Expositio Evangelii secundum Lucan
- 6.83.1
non piget ergo aestimare quod quattuor milia ex quattuor mundi collecta partibus, in quibus ecclesia figuratur, maioris gratiae cibum sumant iuxta quod scriptum est: quia uenient ab oriente et occidente et a septemtrione et austro et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. unde hic gratiae patri aguntur a Christo; non enim frustra illic benedictio tantum, hic etiam actio gratiarum est. pro ecclesia quippe sua dominus gratias patri agere consueuit, quia quae abscondit sapientibus ea paruulis reuelauit. benedictio igitur super nos, qui inferiores sumus, gratiarum actio super eos qui de infirmitatibus corporum suorum sacratis passionibus triumpharunt. iam illud in superioribus praelibauimus, quia cum quinquageni discumbere iubentur, licet sacrato numero definito tamen uidetur hic fundatioris ecclesiae populus, qui sine definitione numeri recumbit.
- 6.84.1
Mysticum quoque est quod et manducans populus satiatur et apostoli ministrant; nam et in satietate repulsae in perpetuum famis indicium designatur, quia non esuriet qui acceperit cibum Christi, et in apostolorum ministerio futura diuisio dominici corporis sanguinisque praemittitur. iam illud diuinum, quemadmodum quinque panes quinque milibus populis redundauerint; non enim exiguo, sed multiplicato cibo populum liquet esse satiatum.
- 6.85.1
uideres inconprehensibili quodam rigatu inter diuidentium manus quas non fregerint fructificare particulas et intacta frangentium digitis sponte sua fragmenta subripere. qui haec legit quemadmodum iuges aquarum miretur meatus et liquidis fontibus stupeat continuos fluere successus, quando etiam panis exundat et naturae solidioris rigatus exuberat ? haec igitur facta sunt ut illa quoque quae non cernimus cerneremus. his euidenter illorum quoque designauit auctorem et totius naturae creatorem materialis exsistere, quae non ut philosophi uolunt repperta, sed facta gignendis omnibus rebus successus defluos subministrat.
- 6.86.1
hoc quidem mirum quidquid de fluminibus haurias signo dispendii non notari, quidquid de fontibus auferas usurario quodam reparari meatu. sed et fluminibus si nihil decedere, nihil tamen uidetur accedere et fontibus ut cumulata fluenta cernuntur ita, dum minuuntur fluenta, produntur. at uero hic panis, quem frangit Iesus, mystice quidem dei uerbum est et sermo de Christo, qui dum diuiditur augetur; de paucis enim sermonibus omnibus populis redundantem alimoniam ministrauit. dedit sermones nobis uelut panes, qui in nostro dum libantur ore geminantur. uisibiliter quoque panis iste incredibili ratione, dum frangitur, dum diuiditur, dum editur, sine ulla dispendii conprehensione cumulatur.
- 6.87.1
nec dubites uel quod in manibus ministrantium uel in ore edentium cibus crescat, quando ubique nostri operis testimonium ad firmamentum credulitatis adsciscitur. sic in nuptiis ex fontibus uina ministris operantibus colorantur et ipsi qui inpleuerant hydrias aqua uinum quod non detulerant hauriebant. conprehende, si potes, tanta rerum miracula. hic edentibus populis crescunt suis fragmenta dispendiis et de quinque panibus maiores reliquiae quam summa est colliguntur, illic in alienam speciem uertuntur elementa nec suos patitur natura defectus nec suos agnoscit ortus, usus tamen proprios recognoscit. quin etiam melior est mutati uini natura quam nati, quia in arbitrio creatoris est et quos usus uelit adsignare naturis et quas naturas inpertire gignendis. uide quantis operibus opus adstruat. dum aquam minister infundit, odor transfusus inebriat, color mutatus informat, fidem quoque sapor haustus adcumulat.
- 6.88.1
conferant gentiles, si placet, cum Christi beneficiis deorum suorum non facta, sed ficta. ferunt certe eorum fabulae fuisse regem quendam, qui quidquid tangebat aurum fiebat. sed etiam conuiuia ipsa feralia; nam et ipsa mantelia digitis adprehensa riguerunt et cibus in ore crepitabat ferens non alimenta, sed uulnera et in gutture potus haerebat nec penetrare facilis nec redire. digna beneficia uotis, digna tanto munera precatore, digna liberalitas conferente! talia sunt idolorum beneficia, ut cum uidentur prodesse. plus noceant. at uero Christi munera parua uidentur et maxima sunt. denique non uni conlata, sed populis; nam et cibus edentium in ore crescebat et uidebatur esse corporalis alimoniae, sed sumebatur salutis aeternae.
- 6.89.1
Cur autem quinque milibus hominum plus redundat, quattucr milibus minus? quia quattuor milia ista triduo cum Christo fuerunt et ideo amplius caelestis pabuli receperunt.
- 6.90.1
nec otiose quae turbae supersunt a discipulis colliguntur, quia ea quae diuina sunt aput electos facilius possis quam aput populos repperire. utinam mihi contingat audire: collige quae supersunt! si audiero et fecero, habebo multa quae turbae, habebo multa quae pueri et mulieres edere nequiuerunt. beatus ille qui potest colligere quae etiam doctis supersunt.
- 6.91.1
uideamus quomodo colligat. dixit lex: non moechaberis. fregit hunc panem Christus, diuisit hoc uerbum, non aliunde adiciens, sed de suo partiens. qui uiderit inquit ad concupiscendum mulierem iam moechatus est eam. habes fragmentum de suo. addidit: si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum. habes aliud: et si dextera tua scandalizat te, abscide eam et: qui dimissam a uiro ducit moechatur. uides ex uno quam multa fragmenta. Moyses dicit quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. Paulus dixit: haec sunt duo testamenta. diuisit hoc uerbum et inuenit mysterium. beatus ergo qui colligit quae diuidit Christus.
- 6.92.1
qua ratione autem cofinos duodecim Christus inpleuit nisi ut illud populi Iudaici solueret quia manus eius in cofino seruierunt, hoc est populus qui ante lutum in cofinis colligebat hic iam per crucem Christi uitae caelestis operatur alimoniam et eo fidei cibum congerit, ubi erat ante caenum perfidiae gentilis. nec paucorum hoc munus, sed omnium est. nam per duodecim cofinos tamquam tribuum singularum fidei firmamentum redundat; panis enim confirmat cor hominis.
- 6.93.1
Dixit autem illis: uos quem me dicitis esse? respondit Simon Petrus: Christum dei. ne turbae quidem otiosa opinio est, quia alii Helian, quem uenturum putabant, alii Iohannem, quem decollatum sciebant, aut unum de prophetis prioribus surrexisse credebant. sed hoc quaerere supra nos est: alterius sententiae, alterius prudentiae est. nam si Paulo apostolo satis est nihil scire nisi Christum Iesum et hunc crucifixum, quid amplius mihi desiderandum est scire quam Christum? in uno enim hoc nomine et diuinitatis et incarnationis expressio et fides est passionis. et ideo licet ceteri apostoli sciant, Petrus tamen respondit prae ceteris: tu es Christus filius dei uiui. conplexus est itaque omnia, qui et naturam et nomen expressit, in quo summa uirtutum est. etiamne nos de generatione dei adserimus quaestiones, cum Paulus iudicauerit nihil se scire nisi Christum Iesum et hunc crucifixum, Petrus nihil aliud quam dei filium putauerit confitendum? nos et quando et quomodo natus sit et quantus sit humanae infirmitatis contemplatione rimamur. sciuit Paulus quod in istis magis offendiculum quaestionis quam aedificationis profectus esset et ideo iudicauit nihil se scire nisi Christum Iesum. sciuit Petrus quod in filio dei omnia sint: omnia enim dedit pater filio. si omnia dedit, aeternitatem quam habet maiestatemque transfudit. sed quo prolabor longius? finis fidei meae Christus est, finis fidei meae dei filius est. non licet mihi scire generationis seriem, non licet tamen nescire generationis fidem.
- 6.94.1
Crede igitur sic quemadmodum Petrus credidit, ut et tu beatus sis, ut et tu audire merearis: quoniam non caro et . sanguis tibi reuelauit, sed pater meus qui in caelis est. caro enim et sanguis non queunt nisi quae terrena sunt reuelare, at uero qui spiritu loquitur mysteria non carnis et sanguinis magisterio, sed diuina inspiratione fundatur. noli ergo adquiescere carni et sanguini, ne carnis et sanguinis praecepta haurias atque ipse sanguis et caro fias. qui enim carni adhaeret, caro est et qui adhaeret deo unus spiritus est. non permanebit inquit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, propter quod sint carnales.
