: nec in nobis misericordiam dei desperare debemus, quibus per resurrectionis gratiam dominus similem angelorum speciem pollicetur. quo loco etiam illam uidetur praestringere quaestionem, quam etiam apostolus non omisit, quia. gentes huius mundi quaerunt, quomodo resurgant mortui et quali corpore ueniant.

  57. 7.130.1

    nam cum dicat: quaerite regnum dei et haec omnia adicientur uobis, nec ad praesens nec in reliquum fidelibus ostendit gratiam defuturam, si modo qui diuina desiderant terrena non quaerant. indecorum quippe est homines curare de cibo, qui militant regno. nouit rex quemadmodum familiam suam pascat alat uestiat, et ideo dixit: iacta in deum cogitatum tuum et ipse te enutriet.

  58. 7.130.2

    Ignem ueni mittere in terram et quid uolo nisi iam accendatur? baptisma habeo baptizari et quo- modo angor, usquedum perficiatur?

  59. 7.131.1

    in superioribus uigilare nos uoluit per omnia exspectantes momenta domini salutaria aduentum, ne dum aliquis remittit et neglegit de die in diem opera sua differens, iudicii futuri die uel propria morte praeuentus meritum suae conmendationis amittat. et illa quidem in omnes praecepti forma generalis, uerum series sequentis exempli dispensatoribus, hoc est sacerdotibus uidetur esse proposita, quo sciant sibi grauem in futurum poenam esse subeundam, si saecularibus intenti deliciis familiam domini plebemque conmissam sibi gubernare neglexerint.

  60. 7.132.1

    sed quia exiguus est profectus et parua meritorum gratia supplicii metu ab errore reuocari maiorque praerogatiua caritatis et amoris, eo dominus ad promerendam sui gratiam studia nostra acuit et adquirendae cupiditate diuinitatis inflammat dicens: ignem ueni mittere in terram, non utique illum ignem consumtorem bonorum, sed bonae uoluntatis auctorem, qui aurea dominicae domus uasa meliorat, faenum uero consumit et stipulam. ac saecularia omnia mundi uoluptate concreta perituraeque opus carnis exurit ignis ille diuinus, qui flammigerabat in ossibus prophetarum, sicut sanctus Hieremias dicit: quia factum est sicut ignis ardens flammigerans in ossibus meis. est enim ignis domini, de quo dictum est: ignis ante eum ardebit. est et idem dominus ignis, sicut ipse digit: ego sum ignis ardens et non consu- . mens; ignis enim domini lumen aeternum est. quo igni illae accenduntur lucernae, de quibus supra dixit: sint autem lumbi uestri praecincti et lucernae ardentes. et ideo quia nox est huius dies uitae, lucerna est necessaria hunc ignem in se etiam Ammaus et Cleopas a domino missum esse testantur dicentes: nonne cor nostrum ardens erat in uia, eum aperiret nobis scripturas? euidenter itaque docuerunt qualis istius sit ignis operatio, qui secreta cordis inluminat. ideo fortasse dominus in igne uenturus est, ut resurrectionis tempore uitia uniuersa consumat suique conspectu desideria conpleat singulorum meritorumque et mysteriorum lumen accendat.

  61. 7.133.1

    Tanta itaque domini dignatio est, ut infundendae nobis deuouonis et consummandae perfectionis in nobis et maturandae pro nobis studium passionis sibi inesse testetur. qui cum in se nihil habuerit quod doleret, nostris tamen angebatur aerumnis et sub tempore mortis maestitiam praetendebat, quam non ex metu mortis suae, sed ex mora nostrae redemtionis adsumserat iuxta quod scriptum est: et quomodo angor, usquedum perficiatur? utique qui usque ad perfectionem angitur de perfectione securus est. sed etiam alibi: tristis inquit est anima mea usque ad mortem. non propter mortem, sed usque ad mortem tristis est dominus, quia eum condicio corporalis adfectus, non formido mortis offendit. nam qui corpus suscepit omnia debuit subire quae corporis sunt, ut esuriret sitiret angeretur contristaretur, diuinitas autem conmutari per hos nescit adfectus. simul ostendit quod in certamine passionis mors corporis absolutio anxietudinis, non coaceruatio sit doloris.

