Expositio Evangelii secundum Lucan
- 5.102.1
crux enim etiam electis scandalum posset adferre, sed nullum hoc maius diuinae personae est testimonium, nihil est quod magis esse ultra humana uideatur quam toto se unum obtulisse pro mundo; hoc uel solo plene dominus declaratur. denique sic designatus est a Iohanne: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi. uerum haec non duobus illis uiris, Iohannis discipulis, sed nobis respondentur omnibus, ut ita credamus in Christum, si facta conueniunt. ueniet enim qui hoc sibi nomen usurpet, quem licet nominis non queas adpellatione secernere, factorum tamen consideratione discernas.
- 5.103.1
Quid existis in desertum uidere? harundinem uento moueri? ubi praemonuit discipulos Iohannis in crucem dominicam esse credendum, redeuntibus illis conuersus ad turbas coepit ad uirtutem pauperes prouocare, ne exaltati corde, mente instabiles, consilio infirmi speciosa utilibus, aeternis caduca praeferrent, sed humili spiritu crucem potius tollerent quam faleras mundi huius extollerent et quasi beati pauperes, qui nihil haberent saeculi quod amitterent, libenter corporis uitam cum inmortali gloria conmutarent. non otiose igitur sancti Iohannis hic persona laudatur, qui uitae amore posthabito iustitiae formam nec mortis terrore mutauit.
- 5.104.1
quid inquit existis in desertum uidere deserto mundus hic conparari uidetur adhuc incultus, adhuc sterilis, adhuc infecundus, in quem negat nobis ita dominus prodeundum, ut mente carnis inflatos uacuosque uirtutis internae uiros et fragili se gloriae saecularis sublimitate iactantes pro exemplari quodam et imagine nobis putemus imitandos, quos procellis mundi huius obnoxios uita mobilis inquietat iure harundini conparandos, in quibus solidae iustitiae nullus est fructus, qui forensibus criniti faleris, nodis obsiti, uacuo sonori strepitu, nulla sui utilitate, frequenti etiam offensione intus inania, foris speciosa sectantur. harundines sumus, nulla ualidioris naturae radice fundati, et si leuis adspirauerit prosperioris aura successus, uago motu proximos uerberamus, inopes ad suffragandum, faciles ad nocendum. harundines fluuios amant, et nos labentia mundi caduca delectant.
- 5.105.1
Tamen hanc harundinem si quis de terrae uellat plantariis et superfluis exuat, exspolians se ueterem hominem cum actibus eius et scribae uelociter scribentis manu temperet, incipit non harundo esse, sed calamus, qui praecepta caelestium scripturarum penetralibus mentis inprimat, tabulis cordis inscribat. de quo calamo habesdictum:lingua mea calamus scribae uelociter scribentis, quod ad Christum referre alii uolunt. uno igitur loco et uerbum et calamus legitur et scriba: uerbum, quia de genitali patris processit arcano — eructuauit cor meum uerbum bonum — calamus, quia caro Christi paternae seriem uoluntatis expressit et linguae mandata diuinae sacri effusione cruoris inpleuit, scriba, quia calamo suo diuidua quadam distinctione noui et ueteris testamenti uel diuinitatis et carnis paternae nobis dispositionis mysteria reuelauit.
- 5.106.1
hunc calamum imitaM tuae carnis temperamento, hunc calamum tuum, hoc est carnem tuam, tingue non atramento, sed spiritu dei uiui, ut quod scribis aeternum sit. tali calamo Paulus illam epistulam scripsit, de qua dicit: epistula nostra uos estis, scripta non atramento, sed spiritu dei uiui. tingue carnem tuam in Christi sanguine, sicut scriptum est: ut tinguatur pes tuus in sanguine. et tu ergo uestigium animi tui et mentis incessum indubitata confessione dominicae crucis tingue. tinguis carnem tuam in Christi sanguine, si uitia diluas, peccata detergas, mortem Christi in tua carne circumferas, sicut apostolus docuit dicens: mortificationem Iesu Christi in corpore nostro circumferentes. noli ad terrena inflecti, ne harundinem tuam frangas. et ideo de Christo, quia non erat ad terrena curuandus, prophetatum est:: arundinem quassatam non confringet, quoniam carnem, quam peccata quassauerant, resurrectionis uirtute solidauit. bona harundo caro Christi, quae serpentis diaboli caput et mundanae cupiditatis inlecebras patibulo crucis adfixit.
