Expositio Evangelii secundum Lucan
- 7.171.1
quod de Iudaeis dictum omnibus cauendum arbitror et nobis maxime, ne fecundum ecclesiae locum uacui meritis occupemus, qui quasi malagranata benedicti fructus fen\'e debemus internos, fructus pudoris, fructus coniunctionis, fructus mutuae cantatis et amoris sub uno utero ecclesiae matris inclusi, ne aura. noceat, ne grando decutiat, De aestus cupiditatis exurat, ne umoris imber elidat.
- 7.172.1
nonnulli tamen ficum istam per allegoria-m non synagogae, sed malitiae et inprobitatis figuram putant. hi tamen nullo distant nisi quod pro specie genus eligunt, id autem cauere se dicunt, quia dominus dixit ad ficum: numquam ex te fructus nascatur in sempiternum cum utique plurimos ex Iudaeis credidisse et credituros esse norimus. sed qui credit, non synagogae iam fructus est, sed ecclesiae nec ex synagoga nascitur qui renascitur in ecclesia. sicut enim sunt qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, si enim ex nobis essent, nobiscum mansissent, sic de his qui ex Iudaeis credunt dicimus, quia, si ex synagoga essent, in synagoga manerent, sed propterea exierunt ex synagoga, ut ex synagoga non fuisse credantur. deinde pro malitia interueniret alioquin et diceret excolendam, ut fructum adferret, cum ideo uenerit dominus, ut semina inprobitatis aboleret.
- 7.172.2
Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata.
- 7.173.1
quam cito quod de synagoga diceret indicauit! ad ipsam utique arborem uenisse se monstrat. qui in eadem praedicabat. denique in muliere infirma quasi ecclesiae figura succedit, quae cum mensuram legis et resurrectionis inpleuerit. in illa quiete perpetua in sublime erecta fastigium inclinationem nostrae infirmitatis sentire non poterit. nec aliter curari potuisset haec mulier nisi quia legem inpleuit et gratiam, legem in praeceptis. in lauacro gratiam, per quam mortui saeculo resurgimus Christo; nam in decem uerbis legis perfectio est, in octauo numero resurrectionis est plenitudo. opus ergo sabbati signum futuri est, quod unusquisque lege perfunctus et gratia per misericordiam Christi corporeae fragilitatis molestiis exuetur. et ideo in signo ante per Moysen praemissa est sanctificatio, ut esset exercitium futurae sanctificationis et obseruantiae spiritalis a saecularibus operibus abstinendi. denique et deus ab operibus mundi quieuit; non ab operibus, cuius sempiterna et iugis operatio est, sicut filius ait: pater, meus usque modo operatur operor operor, ut ad similitudinem dei saecularia nostra opera non religiosa cessarent.
- 7.174.1
hoc autem non intellegens archisynagogus prohibebat quemquam curari sabbato, cum sabbatum futurarum typus sit feriarum — et ideo non operis boni, sed mali feriae sunt — eoque praescriptum sit ut nullam ferentes sarcinam delictorum nec bonorum ieiuni operum sabbata post mortem futura celebremus. unde dominus spiritaliter uidetur respondere, cum dicit: hypocritae, unusquisque uestrum sabbato non soluit bouem suum aut asinum et ducit adaquare?
- 7.175.1
cur enim non aliud animal indicauit nisi ut ostenderet aduersantibus licet synagogae principibus futurum tamen ut Iudaicus et gentilis populus sitim corporis aestusque mundi istius dominici fontis ubertate deponat? agnouit enim bos possessorem suum et asinus praesaepe domini sui. itaque ille populus, qui ante faeni uilis, quod priusquam euellatur arescit, alimonia pascebatur, panem illum qui e caelo descendit accepit. et ideo per euocationem duorum populorum ecclesiam dicit saluam futuram, quae tempore legis inpleto et dominicae resurrectionis aetate tempus suae absolutionis acceperat. quam clemens ergo dominus, quam pius in utroque, cum aut miseretur aut uindicat! in synagogae typo arborem excidi iubet. in typo ecclesiae feminam saluat. quam dulcis parabola. facilis autem solutio. uinculum uinculo conparat, ut insimulatio Iudaeorum actu ipsorum redarguatur. nam cum ipsi animalibus sabbato soluant uincula, reprehendunt dominum, qui homines a peccatorum uinculis liberauit.
- 7.175.2
Cui simile est regnum dei et cui simile esse illud aestimabo? simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et creuit et facta est arbor, et uolucres caeli requieuerunt in ramis eius.
- 7.176.1
docet nos praesens lectio naturam conparationum spectandam esse, non speciem. itaque uideamus cur sublime regnum caelorum grano sinapis conparetur; nam memini etiam alio loco granum sinapis lectum, ubi fidei confertur dicente domino: si habueritis fidem sicut granum sinapis. dicetis huic monti: tollere et iactare in mare. nec exigua haec, sed magna est fides, quae monti possit ut se transferat imperare; neque enim mediocrem fidem dominus exigit ab apostolis, quibus aduersus altitudinem extollentem se nequitiae spiritalis scit esse certandum. uis scire magnam fidem requiri? lege in apostolo: et si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam.
- 7.177.1
ergo si regnum caelorum sicut granum sinapis et fides sicut granum sinapis, fides utique regnum caelorum et regnum caelorum est fides. itaque qui fidem habet, habet regnum caelorum et regnum intra nos et fides intra nos est; legimus enim: regnum dei intra uos est et alibi: habete fidem in uobis ipsis. denique Petrus, qui omnem habuit fidem, regni caelorum claues, ut et aliis reseraret, accepit.
- 7.178.1
Nunc ex natura sinapis, quae uirtus conparationis sit, aestimemus. granum certe eius res est uilis et simplex: si teri coeperit, uim suam fundit. etiam fides primo simplex uidetur, sed si teratur aduersis, gratiam suae uirtutis effundit, ut alios quoque qui uel audiunt uel legunt odore sui conpleat. granum sinapis martyres nostri sunt Felix, Nabor et Victor: habebant odorem fidei, sed latebant. uenit persecutio, arma posuerunt, colla flexerunt, contriti gladio per totius terminos mundi gratiam sui sparsere martyrii, ut iure dicatur;
- 7.179.1
in omnem terram exiit sonus eorum. sed alias teritur fides, alias premitur, alias seminatur. ipse dominus granum est sinapis. erat integer ab iniuria, sed eum uelut granum sinapis qui non attigerat populus nesciebat. teri maluit, ut diceremus: Christi enim bonus odor sumus deo: conprimi maluit. unde et Petrus dixit: conprimunt te turbae; seminari maluit uelut granum. quod acceptum homo misit in hortum suum. in horo enim Christus et captus et sepultus, in horto creuit, ubi etiam resurrexit, et factus est arbor, sicut scriptum est: sicut arbor mali inter ligna siluae, ita frater meus inter medium filiorum.
- 7.180.1
ergo et tu semina in horto tuo Christum — hortus utique locus plenus est florum et fructuum diuersorum quo gratia tui operis effloreat et multiplex odor uariae uirtutis exalet. ibi ergo sit Christus, ubi fructus est. semina dominum Iesum: granum est, cum conprehenditur, arbor est, cum resurgit, arbor mundum obumbrans; granum est, cum sepelitur in terra, arbor est, cum eleuatur ad caelum.
- 7.181.1
Preme etiam cum Christo et semina fidem. premitur fides, cum crucifixum credimus Christum. pressit fidem Paulus, cum diceret: et ego ueniens ad uos, fratres, ueni non cum eminentia sermonis aut sapientiae, praedicans uobis mysterium dei; neque enim iudicaui scire quid inter uos nisi Christum Iesum et hunc crucifixum. et quia docuit premere fidem, docuit et leuare dicens: nunc enim crucifixum iam non nouimus Christum. seminamus autem fidem, cum ex euangelio et apostolicis ac propheticis lectionibus credimus in domini passionem. seminamus ergo fidem, cum eam uelut mollito et subacto solo dominicae carnis operimus, ut quasi uapore et conpressu sacri corporis fides se ipsa disseminet. qui enim crediderit factum hominem dei filium credit mortuum esse pro nobis, credit resurrexisse pro nobis. semino ergo fidem, cum sepulturam eius intersero.