- 6.95.1
sed utinam caro et sanguis non sint qui audiunt, sed a carnis et sanguinis remoti cupiditatibus possint dicere singuli: non timebo quid faciat mihi caro! qui enim carnem uicerit ecclesiae fundamentum est et, si aequare Petrum non potest, imitari potest; magna sunt enim dei munera, qui non solum nobis quae fuerant nostra reparauit, uerum etiam quae sunt sua propria concessit.
- 6.96.1
refert tamen quid sibi uelit quod non alium turbae opinabantur nisi aut Helian aut Hieremiam aut Iohannem Baptistam. et Helian forte, quia raptus ad caelum est. sed non Helias Christus. ille rapitur, iste regreditur; ille inunam rapitur, iste rapinam non arbitratus est esse se aequalem deo; ille petitis ignibus uindicatur, hic persecutores suos maluit sanare quam perdere. cur autem Hieremiam putabant? fortasse quia sanctificatus in uulua est. sed non hic Hieremias. ille sanctificatur, iste sanctificat; illius sanctificatio coepit ex corpore, hic sanctus ex sancto. cur etiam Iohannem populus putat nisi forte quia in matris utero positus domini praesentiam sentiebat? sed non hic Iohannes. ille adorabat in utero, hic adorabatur; ille baptizabat in aqua, Christus in spiritu; ille paenitentiam suadebat, hic peccata donabat.
- 6.97.1
Et ideo Petrus non exspectauit populi sententiam, sed suam promsit dicens: tu es Christus filius dei uiui. qui est semper est nec coepit ut esset et esse non deficit. magna autem Christi gratia, qui omnia prope uocabula sua discipulis donauit suis. ego sum inquit lux mundi et id tamen quo ipse gloriatur discipulis nomen indulsit dicens: uos estis lux mundi. ego sum panis uiuus et: nos omnes unus panis sumus. ego sum uitis uera et tibi dicit: plantaui te uitem fructuosam omnem ueram. petra est Christus — bibebant enim de spiritali sequenti petra, petra autem erat Christus —: etiam discipulo suo huius uocabuli gratiam non negauit, ut et ipse sit Petrus, quod de petra habeat soliditatem constantiae, fidei firmitatem.
- 6.98.1
enitere ergo ut et tu petra sis. itaque non extra te, sed intra te petram require. petra tua actus est, petra tua mens est. supra hanc petram aedificatur domus tua, ut nullis possit nequitiae spiritalis euerberari procellis. petra tua fides est, fundamentum est fides ecclesiae. si petra fueris, in ecclesia eris, quia ecclesia supra petram est. si in ecclesia fueris, portae inferi non praeualebunt tibi. portae inferi portae mortis sunt, portae autem mortis portae esse ecclesiae non possunt.
- 6.99.1
quae autem sunt portae mortis, hoc est portae inferi nisi singula quaeque peccata? si fornicatus fueris, portas mortis ingressus es. si fidem laeseris, portas penetrasti inferi. si peccatum mortale conmiseris, portas mortis intrasti. sed potens est deus, qui exaltet te de portis mortis, ut adnunties omnes laudes eius in portis filiae Sion. portae autem ecclesiae portae castitatis sunt, portae iustitiae, quas iustus intrare consueuit dicens: aperite mihi portas iustitiae et ingressus in eas confitebor domino. sed ut porta mortis porta inferi ita et porta iustitiae dei porta est; haec enim porta domini, iusti intrabunt per eam. et ideo fuge pertinaciam delictorum, ne portae tibi possint inferi praeualere; si enim dominatum fuerit peccatum in te, mortis porta praeualuit fuge ergo contentiones dissensiones strepitus tumultusque discordiae, ne per portas mortis ingressus incurras. dominus enim Iesus Christus praedicari se primo noluit, ne ullus strepitus nasceretur. increpat discipulos suos. ne cui haec dicerent quod oportet filium hominis multa pati et reprobari a principibus sacerdotum et senioribus et scribis et occidi et die tertia resurgere.
- 6.100.1
et fortasse ideo hoc addidit, quia sciebat dominus difficile passioni et resurrectioni etiam discipulos credituros. et ideo passionis et resurrectionis suae adsertorem se esse maluit, ut ex facto fides, non ex audito discordia nasceretur. ergo Christus noluit gloriari, sed maluit ignobilis uideri, ut passionem subiret: et tu qui ignobilis natus es gloriaris? eadem tibi qua Christus ambulauit gradiendum est uia. haec eius agnitio, haec eius imitatio per ignobilitatem et bonam famam, ut glorieris in cruce, sicut ipse est gloriatus. sic ambulauit Paulus et ideo gloriatur dicens: mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi.
- 6.101.1
sed uideamus cur secundum Matthaeum repperiamus admonitos discipulos, ne cui dicerent quod ipse sit Christus, hic autem scriptum sit increpatos esse, ne cui haec dicerent. quod esset multa passurus et resurrecturus. uidetis quod in uno Christi nomine omnia sint. ipse est enim Christus qui natus ex uirgine est, ipse est qui mirabilia fecit in populo, ipse qui mortuus est pro peccatis nostris et resurrexit a mortuis. unum horum si retraxeris, retraxisti salutem tuam. nam etiam haeretici habere sibi Christum uidentur; nemo enim Christi nomen negat, sed negat Christum qui non omnia quae Christi sunt confitetur. multis igitur ex causis iubet tacere discipulos, ut fallat principem mundi, ut declinet iactantiam, doceat humilitatem, simul ne rudes et inperfecti adhuc discipuli maximae praedicationis molibus opprimantur.
- 6.102.1
Nunc qua causa etiam inmundos spiritus lubeat tacere consideremus. sed et hoc nobis scriptura aperuit, quia peccatori dixit deus: quare tu enarras iustitias meas? ne quis, dum praedicantem audit, sequatur errantem; inprobus enim magister est diabolus, qui falsa ueris saepe permiscet, ut specie ueritatis testimonium fraudis obtexat.
- 6.103.1
etiam illud consideremus, utrum hic primum mandauerit discipulis, ne cui dicerent quia ipse esset Christus an uero et ante mandauerit, quando apostolos duodecim destinauit denuntians illis: in uias gentium ne abieritis et in ciuitates Samaritanorum ne introieritis; ite autem ad oues quae perierunt domus Israhel. aegrotos curate, leprosos mundate, daemones eicite et: discite quis in ea dignus sit et ibi manete. itaque nec hic mandatum uidetur, ut Christum dei filium praedicarent.
- 6.104.1
ordo igitur disputationis est ordo tractatus, et ideo etiam nos, cum aliqui ex gentibus uocantur ad ecclesiam, ita praeceptorum seriem formare debemus, ut primo unum deum auctorem mundi omniumque esse doceamus, in quo uiuimus et sumus et mouemur, cuius et genus sumus, ut non solum propter munera lucis et uitae, uerum etiam propter cognationem quandam generis diligendus a nobis sit, deinde opinionem illam, quae est de idolis, destruamus, quod non possit auri argentique uel ligni materia uim in se habere diuinam. cum unum deum esse persuaseris, tunc indicio eius adstrues per Christum nobis salutem datam incipiens ab illis quae gessit in corpore et ea diuina describens, ut plus quam homo fuisse uideatur, uictam unius uirtute mortem, mortuum ab inferis suscitatum; paulatim enim fides crescit, ut cum supra hominem fuisse uideatur, deus esse credatur. nam nisi probaueris quod facere illa sine diuina uir\' tute non potuit, quemadmodum potes probare in eo uim fuisse diuinam?
- 6.105.1
Sed fortasse nobis parum auctoritatis et fidei deferatur: lege sermonem apostoli aput Athenienses habitum, qui si a primo destruere uoluisset caerimonias idolorum, sermonem eius aures gentilium respuissent. ab uno igitur deo operatore mundi incipit dicens: deus qui fecit mundum et cuncta quae sunt in eo. negare non poterant unum operatorem esse mundi. unum deum, unum omnium creatorem. adiunxit eo quod caeli et terrae dominus in manu factis non dignetur habitare, deinde quod intra auri argentique cassam materiem nequaquam ueri simile sit artificio hominis uim diuinitatis includi, erroris remedium docens esse studium paenitendi. tunc uenit ad Christum nec tamen deum maluit quam hominem nuncupare dicens: in uiro, quo definiuit omnibus fidem, suscitans eum ab inferis. qui enim tractat debet audientium considerare personas, ne prius inrideatur quam audiatur. quando enim Athenienses crederent quia uerbum caro factum est et de spiritu uirgo concepit, qui inridebant quia resurrectionem audierant mortuorum? tamen et Dionysius Ariopagites credidit et alii crediderunt in uirum, ut in deum crederent. quid interest quo quisque credat ordine? non in principiis perfecta quaeruntur, sed de principiis ad ea quae perfecta sunt peruenitur. ergo tali Athenienses informauit praecepto, talis nobis aput gentiles ordo seruandus est.