- 5.107.1
Sed quid existisin desertum uidere? harundinem uento moueri? quid existis uidere? hominem mollibus uestimentis indutum? non hic domini sermo de uestibus, quamquam plerosque mollioris cura uestis effeminet. qui quasi lanae onus ferre non possint, sericas uestes tectis per terram uerrunt uestigiis usuque faciunt ut amictus oneri sit. sed tamen alia uidetur hic indumenta signare et, nisi fallor, humana corpora, quibus anima nostra uestitur. denique et Ioseph tunica ad speciem dominici corporis cruentata est et apostolicum illud: exuens se carnem principatus et potestates omnes traduxit quid aliud ostendit nisi uice indumenti corpus fuisse, quo se ita exspoliauit dominus in passione, ut diuinitas libera inmunisque maneret iniuriae? totus igitur hic locus exemplo nos prophetico ad uirtutem subeundae passionis hortatur.
- 5.108.1
denique addidit: ecce qui in ueste pretiosa sunt in domibus regum sunt. sunt etiam mollia indumenta deliciosi actus et mores, propter quod nos hortatur apostolus ut exspoliantes ueterem hominem cum actibus eius induamus nouum, in quo non dulcis inlecebra sit ludusque lasciuiae, sed usus laboris et fructus, eo quod tenera corporis cura luxuque et lasciuiarum cupiditate mollitos nequaquam caelestis aula suscipiat, ad quam duris laboriosae gradibus uirtutis ascenditur. hi uero quibus fluuida deliciis membra soluuntur regni caelestis extorres intra mundi huius habitacula consenescunt, quos rectores mundi huius atque tenebrarum — hi sunt enim reges, qui saeculari quadam potestate dominantur — suorum aemulos operum receperunt.
- 5.109.1
Sed quid existis uidere? prophetam? utique dico uobis et plus quam propheta hic est. quomodo igitur in deserto Iohannem uidere cupiebant, qui erat clausus in carcere? quem nobis dominus proponit imitandum, qui uiam domino non solum nascendi secundum carnem ordine fideique nuntio sed etiam praecursu quodam gloriosae parauerit pas sionis. maior sane propheta, in quo finis est prophetarum. maior propheta, quia multi uidere cupierunt quem iste prophetauit, quem iste conspexit, quem iste baptizauit.
- 5.110.1
sed tamen numquid et illo maior, de quo Moyses dixit quia prophetam uobis suscitabit dominus deus noster, de quo dixit: erit autem: omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe? si igitur Christus propheta, quomodo maior hic omnibus? numquid Christum prophetam negamus? immo et dominum prophetam adsero et hunc omnibus dico esse maiorem, sed inter mulieris, non uirginis natos. maior enim fuit his quibus aequalis esse poterat sorte nascendi. alia ista natura est nec cum humanis generationibus conparanda. non potest homini cum deo ulla esse conlatio; suis enim quisque praefertur. denique eousque cum dei filio non poterat Iohannis esse ulla conlatio, ut et infra angelos aestimetur.
- 5.111.1
Nam qui minor est inquit in regno caelorum maior est eo. etenim quoniam angelum dixerat, hominibus iure praelatus est et quia inter natos mulierum potiorem declarauerat, ideo addidit: nam qui minor est in regno caelorum maior est eo, ut angelis sciret esse cedendum. merito autem Iohannes suis praefertur aequalibus, a cuius diebus regnum caelorum cogitur. quae subobscura uidetur esse locutio, et ideo eam de alio libro euangelii putauimus deriuandam. nam si litteram sequamur, utique inferior a potiore cogitur, regnum autem caeli praestat humanis. sed cum sint aliqua quae cogendo denseri feruntur, non est absurdum quia cogitur regnum, quando a pluribus frequentatur.