- 7.182.1
uis scire granum Christum et seminatum Christum? nisi granum tritici cadens in terram moriatur, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum adfert. ergo non errauimus, quia diximus quod ipse iam dixerat. est autem et granum tritici, quia confirmat cor hominis, et granum sinapis, quia cor hominis accendit. et licet ad omnia utrumque conueniat, uidetur tamen granum tritici, cum de eius resurrectione tractatur; panis enim dei est, qui de caelo descendit, eo quod uerbum dei et resurrectionis exemplum mentes alat. spem acuat, firmet adfectum, granum autem sinapis, eo quod amarior et acrior sermo sit de domini passione, amarior ad fiendum, acrior ad conmouendum. itaque cum audimus et legimus ieiunasse dominum, sitisse dominum, lacrimasse dominum, uapulasse dominum, dicentem dominum sub tempore passionis: uigilate et orate, ne intretis in temtationem, uelut suco amarioris sermonis increpiti dulciores iusto uoluptatum suauitates corporalium temperamus. ergo qui seminat granum sinapis seminat regnum caelorum.
- 7.183.1
Ne despicias hoc granum sinapis; minimum quidem est omnibus seminibus, fit autem. cum creuerit, maius omnibus holeribus. si granum sinapis Christus, quemadmodum Christus aut minimus aut crescit? uerum non per naturam, sed per speciem rursus excrescit. uis scire minimum uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. disce maximum: speciosus forma prae filiis hominum. etenim ille, qui non habebat speciem neque decorem. excellentior factus est angelis ultra omnem gloriam prophetarum, quos infirmus Israhel uelut holera manducauerat: panem enim, quo corda firmantur, alterum refutauerat, alterum non acceperat.
- 7.184.1
semen autem Christus, quia semen Abrahae; Abrahae enim dictae sunt repromissiones et semini eius. non dicit: (et seminibus\' tamquam in multis, sed sicut in uno: \'et semini tuo\', quod est Christus. nec solum semen est Christus, sed etiam minimum omnibus seminibus, quia non uenit in regno, non in diuitiis. non in istius mundi sapientia. subito autem uelut arbor sublimem suae uerticem potestatis effudit, ut dicamus: sub umbra eius concupiui et sedi. et frequenter simul. arbitror, uidebatur et arbor et granum. granum est cum dicitur: nonne hic est filius Ioseph fabri? sed inter haec uerba creuit subito testantibus Iudaeis, quia quasi latae arboris ramos non poterant conprehendere dicentes: unde huic ista sapientia?
- 7.185.1
Granum igitur est figura, arbor est sapientia, in cuius frondentibus ramis ille nycticorax in domicilio, ille passer singularis in aedificio, ille raptus in paradisum, in aerem rapiendus et nubes tuta iam sede requiescunt. requiescunt etiam potestates et angeli caelorum et quicumque spiritalibus factis euolare meruerunt. requieuit sanctus Iohannes, cum recumberet supra pectus Iesu; immo et ipse eius arboris suco uelut ramus extenditur. ramus est Petrus, ramus est Paulus, posteriora obliuiscens et ea quae sunt priora adpetens. in quorum sinus et quosdam disputationum recessus qui eramus longe, nos scilicet ex nationibus congregati, quos diu per inane mundi procella et turbo nequitiae spiritalis agitabat, adsumptis uirtutum remigiis aduolamus, ut nos umbra sanctorum ab istius mundi ardore defendat, certae stationis iam
- 7.186.1
securitate uernantes, eo quod anima nostra grauibus ante sicut illa mulier inclinata peccatis ut passer erepta de laqueo uenantium in ramos domini montesque migrauit. itaque ante superfluis obseruationibus uani et inani leuitate uolitantes nunc iam per fidem Christi soluti manus et liberi a uinculis sabbatorum bonis operibus intendimus et in ipsis epulis libertatem habemus, intemperantiam excludimus, ne liberi a lege cupiditatibus seruiamus; lex enim ligauit sibi, ut absolueret cupiditatibus. gratia, quae minorem abstulit seruitutem, multo grauiora praecepit: omnia nobis licent, sed non omnia expediunt; graue enim potestate uti, ut sub potestatem recedas. desiste esse sub lege, ut uirtute supra legem sis.
- 7.186.2
Cui simile aestimabo regnum dei? simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farina, donec fermentatum est totum.
- 7.187.1
haec de requirendis quaestionibus conparatio tantum ambiguitatis offundit, ut diuersas habeat sententias plurimorum. oportune itaque granum tritici supra diximus Christum, quia suberat nobis spiritale fermentum, eoque plerique fermentum Christum putant, quod uirtutem attollat acceptam. et quia fermentum ex farina ui, non specie generi suo praestat, Christus quoque ex patribus aequalis corpore, sed diuinitate inconparabilis praeminebat. igitur sancta ecclesia, quae typo mulieris istius euangelicae figuratur, cuius farina nos sumus, dominum legum in interioribus nostrae mentis abscondat, donec animi nostri secreta penetralia color sapientiae caelestis obducat.
- 7.188.1
et quia in Matthaeo legimus tribus mensuris absconditum esse fermentum, congruere uisum est ut dei filium crederemus absconditum in lege, adopertum in prophetis. euangelicis praedicationibus adinpletum, ut per-I fectam fidem nobis adquirat ex omnibus et scriptorum conlatione formatus in nobis, qui sumus corpus ipsius, omnia et in omnibus inpleatur; ipse enim erat uerbum dei atque mysterium, quod absconditum est a saeculis et a generationibus, quo nihil potest ad expressionem perennitatis eius adtestatius dici. erat enim profecto: nam ita erat, ut absconditus sacrilegis, manifestatus in sanctis praedestinatus ante saecula seruaretur ad gloriam. haec est autem gloria, ut possimus, fratres, inuestigare mysterium absconditum a saeculis in deo. quod in deo utique ex deo; neque enim deus alienae capax potest esse naturae.
- 7.189.1
Nec sum dubius animi quod aliqui de hoc mundo dictum putent, donec fermentetur in lege prophetis euangelio, ut dominum omnis lingua fateatur. itaque discutiamus omnia, diligentius requiramus. nemo inuenit nisi qui ante quaesierit. aedificemus turrem, conputemus sumptus scripturarum, conferamus inpensas, ne qui etiam de nostro aliquo dicat: hic uoluit aedificare et non potuit consummare. qui aedificat, bonum debet iacere fundamentum. bonum fundamentum est fides, bonum fundamentum apostolorum et prophetarum; duobus enim testamentis fides nostra consurgit nec iniuriam facit qui parem dixerit in utroque perfectae fidei esse mensuram, cum ipse dicat dominus: si crederetis Moysi, crederetis mihi, quia et in Moyse dominus est locutus. bene ergo in utroque perfecta mensura, quia perfectus in utroque et fides utriusque una, quia unius est uirtutis et sensus oraculum atque responsum.
- 7.190.1
me tamen sequi iuuat quod ipse dominus docuit, fermentum ecclesiae spiritalem esse doctrinam; nam cum scriptum sit: cauete a fermento Pharisaeorum et cum apostolus dixerit: non in fermento malitiae et nequitiae, ostenditur quia doctrina fermentum est. sed aliud fermentum zizaniae, aliud fermentum tritici, unde et bonis auctoribus adquiescimus, ut dicamus quia ecclesia renatum hominem, qui est in corpore et anima et spiritu, fermento sanctificat spiritali; sanctificatur enim corpus atque anima et ipsa gratia spiritalis accepit sanctificationis augmentum, cum per ecclesiae uelut quoddam fermentantis officium scripturarumque doctrinam, quae uelut caelestium conlatione sermonum et ubertate concrescit, infusus toto homini atque permixtus usus inoleuerit, ut fiant unum etiam ipsa fermentum. quod utique tunc fit, cum sibi tria haec pari quadam cupiditatum lance consentiunt et aequalis adspirat concordia uoluntatum.