  62. 7.133.2

    Putatis quod pacem ueni dare in terram? non dico uobis, sed separationem. erunt enim ex hoc quinque in domo una diuisi, tres in duo et duo in tres diuidentur. pater in filium et filius in patrem diuidentur, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum suam.

  63. 7.134.1

    cum in omnibus fere euangelicis locis spiritalis intellectus operetur, tamen in praesenti maxime ne quem duritia nudae expositionis offendat, spiritali altitudine sensus series temperanda est, praesertim cum sacrosancta religio moralibus disciplinis et mitibus pietatis exemplis etiam fidei exules ad reuerentiam tamen sui clementer inuitet, ut praeuia fidei disciplina mansuetudine sui superstitionum dura dissoluat et obnoxias erroribus mentes cogat etiam fide credere, quas potuit pietate mulcere. etenim cum fidei alta pectoribus non capiuntur infirmis. per ea quae praecepta sunt ea quae ueneranda sunt aestimantur. ut iusta de iusto, sancta de sancto bonorum suorum bonum testentur auctorem.

  64. 7.135.1

    ergo dominum illum, qui simul diuinitatis reuerentiam et pietatis gratiam suadere conplexus est dicens: diliges dominum deum tuum et diliges proximum tuum, ita nunc mutatum esse opinabimur, ut aboleret necessitudinum nomina, conlideret pietatis affectus? carissimorum pignorum discidia mandasse credamus? et quomodo ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum? quomodo ipse dicit: pacem meam do uobis. pacem meam relinquo uobis, si parentes a filiis, filios a parentibus discidio necessitudinis separatm-us aduenit? quomodo maledictus qui non honorat patrem, religiosus qui deserit?

  65. 7.136.1

    sed si aduertamus quia prima causa religionis, secunda pietatis est, enodem etiam hanc aestimabimus quaestionem; oportet enim ut diuinis humana posthabeas. nam si officium parentibus exhibendum est, quanto magis auctori parentum, cui gratiam etiam pro parentibus tuis debes! aut si illi omnino non recognoscunt parentem, quemadmodum tu recognoscas? non igitur dicit renuntiandum esse pignoribus, sed deum omnibus praeferendum. denique habes in alio libro: qui diligit patrem aut matrem plus quam me non est me dignus. non diligere parentes, sed deo praeferre prohiberis; etenim naturae pignora domini beneficia sunt nec quisquam debet plus amare beneficium quod accepit quam deum a quo beneficium seruatur acceptum. ergo etiam secundum litteram pie intellegentibus expositio religiosa non deest, subest tamen quo altius referendum putemus hunc sensum, quia addidit: erunt ex hoc quinque in domo una diuisi.

  66. 7.137.1

    tres in duo et duo in tres diuidentur. qui sunt enim quinque, cum sex personarum uideatur facta subiectio), patris et filii, matris et filiae, socrus et nurus? quamquam eadem mater quae socrus accipi possit; quae enim mater est filii socrus eius uxoris est, ut iuxta litteram quoque numeri non absurda sit ratio liquidoque clareat fidem uinculis nexam non esse naturae, quia licet officio pietatis obnoxii fide tamen liberi sunt.

  67. 7.138.1

    Non incongruum quoque uidetur, si mystica interpretatione enodemus hunc sensum. domus una homo unus est; unusquisque enim domus aut dei est aut diaboli. itaque domus spiritalis homo est spiritalis, sicut habemus in epistula Petri: et uos tamquam lapides uiui aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum. in hac ergo domo duo in tres, tres in duo diuiduntur. duo legimus frequenter animam et corpus. quodsi duobus in terra conuenerit, effecit utraque unum. et alibi: castigo corpus meum et seruituti redigo.