- 5.112.1
cogentesque diripiunt illud. si repetamus dominicum illud quod scriptum est dicente filio dei: regnum dei intra uos est, aduertimus in nobis regnum caeleste solidari, cum Christus exploso mundani principis regno fugatisque deliciis saecularibus intra nostrorum secreta regnat animorum. uis igitur menti adfertur humanae, quae diuersis inlecebris delinita laborem fugit, uoluptatem expetit, cum uel metu supplicii coercita uel praemio prouocata uincere ipsa se nititur et tamquam exanclatis laboribus palmam, quae sibi plurimis aduersantibus subtrahatur, eripere contendit. rapimus enim ex hoc mundo palmam salutis et quasi excubantibus obsessos serpentibus fructus peruigili labore decerpimus, ita tamen ut non furtiua sublatio, sed direptio triumphalis sit. est et aliud direptionis genus, quando aliis oblata diripimus. qui sint igitur raptores isti non laboramus intellegere, cum de Beniamin lupi rapacis genere nos manare nouerimus. praecesserat Iohannes, ut iustificaret populum Iudaeorum, ipse dominus uenerat ad oues perditas domus Israhel, apostolos destinauerat, ut fidem populi Iudaeorum uel disputatione uel signis miraculisque fundarent, sed cum illi munera sibi oblata defugerent, publicani et peccatores in deum credere, in fidem coire coeperunt. in his igitur apostolica praedicatione regnum caelorum cogitur et fidelis populi adspiratione solidatur.
- 5.113.1
diripit regnum illa quae fluiu sanguinis laborabat; nam cum dominus ad filiam principis synagogae tenderet, furtiuo quodam tactu sanitatis remedium praelibauit. diripit regnum illa Chananaea, quae a finibus suis egressa clamabat dicens: miserere mei, domine, fili Dauid; filia mea male a daemone uexatur. uere haec regnum coegit pertinax in precibus, sapiens in responsis, fidelis in uerbis. praetereuntem reuocat, tacentem rogat, excusantem adorat, negantem inclinat. nonne tibi uidetur eripere, cum elicit quod negatur, praeripere quod aliis reseruatur? negauerat enim dominus panem filiorum dari canibus oportere; at illa consensit et consentiendo diripuit dicens: utique, domine; nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum.
- 5.114.1
Didicisti quemadmodum regnum caeleste rapiatur. cogamus igitur et nos, diripiamus illud; nemo enim nisi festinans pascha manducat. sed quae ista est quae rapit regnum? non inprobitas, non lasciuia, non uoluptas, sed illa de qua dicitur: magna est fides tua; fiat tibi sicut uis. ecce rapuit quae quod uoluit inpetrauit, quod rogauit extorsit. rapuit et illa uidua, quae frequenter orando si non propter innocentiam, saltem propter inportunitatem ut exaudiatur extorquet.
- 5.115.1
rapuit igitur ecclesia synagogae regnum. regnum meum Christus est; rapio illum Iudaeis missum sub lege, natum in lege, nutritum iuxta legem, ut me qui eram sine lege seruaret. rapitur Christus, cum aliis promittitur, aliis praedestinatur; rapitur Christus, cum aliis nascitur, aliis suffragatur; rapitur Christus, cum ab aliis occiditur, sepelitur a nobis; rapitur insidiantibus, rapitur dormientibus. habes ubi ipsi confessi sunt nos rapuisse, se dormisse dicentes: dicite quia discipuli eius nocte uenerunt et furati sunt eum nobis dormientibus. surge igitur qui dormis, ne et tu, dum dormis, Christum amittas. surge qui dormis et exsurge a mortuis. uides mortuos esse qui dormiunt. et ideo non inuidemus aliis, sed prouidemus nobis; non enim monui poterant seruare uiuentem.