- 7.191.1
Hoc igitur ecclesiae opus non tumultuarium nec fortuitum, sed diuturna meditatione conlatum, ut haec tria unum sint integra a lege peccati. cuius sententiae adsertorem habemus apostolum dicentem: ipse autem dominus sanctificet uos per omnia, ut integer spiritus et anima et corpus sine querella in die domini nostri Iesu Christi seruetur. quod per saecularia quidem temtamenta non prouenit, nisi fermentum illud, cui conparatur regnum caelorum, mulier illa euangelica abscondit in farinae mensuris tribus, donec fermentetur totum; tres enim mensurae sunt, ut dixi, carnis animae et spiritus, sed spiritus quo uiuimus omnes in hoc corpore siti hoc uerius, quando carnis lasciuia non redundat et anima corporalibus non incuruatur erroribus ac mensura uiuendi in toto homine inoffensa seruatur. sed quia mensurarum aequalitas sine adiumento ecclesiae atque doctrinae difficile perseuerat, idcirco mulier illa, quae figuram ecclesiae gerit, tamdiu uirtutem illis doctrinae spiritalis admiscet, donec fermentetur totus ille interior homo cordis absconditus et in gratiam panis caelestis adsurgat. bene enim fermentum doctrina dicitur Christi, quia panis est Christus et apostolus ait: quia unus panis, unum corpus multi sumus.
- 7.192.1
fit ergo unum fermentum, quando caro non concupiscit aduersus spiritum nec spiritus aduersus carnem, sed facta carnis mortificamus et anima ex adflatu dei flatum uitae sumsisse se conscia saecularis necessitudinis contagia terrena declinat. unde et apostolus non in carne, sed in spiritu ambulare nos praecepit, ut sanctificati per lauacrum regenerationis ueterem hominem cum suis desideriis exuentes induti nouum, qui secundum Christum creatur, non in uetustate litterae, sed in spiritus nouitate gradiamur, quo possit nobis etiam resurrectionis tempore incorrupta corporis et animae et spiritus manere conmunio, et nunc omnia quae petimus inpetremus. quod plerisque uidetur etiam dominus significasse, cum dicit: si duobus ex uobis conuenerit super terram, de omni re quamcumque petieritis, fiet uobis a patre meo, qui in caelis est.
- 7.193.1
Itaque alii duos animam et corpus accipiunt, alii animam et spiritum, ut si in terra, hoc est in corpore sibi anima spiritusque consentiant nec se inpugnent inuicem diuersis cupiditatibus, omnia in effectum uideantur orata posse deduci. quod ita fit, cum fuerint utraque unum, si subtractis inimicitiis uel solutis duo condantur in unum nouum hominem, id est anima et spiritus, ut oremus spiritu, oremus et mente. licet plerique duos populos accipiant ex Israhel et ex gentibus in unum resurrectionis tempore congregandos, ut fiat in aeternum mansura perfectio, et id quod ex parte est destruatur. plerique autem uirum et uxorem consentientes sibi studio caritatis accipiunt.
- 7.194.1
itaque si in hac uita tres mensurae in eodem fermento manserint, donec fermententur et fiant unum, ut aequalitatum nulla distantia sit nec conpositi ex trium diuersitate uideamur, erit in futurum diligentibus Christum incorrupta conmunio nec conpositi manebimus; nam et qui conpositi nunc sumus unum erimus et in unam substantiam transformabimur. neque enim in resurrectione aliud erit alio inferius, sicut nunc fragilis in nobis est carnis infirmitas et corporalis habitudo naturae uel uulneribus patet uel iniuriis subiacet uel sui oneris mole depressa supra terras nequit extollere altius atque eleuare uestigium., sed in simplicis creaturae gratiam figurabimur, cum conpletum fuerit quod dictum est a Iohanne: Carissimi, nunc filii dei sumus, et nondum reuelatum est quid erimus, sed scimus, quia cum reuelatum fuerit, similes ei erimus. itaque cum dei natura sit simplex — spiritus enim deus est — nos quoque in eandem imaginem figurabimur, ut qualis caelestis tales et caelestes. igitur sicut portauimus imaginem illius terreni, portemus et imaginem huius caelestis, quam animus noster debet induere.
- 7.195.1
Et ideo primo abhinc loco curatur hydropicus, in quo fluxus carnis exuberans animae grauabat officia, spiritus exstinguebat ardorem. deinde docetur humilitas, dum in illo conuiuio nuptiali adpetentia loci superioris arcetur, clementer tamen, ut persuasionis humanitas asperitatem coercitionis excluderet, ratio proficeret ad persuasionis effectum et correctio emendaret affectum. huic quasi proximo limine humanitas copulatur, quae ita dominicae sententiae definitione distinguitur, si in pauperes et debiles conferatur; nam hospitalem remuneraturis esse affectus auaritiae est.
- 7.196.1
postremum quasi emeritae militiae uiro contemnendarum stipendium praescribitur facultatum, quod neque ille qui studiis intentus inferioribus possessiones sibi terrenas coemit regnum caeli possit adipisci, cum dominus dicat: uende omnia tua et sequere me, nec ille qui emit boues, cum Helisaeus occiderit et populo diuiserit quos habebat, et ille qui ducit uxorem cogitet quae mundi sunt, non quae dei, non quo coniugium reprehendatur, sed quia ad maiorem honorem uocetur integritas, quoniam mulier innupta et uidua cogitat quae sunt domini, ut sit sancta corpore et spiritu. nam quae nupta est cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uiro.
- 7.197.1
sed ut in gratiam, ut supra cum uiduis, ita nunc etiam cum coniugibus reuertamur, non refugimus opinionem, quam sequuntur plerique, ut tria genera hominum a consortio magnae illius caenae aestimemus excludi, gentilium Iudaeorum haereticorum.
- 7.198.1
et ideo apostolus auaritiam dicit esse fugiendam, ne inpediti more gentili iniquitate malitia inpudicitia auaritia ad regnum Christi peruenire nequeamus; omnis enim auarus aut inmundus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei.
- 7.199.1
Iudaei autem corporali ministerio iuga sibi legis inponunt et ideo secundum prophetam disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis iugum ipsorum; Christum enim recepimus, qui ceruicibus nostris pietatis suae iugum mite suspendit. quinque autem iuga sunt uerborum decem uel quinque libri ueteris legis, de quibus in euangelio uidetur Samaritanae dicere: quinque enim uiros habuisti.
- 7.200.1
at uero haeresis uelut Eua femineo rigorem fidei temtat adfectu et lubrica facilitate prolabens lenocinia falsi decoris adfectat intemeratam neglegens pulchritudinem ueritatis. ideo igitur excusant, quia nemini intercluditur regnum nisi ei quem suae professio uocis excluserit, dominus autem omnes clementer inuitat, sed nos aut desidia nostra aut error auertit.
- 7.201.1
ergo et ille qui uillam emit alienus a regno est — ementes enim atque uendentes Noe, ut legisti, tempore diluuia sorbuerunt — et ille qui iugum potius legis quam gratiae munus elegit et ille qui propter ducendam excusat uxorem; scriptum est enim: si quis uenit ad me et non odit patrem suum etmatrem et uxorem, non potest meus discipulus esse. etenim si propter te dominus suae renuntiat matri dicens: quae est mater mea aut qui fratres mei? cur tu domino tuo cupias anteferre? sed neque ignorare naturam neque seruire naturae dominus iubet, sed ita indulgere naturae, ut uenereris auctorem nec a deo parentum amore desciscas.
- 7.202.1
Itaque post diuitum resupina fastidia contulit se ad gentes, iubet bonos et malos introire, ut bonos augeat, malorum adfectum in meliora conmutet, ut conpleretur illud quod hodie lectum est: tunc lupi et agni simul pascentur. inuitat, pauperes debiles caecos quo ostenditur nobis uel quod nullum debilitas corporis excludat a regno rariusque delinquat cui desit inlecebra peccandi uel quod infirmitas peccatorum per misericordiam domini remittatur, ut non ex operibus, sed ex fide redemtus a crimine si gloriatur in domino glorietur.