  68. 7.139.1

    aliud est quod seruit, aliud cui subicitur. si duos agnouimus, etiam tres agnoscamus, quod procliue ex illis duobus est intellegere. tres enim animae in corpore adfectiones sunt. una rationabilis, alia concupiscibilia, tertia inpetibilis, hoc est λογιστιϰόν, ἐπιϑυμητιϰόν, ϑυμιϰόν. non ergo duo in duo. sed duo in tres et tres in duo diuidentur; etenim per aduentum Christi homo qui erat inrationabilis rationabilis factus est. ante eramus similes bestiarum, quae rationem nesciunt, eramus carnales, eramus terreni iuxta sententiam: terra es et in terram ibis. uenit dei filius, misit spiritum suum in corda nostra, facti sumus filii spiritales.

  69. 7.140.1

    Possumus dicere quia in hac domo sunt alii quinque, id est odor tactus gustus uisus auditus. ergo si secundum ea quae audimus aut legimus separato sensu uisus atque auditus excludamus superfluas corporis uoluptates, quae gustu tactuque et odore pariuntur, duos in tres diuidimus, eo quod mentis habitus uitiorum non capiatur inlecebris, sed aemulatione uirtutis a lenociniis se uoluptatis abducat nec fiat omnium una consensio, quae praecipitet in errorem, sed diuidendo se separent desideria cordis et officia uirtutis. aut si quinque sensus accipimus corporales, uitia iam corporis. et peccata se separant. et fortasse quinque sunt quos fratres suos ille in euangelio diues luxuriosus adpellat qui cruciari describitur aput inferos, quibus mandari rogat ut nouerint in hoc saeculo delicias abdicandas, ut possint requiem habere post saeculum studia uirtutis.

  70. 7.141.1

    possunt etiam uideri caro atque anima ab odore tactu gustuque luxuriae separatae in una domo se aduersus incursantia uitia diuidentes, caro et anima subicientes se dei legi, remouentes a lege peccati. quorum licet dissensio per praeuaricationem primi hominis in naturam uei\'terit, ut nequaquam sibi paribus ad uirtutem studiis conuenirent, tamen per crucem domini salutaris tam inimicitiis quam etiam mandatorum lege uacuatis in societatis concordiam congi-uerunt, posteaquam Christus e caelo pax nostra descendens fecit utraque unum et medium parietem maceriae soluit inimicitias in carne sua lege mandatorum in decretis euacuans, ut duos conderet in uno nouo homine faciens pacem et reconciliaret utrosque in uno corpore deo. quis est uterque nisi unus interior, alter exterior? alterum animae spectat uigorem, alterum refert ad corporis sensum, quamquam inseparabilis adfectus conspiratione concordent, cum caro subiecta meliori salutaribus oboedit inperiis, non quo ia naturam animae subtilitate materiae transfusa demigret. sed quia deliciis abdicatis ab omni defaecata labe uitiorum caelestis conuersationis tramitem oboedientiae adfectione gradiatur iam non ut antea legi mentis repugnans, sed per legem mentis et spiritum uitae liberata a lege peccati, ut animae caro fiat adpendix, non iam lena uitiorum, sed

  71. 7.142.1

    aemula quaedam et quasi pedissequa uirtutis, et rursus quando anima corporis non coniuet inlecebris nec carnalium uoluptatum delectatione uincitur, sed mens pura mundique huius exuta famulatu sensus corporis in suas inlicit et adtrahit uoluptates, ut audiendi legendique usu incrementa uirtutis epuletur atque interioris suci spiritalibus nescitura famem satietur alimentis; etenim ratio cibus mentis est praeclaraque alimonia suauitatis. quae membra non oneret neque in naturae pudenda, sed ornamenta conuertat, cum libidinum uolutabrum conmutatur in dei templum deuersoriumque uitiorum sacrarium incipit esse uirtutum. quod utique tunc fit, cum caro in naturam regressa uigoris sui agnoscit altricem atque ausu deposito contumaciae moderantis animae coniugatur arbitrio, qualis fuit, cum inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam ueneno pestiferi serpentis infecta sacrilegam famem sciret diuinorumque memoliam praeceptorum animae sensibus inhaerentem edacitatis studio praeteriret.