- 5.116.1
exsurgant uel sero qui dormierunt, etiam qui Christum perdiderunt. non sic amittitur Christus, ut non reuertatur, si tamen requiratur, sed uigilantibus regreditur et exsurgentibus praesto est, immo omnibus adest, qui ubique semper est, quia conplet omnia. nulli enim deficit, nos deficimus; nulli inquam deficit, superabundat omnibus; superabundauit enim peccatum, ut superabundaret gratia. gratia Christus est, uita Christus est, Christus est resurrectio. qui surgit igitur inuenit esse praesentem.
- 5.117.1
rapitur ergo regnum caelorum, cum Christus a domesticis denegatur, a gentibus adoratur; rapitur cum ab illis repudiatur, colitur a nobis; rapitur cum per hereditatem non agnoscitur, per adoptionem adquiritur.
- 6.1.1
Et omnis populus audiens et publicani iustificauerunt deum baptizati baptismo Iohannis,Pharisaei autem et legis periti consilium dei spreuerunt in se non baptizati. aperuit sanctus Lucas specialibus additis quod quasi generalibus sanctus Matthaeus subobscurum reliquerat; ille enim ait: et iustificata est sapientia a filiis suis. primum quae sit illa sapientia hic uidemus expressum; ait enim: iustificauerunt deum. deus ergo sapientia est quia, sapientia dei filius est, sapientia per naturam, non per profectum. alia est sapientia dei patris uirtus, alia sapientia uirtus animae: illa nata est, haec creata. alia sapientia auctor operum, alia opus; opus enim mentis sapere prudenter, sentire uiuacitur. haec dona naturae sunt, operator autem non creatura est, sed creator, hoc est non naturae munus, sed munerator naturae.
- 6.2.1
iustificatur itaque deus ipse per baptismum, dum se homines peccata propria confitendo iustificant, sicut scriptum est: dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris, et iustificatur in eo quia non per contumaciam refutatur, sed per iustitiam dei munus agnoscitur; iustus enim dominus et iustitias dilexit. in eo ergo iustificatio dei est, si non ad indignos et obnoxios, sed ad innocentes per ablutionem factos uideatur et iustos sua munera transtulisse. iustificemus igitur dominum, ut iustificemur a domino.
- 6.3.1
quid sit iustificari deum inpensius requiramus. apostolus dicit: sit autem deus uerax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, dum iudicaris; Dauid quoque dicit: tibi soli peccaui et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas. dum iudicaris. ergo is qui peccat et confitetur deo peccatum iustificat deum cedens ei uincenti et ab eo gratiam sperans. in baptismate igitur iustificatur deus, in quo est et confessio et uenia peccatorum.
- 6.4.1
non contemnamus igitur sicut Pharisaei consilium dei. consilium dei est in baptismate Iohannis; quis igitur dubitet dei esse consilium in Christi lauacro? hoc est consilium, quod magni consilii angelus repperit, quod nemo cognouit; quis enim cognouit sensum domini? hominis consilium nemo contemnit, dei consilium quis refutet? ergo quasi filii matrem iustificemus, matrem sequamur. scimus quia mater pro filiis se offert periculo. matris sapientiae consilio, matris oboediamus imperio.
- 6.5.1
Cantauimus uobis, et nonsaltastis;lamentauimus, et non plorastis. etsi non incongrua haec puerorum uideantur esse personae, qui leuem corporis motum inprudentia adhuc maturioris grauitatis exercent, tamen ad altiorem sensum referri posse praesumo, eo quod uideantur Iudaei nec psalmis primo nec threnis postea propheticis credidisse, psalmis ad praemia prouocati, threnis ab errore reuocati. cantauit Dauid, ut in salicibus nostra suspenderemus organa, cantauit ipse et ante arcam domini non pro lasciuia, sed pro religione saltauit. ergo non histrionicis motibus sinuati corporis saltus, sed inpigra mentis et religiosa corporis agilitas designatur. sed non in triumphis, non in excidiis Iudaeorum secuta correctio, qui diuinae indulgentiae muneribus prouocati leuare mentem, corpus adtollere, terrena deserere, caelestia quaerere debuerunt et iniuriis captiuitatis adtriti deflere peccatum, quod culpa esset auctor iniuriae.