- 7.203.1
mittit itaque ad exitus uiarum; prudentia enim in exitu canitur. mittit ad plateas. quia misit ad peccatores ut de latioribus uiis ad angustam uenirent, quae ducit ad uitam. mittit ad uias et circa saepes, quod hi uidelicet apti sint regno caelorum qui nullis praesentium cupiditatibus occupati ad futura festinent in quodam bonae uoluntatis tramite constituti et qui modo saepis, quae ab incultis culta secernat et incursus arceat bestiarum, norint bona malaque distinguere et aduersus temtamenta nequitiae spiritalis fidei munimen obtendere. denique dominus, ut uineam suam ostenderet fuisse munitam, et , saepem inquit circumdedi et circumfodi eam. et apostolus medium parietem saepis dicit esse sublatum, qui continuationem munitionis inruperat. fides igitur et ratio quaeritur et quaeritur in plateis, hoc est in meatibus interioris adfectus, quia scriptum est: in plateis tuis diffundantur aquae
- 7.204.1
tuae nec hoc tamen plenum est, ut aliquis uocatus adueniat, nisi uestem habeat nuptialem, hoc est fidem habeat et caritatem. et ideo qui pacem et caritatem non detulerit ad Christi altaria tolletur pedibus et manibus et mittetur in tenebras exteriores. illic erit fletus. et stridor dentium. quae sunt tenebrae exteriores? numquid illic quoque carcer aliqui lautumiaeque subeundae sunt? minime. sed\' quicumque extra promissa sunt caelestium mandatorum in tenebris exterioribus sunt, quia mandata dei lumen sunt et quicumque sine Christo est in tenebris est, quia lumen interius est Christus.
- 7.205.1
Ergo neque corporalium stridor aliqui dentium neque ignis aliqui perpetuus flammarum est corporalium neque uermis est corporalis. sed haec ideo. quia sicut ex multa cruditate et febres nascuntur et uermes, ita si quis non decoquat peccata sua uelut quadam interposita sobrietate abstinentiae, sed miscendo peccata peccatis tamquam cruditatem quandam contrahat ueterum et recentium delictorum, igne aduretur proprio et suis uermibus consumetur. unde et Esaias ait: ambulate in lumine ignis uestri et flamma, quam accendistis. ignis est quem generat maestitia delictorum, uermis est eo quod inrationabilia animae peccata mentem rei sensumque conpungant et quaedam exedant uiscera conscientiae, quae tamquam uermes ex unoquoque nascuntur tamquam ex corpore peccatoris. denique id dominus per Esaiam declarauit dicens: et uidebunt membra hominum praeuaricantium in me; et uermis eorum non morietur et ignis non exstinguetur.
- 7.206.1
stridor quoque dentium prodit indignantis adfectum, eo quod sero unumquemque paeniteat, sero ingemescat, sero irascatur sibi, quod tam peruicaci inprobitate deliquerit.
- 7.207.1
Quis ex uobis inquit homo qui habet centum oues et, si errauerit una ex illis, nonne dimittit nonaginta nouem in deserto et ibit ad illam quae errauit? didiceras in superioribus ablegare neglegentiam, uitare adrogantiam, deuotionem sumere, saecularibus occupationibus non teneri, caduca non praeferre perpetuis; sed quia fragilitas humana firmum nequit in tanto saeculi lubrico tenere uestigium, etiam aduersus errorem remedia tibi bonus medicus demonstrauit, spem ueniae iudex misericors non negauit. itaque non otiose sanctus Lucas ex ordine tres parabolas posuit: ouis quae perierat et inuenta est, dragma quae perierat et inuenta est, filius. qui erat mortuus et reuixit, ut triplici remedio prouocati uulnera nostra curemus;
- 7.208.1
spartum enim triplex non conrumpetur. qui sunt isti, pater pastor mulier? nonne deus pater, Christus, ecclesia? Christus te suo corpore uehit, qui tua in se peccata suscepit, quaerit ecclesia, recipit pater. quasi pastor reuehit, quasi mater inquirit, quasi pater uestit. prima misericordia, secunda suffragatio, tertia reconciliatio. singula singulis quadrant: redemtor subuenit, ecclesia suffragatur, auctor reconciliatur. eadem diuini operis misericordia, sed diuersa pro mentis nostris gratia. ouis a pastore lassa reuocatur, dragma quae perierat inuenitur, ad patrem filius suis uestigiis redit et plena condemnati erroris regreditur paenitentia. unde bene scriptum est: homines et iumenta saluos facies, domine. quae sunt ista iumenta? dixit propheta semen Israhel in semen hominum et Iuda in semen animalium. itaque quasi Israhel homo seruatur, quasi ouis Iuda colligitur. malo ergo filius esse quam ouis; ouis enim a pastore repperitur, a patre filius honoratur.
- 7.209.1
Gaudeamus igitur quoniam ouis illa, quae perierat in Adam, leuatur in Christo. umeri Christi crucis brachia sunt. illic peccata mea deposui, in illa patibuli nobilis ceruice requieui. ouis illa genere est una, non specie; unum enim omnes corpus sumus sed multa membra et ideo scriptum est: uos autem corpus estis Christi et membra ex membris eius. uenit itaque filius hominis saluum facere quod perierat, omnes scilicet, quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes uiuificantur.
- 7.210.1
diues igitur pastor, cuius omnes nos centesima portio sumus. habet angelorum, habet archangelorum, dominationum, potestatum, thronorum aliorumque innumerabiles greges, quos in montibus dereliquit. qui quoniam sunt rationabiles, non inmerito hominum redemtione laetantur. quamquam hoc quoque proficiat ad incentiua probitatis, si unusquisque conuersionem suam gratam fore credat coetibus angelorum, quorum aut adfectare patrocinium aut uereri debet offensam. et tu igitur angelis esto laetitiae, gaudeant de reditu tuo.
- 7.211.1
Non otiosum etiam quod mulier illa dragma laetatur innenta. non mediocris haec dragma est, in qua principis est figura. et ideo imago regis census ecclesiae est. oues sumus, oremus ut super aquam refectionis nos conlocare dignetur; oues inquam sumus, petamus pascua; dragmae sumus, habeamus pretium; filii sumus, festinemus ad patrem.
- 7.212.1
nec uereamur quia acceptum spiritalis patrimonium dignitatis terrenis prodegimus uoluptatibus. quod pater in filio quem habebat thesaurum contulit, fidei census numquam exinanitur: licet totum dederit, totum habet, qui quod donauerit non amittit. nec uereare, ne te non recipiat; non enim delectatur deus perditione uiuorum. iam occurrens uenienti tibi cadet supra collum — dominus enim erigit allisos — osculum dabit, quod est pignus pietatis et amoris, stolam anulum calciamenta proferri iubebit. tu adhuc iniuriam metuis, ille restituit dignitatem; tu supplicium- 15, 20. 23 cium uereris, ille osculum defert; tu conuicium times, adornat ille conuiuium. sed iam ipsam parabolam discutiamus.
- 7.212.2
Homo quidam habuit duos filios et dixit illi adulescentior: da mihi portionem substantiae.
- 7.213.1
uides quod diuinum patrimonium petentibus datur, nec putes culpam patris quod adulescentiori dedit. nulla dei regno infirma aetas, nec fides grauatur annis. ipse certe se iudicauit idoneum, qui poposcit. atque utinam non recessisset a patre, inpedimentum nescisset aetatis. sed posteaquam peregre profectus est, — merito ergo prodegit patrimonium, qui recessit ab ecclesia — posteaquam domum. inquit. patriam derelinquens peregre profectus est in regionem longinquam.
- 7.214.1
quid enim longinquius quam a se recedere nec regionibus, sed moribus separari, studiis discretum esse non terris et quasi interfuso luxuriae saecularis aestu diuortia habere factorum? etenim qui se a Christo separat exul est patriae, ciuis est mundi. sed nos non sumus aduenae atque peregrini, sed sumus ciues sanctorum et domestici dei; qui enim eramus longe facti sumus prope in sanguine Christi. non inuideamus de longinqua regione remeantibus, quia et nos fuimus in regione longinqua, sicut Esaias docet. sic habes: qui sedebant in re gione umbrae mortis, lux orta est illis. regio ergo longinqua umbrae mortis, nos autem, quibus spiritus ante faciem Christus est dominus, in umbra uiuimus Christi. et ideo dicit ecclesia: in umbra eius concupiui et. sedi. ille igitur uiuendo luxuriose consumsit omnia ornamenta naturae. unde tu, qui accepisti imaginem dei, qui habes similitudinem eius noli eam inrationabili foeditate consumere. opus dei es, noli ligno dicere: pater meus es tu, ne accipias similitudinem ligni, quia scriptum est: similes fiant his qui faciunt ea.