  72. 7.143.1

    Hinc peccatum manasse proditur tamquam corpore animaque genitoribus. dum corporis natura temtatur, anima male sana conpatitur. quae si adpetentiam corporis refrenasset, in ipso ortu esset exstincta origo peccati, quam uelut uirili infusam corporis motu madefacta anima etiam sui uigore corrupto alienis grauis oneribus parturiuit. etenim ille uiolentior et fortior sexus quodam ualido inpetu uelut uirilis fertur adfectus, haec molliorem quam uehementiorem studet tenere rationem.

  73. 7.144.1

    ex his itaque diuersarum cupiditatum motus adoleuit. sed ubi in se anima redit, deformis partus pudore conuenta degeneres abiurat heredes abdicans motus, exosa peccatum. caro quoque grauium laborum defaenerata sorte et usura iniuriae miserabilis fatigata ubi se cupiditatibus suis, quas sibi ipsa generauit, tamquam sentibus mundi doluit esse confixam, ueterem hominem festinat exuere, ut se sibi auferat, ne inprouidam parentem successio peritura destituat. rursus cupiditatum inrationabilis motus quasi cuiusdam formae decore fucato lenociniis uoluptatis inlectans eam sibi tamquam in usum societatis adsciuit. ita uelut quaedam corporis atque animae nurus uolup\' tas motui prauae cupiditatis innubit.

  74. 7.145.1

    Ergo quamdiu mansit m una domo conspirantibus uitiis indiuidua inseparabilisque consensio, nulla uidebatur esse diuisio. ubi uero Christus ignem quo delicta carnis exureret uel gladium qui significat exsertae aciem potestatis, quo spiritus medullarumque secreta penetrantur, misit in terras, tunc caro atque anima regenerationis innouata mysteriis oblita quod erat incipit esse quod non erat ac se ueteris uitii quamuis sibi ante dilecti societate secernit et quasi prodigae copulam posteritatis eliminat. ut diuidantur parentes m filios, dum intemperans motus temperantia corporis abdicatur et anima declinat consortium culpae nec extrariae illi et foris sumtae locus remanet uoluptati.

  75. 7.146.1

    filii quoque m parentes diuiduntur, dum renouati hominis censuram senilem uitia uetusta declinant pietatisque normam uoluptas adulescentior tamquam seriae domus refugit disciplinam. non incongruum quoque est, si putemus quod et isti ideo se diuidant, ut meliores fiant parentibus maxime cum m posterioribus dixerit: si quis uenit ad me et non odit patrem aut matrem et filios et fratres et sorores, etiam animam suam, non potest meus discipulus esse. et ideo secundum simplicem intellegendi formam gentilibus parentibus qui Christum sequitur filius antefertur; religio enim praestat pietatis officiis.

  76. 7.147.1

    Illud quoque secnndum altiorem interpretationem, quia de carne peccatum nascitur et uelut in utero carnis operatur, de quo ait apostolus: si autem quod nolo hoc ago, iam non ego illud operor, sed quod habitat in me peccatum. cum pro uita mundi huius effusus domini sanguis aboleuerit uitia, in gratiam ex offensione conuertitur — superabundauit enim peccatum, ut superabundaret gratia — fitque ut ex peccato orta paenitentia ad conuersionem propositi et ad cupiditatem gratiae spiritalis inpellat. itaque quod erat mihi ad mortem hoc erit in salutem. ergo peccatum inriguo fontis ablutum ab ea unde generatum est carne secernitur et, dum unusquisque cupit redimere delictum, ut ex serie culpae studium disciplinae.