- 6.6.1
iustificata est ergo sapientia ab omnibus filiis suis. bene ab omnibus, quia circa omnes iustitia reseruatur. ut susceptio fiat fidelium, reiectio perfi- . dorum. unde et plerique Graeci sic habent: iustificata est sapientia ab omnibus operibus suis, quod opus iustitiae sit circa uniuscuiusque meritum seruare mensuram. bene ergo dicit: cantauimus uobis, et non saltastis.
- 6.7.1
cantauit enim Moyses, quando in mari rubro ad transitum Iudaeorum fluctus obriguit, unda circumstetit eademque equos Aegyptiorum ascensoresque refusa demersit. cantauit Esaias dilectae uineae suae canticum, significans asperam flagitiis fore plebem, quae fecundis prius erat uirtutibus fructuosa. cantauerunt Hebraei, cum uestigia eorum tactu flammae rorantis umescerent et intus extraque ardentibus omnibus solos tamen ignis innoxius lamberet nec adureret. Ambacum quoque cantico publicam doctus mulcere maestitiam prophetauit dulcem domini fore fidelibus passionem. cantauerunt ergo prophetae spiritalibus modulis publicae salutis oracula resultantes, fleuerunt prophetae threnis flebilibus dura Iudaeorum corda mulcentes.
- 6.8.1
Docuit nos scriptura cantare grauiter, psallere spiritaliter; docuit etiam saltare sapienter dicente domino ad Ezechihel: plaude manu et percute pede; neque enim histrionicos fluxi corporis motus deus morum censor exigeret aut indecoros crepitus uiris plaususque femineos imperaret, ut tantum prophetam deduceret ad ludibria scaenicorum et mollia feminarum. non congruunt resurrectionis reuelata mysteria et obprobria saltationis exacta. est sane, est quidam proprius bonorum actuum factorumque plausus, cuius sonus in orbem exeat et bene gestorum resultet gloria, est honesta saltatio, qua diat animus, et bonis corpus operibus eleuatur, quando in salicibus organa nostra suspendimus.
- 6.9.1
iubetur ergo propheta plaudere manu et percutere pede, iubetur psallere, quia sponsi nuptias iam uidebat, in quibus sponsatur ecclesia, Christus adamatur. et bonae nuptiae, quando uerbo anima, spiritui caro nubit. in his propheta Dauid ludere nos nuptiis uoluit, ad has inuitauit, quia suos posteros copulabat, et ideo laetior quam ceteri quasi in ipso actu positus nuptiarum nos ad celebritatem festi muneris adhortatur dicens: exsultate deo adiutori nostro, iubilate deo Iacob. sumite psalmum et date tympanum, psalterium iucundum cum cithara. nonne actum quendam prophetae saltantis aduertis? denique alibi: psallam tibi in cithara, sanctus Israhel. gaudebunt labia mea, cum cantauero tibi, et anima mea, quam redemisti. audis citharizantium uoces, audis saltantium crepitus?
- 6.10.1
nuptias crede. sume et tu citharam, ut pulsata spiritus plectro interiorum corda uenarum boni operis sonum reddat. sume psalterium, ut armonia dictorum factorumque tuorum concinat. sume tympanum, ut organum tui corporis spiritus moduletur interior factisque operantibus dulcis morum tuorum suauitas exprimatur. sic psallebat propheta, cum diceret: ueni huc a Libano, sponsa, ueni huc a Libano. hoc canticum cecinerunt pueri nec auditi sunt. qui pueri? de quibus dicit: ecce ego et pueri quos dedisti mihi. sed hoc canticum non in foro, non in plateis canebatur, sed in Hierusalem; ipsa est enim dominicum forum, in quo praeceptorum caelestium iura conduntur.