- 6.106.1
at uero cum Iudaeos adloquerentur apostoli, ipsum Christum esse dicebant, qui propheticis nobis esset promissus oraculis, quem non prius auctoritate sua dei filium nominabant, sed uirum probatum, uirum iustum, uirum a mortuis suscitatum, illum uirum de quo dictum est in prophetis: filius meus es tu, ego hodie genui te. ita ergo et tu ad ea quae difficile creduntur auctoritatem diuini sermonis adscisce et promissum eius aduentum prophetarum uoce designa, resurrectionem quoque multo ante conpertam scripturarum testimoniis edoceto, non usitatam cum ceteris atque conmunem, ut in ipsa suscitati corporis adsertione aeternae testimonium diuinitatis adquiras. cum enim ceterorum corpora corruptionem probaueris subisse post mortem, hunc utique de quo dicitur: non dabis sanctum tuum uidere corruptionem, conprobas humanae fragilitatis expertem, probas humanae condicionis merita supergressum, deo magis quam hominibus conferendum.
- 6.107.1
Quodsi ad sacramenta fidelium tendens catechumenus endus sit, dicendum quia unus deus est, ex quo omnia, et unus Iesus Christus, per quem omnia, non duos dominos esse dicendos, perfectum quidem patrem, perfectum esse et filium, sed unius patrem et filium esse substantiae, uerbum aeternum dei, non quod profertur, sed quod operatur, ex patre genitum, non uoce editum. prohibentur ergo apostoli euangelizare eum dei filium, ut euangelizarent postea crucifixum. haec est fidei gloria, si uere intellegas crucem Christi. aliae cruces nihil mihi prosunt, sola crux Christi mihi utilis est et uere utilis, per quam mihi mundus crucifixus est et ego mundo. si mihi crucifixus est mundus, scio quia mortuus est: non diligo eum; scio quia praeterit: non concupisco eum; scio quia corruptella consumet hunc mundum: quasi faetidum uito, quasi luem caueo, quasi nociturum relinquo.
- 6.108.1
sed non statim per crucem possunt aliqui credere salutem mundo refusam. adstrue ergo per historiam Graecorum hoc fuisse possibile. sic interdum etiam apostolus suadet incredulis nec uersus refugit poeticos, ut fabulas destruat poetarum. si enim reuocetur in memoriam quod legiones saepe et magnos populos oblatis aliquorum mortibus historiae Graecorum adserant liberatos, si recordentur quod imperatoris filia propter Graecorum exercitus transferendos ad sacrificium sit uocata, si nostrum illud consideremus quia sanguis hircorum et taurorum et cinis uitulae aspersus inquinatos sanctificat ad carnem emundandam, sicut ad Hebraeos scriptum est, si pestilentia regionum aliquibus hominum contracta peccatis unius alicuius morte adseritur esse resoluta, quod aut ratione praeualuit aut dispositione conualuit, quo facilius in crucem domini crederetur, procliue erit ut qui sua negare non possunt nostra confirment.
- 6.109.1
sed quoniam nullus hominum tantus esse potuit, qui totius mundi peccata tolleret, neque Enoch neque Abraham neque Isaac, qui licet morti se obtulerit, seruatus tamen est, quia omnia non poterat abolere peccata — quis enim tantus homo, in quo omnium peccata morerentur? — idcirco non unus e plebe, non unus e numero, sed filius dei a deo patre electus est, qui cum supra omnes esset, pro omnibus se posset offerre. quem mori oportuit, ut cum esset fortior morte, alios liberaret factus inter mortuos sine adiutorio liber, sine adiumento scilicet hominis aut alicuius creaturae liber, a morte, et bene liber, qui seruitutem cupiditatum reppulit, mortis uincla nesciuit.
- 7.1.1
Dico autem uobis uere: sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem, donec uideant regnum dei. semper dominus sicut ad praemia- erigit futura uirtutum atque utilem saecularium rerum docet esse contemtum, ita etiam infirmitatem mentis humanae praesentium remuneratione sustentat. arduum quippe est crucem tollere et animam periculis, morti corpus offerre, negare quod sis, cum uelis esse quod non sis, raroque quamuis excelsa uirtus futuris conmutat praesentia. difficile quippe uidetur hominibus, ut spem periculis emant damnoque praesentium futurae lucrum mercentur aetatis. ergo bonus et moralis magister ne qui desperatione frangatur aut taedio, quoniam uitae dulcis inlecebra constantem quoque mulcet adfectum, continuos uiuendi successus fidelibus pollicetur; frigent enim solacia sub metu mortis magnusque amor uitae aegre blanditias spei cum adpetitae salutis terrore conpensat. non habes igitur quod queraris, non habes quod excuses: arbiter omnium dedit et uh\'tuti praemium et infirmitati remedium, ut praesentibus sustineatur infirmitas, uirtus futuris. si fortis es, contemne mortem; si inbecillus es, fuge. sed nemo potest fugere mortem, nisi uitam sequatur. uita tua Christus est; ipsa est uita, quae mori nescit.
- 7.2.1
itaque si uolumus mortem non timere, stemus ubi Christus est, ut et de nobis dicat: uere sunt aliqui hic stantes. qui non gustabunt mortem. non satis est stare, nisi ubi Christus est stetur; soli enim non queunt gustare mortem qui possunt stare cum Christo. in quo licet ex uerbi ipsius qualitate perpendere ne tenuem quidem sensum mortis habituros qui Christi uideantur meruisse consortia. certe mors corporis libando gustetur, uita animae possidendo teneatur.
- 7.3.1
Sed quid est gustare mortem? ne forte quemadmodum panis uita est ita etiam panis mors sit? sunt enim qui manducant panem doloris; sunt etiam Aethiopum populi, qui acceperunt in escam draconem. absit a nobis uenenum draconis uorare; . habemus enim panem uerum, panem illum, qui descendit e caelo. panem illum manducat qui ea quae scripta sunt seruat. sunt ergo qui mortem non gustent, donec uideant regnum dei. sunt etiam qui mortem non uideant. sicut scriptum est: quis est homo qui uiuet et non uidebit mortem?
- 7.4.1
sed quis est homo qui non moriatur, cum resurrectio nisi mortui esse non possit? quamuis de Enoch et Helia nullam mortem corporis acceperimus et de euangelista Iohanne dominus dixerit: si eum uolo manere, donee uenio, tamen quoniam non de uno Iohanne hic putamus expressum, sed generale de multis hoc esse praeceptum, non hic mors corporis, sed animae denegatur. sunt enim qui mortui uiuant, quoniam sunt qui uiuentes mortui sint, sicut illa quae uiuens mortua est, sicut scriptum est: ueniat mors super eos, et descendant in infernum uiuentes. si ergo uiuus quis in infernum descendit — peccato enim mortis in infernum descendit habitaculum — sunt profecto quibus nec in morte corporis interruptus sit ordo uiuendi, sicut Abraham, Isaac et Iacob, quos uiuere diuinae sententiae auctoritate conperimus, quoniam cum sit deus Abraham, Isaac et Iacob, non utique deus mortuorum est, sed uiuentium. Itaque non de uno, sed de plurimis dicit; neque enim Petrus
- 7.5.1
mortuus est, cui iuxta dominicam sententiam inferi porta praeualere non potuit, nec Iacobus et Iohannes mortui filii, tonitrui, quibus in usum gloriae caelestis adsumtis non praeualent terrena, sed subiacent. esto ergo et tu Petrus, deuotus fidelis pacificus, ut portas ecclesiae aperias, portas mortis euadas. esto filius tonitrui. dicis: quomodo possum esse filius tonitrui? potes esse, si non in terra, sed in pectore Christi recumbas. potes esse filius tonitrui, si te terrena non moueant, sed ipse potius ea quae terrena sunt mentis tuae uirtute concutias. tremat te terra, non capiat; uereatur caro potestatem animi tui et concussa subdatur. eris filius tonitrui, si fueris filius ecclesiae. dicat et tibi de patibulo crucis Christus: ecce mater tua, dicat et ecclesiae: ecce filius tuus; tunc enim incipies esse filius ecclesiae, cum in cruce uictorem uideris Christum. nam qui crucem scandalum putat Iudaeus est, ecclesiae filius non est; qui crucem stultitiam putat Graecus est. ille est autem ecclesiae filius qui crucem triumphum putat, si uocem Christi triumphantis agnoscat.