- 7.215.1
Facta est fames per regionem illam: fames non epularum, sed bonorum operum atque uirtutum. quae sunt miserabiliora ieiunia? etenim qui recedit a uerbo dei, esurit quia non in pane solo uiuit homo. sed in omni uerbo dei. qui recedit a fonte sitit, qui recedit a thesauro eget, qui recedit a sapientia hebetatur, qui recedit a uirtute dissoluitur. merito ergo iste egere coepit, qui thesauros sapientiae et scientiae dei diuitiarumque caelestium altitudinem dereliquit. egere ergo ideo coepit et famem pati, quia nihil prodigae satis est uoluptati. semper famem patitur sui qui alimentis perpetuis nescit inpleri.
- 7.216.1
abiit itaque et haesit uni ciuium: qui enim haeret in laqueo est. et uidetur ciuis iste princeps esse istius mundi. denique ad uillam eius mittitur, quam emit qui excusat a regno; et pascit porcos, illos utique in quos petit diabolus introire, quos praecipitat in mare istius mundi in sordibus ac faetore uiuentes.
- 7.217.1
et cupiebat inquit siliquis inplere uentrem suum. neque enim alia cura est luxuriosis nisi ut uentrem suum inpleant, quorum deus uen ter est. qui autem aptior huiuscemodi hominibus cibus quam is qui siliquae modo intus inanis, foris mollis est, quo corpus non reficitur, sed inpletur, ut sit magis oneri quam usui?
- 7.218.1
sunt qui porcos accipiant pro gregibus daemonum, siliquas pro exili uirtute inanium hominum sermonumque iactantia, qui nihil prodesse possunt, inani quadam philosophiae seductione et quodam sonorum facundiae plausu pompam magis quam utilitatem aliquam demonstrantes sed haec diuturna oblectamenta esse non possunt et ideo nemo illi dabat;
- 7.219.1
erat enim in regione illius qui neminem habet, quia eos qui sunt non habet. omnes quippe gentes in nihilo aestimantur, solus autem deus qui uiuificat mortuos et uocat quae non sunt tamquam quae sunt.
- 7.220.1
in se autem reuersus dixit: quantis panibus mercennarii patris mei abundant! bene in se reuertitur qui a se recessit. etenim qui ad dominum regreditur se sibi reddit et qui recedit a Christo se sibi abdicat. mercennarii autem qui sunt nisi qui ad mercedem seruiunt, qui sunt ex lsrahel, non id quod bonum est probitatis studio persequentes, nec uirtutis gratia sed utilitatis studio prouocati? at uero filius, qui habet sancti spiritus pignus in corde, saecularis mercedis lucella non quaerit. qui ius seruat heredis. sunt etiam mercennarii, qui conducuntur ad uineam. bonus mercennarius Petrus Iohannes Iacobus, quibus dicitur: uenite, faciam uos piscatores hominum. isti non siliquis, sed panibus abundant. denique collegerunt fragmentorum cofinos duodecim. o domine Iesu, si nobis auferas siliquas et panes tribuas — tu enim dispensator in domo es patris — o si nos quoque mercennarios digneris conducere licet sero uenientes! nam et undecima conducis hora -et aequalem dignaris mercedem soluere, aequalem mercedem uitae, non gloriae; neque enim omnibus reposita est corona iustitiae, sed ei qui potest dicere: certamen bonum certaui.
- 7.221.1
quod ideo non praetermittendum arbitratus sum, quia scio quosdam dicere quod ad mortem sibi lauacri gratiam uel paenitentiam seruent. primum qui scis an nocte proxima tua a te anima reposcatur? deinde cur putes otioso tibi omnia posse deferri? pone unam gratiam, unam esse mercedem, diuersum tamen brauium uictoriae est, ad quod se non frustra Paulus extendit, qui post mercedem gratiae brauium tamen ut conprehenderet sequebatur, quia sciebat etsi par esset merces gratiae, palmam tamen esse paucorum.
- 7.222.1
Et quoniam in uineam domini uenimus, non uacui recedamus; iuuat enim fructus legere, mercennarios eius uidere. quid enim sibi uult quod una die diuersis horis conducuntur operarii, nisi quia mille anni in oculis domini sicut dies hesterna quae praeteriit et hora in nocte? quae est nox nisi quae praecessit, ut dies adpropinquaret? et bene hora in nocte, quia mille anni sicut dies una. nouit uim diei huius ille qui dixit: Iesus Christus heri et hodie ipse est et in saecula. sciuit et ille diem esse multiplicem qui scripsit; hic dies generationis caeli et terrae, cum facta sunt; qua die fecit deus caelum et terram et omne uiride agri. cum enim supra septem descripsisset dies, postea uno die omnia facta conplexus est totum mundi tempus ostendens in conspectu domini tamquam diem unum, eo quod ex inconpositis atque tenebrosis forma istius mundi diuini operis claritate processerit. ergo si dies totum tempus est mundi, habet utique etiam in saeculis horas suas aut ipsa saecula horae sunt. horae autem diei duodecim sunt. unde bene in mysterio dies Christus, cuius apostoli duodecim, qui caelesti lumine distinctis in se gratiae uicibus refulserunt.
- 7.223.1
uenit ergo pater familias et prima hora conduxit operarios, fortasse eos qui a principio mundi usque ad diluuium iusti esse meruerunt, de quibus dicit: et locutus sum ad uos ante lucem et misi ad uos seruos meos prophetas ante lucem. tertia post diluuium incipit Noe ceterorumque tempora conprehendens, qui quasi boni operarii in uineam destinantur. ideo quasi in prandio inebriatus est Noe. sextam et reliquas Abrahae, Isaac et Iacob patriarcharum merita distingunt. nona inclinante iam saeculo et tamquam pallescente luce uirtutis lex et prophetae decoloratos mores hominum notauerunt. undecimam et quod superest diei sacer producit aduentus. unde et ipse in euangelio dicit: ambulate, dum lucem habetis.
- 7.224.1
Sed iam redeamus ad patrem. licet non uerear, ne istius paenitentiam gerentis exemplo diu afuisse uideamur — numquam enim afuimus, qui uersabamur in uinea, in qua si et iste mansisset, non recessisset a patre — cauendum tamen est, ne nos ei reconciliationis faciamus moram, quam non fecit pater. facile reconciliatur, quando inpense rogatur. et ideo discamus quali pater obsecratione sit ambiendus. pater inquit. quam misericors, quam pius, qui nec offensus patrium dedignatur nomen audire! pater inquit peccaui in caelum et coram te.
- 7.225.1
haec est prima confessio aput auctorem naturae, praesulem misericordiae, arbitrum culpae. sed etsi deus nouit omnia, uocem tamen tuae confessionis exspectat. ore enim confessio fit ad salutem, quia ableuat pondus erroris quisquis ipse se onerat et accusationis excludit inuidiam qui accusatorem praeuenit confitendo; iustus enim in primordio sermonis accusator est sui. frustra autem uelis occulere quem nihil fallas et sine periculo prodas quod scias esse iam cognitum. confitere magis, ut interueniat pro te Christus, quem aduocatum habemus aput patrem, roget pro te ecclesia, inlacrimet populus. nec uereare ne non inpetres. aduocatus spondet ueniam, patronus promittit gratiam, reconciliationem tibi paternae pietatis pollicetur adsertor. crede, quia ueritas est, adquiesce, quia uirtus est. habet causam ut pro te interueniat, ne pro te gratis mortuus sit. habet et causam ignoscendi pater, quia quod uult filius uult pater.
- 7.226.1
peccaui in caelum et coram te. non utique elementum exprimitur, sed peccato animae caelestia significantur dona spiritus inminuta uel quia ab illius gremio matris Hierusalem quae in caelo est non oportuit deuiari.
- 7.227.1
iam non sum dignus uocari filius tuus; deiectus enim se exaltare non debet, ut merito suae possit humilitatis adtolli.
- 7.228.1
fac me sicut unum mercennariorum tuorum. nouit esse distantiam inter filios amicos mercennarios seruos. filius per lauacrum, amicus per uirtutem, mercennarius per laborem, seruus per timorem. sed etiam ex seruis et mercennariis fiunt amici, iuxta quod scriptum est: uos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio uobis; iam non dico uos seruos.