- 6.11.1
Et ecce mulier, quae erat m ciuitate peccatrix. hoc loco plerique pati uidentur scrupulum, serere quaestiones, utrumnam uideantur euangelistae duo discordasse de fide an uero aliquam in diuersitate dictorum diuersitatem signare uoluisse mysterii.
- 6.12.1
habes enim in euangelio secundum Matthaeum quia Iesus cum uenisset in Bethaniam in domum Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et recumbente illo fudit super caput eius. deinde istic Pharisaeus intra se dicit quod, si esset propheta, sciret peccatricem et unguentum eius uitare deberet, illic unguento effuso discipuli conqueruntur. utrumque igitur explicandum est, sed ante quod scriptorum ordine prius est priorem quoque ordinem interpretationis accipiat.
- 6.13.1
uenit ergo dominus Iesus in domum Simonis leprosi. apparet oeconomia, quod leprosum non refugit, non uitat inmundum, ut maculas humani corporis possit abluere. domus autem leprosi erat in Bethania; (Bethania> per interpretationem domus oboeditionis dicitur. omnis igitur locus Bethania, portio autem totius loci domus Simonis. nonne tibi uidetur Bethania mundus hic esse, in quo seruitii oboedientis debemus obsequium, domus autem Simonis leprosi terra esse, quae mundi portio est? princeps autem saeculi huius quidam leprosus est Simon. ergo dominus Iesus Christus ex illis superioribus locis uenit in hunc mundum et descendit in terram. non erat in hoc mundo, sed oboediente pietate missus est in hunc mundum. ipse dicit: sicut me misit in hunc mundum. audiuit ergo mulier ista uenisse Christum, intrauit in domum Simonis; neque enim sanari potuisset haec mulier, nisi Christus uenisset in terram. et fortasse ideo etiam ipsa ingreditur domum Simonis, quod speciem habeat cuiusdam superioris animae scilicet uel ecclesiae, quae descendit in terram, ut bono odore sibi populum congregaret.
- 6.14.1
Hanc ergo mulierem inducit Matthaeus supra caput Christi effundentem unguentum et ideo forte noluit dicere peccatricem; nam peccatrix secundum Lucan supra Christi pedes effudit unguentum. potest ergo non eadem esse, ne sibi contrarium euangelistae dixisse uideantur. potest etiam quaestio meriti et temporis diuersitate dissolui, ut adhuc ilia peccatrix sit, iam ista perfectior. etsi enim personam non mutet ecclesia uel anima, tamen mutat profectum. itaque si constituas animam fideliter adpropinquantem deo, non peccatis turpibus et obscenis, sed pie seruientem dei uerbo, habentem inmaculatae fiduciam castitatis, aduertis quod ad ipsum Christi ascendit caput; caput autem Christi deus est et odorem meritorum spargit suorum. Christi enim bonus odor sumus deo; deum quippe honorat bonum fraglans odorem uita iustorum.
- 6.15.1
si haec intellegas, uidebis hanc feminam plane beatam, ubicumque praedicatum fuerit hoc euangelium, nominari nec eius umquam exolescere memoriam, eo quod supra caput Christi bonorum fraglantia morum iustorumque factorum effudit unguentum. qui accedit ad caput nescit extolli, sicut ille frustra inflatus 1 mente carnis suae et non tenens caput. sed qui caput non tenet Christi uel pedes teneat, quia corpus unum I copulatum et subministratum crescit in incrementum dei.
- 6.16.1
altera est illa, uel persona altera uel profectu, quae propinqua nobis est; nondum enim peccatis nostris renuntiauimus. ubi sunt nostrae lacrimae, ubi gemitus, ubi fletus? uenite, adoremus et procidamus ante eum et ploremus ante dominum, qui fecit nos, ut saltim ad pedes Iesu uenire possimus. nondum enim possumus ad caput uenire; peccator ad pedes, iustus ad caput.