  77. 7.148.1

    concupiscentia quoque rerum malarum et quidam motus feruidior cupiditatis dei uerbo in adpetitum transfunditur diuinae caritatis et amoris atque in eadem natura fit uaria disciplina multoque meliorem quam antea uoluptatem sibi mysteriorum caelestium ille corporis atque animae adpetitus adquirit. alitur enim animus cognitione rerum et conperta futurorum repromissione sublimior animae opera uetusta fastidit; animalis enim non percipit quae sunt spiritus dei, stultitia enim illi est; spiritalis autem diiudicat omnia, ipse autem a nemine diiudicatur.

  78. 7.149.1

    Dum uadis cum adueraario tuo ad magistratum, in uiada operam liberari ab illo, ne forte condemnet te aput iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem. dico tibi, non exies inde, donec etiam nouissimum quadrantem reddas. hoc etiam Matthaeus posuit, sed ille specialiter, iste generaliter; ille enim de reconcilianda pace dissidentium fratrum dictum putauit, hic de paenitentia et omnis emendatione delicti. discutiamus igitur qui sit aduersarius, qui magistratus, qui iudex, quiue exactor, quidue putemus esse quadrantem, quem nisi quis exsoluerit mittatur in carcerem.

  79. 7.150.1

    et iuxta Matthaeum quidem aduersarius est, cum quo minime tibi in hac uita conuenisse uideatur, qui aput iudicem futurum mortuorum atque uiuorum manentis simultatis te crimine persequatur, iuxta Lucan autem est aduersarius noster ille praecipue, qui serit inlecebras delictorum, ut habeat in supplicio participes. quos habuit in errore consortes, atque ideo socios quaerit ad culpam, ut obnoxios prodat ad poenam. quem nobis cauendum Petrus apostolus monet dicens: aduersarius uester diabolus tamquam leo rapiens et rugiens quaerit quem deuoret.

  80. 7.151.1

    Est aduersarius noster iuxta Matthaeum omnis uirtutis usus et apostolicus et propheticus sermo, qui nos ad asperiora praecepta et durioris uitae documenta constringit, cui consentire nos conuenit, ut eum operibus aemulemur, ne aliqua nostri contumacia ab eo desciuisse prodatur. iuxta Lucan autem nemo nobis magis aduersarius quam noster est lapsus, qui nos uitae nostrae accusat indiciis, non quod accusationis ullius iudex futurus quaerat officium, sed quod aput omnium cognitorem noster nos actus accusat, dum ab usu uirtutis apostolicisque praeceptis inuenitur alienus.

  81. 7.152.1

    itaque aduersarius nobis omnis uitiorum usus, aduersaria nobis libido, aduersaria auaritia, aduersaria omnis inprobitas, aduersaria omnis iniqua cogitatio, omnis denique mala est conscientia, quae nos et hic adficit et in futurum accusabit et prodet, sicut testatur apostolus dicens: testimonium reddente illis conscientia illorum et inuicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus. quodsi conscientia unumquemque prodit, quanto magis gestorum nostrorum opus ante deum praesto est, quod expressum in nostro corpore ultimo tempore recensebitur et secretum cogitationis scriptum in cordibus nostris legetur! demus igitur operam, ut dum in hoc sumus uitae curriculo constituti, tamquam a malo aduersario ita ab inprobo liberemur actu, ne, dum imus cum aduersario ad magistratum, in uia nostrum condemnet errorem.

  82. 7.153.1

    ideo et secundum Matthaeum ait: esto consentiens aduersario tuo, cum es cum illo in uia; εὐνοω̄ν autem Graecus dixit, hoc est beniuolens. si enim, dum sumus in hac uita, exsoluamus nos a uinculis diaboli, nec ille propter nos damnabitur et nos a uinculis eius erimus alieni. unde et pro Assyrio psalmus scribitur LXX VIllI,. bene enim consulis aduersario et pro illo Assyrio, hoc est uano, facis, si eius laqueis exutus praestes hanc beniuolentiam, ut poenam tui lapsus et mortis euadat. quodsi uinculis eius haereas, tradet te tamquam reum magistratui, idem accusator et proditor.