- 7.229.1
Haec aput se, sed non satis est dicere nisi ad patrem uenias. ubi illum requiras, ubi inuenias? exsurge primo, hoc est qui sedens ante dormiebas. et ideo dicit apostolus: surge qui dormis et exsurge a mortuis. iniquitas in talento plumbeo. sed et Moysi dicitur: tu autem hic sta. stantes elegit Christus. exsurge ergo, curre ad ecclesiam; hic est pater, hic est filius, hic est spiritus sanctus.
- 7.230.1
occurrit tibi, qui audit te intra mentis secreta tractantem. et cum adhuc longe sis, uidet et adcurrit. uidet in pectore tuo, adcurrit ne quis inpediat, conplectitur quoque. in occurru praescientia est, in conplexu clementia et quasi quidam patrii! amoris adfectus. supra collum cadit, ut iacentem erigat et oneratum peccatis atque in terrena deflexum reflectat ad caelum, in quo suum quaerat auctorem. cadit in collum tuum Christus, ut ceruicem iugo exuat seruitutis et collo tuo iugum suaue suspendat. nonne tibi uidetur cecidisse in collum Iohannis, quando erat Iohannes in sinu Iesu ceruice recumbens reflexa? et ideo uerbum aput deum uidit, quia erectus est ad superna. cadit in collum, cum dicit: uenite ad me qui laboratis et ego uos reficiam; tollite iugum meum super uos. cadit ergo hoc modo, si conuertaris.
- 7.231.1
et iubet proferri stolam anulum calciamenta. stola amictus est sapientiae, quo nuda corporis apostoli tegunt, eo quod se unusquisque conuoluat. et ideo stolam accipiunt, ut corporis infirmitatem sapientiae spiritalis uirtute conuestiant. de sapientia enim dictum est: lauabit in uino stolam ■ suam. ergo stola spiritale indumentum et uestimentum est nuptiale. anulus quid est aliud nisi sincerae fidei signaculum et expressio ueritatis? calciamentum autem euangelii praedicatio est. et ideo accepit sapientiam primam — est enim et alia, quae mysterium nescit — accepit dictorum suorum factorumque signaculum et quoddam munimentum bonae intentionis et cursus, necubi offendat ad lapidem pedem suum et subplantatus a diabolo dominicae praedicationis officium derelinquat. haec est praeparatio euangelii ad caelestium cursum dirigens praeparatos, ut non in carne ambulemus, sed in spiritu.
- 7.232.1
Occiditur et uitulus saginatus, ut carnem domini spiritali opimam uirtute per gratiam sacramenti mysteriorum consortio restitutus epuletur. nemo enim nisi qui timuerit deum — quod est initium sapientiae — nisi signaculum spiritale uel custodierit uel receperit, nisi dominum praedicauerit, sacramentis debet interesse caelestibus. qui autem anulum habet et patrem habet et filium et spiritum sanctum, quia signauit deus, cuius imago Christus, et dedit pignus spiritum in cordibus nostris, ut sciamus hoc anuli istius qui in manu datur esse signaculum, quo cordis interiora factorumque nostrorum ministeria signantur. ergo signati sumus, sicut et legimus: credentes inquit signati estis spiritu sancto. bene autem carnem uituli, quia sacerdotalis est uictima, quae pro peccatis
- 7.233.1
fiebat, epulantem patrem inducit, filius ut ostenderet quoniam paternus cibus est salus nostra et patris gaudium nostrorum r.edemtio peccatorum est. et hic quidem si ad patrem referas, quia hostia pro peccatis filius est, delectatur pater reditu peccatoris: supra delectatur filius inuenta oue, ut scias quia una est patris et filii delectatio, una operatio in ecclesiae fundamento.._...
- 7.234.1
Laetatur autem pater, quia filius perierat et inuentus est, mortuus fuerat et reuixit. ille perit qui fuit; non enim potest perire qui non fuit. itaque gentes non sunt, Christianus. stianus est iuxta quod supra dictum est quia elegit deus quae non sunt, ut quae sunt destrueret. potest tamen et hic in uno species accipi generis humani. fuit Adam et in illo fuimus omnes: periit Adam et in illo omnes perierunt. homo igitur et in illo homine qui perierat reformatur et ille ad similitudinem dei factus et imaginem diuina patientia et magnanimitate reparatur. quid est ergo: elegit deus quae non sunt, ut quae sunt destrueret? id est: elegit populum gentium qui non erat, ut destrueret populum Iudaeorum.
- 7.235.1
potest et de agente paenitentiam dictum uideri, quia non moritur nisi qui aliquando uixit. et ideo gentes non moriuntur, sed mortui sunt; etenim qui in Christum non credidit, semper est mortuus. et gentes quidem cum crediderint per gratiam uiuificantur, qui uero lapsus fuerit per paenitentiam reuiuescit.
- 7.236.1
Sequitur locus. ut remittendis post paenitentiam debeamus fauere peccatis, ne dum ueniae alterius inuidemus ipsi eam non mereamur a domino. quis enim tu es, qui domino contradicas, ne cui uelit culpam relaxet, cum tu cui uolueris ignoscas? uult rogari, uult obsecrari. si omnium iustitia, ubi dei gratia?
- 7.237.1
quis tu es qui inuideas deo? et ideo notatur hic frater, usque adeo ut de uilla uenire dicatur, hoc est terrenis operibus occupatus, ignorans quae sunt spiritus dei, ut denique numquam pro se uel haedum queratur occisum; non enim pro inuidia, sed pro uenia mundi agnus est inmolatus. inuidus haedum quaerit, innocens agnum pro se desiderat inmolari. ideo et senior dicitur, eo quod cito aliquis per inuidiam consenescat. ideo et foris stat, eo quod maliuolentia eum animi liuentis excludat. ideo chorum et symphoniam audire non potest, hoc est non illa theatralis incentiua lasciuiae nec aulicorum concentus sonorum, sed plebis concordiam concinentis, quae de peccatore seruato dulcem resultet laetitiae suauitatem.
- 7.238.1
constituite mihi aliquem ex his qui sibi iusti uidentur, qui trabem in oculo suo non uident et alieni festucam uitii ferre non possunt. quomodo indignatur, quando alicui peccatum fatenti et diu indulgentiam deploranti uenia relaxatur? quomodo aures eius symphoniam populi spiritalem ferre non possunt? haec est enim symphonia, quando concinit in ecclesia diuersarum aetatum atque uirtutum uelut uariarum cordarum indiscreta concordia psalmus, respondetur, amen dicitur. haec est symphonia, quam sciuit et Paulus. et ideo ait: psallam spiritu, psallam et mente. haec de parabola praesenti putauimus esse tractanda.
- 7.239.1
Nec inuidemus si qui duos fratres istos uelit referre ad populos duos, ut sit adulescentior populus ex gentibus tamquam Israhel, cui frater maior beneficium paternae benedictionis inuidit. quod faciebant Iudaei, cum quererentur quia Christus cum gentibus epularetur, et ideo haedum, mali odoris sacrificium, requisierunt. Iudaeus haedum requirit, Christianus agnum, et ideo illis Barabbas soluitur, nobis agnus immolatur. unde aput illos faetor est criminum, aput nos remissio peccatorum, dulcis in spe, suauis in fructu. qui haedum quaerit exspectat antichristum; Christus enim boni odoris est uictima.
- 7.240.1
queri etiam in haedo uidetur quia Iudaei ritum ueteris sacrificii perdiderunt uel quia nullius sanguis his profuit sicut Christi sanguis ecclesiae; non enim redimere eos sanguis potuit prophetarum. inpudens autem et similis illius Pharisaei iustificantis se arroganti prece, qui putabat quod numquam praeterierit mandatum dei, quia legem seruabat in littera, inpius, qui accusabat fratrem quod cum meretricibus paternam substantiam prodegisset, cum debuerit aduertere quia sibi dictum est: meretrices et publicani praecedunt uos in regnum
- 7.241.1
caelorum, stat autem foris nec excluditur, sed non ingreditur 9 ignorans uoluntatem dei de uocatione gentium seruus iam factus ex filio; seruus enim nescit quid dominus agat. ubi cognouit, inuidet et torquetur ecclesiae bonis et foris stat. foris enim Israhel audit chorum et symphoniam et irascitur, quia hic concinit plebis gratia et consona populi iubilatio.