- 6.17.1
habet tamen et I quae peccauit unguentum. defer mihi et tu post peccata paenitentiam. quocumque uel in domum indigni, uel in domum Pharisaei audieris iustum uenisse, contende, praeripe hospiti gratiam, praeripe regnum caelorum; a diebus enim Io hannnis Baptistae regnum caelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud. ubicumque audieris Christi nomen, adcurre: in cuiuscumque interiorem domum Iesum intrasse cognoueris, et ipse festina. cum reppereris sapientiam, cum reppereris iustitiam in alicuius penetralibus recumbentem, adcurre ad pedes, hoc est uel extremam partem quaere sapientiae. noli fastidire pedes; fimbriam illa tetigit et sanata est. lacrimis confitere delicta, dicat de te quoque iustitia illa caelestis: lacrimis suis rigauit pedes meos et capillis suis.
- 6.18.1
extersit. et fortasse ideo non lauit pedes suos Christus, ut eos lacrimis nos lauemus. bonae lacrimae, quae non solum nostrum possunt lauare delictum, sed etiam uerbi caelestis rigare uestigium, ut gressus in nobis eius exuberent. bonae lacrimae, in quibus non solum redemtio peccatorum, sed etiam iustorum refectio est; iusti enim uox est: fuerunt mihi lacrimae meae panis.
- 6.19.1
Etsi ad caput Christi adcedere non potes, tangat pedibus suis caput tuum Christus. et fimbria curat eius et pedes curant. expande capillos, sterne ante eum omnes tui corporis dignitates. non mediocres capilli sunt, qui possunt pedes tergere Christi. testatur hoc ille, qui quamdiu capillos habuit, uinci nequiuit. denique et mulierem decaluatam orare non decet. habeat plane capillos, quibus Christi circumuoluat uestigia, quibus suae criniculis pulchritudinis et decoris sapientiae pedes tergeat, ut extremo saltem diuinae rore uirtutis umescant, figat iustitiae pedibus oscula sua. non mediocris haec meriti est.
- 6.20.1
de qua potest dicere sapientia: ex quo intraui, non cessauit osculari pedes meos, ut aliud nisi sapientiam loqui nesciat, ut aliud nisi iustitiam diligere nesciat, ut aliud nisi castitatem libare nesciat, ut aliud nisi pudicitiam osculari nesciat. osculum enim mutui amoris indicium est, osculum pignus est caritatis.
- 6.21.1
Beatus qui potest et oleo ungere pedes Christi. denique adhuc Simon non unxerat; sed beatior quae ungit unguento; multorum enim florum in unum collecta gratia spargit odorum uarias suauitates. et fortasse istud unguentum non possit alius nisi ecclesia sola deferre, quae diuersi spiraminis innumerabiles habet flores, quae merito speciem accipit peccatricis, quia Christus quoque formam peccatoris accepit.
- 6.22.1
et ideo nemo potest tantum diligere quantum illa quae in pluribus diligit. nec Petrus ipse, qui dixit: domine, tu nosti quia diligo nec Petrus ipse, qui doluit quia interrogatus est: amas 10 me? quod enim manifestum erat nolebat quasi incognitum quaeri. ergo nec Petrus ipse, quia ecclesia dilexit in Petro, nec Paulus ipse, quia Paulus quoque eius est portio. et tu plurimum dilige, ut et tibi remittatur plurimum. multum peccauit Paulus, qui etiam persecutor fuit, sed multum dilexit. qui usque ad martyrium perseuerauit. remissa sunt ei peccata multa, quia et ipse multum dilexit, qui sanguini proprio pro dei nomine non pepercit.
- 6.23.1
uide oeconomiam: in domo Pharisaei peccatrix glorificatur, in domo legis et prophetae non Pharisaeus, sed ecclesia iustificatur; Pharisaeus enim non credidit, ista credebat. denique ille dicebat: si esset propheta, sciret utique quae et qualis esset mulier quae tangit eum. domus autem legis Iudaea, quae non in lapidibus scribitur, sed in tabulis cordis. in hac iustificatur ecclesia iam lege maior; lex enim peccatorum nescit remissionem, lex mysterium non habet, quo occulta mundantur et ideo quod in lege minus est consummatur in euangelio.