- 7.6.1
ergo ut scias quia Petrus, Iohannes et Iacobus mortem non gustauerunt, gloriam resurrectionis uidere meruerunt; solos enim tres istos post haec fere uerba in diebus octo adsumsit et duxit m montem. quid est quod iste dicit: in diebus octo post haec uerba? ne forte quia is ()qui uerba Christi audit et credit resurrectionis tempore gloriam Christi uidebit? octaua enim die facta est resurrectio, unde et plerique psalmi in octauam scribuntur. aut forte ut ostenderet nobis quia dixerat quod is, qui propter dei uerbum perdiderit animam suam, saluam faciet eam, quoniam promissa sua in resurrectione restituat.
- 7.7.1
sed Matthaeus et Marcus post dies sex adsumtos hos esse memorarunt. de quo possemus dicere post sex milia annorum - mille enim anni in conspectu dei tamquam dies una —, sed plures quam sex milia conputantur anni et malumus sex dies per symbolum intellegere, quod sex diebus mundi opera sunt creata, ut per tempus opera, per opera mundum intellegamus. et ideo mundi temporibus inpletis resurrectio futura monstratur aut quia is qui supra mundum ascenderit et huius saeculi momenta transcenderit uelut in sublimi locatus futurae resurrectionis fructum exspectabit aeternum.
- 7.8.1
Transcendamus igitur opera mundi, ut possimus faciem ad faciem deum uidere. ascende in montem qui euangelizas Sion. si in montem ascendit qui euangelizat Sion, quanto magis qui Christum euangelizat et Christum in gloriam resurgentem? fortasse enim in corpore eum multi uideant; multi enim secundum carnem cognouimus Christum, nunc autem iam non nouimus.
- 7.9.1
multi cognouimus, quia multi uidimus — uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem —, tres autem soli et tres electi ducuntur ad montem. putarem in tribus mystice genus hominum conprehensum, quia ex tribus filiis Noe genus omne defluxit humanum, nisi electos cernerem. aut fortasse quia soli ex omnibus ad resurrectionis peruenire gratiam qui Christum confessi fuerint merebuntur, quia inpii in iudicium non resurgunt, sed tamquam habito iudicio puniuntur. tres igitur eliguntur qui ascenderent montem, quia et duo eliguntur qui cum domino uiderentur. utrimque sacratus numerus. et hoc fortasse propterea, quia nemo potest resurrectionis uidere gloriam nisi qui integrum mysterium trinitatis incorrupta fidei sinceritate seruauerit. Petrus ascendit, qui claues regni caelorum accepit, Iohannes, cui committitur mater, Iacobus, qui primus solium sacerdotale conscendit.
- 7.10.1
inde apparent Moyses et Helias, hoc est lex et propheta cum uerbo; neque enim lex potest esse sine uerbo neque propheta nisi qui de dei filio prophetauit. et illi quidem fili tonitrui corporali gloria Moysen quoque et Helian speculati sunt, sed etiam nos cotidie uidemus Moysen cum dei filio; uidemus enim legem in euangelio, cum legimus: diliges dominum deum tuum, uidemus Helian cum dei uerbo, quando legimus: ecce uirgo in utero accipiet.
- 7.11.1
Unde bene Lucas addidit quia dicebant excesaum eius quem conpleturus erat in Hierusalem. docent enim te de excessu eius mysteria. et hodie Moyses docet et hodie Helias loquitur et hodie in maiore gloria Moysen uidere possumus. quis enim non potest, quando et populus Iudaeorum eum uidere potuit, immo uidit? uidit enim in gloria faciem Moysi, sed uelamen accepit, sed m montem non ascendit et ideo errauit. qui solum Moysen uidit, dei uerbum simul uidere non potuit.
- 7.12.1
reuelemus igitur nos faciem nostram, ut reuelata facie gloriam dei speculantes in eandem imaginem reformemur. ascendamus in montem, deprecemur dei uerbum, ut in specie et pulchritudine sua appareat nobis et confortetur et prospere procedat et regnet. et haec enim mysteria sunt et referuntur altius; etenim pro tua. possibilitate tibi uerbum aut minuitur aut crescit, ac nisi altioris prudentiae cacumen ascendas, non tibi apparet sapientia, non tibi apparet mysteriorum cognitio, non tibi apparet quanta sit gloria, quanta sit species in dei uerbo, sed dei uerbum quasi quodam apparet m corpore non habens suam speciem neque decorem et apparet quasi homo in plaga, qui ferre possit infirmitates nostras, apparet tibi quasi quidam sermo natus ex homine litterarum opertus inuolucris, uirtute spiritus non refulgens. sed si, dum hominem consideras, de uirgine credas esse generatum et paulatim adspiret fides quod de spiritu dei natus sit, incipis montem ascendere. si in cruce positum triumphantem de morte uideas, non peremtum, si uideas quod terra tremuit, sol refugit, tenebrae offusae sunt oculis perfidoi*um, monumenta aperta sunt, mo]\'tui resurrexerunt, ut esset indicio quia gentilis populus, qui mortuus erat deo, tamquam reseratis corporis sui tumulis infuso crucis lumine resurrexit, si hoc uideas mysterium, in excelsum ascendisti montem, alteram uerbi gloriam cernis.
- 7.13.1
Uestimenta eius alia deorsum sunt, alia sursum. et fortasse uestimenta uerbi sermones sunt scripturarum et quaedam intellectus indumenta. diuini, quia sicut ipse Petro et Iohanni et Iacobo in altera specie apparuit et uestitus eius albus refulsit, ita et oculis tuae mentis iam diuinarum lectionum sensus albescit. fiunt igitur uerba diuina sicut nix, uestimenta uerbi candida nimis, qualia fullo super terram facere non potest.
- 7.14.1
quaeramus hunc fullonem, quaeramus hanc niuem. legimus ad uillam fullonis ascendisse Esaiam. quis est iste fullo nisi forte ille qui delicta nostra lauare consueuit? denique ipse dixit: si fuerint delicta uestra sicut phoenicium, ut niuem dealbabo. quis est iste fullo nisi qui indumenta nostri intellectus indumenta uirtutum ablutis maculis corpora.Hbus soli solet offerre diuino?
- 7.15.1
audiui etiam, ut ad redarguendos eos de contrariis sumamus exemplum, t duorum prudentium facundiam niui et apibus conparasse. inueni quoque dixisse Dauid: quam dulcia faucibus meis uerba tua, super mel et fauum ori meo! et infra: lucerna pedibus meis uerbum tuum, domine, et lux semitis meis. uerbum dei lux est, uerbum dei nix est. super mel quoque et fauum est dei uerbum, quod ore diuino melle dulcior fluxit oratio, et perspicua niuis ritu mollioribus cadunt uerba sententiis. uere hic solus sermo niuibus conparandus, qui de caelo missus in terras ieiuna nostrorum arua pectorum fecundauit. quod non usurpatorie praesumtum. sed ei lectionis serie deriuatum deus ipse testatur dicens: exspectetur sicut pluuia eloquium meum et descendant uelut ros uerba mea, sicut imber super gramen et sicut nix super faenum.
- 7.16.1
utinam, domine Jesu, mens mea pluuiae tuae umore uiridescat. utinam terram meam niuis istius candore respergas, ne praepropero calore uernantis corporis arua luxurient, sed potius fotu niuali semina uerbi caelestis pressa fecundent! nix cum cadit, aues caeli ubi inhabitent non habent et laetior solito tritici prouentus exuberat.
- 7.17.1
Uidit hanc gratiam Petrus, uiderunt et qui cum illo erant, et licet somno grauati fuissent. premit enim inconprehensibilis splendor diuinitatis nostri corporis sensus. nam si solis radium e regione oculorum contuentium corporea nequit acies sustinere, quomodo dei gloriam humanorum ferret corruptela. membrorum? eoque purior et subtilior exhausta concretione uitiorum corporis habitus in 1\'esun\'ectione formatur. et fortasse ideo grauati somno erant, ut resurrectionis uiderent speciem post quietem. itaque euigilantes uiderunt maiestatem eius; nemo enim nisi uigilans gloriam uidet Christi. delectatus est Petrus, et quem saeculi huius inlecebrosa non caperent, gratia resurrectionis inlexit.
- 7.18.1
bonum est inquit nos hic esse — hinc et ille: dissolui enim et cum Christo esse multo melius — nec laudasse contentus non solum adfectu sed etiam factorum deuotione praestantior ad exaedificanda tabernacula tria inpiger operarius conmunis obsequii ministerium pollicetur. et quamuis nesciret quid diceret, tamen pollicebatur officium, quo non inconsulta petulantia, sed praematura deuotio fructus pietatis adcumulat. nam quod ignorabat condicionis fuit, quod promittebat deuotionis. sed non capit humana condicio in hoc corruptibili, in hoc mortali corpore facere tabernaculum deo. siue in animo siue in corpore siue alio aliquo loco fuge quaerere quod non licet scire. si Petrus nesciuit, quemadmodum tu potes scire? si nesciuit ille qui promisit et qui corporis terminos magnitudine animi nesciebat, quemadmodum scire nos possumus desidia. quadam mentis intra praesaeptum carnis inclusi? denique placuit tanta deuotio deo.