- 7.242.1
sed bonus pater etiam hunc saluare cupiebat dicens: tu mecum semper fuisti, uel quasi Iudaeus in lege uel quasi iustus in communione; sed et, si desinas inuidere: et omnia
- 7.243.1
mea tua sunt, uel Iudaeus sacramenta ueteris testamenti, uel baptizatus etiam noui possidens.
- 7.244.1
Nemo seruus potest duobus dominis seruire, non quia duo, sed unus est dominus. nam etsi sunt qui mamonae seruiant, tamen non ille nouit aliqua iura dominatus, sed ipsi sibi iugum seruitutis inponunt; neque enim iusta potestas, sed iniusta est seruitus.
- 7.245.1
et ideo ait: facite uobis amicos I de iniquo mamona, ut largiendo pauperibus angelorum nobis ceterorumque sanctorum gratiam conparemus. nec reprehenditur uilicus, in quo discimus non ipsi esse domini, sed potius alienarum uilici facultatum. et ideo licet peccauerit, tamen quia sibi in posterum ex indulgentia domini quaesiuit auxilia, praedicatur. pulchre autem iniquum mamona dixit, quia uariis diuitiarum inlecebris nostros auaritia temtabat adfectus, ut uellemus seruire diuitiis.
- 7.246.1
unde ait: si in alieno fideles non fuistis, quod uestrum est quis dabit nobis? alienae nobis diuitiae sunt, quia praeter naturam sunt neque nobiscum nascuntur neque nobiscum transeunt, Christus autem noster est, quia uita est. denique in sua propria uenit, et sui eum non receperunt. ergo nemo dabit quod uestrum est, quia uestrum non credidistis, uestrum non recepistis.
- 7.247.1
argui igitur uidentur Iudaei et fraudis et auaritiae et ideo qui in facultatibus fideles non fuerunt, quas cum alienas scirent — conmunem enim ad usum fructus terrarum a domino deo datus est omnibus —, debuerunt utique participare pauperibus, nec Christum accipere meruerunt, quem Zacchaeus ut adquireret, dimidiam partem bonorum suorum obtulit.
- 7.248.1
ergo non seruiamus alienis, quia nullum dominum debemus scire nisi Christum; unus enim deus pater, ex quo omnia et nos in ipso, et unus dominus Iesus, per quem omnia. quid ergo? pater dominus aut filius deus non est? sed et pater dominus, quia uerbo domini caeli firmati sunt, et filius deus, qui est super omnia deus benedictus in saecula. quomodo ergo nemo potest duobus dominis seruire? unus enim dominus, quia unus deus. denique dominum deum tuum adorabis et ipsi soli seruies. unde claret unum patris et filii esse dominatum. unus autem est, si non diuidatur, sed totus in patre, totus in filio sit. itaque quia unius deitatis atque dominatus adserimus trinitatem, unum deum et unum dominum confitemur. qui autem aliam patris, aliam filii, aliam spiritus memorant potestatem plures deos et plures dominos in ecclesiam gentilis uitio erroris inducunt.
- 8.1.1
Lex et prophetae usque ad Iohannem, non quia lex defecit sed quia incipit euangelii praedicatio; uidentur enim minora conpleri, cum potiora succedunt. et ideo uim faciamus regno caelorum; omnis enim qui uim facit uehementi studio properat, non torpenti lentescit affectu. est ergo fidei religiosa uiolentia, segnitia criminosa. lex multa secundum naturam, ut naturalibus indulgentior desideriis ad iustitiae studium nos uocaret; Christus naturam incidit, quia naturales quoque amputat uoluptates. et ideo uim faciamus naturae, ut non ad terrena demergat, sed ad superna se subrigat.
- 8.2.1
Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a uiro ducit moechatur. prius dicendum arbitror de lege coniugii, ut postea de prohibendo diuortio disputemus. quidam enim putant omne coniu gium a deo esse, maxime quia scriptum est: quae deus coniunxit homo non separet. ergo si omne coniugium a deo, omne coniugium non licet solui. et quomodo apostolus dixit: quod si infidelis discedit, discedat? in quo mirabiliter et noluit aput Christianos causam residere diuortii et ostendit non a deo omne coniugium; neque enim Christianae gentilibus dei iudicio copulantur, cum lex prohibeat. sed occurrit illud quod ait Salomon:
- 8.3.1
domum et substantiam patres partiuntur filiis; a deo autem praeparabitur uiro uxor. quod qui in Graeco legit non putat esse contrarium. bene enim dixit Graecus ἅ́ρμὁζεται; armonia enim conueniens et apta rerum omnium dicitur conmissa conexio. armonia est, cum fistulae organi per ordinem copulatae legitimae tenent gratiam cantilenae cordarumque aptus seruat ordo concordiam. , itaque non habent armoniam suam nuptiae, quando Christiano uiro gentilis mulier non legitime copulatur. ergo, ubi nuptiae, armonia? ubi armonia, deus iungit, ubi armonia non est, pugna atque dissensio est, quae non est a deo, quia deus caritas est.
- 8.4.1
Noli ergo uxorem dimittere, ne deum tuae copulae diffitearis auctorem. etenim si alienos, multo magis uxorios debes tolerare et emendare mores. audi quid dixerit dominus: qui dimittit mulierem facit eam moechari. etenim cui non licet uiuente uiro mutare coniugium potest obrepere libido peccandi. itaque qui auctor erroris etiam reus culpae est, quod cum paruulis feta dimittitur, quod titubanti uestigio grandaeua detruditur. durum, si excludas parentem, pignora teneas, ut ad contumeliam caritatis addas etiam pietatis iniuriam; durius, si propter matrem etiam filios simul pellas, cum magis redimere a patre liberi debeant culpam parentis. quam periculosum, si fragilem adulescentulae aetatem errori offeras! quam inpium, si eius destituas senectutem, cuius defloraueris iuuentutem! ergo inhonoratis stipendiis et ueteranum inperator dimittat inglorium atque imperii possessione detrudat et rusticum laboris sui effetum agro suo propulset agricola? an quod in subditos nefas est in conparem fas est?
- 8.5.1
dimittis ergo uxorem quasi iure sine crimine et putas id tibi licere, quia lex humana non prohibet. sed diuina prohibet; qui hominibus obsequeris, deum uerere. audi legem domini, cui obsequuntur etiam qui leges ferunt; quae deus coniunxit homo non separet.
- 8.6.1
sed non solum hic caeleste praeceptum, sed quoddam etiam opus dei soluitur. paterisne, oro. liberos tuos uiuente te esse sub uitrico aut incolumi matre degere sub nouerca? pone, si repudiata non nubat: et haec uiro tibi debuit displicere, cui adultero fidem seruat? pone, si nubat: necessitas illius tuum crimen est et coniugium quod putas adulterium est. quid enim refert utrum id aperta criminis confessione an mariti specie adulter admittas nisi quod grauius est legem criminis fecisse quam furtum?
- 8.7.1
Sed fortasse dicit aliquis: quomodo Moyses mandauit dari librum repudii et dimittere uxorem? qui hoc dicit Iudaeus est, qui hoc dicit Christianus non est. et ideo quia hoc obicit quod obiectum est domino, respondeat ei dominus: ad duritiam inquit cordis uestri permisit uobis Moyses dare librum repudii et dimittere uxores; ab initio autem non fuit sic. Moyses permisit, inquit, non deus iussit; ab initio autem dei lex est. quae est lex dei? relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt ambo in carne una. ergo qui dimittit uxorem carnem suam scindit, diuidit corpus.
- 8.8.1
ostendit autem hic locus quae propter fragilitatem humanam scripta sunt non a deo scripta. unde et apostolus denuntio inquit non ego, sed dominus uxorem a uiro non discedere et infra caeteris inquit ego dico, non dominus: si quis frater infidelem habet uxorem et relinquit eam. itaque ubi est inpar coniugium, addidit: quod si infidelis discedit, discedat. simul idem apostolus negauit legis esse diuinae, ut coniugium qualecumque soluatur, nec ipse praecepit nec dedit deserenti auctoritatem, sed culpam abstulit destituto.