  83. 7.154.1

    quis est magistratus nisi penes quem omnia potestas est et qui pleni et perfecti temporis sublimem sibi uindicat dignitatem, ad quem bonorum operum fretus conscientia non timens aduersarium sanctus propheta festinat dicens: sitiuit anima mea ad deum uiuum, quando ueniam, et parebo ante faciem dei? hic enim magistratus tradet reum iudici, ei scilicet, cui uiuorum et mortuorum tribuit potestatem et tribuit per natu- naturam, non per grai; non enim quam non habebat accepit, sed quam ex substantia patris, cum generaretur, adsumsit. hunc magistratum tibi et iudicem monstrat, qui monstrauit accusatorem, et ostendit quando sit reuelandus. in die, inquit, qua indicabit deus occulta hominum secundum euangelium meum per Iesum Christum dominum nostrum. hic igitur est iudex Iesus Christus, per quem occulta redarguuntur et inprobi operis poena mandatur.

  84. 7.155.1

    uis scire Chhstum esse iudicem, qui exactori tradit et in carcerem mittit? ipsum interroga, immo ipsum lege m euangelio dicentem: tollite et mittite illum in tenebras exteriores. exactores quoque suos ipse monstrauit alio loco ubi dicit: sic erit in consummatione saeculi; exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium.

  85. 7.156.1

    Superest nunc ut intellegamus quid sibi uelit figura quadrantts. et uidetur usualis rei expressum nomine intellectus spiritalis arcanum. nam sicut qui pecuniam soluunt debitum reddunt, nec prius euacuatur faenoris nomen quam totius sortis ad nummum usque quocumque solutionis genere quantitas uniuersa soluatur, sic conpensatione caritatis actuumque reliquorum uel satisfactione quacumque peccati poena dissoluitur.

  86. 7.157.1

    non otiosum etiam quia non aera sicut alibi duo, non assem, non denarium, sed quadrantem hoc posuit loco; quadrantaria enim permutatio uelut quaedam est conpensatio, cum aliud redditur et aliud significatur solutum. ita et hie aut pretio caritatis redimitur iniuria aut iniuriae aestimatione poena laxatur.

  87. 7.158.1

    quadrantem autem in balneis dari solere reminiscimur, cuius oblatione ut illic unusquisque lauandi accipit facultatem ita hic accipit eluendi, quia uniuscuiusque peccatum supra scriptae genere condicionis eluitur, cum tamdiu exercetur noxius poenis, ut conmissi supplicia erroris expendat.

  88. 7.159.1

    de (jahiaeis autem illis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. figura quaedam uidetur eos tangens, qui coactu diabolico non pure offerunt sacrificium. quorum oratio ia peccatum, sicut de Iuda scriptum est proditore, qui proditionem sanguinis dominici inter sacrificia positus cogitabat.

  89. 7.160.1

    Arborem fici quidam habuit plantatam in uinea sua. quid sibi uult quod in euangelio suo dominus ficus parabolam frequenter inducit? habes enim alibi quod iussu domini uiriditas omnis huius ligni frondentis aruerit. unde intellegis omnium creatorem, qui potest inperare naturis, ut uel arescant subito uel uirescant. alibi ex teneritudine arboris huius et foliis conici solere conmemorat aestatis aduentum utroque significans et Iudaicae plebis inanem quam praetendebat gloriam uelut florem aduentu domini decidisse, quia operibus infructuosa durabat, et iudicii diem uelut aestatis aduentum, quo adulti fructus terrarum omnium reconduntur, ex plenitudine ecclesiae, in quam Iudaei quoque credituri sunt.

  90. 7.161.1

    metiendum. etiam hic ergo altioris sensus aliquod quaeramus arcanum. ficus in uinea est. erat autem uinea domini Sabaoth, quam dedit in rapinam gentium. itaque qui uineam suam diripi fecit hic etiam ficum iussit excidi. apta autem synagogae arboris istius conparatio est, quia sicut ista arbor foliis redundans fiuentibus spem possessoris sui cassa speratorum prouentuum exspectatione destituit, ita etiam in synagoga, dum doctores eius operibus infecundi uerbis tamen uelut foliis redundantibus gloriantur, inanis umbra legis exuberat. spes autem falsi spectata prouentus populi uota credentis inludit.