- 7.19.1
Et inter haec uerba facta est nubes et obumbrauit. eos. diuini spiritus est obumbratio ista, quae non caligat affectibus hominum, sed reuelat occulta. quae etiam alio conperta est loco dicente angelo: et uirtus altissimi obumbrabit tibi. cuius profectus ostenditur audita. dei uoce dicentis: hic est filius meus dilectus, ipsum audite, hoc est:
- 7.20.1
non Helias filius, non Moyses filius, sed hic est filius, quem solum uidetis; recesserant enim illi, ubi coepit dominus designari. uides hanc non solum incipientium, sed etiam perfectorum, immo etiam caelestium fidem esse perfectam filium dei scire. sed quoniam haec iam supra diximus, cognosce nubem istam non fumigantium esse montium nebuloso umore concretam et coacti aeris caliginem piceam, quae caelum tenebrarum horrore subtexat, sed lucidam nubem, quae nos non pluuialibus aquis et umentis adluuione imbris inmadidet, sed de qua mentes hominum uoce dei omnipotentis emissa fide ros rign-mt.
- 7.21.1
et dum fit uox, inuentus est lesus solus. itaque cum tres essent, unus est factus. tres in principio uidentur, unus in fine; perfecta enim fide unum sunt. denique hoc etiam dominus patrem orat, ut omnes unum simus. nec solum Moyses et Helias in Christo unum sunt, sed etiam nos unum corpus Christi sumus. ergo et illi tamquam recipiuntur in Christi corpus, quia et nos unum erimus in Christo Iesu, aut fortasse quia lex et prophetae ex uerbo, quae autem ex uerbo coeperunt in uerbo desinunt; finis enim legis est Christus ad iustitiam omni credenti.
- 7.22.1
Uulpes foueas habent et uolucres caeli nidos, ubi requiescant; nam filius hominis non habet ubi caput M suum reclinet. non uidetur conuenire rationi, ut simplicem fidelemque istum arbitremur qui domini dignatione respuitur, cum indefessi famulatus obsequium spopondisset, sed dominus non obsequiorum speciem, sed puritatem quaerit adfectus. denique supra ait: quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
- 7.23.1
quo loco dominus simplicitatem sine adrogantia docet, caritatem sine inuidia, deuotionem sine iracundia esse debere; nam et pueri mens prouect.ioris adfectu recipienda suadetur, quia, dum puer nihil sibi uindicat, formam uirtutis exsequitur et, si rationem nescit, culpam ignorat. tamen quia plerisque non uirtus, sed infirmitas uidetur sine ratione simplicitas, ut tu ueram recipias admoneris, id est ut exsequaris industria munus naturae.
- 7.24.1
et ideo ait: quicumque receperit puerum istum in nomine meo me recipit. et qui me recipit recipit eum qui me misit. qui enim imitatorem Christi recipit Christum recipit et qui imaginem dei receperit, recipit deum. sed quia imaginem dei non poteramus uidere, facta est ad nos per incarnationem uerbi praesentia, ut conciliaretur nobis quae supra nos est diuinitas.
- 7.25.1
quod autem propensius studio caritatis Iohannes plurimum diligens et ideo redamatus plurimum excludendum putat a beneficio eum qui non utatur obsequio, recte non reprehenditur. sed docetur; non reprehenditur, quia amore faciebat, docetur, ut nouerit infirmorum esse firmorumque distantiam. et ideo dominus etsi fortiores remuneratur, tamen non excludit infirmos.
- 7.26.1
Sinite eos et nolite prohibere; qui enim non est aduersum uos pro uobis est. bene, domine; nam et Ioseph et Nicodemus occulti discipuli propter metum in tempore tamen suum tibi officium non negarunt. sed tamen quia alibi dixisti: qui non est mecum aduersum me est et qui mecum non colligit dispergit, aperi nobis, ne uideatur esse contrarium. et puto quia si quis mentium consideret scrutatorem, dubitare non debeat uniuscuiusque factum mente discerni. denique alii dicit: sequere me, alii: uulpes foueas habent. ille cogitur, iste remouetur, ut scias quia deuotus admittitur, indeuotus excluditur.
- 7.27.1
quod uero discipulos increpauit quia ignem supra eos descendere gestiebant qui non receperant Christum, ostenditur nobis non semper in eos qui peccauerint uindicandum. quia nonnumquam amplius prodest clementia tibi ad patientiam, lapso ad correctionem. denique Samaritani citius crediderunt. a quibus hoc loco ignis arcetur. simul disce quia recipi noluit ab his quos sciebat non simplici mente conuersos; nam si uoluisset, ex indeuotis deuotes fecisset. cur autem non receperint eum, euangelista ipse memorauit dicens: quia facies eius erat euntis in Hierusalem. discipuli autem recipi intra Samariam gestiebant, sed deus quos dignatur uocat et quem uult religiosum facit. nec discipuli peccant qui legem sequuntur; sciebant enim et Phinees reputatum ad iustitiam quia sacrilegos interemerat, et ad preces Heliae ignem descendisse de caelo, ut prophetae uindicaretur iniuria. sed uindicetur qui timet. uindictam non quaerit qui non timet. simul ostenditur nobis in apostolis fuisse merita prophetarum, quando eandem sibi potestatem, quam propheta magnus emeruit, inpetrandi iure praesumunt. et bene praesumunt quia ad sermonem suum ignis de caelo descenderit, quoniam sunt filii tonitrui.
- 7.28.1
dominus autem mire omnia. nec illum temere se offerentem recipit nec in hos indeuote dominum refutantes proprium conmouetur, ut ostenderet quia non habet ultionis studium perfecta uirtus nec ulla sit iracundia, ubi plenitudo est caritatis nec excludenda infirmitas, sed iuuanda. procul a religiosis indignatio, procul a magnanimis cupiditas ultionis, procul etiam a prudentibus inconsiderata coniunctio et incauta simplicitas. unde et isti dicitur: uulpes foueas habent nec obsequium eius admittitur cuius non probatur officium. circumspectum etenim fidei esse debet hospitium, ne dum infidelibus nostrae domus interna reseramus, in alienae perfidiae casses inprouida credulitate labamur.
- 7.29.1
Sed ne illud inprouide praetensse uidea.mur, cur hic eos qui possunt per manus inpositionem inmundis imperare spiritibus in nomine Iesu neget esse prohibendos, secundum Matthaeum autem dicat his: non noui uos. discedite a me omnes operaii iniquitatis, aduertere debemus non esse distantiam sensus sententiarumque discordiam, sed illud censeri eo quod non solum officia in clerico, sed etiam uirtutis opera requirantur tantumque esse Christi nomen, ut etiam parum sanctis opituletur ad praesidium, etsi non opituletur ad gratiam. unde nemo iactare se debet nec purgati hominis sibi gratiam uindicare, in quo aeterni nominis uirtus, non aliqua possibilitas humanae fragilitatis operata sit; non enim merito tuo diabolus, sed odio sui uincitur.
- 7.30.1
quod potest homo, sinceram exhibeat fidem et obseruantiam mandatorum religiosa mente custodiat, ne dicatur ei: uulpes foueas habent. fallax quippe animal et insidiis semper intentum rapinam fraudis exercet. nihil tutum, nihil otiosum, nihil patitur esse securum, quod inter ipsa hospitia hominum praedam requirat.
- 7.31.1
haereticis autem uulpes conparat. denique cum gentes uocet, haereticos excludit; uulpes enim plenum fraudis est animal foueam parans et in fouea semper latere desiderans. ita sunt haeretici, qui domum sibi parare non norunt, sed circumscriptionibus suis alios decipere conantur. Iacob domum habitat, haereticus in fouea est, ut fraudulenta uulpis gallinae illi euangelicae dolum semper intendens, de qua scriptum est: quotiens uolui congregare filios tuos sicut gallina pullos suos, et noluisti? ecce relinquetur domus uestra deserta. merito ergo foueas habent, quia domum quam habuerant perdiderunt. hoc animal neque mansuescit umquam, unde et apostolus ait: haereticum post unam correptionem deuita, neque ulli usui est aut cibo utile; non enim de hoc dicit Christus: meus cibus est. ut faciam uoluntatem patris mei, qui in caelo est. quin etiam has a fructibus suis relegat dicens: capite nobis uulpes pusillas exterminantes uineas, hoc est quae minorem uineam, non maiorem exterminent. et ideo Samson ad caudas earum faces ligauit et dimisit in messes alienigenarum, eo quod haeretici fructus incendere conentur alienos latratibus magis sonori quam uocibus expoliti — qui enim uerbum negat nec uocem habet — ad praesens ore libero, sed in futurum fine iam uincto caudae facibus significantes sui finis incendium.