- 8.9.1
haec moraliter. tamen quia supra proposuit regnum dei euangelizari et cum dixisset de lege unum apicem non posse cadere, subiecit: omnis qui dimittit . uxorem suam et ducit alteram moechatur. recte ammonet apostolus dicens sacramentum hoc magnum esse de Christo et ecclesia. inuenis igitur coniugium quod nemo dubitet a deo iunctum, cum ipse dicat: nemo uenit ad me nisi pater meus, qui misit me, adtraxerit eum; ille enim solus has nuptias potuit copulare. et ideo mystice Salomon dixit: a deo praeparabitur uiro uxor. uir Christus, uxor ecclesia est, caritate uxor, integritate uirgo. ergo quem deus traxit ad filium non separet persecutio, non auertat luxuria, non philosophia depraedetur, non Manicheus contaminet, non Arrianus auertat, non Sabellianus inficiat. deus iunxit. Iudaeus non separet. adulteri sunt omnes qui adulterare cupiunt fidei et sapientiae ueritatem.
- 8.10.1
Quis liber inquit iste est repudii matris uestrae, quo dimisi eam? audisti repudium, crede coniugium. audisti quid Iudaeorum plebi ipse uir dicat: ecce in iniquitatibus uestris uenditi estis et peccatis uestris dimisi matrem uestram. mane ergo tu in domo patris, mane cum sponso, enitere ut placeas uiro. mens, quae credidisti deo, esto fortis mulier, qualis illa uel anima ecclesiastica uel ecclesia, de qua dicit Salomon: mulierem fortem quis inueniet? pretiosior autem est lapidibus pretiosis quae talis est: confidit in ea uir suus. uideamus quid haec uiro faciat suo, quod opus eius, quod sit obsequium, cur confidat in ea Christus.
- 8.11.1
bona uxor uirum suum uestit. uestiat legum fides nostra corpore suo, uestiat carnem eius diuinitatis suae gloria, sicut et illa bina uestimenta fecit uiro suo, ut et in praesenti et in futuro saeculo honorificet eum. non mediocris haec feraina cuius tale textrinum est, quam non mollia lanae fila carpentem, sed pretiosae uirtutis pensa tractantem uir eius inueniat, quae manus extollat in noctibus et ad libram dirigat opus morumque suorum pondus examinet, gestorum quoque nouerit seruare mensuram, gloriosi subtegmen laboris intexens, sollicita quando uir redeat, anxia atque suspirans et iam cum uiro suo esse desiderans, dicens: moras facit uir meus uenire, festi-i nabo ipsa ad eum;
- 8.12.1
occurram ei faciem ad faciem, cum uenire coeperit in gloria sua. ueni, domine Iesu, ut inuenias sponsam tuam, non contaminatam, non adulteratam, quae non uiolauerit domum tuam, non mandata neglexerit. dicat tibi: inueni quem dilexit anima mea, introducat te in domum uini — uinum enim laetificat cor hominis — inebrietur in spiritu, agnoscat mysterium, loquatur oraculum.
- 8.13.1
Homo autem quidam diues induebatur purpuram. narratio magis quam parabola uidetur, quando etiam nomen exprimitur. non otiose autem hic diuitem dominus perfunctum deliciis saecularibus in perpetuae famis aput inferos constitutum significant aerumna, cui non inmerito quinque fratres. id est quinque sensus corporis naturali quadam germanitate uidentur fuisse sociati, qui inmodicis atque innumeris cupiditatibus aestuabant, Lazarum uero in Abrahae gremio quasi in quodam sinu quietis et sanctitatis recessu locauit, ne inlecti praesentium uoluptate maneamus in uitiis uel taedio uicti laborum dura fugiamus. siue itaque Lazarus pauper in saeculo, sed deo diues, siue apostolicus aliqui pauper in uerbo, locuples fide — neque enim omnis sancta paupertas aut diuitiae criminosae, sed ut luxuria infamat diuitias, ita paupertatem conmendat sanctitas — siue ergo apostolicus qui ueram teneat fidem, uerborum infulas, fucum argumentorum, ambitiosa sententiarum uelamina non requirat, faeneratam mercedem accipit inpugnans haereticos, Manicheum Marcionem Sabellium Arrium Fotinumque — isti enim non aliud quam fratres sunt Iudaeorum, quibus perfidiae germanitate nectuntur - reprimens quoque carnis cupiditates, quae illis, ut dixi, quinque sensibus uaporantur, faeneratam inquam mercedem accipit, cui conpensatio exuberantium copiarum et perpetuitatis usura est.
- 8.14.1
nec alienum putamus, ut de fide quoque opinemur hunc esse tractatum, quam Lazarus abiectam de mensa diuitis colligit, cuius utique ulcera secundum litteram diues fastidiosus horreret nec inter pretiosas epulas unguentatosque conuiuas faetorem ulcerum lambentibus canibus sustineret, cui odor aeris et ipsa esset natura fastidio, quamquam insolentia et tumor diuitum indiciis conpetentibus exprimatur, quod ita condicionis inmemores humanae sint, ut tamquam supra naturam siti de miseriis pauperum incentiua suarum capiant uoluptatum, rideant inopem, insultent egenti et quorum misereri deceat his auferant.
- 8.15.1
Utrumque ergo qui uolet tamquam Lazarus colligat. cui similem illum puto, qui caesus saepius a Iudaeis ad patientiam credentium et uocationem gentium ulcera sui corporis lambenda quibusdam uelut canibus offerebat, quia scriptum est: conuertentur ad uesperum et famem patientur ut canes. quod agnouit Chananitis illa mysterium. cui dicitur: nemo tollit panem filiorum et mittit canibus. agnouit hunc panem non panem esse qui uidetur, sed illum qui intellegitur et ideo respondit: utique, domine; nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. micae istae de illo pane sunt. et quia panis uerbum est et fides uerbi est, micae uelut quaedam dogmata fidei sunt. unde respondit dominus, ut ostenderet fideliter dictum: o mulier, magna est fides tua.
- 8.16.1
o felicia ulcera, quae perpetuum excludunt dolorem. o uberes micae, quae repellitis ieiunium sempiternum, quae colligentem pauperem aeternis expletis alimentis! abiciebat uos de mensa sua archisynagogus, cum propheticarum scripturarum et legis interna mysteria refutaret; micae enim sermones sunt scripturarum, de quibus dicitur: et proiecisti sermones meos post te. abiciebat uos scriba, sed Paulus diligentissime colligebat in iniuriis suis legens plebem. lambebant ulcera eius qui morsu serpentis intrepidum excusso serpente uiderunt et crediderunt. lambebat ille carceris custos, qui uulnera Pauli lauit et credidit. beati canes, in quos ulcerum talium destillat umor, ut adinpleat cor et inpinguet fauces eorum, quo custodire domum, seruare gregem, cauere adsuescant lupos.
- 8.17.1
Pone nunc ante conspectum saecularibus Anianos studiis intentos, qui societatem potentiae regalis adfectant, ut armis militaribus inpugnent ecclesiae ueritatem, nonne tibi uidentur in quadam purpura et bysso exstructis iacentes toris, qui pro ueris fucata defendant, ditibus abundare sermonibus, cum iactant dominico terram tremuisse sub corpore, caelum tenebris obductum, excita uerbo maria uel sedata, uerum tamen dei filium denegantes? constitue et illum pauperem, qui sciens non in sermone, sed in uirtute regnum dei esse paucis quid sentiret expressit dicens: tu es filius dei uiui: nonne tibi illae uidentur egere diuitiae, haec redundare paupertas? diues haeresis euangelia multa conposuit, pauper fides hoc solum euangelium tenuit, quod accepit: diues philosophia plures sibi deos fecit, pauper ecclesia unum deum nouit.
- 8.18.1
inter hunc igitur diuitem et pauperem chaos magnum est, quia post mortem nequeunt merita mutari, eoque in inferno diues inducitur cupiens aliquid de paupere spiritus refrigerantis haurire; aqua enim refectio est animae in doloribus constitutae, de qua dicit Esaias: et saliet aqua cum delectatione de fontibus salutaris. cur autem cruciatur ante iudicium? quia luxurioso carere deliciis poena est. nam et dominus dicit: ibi erit fletus et stridor dentium, cum uideritis Abraham, Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno caelorum.
← Previous · Next → — showing 701–800 of 1,103
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa051.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.