  91. 7.162.1

    est etiam in natura arboris, quo magis credas synagogae speciem conparatione huius expressam. etenim si diligenter inquiras, discretam ah usu arborum ceterarum consuetudinem naturae huius inuenias. namque aliae florem ferunt ante quam fructum pomaque uentura praenuntio sui flore designant, haec sola ab initio germinat poma pro floribus. in aliis flos decutitur et poma nascuntur, in hac poma decidunt. ut poma succedant. ergo priora illa cassa fructuum uice floris emergunt; ita praecoci quodam nascendi usu quae ordinem naturae nesciunt beneficium naturae seruare non possunt. etenim qua se medio trudere de cortice gemma consueuit, ea minutissima quaeque huius generis poma prorumpunt. de quibus legimus in Canticis Canticorum: ficus producit grossos suos. itaque ceteris albentibus primo uere uirgultis sola ficus proprio nescit flore canescere. eo fortasse quod nullus istis maturior sit usus in pomis. namque succedentibus aliis haec quasi degenerantia respuuntur et arenti infirma radice renouatis quibus sit sucus utilior exuuntur. manent tamen aliqua. perrara nec decidunt, quibus hic prouentus adriserit, ut de medio duarum uirgarum clauiculo breui erumpente promergant, quo geminis tecta praesidiis. tamquam naturae parentis gremio suci fotu plenioris inolescant. ea clementioris aurae prouocata temperie et prolixioribus adultiora.temporibus ubi siluestrem animum suci prioris exuerint. specie ceteris et maturitatis gratia praeferuntur.

  92. 7.163.1

    Specta nunc cultus et animos Iudaeorum, qui quasi primi fructus male feracis synagogae grossi labentis similitudine conruerunt, ut mansura supra aeuum nostri generis poma succederent. etenim primus synagogae populus quasi radice operum infirmus arentium ubertatem sapientiae naturalis haurire non potuit et ideo uelut inutilis decidit fructus, ut quasi ex isdem clauiculis arboris fructuosae de pinguedine religionis antiquae nouus ecclesiae populus emergeret. ergo ille qui erat esse desiuit, ut inciperet iste qui non erat. primi tamen ex Israhel. quos naturae ualidioris ramus extulerat, sub umbra legis et crucis in utriusque sinu suco gemino colorati grossi maturescentis exemplo pulcherrimorum gratia fructuum ceteris praestiterunt, quibus dicitur: sedebitis supra duodecim thronos iudicantes duodecim tribus Israhel.

  93. 7.164.1

    nec illnd alienum quod Adam atque Eua. primi illi nostri ut generis ita erroris parentes, qui huius arboris texere se foliis, paradisi exules esse meruerunt, cum domini deambulantis praesentiam transgressionis suae conscii declinarent, ut significarent futurum quod ultimis temporibus populus Iudaeorum sub domini salutaris aduentu, qui eos uocaturus aduenit, exutum se uirtutibus per diaboli temtamenta cognoscens et intecta conscientiae probra formidans a religione deuius praeuaricatione confusus esset a domino recessurus, uerborum fluentium uelut foliorum uelaminibus adopertus pudenda gestorum.

  94. 7.165.1

    ergo illi qui folia de ficulnea, non poma carpserunt, eliminati sunt a dei regno; erant enim in animam uiuentem. uenit secundus Adam etiam non folia, sed poma quaerebat; erat enim in spiritum uiui). ficantem. in spiritu autem fructus uirtutis adquiritur, dominus adoratur. quaerebat autem dominus non quia fructum ficulneae deesse nesciret, sed ut ostenderet in figura quia fructum synagoga iam habere deberet.