- 7.32.1
uolucres quoque caeli, quae frequenter ad nequitiae spiritalis similitudinem deriuantur, ueluti nidos quosdam struunt in pectoribus improborum, et ideo filius hominis, quia abundauit iniquitas, non habet ubi caput suum reclinet. etenim dominante uersutia cum simplicitati locus nullus sit, nulla potest in affectibus singulorum diuinitatis esse possessio. caput enim Christi deus est, . qui ubi mentem probarit innoxiam, supra ipsam quodammodo uim suae maiestatis reclinat, quod esse uidetur indicio quia profusior quaedam gratia bonorum pectoribus inseratur.
- 7.33.1
Itaque ut aduertas deum non cultus aspernaDtem esse, sed fraudis, qui repudiauerat fraudulentum eligit innocentem dicens: sequere me. sed hoc dicit ei cuius patrem iam sciebat mortuum, illum utique patrem, de quo dictum est illi: obliuiscere domum patris tui. uide igitur quia dominus quos miseratur etiam inprudentes aduocat et postulanti paternae ueniam sepulturae respondit:
- 7.34.1
sine mortui sepeliant mortuos suos. tu autem uade adnuntia regnum dei. itaque cum religiosum humandi acceperimus officium, quemadmodum hic paterni quoque funeris sepultura prohibetur nisi ut intellegas humana posthabenda diuinis? bonum studium. sed maius inpedimentum; nam qui partitur studium deriuat affectum, qui diuidit curam differt profectum. ergo prius obeunda quae maxima; nam et apostoli, ne occuparent studium disputandi,
- 7.35.1
ministros pauperibus ordinarunt et ipsis, cum a domino mitterentur, neminem in uia salutare praescriptum est, non quo beniuolentiae displiceret officium, sed quo persequendae deuotionis intentio plus placeret. quomodo autem mortui sepelire mortuos possunt nisi geminam hic intellegas mortem, unam naturae, alteram culpae? est etiam mors tertia, in qua peccato morimur, deo uiuimus sicut Christus. qui peccato mortuus est; quod enim mortuus est peccato mortuus est semel, quod autem uiuit uiuit deo.
- 7.36.1
Una est igitur mors, qua copula corporis et animae separatur, non formidabilis, non timenda, cum discessio quaedam nostri uideatur esse. non poena, non metuenda fortibus. desideranda sapientibus, miseris expetenda, de qua dictum est: quaerent homines mortem et non inuenient eam.
- 7.37.1
est et alia, quae saecularium adferat interitum uoluptatum, in qua non natura. sed delicta moriuntur. hanc mortem subimus consepulti in baptismo et mortui cum Christo ab elementis huius mundi, cum actus patimur prioris obliuia. hanc mortem mori uoluit, cum prophetaret, Balaam, ut deo uiueret, et ideo dixit: moriatur anima mea in animis iustorum et fiat semen meum ut semen eorum.
- 7.38.1
est et tertia mors. quando Christus, qui est uita nostra, nescitur; scire autem Christum uita est sempiterna, quae nunc iustis praesto est in umbra, in futurum autem erit faciem ad faciem; spiritus enim ante faciem nostram Christus dominus, de quo dixit: in umbra eius uiuemus in gentibus. in umbra alarum eius sperauit Dauid, in umbra eius concupiuit et sedit ecclesia.
- 7.39.1
si tantum, domine Iesu, confert umbra tua, quantum utique ueritas adferet? quemadmodum uiuemus, quando iam non erimus in umbra, sed in ipsa uita? nunc enim uita nostra abscondita est cum Christo in deo; cum autem Christus apparuerit, uita nostra, tunc et nos inquit cum eo apparebimus in gloria. dulcis illa uita est, quae non habet mortem; haec enim uita corporis habet mortem sorte naturae, quae plerumque etiam desideratur. habet etiam ipsa anima plerumque mortem labe peccati — anima enim quae peccat ipsa morietur — cum autem firmitate beatitudinis roborata coeperit obnoxia non esse peccato, iam non erit mortalis, sed uitam carpet aeternam.
- 7.40.1
Ad hanc uitam, fratres, festinemus, maesti in saeculo, quia peregrinamur a domino; qui enim non peregrinatur a corpore peregrinatur a domino. multo autem melius dissolui a corpore et adhaerere deo, ut et nos unum simus aput omnipotentem deum et unigenitum dei filium uideamus per resurrectionis gloriam in naturae claritatem adsumti et inuiolabili concordia animorum foedere sempiterno unitatem diuturnae pacis imitati, ut conpleatur id quod de -nobis dei filius patri orando promisit. ut et ipsi unum sint, sicut et nos unum sumus.
- 7.41.1
non ergo patrii funeris sepultura prohibetur, sed necessitudini generis diuinae religionis pietas antefertur; illud consortibus relinquitur, hoc mandatur electis. aut quia sepulchrum patens guttur est inpiorum, memoria eorum abolenda praescribitur quorum simul cum corpore meritum occidit, nec reuocatur ab officio patris filius, sed fidelis a perfidi communione secernitur.
- 7.42.1
est enim propria quaedam sepultura iustorum, qualis illa de qua dictum est: haec enim mittens hoc unguentum in corpus meum ad sepeliendum me fecit, et ideo qui bona fide in se sepelit Christum. ut cum eo resurgat, diaboli perfidiam in se sepelire non debet.
- 7.43.1
est et illa prophetica, ut supra sepulchra maiorum quaedam ponamus, quae lector agnoscis, infidelis intellegere non debet, non quo cibus imperetur aut potus, sed sacrae oblationis ueneranda communio reueletur. non ergo interdictum est muneris, sed religionis mysterium conmunionem nobis cum gentilibus mortuis non futuram; nam cum sacramenta uiuorum sint, non uidentur mortui qui habent uitam.
- 7.44.1
ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos. ad LXX discipulos dicit hoc, quos designauit et misit binos ante faciem suam. qua ratione binos misit? quia bina missa. sunt animalia in arcam, hoc est cum mare femina, inmunda per numerum, sed mundata ecclesiae sacramento. quod conpletum est oraculo, quod Petrus sanctus accepit dicente sibi sancto spiritu: quod deus mundauit tu conmune ne dixeris. et aduertit dictum esse de gentibus, qui corporeae magis generationis successionem quam spiritalis gratiae sequebantur. hos mundauit dominus et passionis suae fecit heredes.
- 7.45.1
mittens ergo discipulos in messem suam, quae licet uerbo dei insita tamen culturae laborem et sollicitum munus operari requirebat, ne aues caeli sparsa semina dissiparent, ait: ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos.
- 7.46.1
contraria sunt ista sibi animalia, ut alia ab aliis deuorentur. sed bonus pastor lupos gregi suo timere non nouit, ideoque isti discipuli non in praedam, sed ad gratiam diriguntur; sollicitudo enim pastoris boni efficit, ut lupi in agnos audere nihil possint. mittit ergo agnos inter lupos, ut conpleretur illud: tunc lupi et agni simul pascentur.
- 7.47.1
Et quoniam proxime de uulpe nobis non ingratus tractatus euasit, si iudicium uestrum fidele in figura minusculi animantis expertus sum, praesumo quod profunda mysteria, quae luporum specie uelantur, studiorum uestrorum possim aperire suffragio. in specie uulpium haereticos significari supra expressimus, qui promittunt nomine quod Christum sequantur, sed studio fraudis abiurant. hos non suscipit dominus. sed a suo nido arcet et prohibet. lupi quid significare uideantur debemus aduertere.
- 7.48.1
bestiae nempe sunt quae insidiantur ouilibus, circa pastorales uersantur casas, habitacula domorum intrare non audent, somnum canum, absentiam aut desidiam pastoris explorant, ouium guttur inuadunt, ut cito strangulent. feri et rapaces idemque natura corporis rigidiores, ut se facile non possint inflectere, inpetu quodam suo feruntur et ideo saepe luduntur. tum praeterea si quem priores hominem uiderint, uocem eius quadam naturae ui feruntur eripere: si autem homo prius eos uiderit, exagitare memoratur. et ideo cauendum mihi est ne, si in hodierno tractatu spiritalium mysteriorum gratia non potuerit refulgere, lupi me prius uidisse credantur et sollemne uocis extorsisse suffragium.
- 7.49.1
nonne lupis istis haeretici conparandi sunt, qui insidiantur ouilibus Christi, fremunt circa caulas nocturno magis tempore quam diurno? semper enim perfidis nox est, qui lucem Christi scaeuae nebulis interpretationis obducere et quantum in ipsis est fuscare conantur. uersantur ergo circa caulas, stabula tamen Christi intrare non audent et ideo non sanantur, quia in stabulum suum non uult eos Christus inducere, in quo curatus est ille qui de Hierusalem descendens incidit in latrones. quem uulneribus adligatis, infuso oleo et uino inponens in iumentum suum Samaritanus ille duxit in stabulum et sanandum stabulario dereliquit. non accipiunt ergo medicinam qui medicum non requirunt; si enim requirerent, non derogarent.
- 7.50.1
explorant pastoris absentiam et ideo pastores ecclesiarum uel necare uel in exilium agere contendunt, quia praesentibus pastoribus oues Christi incursare non possunt. spoliare ergo gregem domini raptores conantur, qui corporea quadam mentis intentione duri ac rigidi nequaquam solent a suo errore deflectere. et ideo apostolus ait: haereticum hominem post unam correptionem deuita sciens quia subuersus est qui eiusmodi est. hos scripturae uerus interpres Christus inludit, ut inanes suos in uanum effundant inpetus et nocere non possint.
- 7.51.1
qui si quem uersuta disputationis suae circumscriptione praeuenerint, faciunt ommutescere; mutus est enim qui uerbum dei non eadem qua est gloria. confitetur. caue ergo ne tibi uocem tollat haereticus, si prior eum non ipse deprehenderis. serpit enim, dum latet eius perfidia; si autem conmenta inpietatis eius agnoueris, iacturam piae uocis timere non poteris. caue igitur uersutae disputationis uenena; animam petunt, guttur inuadunt, uitalibus \'}\' adfigunt. graues sunt morsus haereticorum, qui ipsis grauiores et rapaciores bestiis nullum auaritiae finem inpietatisque nouerunt.
- 7.52.1
Nec uos moueat quod formam praetendere uidentur humanam; etsi foris homo cernitur. intus bestia fremit. et ideo eos lupos esse non dubium est iuxta domini Iesu diuinam sententiam, qui ait: adtendite uobis a falsis prophetis, qui ueniunt ad uos in uestitu ouium, intus autem sunt lupi rapaces. ex fructibus eorum cognoscetis eos. si quis ergo specie mouetur, fructum interroget. audis aliquem sacerdotem dici, rapinas eius cognoscis: uestitum ouis habet, facta praedonis: tons ouis, intus lupus est qui modum non habet rapinarum, qui tamquam in nocte Scythico membra duratus gelu, cruentus ora circumuolat quaerens quem deuoret. nonne uobis uidetur lupus, qui humanae necis insaturabilis cruditate fidelium morte populorum rabiem suam desiderauit explere?
- 7.53.1
ululat iste, non tractat qui negat uocis auctorem et sacrilego sermone bestiale murmur interstrepit, qui non confitetur tetur dominum Iesum aeternae praesulem uitae. audiuimus eius ululatus, cum in orbem gladius mitteretur. dentes asperos, ora tumida praeferebat et putabat quod uocem omnibus abstulisset. quam solus amiserat. et ideo ut hos lupos effugere possimus, docet dominus quid sequamur dicens:
- 7.54.1
nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta. quid sit sacculum non esse portandum alibi euidenter expressit; scripsit enim Matthaeus quoniam dixit ad discipulos dominus: nolite possidere aurum neque argentum. si prohibemur aurum possidere, quid eripere, quid auferre? si quod habeas donare praeciperis, quemadmodum congeris quod non habeas? qui, praedicas non furandum furaris? qui dicis non moechandum moecharis? qui exsecraris idola sacrilegium facis? qui in legegloriarisper praeuaricationem legis deum inhonoras? nomen enim dei per uos blasphematur.
- 7.55.1
non sic apostolus Petrus, qui primus dominicae exsecutor sententiae, ut ostenderet non in uacuum domini effusa mandata, cum posceretur a paupere, ut ei aliquid pecuniae largiretur, ait: argentum atque aurum non habeo. ille gloriatur quod non habeat argentum atque aurum, uobis pudori est minus adhuc habere quam cupitis? est ergo et pauperies gloriosa, quia est et beata paupertas, sicut scriptum est: beati pauperes spiritu; tamen non tam hoc gloriatur Petrus quod argentum et aurum non habeat quam quod seruet domini mandatum, qui praecepit: nolite aurum possidere, hoc est dicere: uides me Christi esse discipulum et aurum a me requiris? aliud nobis multo pretiosius auro donauit, ut in nomine eius operemur. itaque non habeo quod non dedit. sed quod dedit habeo: in nomine domini Iesu surge et ambula.
- 7.56.1
sicut ergo qui horrea uult congerendis aedificare frumentis dominicae sententiae auctoritate reprehenditur, ita E qui sacculum uult auro parare condendo naeuum reprehensionis incurrit.
- 7.57.1
Non peram neque calciamenta. utrumque de corio mortui animantis confici solet; nihil autem in nobis dominus Iesus mortale uult esse. denique ad Moysen dicit: solue calciamentum pedum tuorum; locus enim in quo stas terra sancta. est. mortale igitur atque terrenum calciamentum iubetur soluere, cum mitteretur ad populum liberandum; huius enim minister muneris timere nihil debet nec a suscepto officio mortis periculo retardari. ipse etenim cum defensionem fratrum, hoc est Iudaeorum, uoluntarius recepisset, calumniae terrore reuocatus est ab incepto et fugit ex Aegypto. et ideo cum dominus adfectum eius probasset, condicionem autem uidisset infirmam, animi eius mentisque uestigium mortalibus uinculis censuit exuendum.
- 7.58.1
quod si quem mouet, qua ratione in Aegypto calciati iubentur edere agnum, apostoli autem sine calciamentis ad praedicandum euangelium diriguntur, is considerare debet, quia in Aegypto positus debet adhuc morsus cauere serpentis — multa enim uenena in Aegypto — et qui in typo pascha celebrat patere potest uulneri, qui autem minister est ueritatis hebetat uenena, non trepidat. denique momordit Paulum uipera in Melita insula. et uidentes pendentem de manu eius uiperam incolae loci illius putabant eum esse moriturum, sed ubi inoffensum stare uiderunt, deum esse dicebant, cui uenenum nocere non poterat. et ut scias hoc uerum esse, ipse dominus ait: ecce dedi uobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem uirtutem inimici et nihil uobis nocebunt.
- 7.59.1
Non uirgas in manu iubentur tollere apostoli; sic enim Matthaeus scribendum putauit. quid est uirga nisi prae. ferendae potestatis insigne et ulciscendi instrumentum doloris? ergo humilis domini — in humilitate enim iudicium eius sublatum est - humilis inquam domini praeceptum discipuli eius humilitatis officiis exsequuntur; eos enim misit ad seminandam fidem, qui non cogerent, sed docerent nec uim potestatis exsererent, sed doctrinam humilitatis adtollerent quo loco humilitati putauit etiam patientiam copulandam, quia ipse quoque iuxta testimonium Petri, cum malediceretur, non remaledixit, cum percuteretur, non repercussit. hoc est ergo dicere: imitatores mei estote, ultionis studia deponite, insolentias uerberantum non iniuriae relatione, sed magnanimitate patientiae uerberate. nemo ipse debet quod in alio reprehendit imitari; grauiora contumacibus mansuetudo uulnera. refert. hoc pugno repercussit dominus uerberantem dicendo: qui te percutit in maxilla, praebe ei et alteram. fit enim ut iudicio suo ipse se damnet et quodam stimulo sui conpungatur affectus qui relatam sibi sedulitatem pro iniuria quam fecit aduerterit.
- 7.60.1
habet tamen quos et cum uirga apostolos miserit, sicut Paulus testificatur dicens: quid uultis? in uirga ueniam ad uos an in caritate spirituque mansuetudinis? hanc uirgam etiam Timotheo dedit apostolus dicens: argue obsecra increpa. aut fortasse ante passionem domini, quae nutantium populorum corda firmauit necessaria sola fuerit mansuetudo, post passionem correptio. certe mulceat dominus, increpet Paulus; suadeat qui potest etiam pectora dura mollire, arguat qui non potest uniuersa suadere. uirgam igitur Paulus ex doctrina legis adsumserat. legerat enim: qui parcit baculo odit filium suum. legerat etiam quia agnum manducantes baculum in manibus habere praecepto prophetico iubebantur. et ideo dominus in ueteri testamento ait: uisitabo in uirga iniquitates eorum: in nouo autem se ipsum obtulit, ut ignosceret uniuersis dicens: si me quaeritis, sinite hos abire. et alibi habes quia cum apostoli ignem de caelo petere uellent, ut consumeret Samaritanos, qui Iesum dominum intra ciuitatem suam recipere noluerunt, conuersus increpauit illos et ait: nescitis cuius spiritus estis; filius enim hominis non uenit animas hominum perdere, sed saluas facere.