  95. 7.165.2

    Denique ex sequentibus docet non se ante tempus uenisse. qui per triennium uenit; sic enim habes: ecce anni tres sunt, ex quo ueni quaerens fructum in ficulnea hac et non inuenio. succide ergo illam; ut quid etiam terram occupat?

  96. 7.166.1

    uenit ad Abraham, uenit adMoysen, uenit ad Mariam, hoc est uenit m signaculo, uenit in lege, uenit in corpore. aduentum eius ex beneficiis recognoscimus: alibi purificatio, alibi sanctificatio, alibi iustificatio est. circumcisio purificauit, sanctificauit lex, iustificauit gratia: unus in omnibus et unum omnia. nemo enim mundari potest nisi qui metuit dominum. nemo legem meretur accipere nisi purificatus a culpa, nemo accedit ad gratiam nisi nouerit legem. ergo populus Iudaeorum neque purificari potuit, quia circumcisionem non animi, sed corporis habuit, neque sanctificari, quia uirtutem legis ignorauit, qui carnalia magis quam spiritalia sequebatur — lex autem spiritalis est — neque iustificari, quia delictorum suorum paenitentiam non gerebat et ideo gratiam nesciebat.

  97. 7.167.1

    merito ergo nullus in synagoga fructus inuentus est et ideo iubetur excidi. sed bonus cultor et fortasse ille, in quo ecclesiae fundamentum est praesagiens alterum ad gentes, se autem ad eos qui ei circumcisione sunt esse mittendum, religiose ne excidatur interuenit fretus uocatione sua etiam populum Iudaeorum per ecclesiam posse saluari ideoque dicit: remitte illam et hoc anno, usquedum fodiam circa illam et mittam cofinum stercoris.

  98. 7.168.1

    quam cito duritiam Iudaeorum superbiamque causas esse sterilitatis agnouit! itaque nouit excolere qui nouit uitia deprehendere. pollicetur dura cordis eorum apostolicis ligonibus esse fodienda, ut longo incultu situm mentis obductum sermo bis acutus inuertat et corde proscisso excitet sensum aerio spiramine iam uigentem. ne radicem sapientiae terrarum aceruus obruat et abscondat. cofinum quoque stercoris dicit esse mittendum. magna profecto uis stercoris, quae tanta est, ut de infecundis fecunda, de arentibus uirentia, de sterilibus faciat fructuosa. in quo sedit lob cum temtaretur et uinci nequiuit; et Paulus aestimatur stercora, ut Christum lucri faciat. denique cum ante lob plurima perdidisset, posteaquam sedit in stercore, non habuit quod ei diabolus posset auferre. bona erga terra quae foditur, bonum stercus quod mittitur. denique dominus de terra suscitat inopem et de stercore erigit pauperem.

  99. 7.169.1

    itaque per intellectus exercitium spiritalis et humilitatis adfectum etiam ludaeos in euangelium Christi cultor ille bonus fore existimat fructuosos. meminerat enim quia per Aggaeum dominus locutus est, quoniam quarto et uicesimo noni mensis, a die quo fundatum est templum domini omnipotentis. uineam inquit et ficus et malagranata et ligna oliuae, quae non adferent fructum, ex hac die benedicam. quo reuelatur sub ipsum anni uergentis occasum, hoc est saeculi iam senescentis occiduo, sanctum dei templum, quod est ecclesia, esse condendum, cuius gratia per sanctificationem lauacri Iudaeorum nationumque populi fructum suorum possint habere meritorum.

  100. 7.170.1

    Ergo per naturam arboris synagogae species indicatur secundis prouentibus fructuosa — nos enim ex patrum semine — meritoque Iudaei grossis labentibus conparantur, quod incrassato corde et praedura ceruice ad perennitatem sui peruenire non possunt. qui si moriantur et quasi decidant huic mundo, ut in interiorem hominem per lauacri gratiam renascantur. erunt utique fructuosi. perfidia autem hominum pertinacium synagogam inutilem fecit, et ideo quasi sterilis iubetur excidi.

← Previous · Next → — showing 601700 of 1,103

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa051.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.