- 7.61.1
perfectiores ergo sine uirga diriguntur, infirmiores cum baculo manducant. sed et Paulus uirgam quidem minatur, sed in spiritu mansuetudinis uisitat delinquentes. denique ut scias mitem esse doctorem, eorum ipsorum quos arguit consulit uoluntatem. quid uultis? inquit in uirga ueniam ad uos an in caritate spirituque mansuetudinis? semel uirgam dixit, bis mitiora sub iecit adiciens mansuetudinem caritati. prius tamen minitatus est, sed exhibuit mansuetudinem; nam in secunda epistula ad eosdem Corinthios scribens ait: testem deum inuoco in animam meam, quod parcens uobis non ueni Corinthum. audi qua ratione putauerit esse parcendum: ne iterum inquit in tristitia uenirem ad uos. abiecit uirgam et adfectum caritatis adsumsit.
- 7.62.1
Et neminem salutaueritis in uia. fortasse quibusdam hoc durum et superbum nec mansueti et humilis domini praecepto conuenire uideatur, quod ille qui etiam accubitionis loco praecepit esse cedendum hoc loco mandet discipulis: neminem salutaueritis in uia, cum iste conmunis sit usus gratiae. sic inferiores superiorum sibi fauorem conciliare consuerunt, gentiles quoque cum Christianis habent huiusmodi officiorum conmercia. quomodo dominus hunc usum humanitatis auellit?
- 7.63.1
sed considera non hoc solum esse: neminem salutaueritis, sed non frustra additum in uia. denique et Helisaeus, cum mitteret seruum suum, ut baculum eius poneret supra corpus pueruli defuncti, mandauit ei, ne in uia aliquem salutaret; festinato enim iubebat eum contendere, ut celebrandae resur rectionis exsequeretur officium, ne confabulatione alicuius obuii mandato reflecteretur a munere. ergo et hic non salutationis sedulitas aufertur, sed obstaculum inpediendae deuotionis. aboletur, ut quando diuina mandantur, paulisper sequestrentur humana. pulchra est salutatio, sed pulchrior quo maturior exsecutio diuinorum, quae per moram saepe traxit offensam. ideo autem et honesta prohibentur, no sollemnis gratia obrepat et officii inpediat ministerium.
- 7.64.1
cuius mora culpa sit. iam illud uirtus alia, ne de domo ad domum quis uaga facilitate demigret, ut seruemus etiam hospitali in amore constantiam nec coalitam amicitiae necessitudinem facile resoluamus, pacis praeferamus nuntium, ut ipse primus ingressus pacis benedictione celebretur, cibo potuque oblato oportere nos esse contentos, uexilla fidei non premenda et regni caelestis euangelium praedicandum, excutiendum de pedibus puluerem, si quis recipiendos ciuitatis hospitio non putauerit.
- 7.65.1
Docet etiam grauiori poenM obnoxios fore qui euangelium non sequendum quam qui legem iudicauerint esse soluendam, eo quod Tyrus et Sidon, si tanta operationum caelestium uidissent miracula, non despexissent remedium paenitentiae. istam quoque uel afluentiam uel insolentiam saecularem neque caelesti muneri conparandam neque rursus sine remedio derelinqui, cum unicuique sit subsidium paenitendi. postremo aperit caeleste mysterium, quod placuerit deo ut paruulis magis quam prudentibus istius mundi suam gratiam reuelaret. quod apostolus Paulus stilo pleniore digessit dicens: nonne stultam fecit deus sapientiam huius mundi? nam quoniam in dei sapientia non cognouit hic mundus per sapien tiam deum, placuit deo per stultitiam prae- dicationis saluos facere credentes.
- 7.66.1
paruulum ergo acci- piamus, qui se exaltare non nouerit et faleratis sermonibus artem suae iactare prudentiae, quod philosophi plerique faciunt. paruulus erat qui dixit: domine, non exaltaui cor meum neque elati sunt oculi mei neque ingressus sum in magnis neque in mirabilibus super me. et ut scires paruulum hunc non aetate, non sensu fuisse, sed humilitate sui et quadam declinatione iactantiae, addidit: sed exaltaui animam meam. uides quam excelsus fuerit hic paruulus, quanto uirtutum sublimis uertice? tales nos paruulos uult esse apostolus, cum dicit: si quis uidetur sapiens esse inter uos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens; sapientia enim huius saeculi stultitia est aput deum.
- 7.67.1
Pulcherrimus conectitur de fide locus, quando omnia sibi tradita dicit a patre suo. cum omnia legis, omnipotentem agnoscis, non decolorem, non degenerem patris; cum tradita legis, filium confiteris, cui per naturam omnia unius substantiae iure sint propria, non dono conlata per gratiam. addidit: nemo M scit quis est filius nisi pater et quis est pater nisi filius et cui uoluerit filius reuelare.
- 7.68.1
quem locum in his quos de fide scripsi libellis memini non esse praeteritum. ut scias autem quia sicut filius patrem quibus uult reuelat etiam pater reuelat quibus uult filium, audi dicentem ipsum dominum Iesum, cum laudaret Petrum quod eum filium dei esse confessus sit: beatus es. Simon Bar Iona, quia non caro et sanguis reuelauit tibi, sed pater meus, qui in caelis est.
- 7.69.1
adhaeret his lectio, qua eiponuatnr hi qui sibi legis periti 1427 uidentur, qui uerba legis tenent, uim legis ignorant. et ex ipso primo legis capitulo docet esse legis ignaros probans quod in principio statim lex et patrem et filium praedicauerit, incarnationis quoque dominicae adnuntiauerit sacramentum dicens: diliges dominum deum tuum et: diliges proximum tuum sicut te ipsum.
- 7.70.1
unde dominus ait ad legis peritum: hoc fac et uiues. at ille qui nesciret proximum suum, quia non credebat in Christum, respondit: quis est meus proximus? itaque qui Christum nescit, nescit et legem. quomodo enim potest scire legem, cum ueritatem ignoret, cum lex adnuntiet ueritatem?
- 7.71.1
Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho. ut eum locum qui propositus est nobis planius possimus absoluere, ueterem ciuitatis Hiericho repetamus historiam. meminimus itaque quod Hiericho, sicut legimus m libro qui inscribitur Iesu Naue, magna ciuitas fuerit muralibus saepta parietibus, quae non ferro peruia, non arieti possit esse penetrabilis; in ea Rahab habitasse meretricem, quae exploratores quos direxit Iesus hospitio recepit, consilio struxit, postulantibus ciuibus abisse respondit, abscondit in tecto et, ut se suosque urbis excidio posset eripere, coccum in fenestra ligauit; urbis autem ipsius inexpugnabiles muros septem tubarum sacerdotalium sono et populi iubilantis ululatu consono conruisse.
- 7.72.1
uidete quemadmodum unusquisque proprium seruet officium: explorator excubias, mysterium meretrix, fidem uictor, religionem sacerdos. hi periculum pro laude non metuunt, illa susceptos nec in periculis prodit, iste sollicitus fidem magis seruare quam uincere meretricis prius mandat salutem quam excidium ciuitatis; religionis autem insignia arma sunt sacerdotis. iam illud quis non plenum putet esse miraculi, quod ex tota urbe nemo seruatus est nisi quem meretrix liberauit:\' haec simplicis historia ueritatis est.
- 7.73.1
quae si altius consideretur, admiranda signat mysteria. Hiericho enim figura istius mundi est, m quam de paradiso, hoc est de Hierusalem illa caelesti eiectus Adam praeuaricationis prolapsione descendit, hoc est de uitalibus ad inferna demigrans, cui non loci, sed morum mutatio naturae suae fecit exilium. longe enim mutatus ab illo Adam, qui inoffensa beatitudine fruebatur, ubi in saecularia peccata deflexit, incidit in latrones, in quos non incidisset, nisi his mandati caelestis deuius se fecisset obnoxium. qui sunt isti latrones nisi angeli noctis atque tenebrarum, qui se nonnumquam transfigurant in angelos lucis, sed perseuerare non possunt? hi ante despoliant quae accepimus indumenta gratiae spiritalis et sic uulnera inferre consuerunt; nam si intemerata quae sumsimus indumenta seruemus, plagas latronum sentire non possumus. caue ergo ne ante nuderis, sicut Adam ante nudatus est mandati caelestis custodia destitutus et exutus fidei uestimento et sic letale uulnus accepit, in quo omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille descendens uulnera eius acerba curasset.
← Previous · Next → — showing 501–600 of 1,103
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa051.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.