- 6.23.2
Duo inquit debitores erant cuidam faeneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta.
- 6.24.1
qui sunt isti debitores duo nisi populi duo, unus ex Iudaeis, alter ex gentibus faeneratori illi thesauri caelestis obnoxii? unus inquit debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. non mediocris est iste denarius, in quo regis imago formatur, qui tropaeum habet imperatoris expressum. non materialem faeneratori huic debemus pecuniam, sed meritorum examina, aera uirtutum, quarum meritum grauitatis pondere, iustitiae specie, sono confessionis expenditur. uae mihi si non habuero quod accepi aut quia difficile quisquam est, qui faeneratori huic integrum debitum possit exsoluere, uae mihi si non petiero: concede mihi debitum! non enim nos ita dominus orare docuisset, ut peteremus nobis dimitti nostra debita, nisi sciret difficile aliquos fore idoneos debitores.
- 6.25.1
sed quis est populus iste, qui amplius debet, nisi nos, quibus amplius creditum est? illis credita sunt eloquia dei, nobis creditur uirginis partus. habes talentum uirginis partum, habes fidei centesimum fructum. creditus est Emmanuhel nobiscum deus, credita domini crux mors resurrectio. etsi Christus pro omnibus passus est, pro nobis tamen specialiter passus est, quia pro ecclesia passus est. itaque non est dubium quod plus debeat qui plus accepit. et secundum homines plus fortasse offendit qui plus debuerit, sed per misericordiam domini causa mutatur, ut amplius diligat qui amplius debuit, si tamen gratiam consequatur. gratiam enim et qui reddit habet et qui habet in eo ipso quod habet soluit; nam et reddendo habetur et habendo redhibetur.
- 6.26.1
et ideo quoniam nihil est quod digne deo referre possimus — quid enim referamus pro susceptae carnis iniuria, quid pro uerberibus, quid pro cruce obitu sepultura? — uae mihi, si non dilexero! audeo dicere, non reddidit Petrus et ideo plus dilexit, non reddidit Paulus; reddidit quidem mortem pro morte. sed alia non reddidit, quia multa debebat. audi ipsum dicentem quia non reddidit: quis prior dedit illi, et retribuetur ei? reddamus licet crucem pro cruce, funus pro funere, numquid reddimus quod ex ipso et per ipsum et in ipso habemus omnia? reddamus ergo amorem pro debito, caritatem pro munere, gratiam pro pecunia; plus enim diligit cui donatur amplius.
- 6.27.1
Sed reuertamur ad illam superiorem, cuius consilium adhuc nec apostoli intellegunt, quod erat absconditum a saeculis in deo; quis enim cognouit sensum domini? conquerebantur ergo discipuli quia mulier super caput effudit ungentum et querebantur dicentes: quare hoc sic perit? potuit enim uenundari pretio et dari pauperibus. quid utique in eorum sermonibus displicuerit non potes deprehendere, nisi mysterium intellegas; luxuriosi enim hominis uel potius non hominis est olere unguentum. certe et ipsi qui olent unguere se, non perfundere solent. quid displicet, quia dictum est: potuit hoc uenundari pretio et dari pauperibus? certe et ipse supra dixerat: quidquid uni horum minimorum fecistis mihi fecistis, sed ipse mortem suam pro pauperibus offerebat.
- 6.28.1
non est igitur simplex figura, et ideo respondit illis dei uerbum: quid molesti estis mulieri? semper pauperes habetis uobiscum, me autem non semper. semper ergo tecum pauperem habes et ideo benefac. non igitur differre pauperem debes, quia tecum semper est, cum tibi propheta dicat: ne dixeris pauperi: cras dabo. sed ille de sola misericordia locutus est, hic autem misericordiae fidem praetulit, quae tunc habet meritum, si fide praecedente confertur; mittens enim hoc unguentum in corpus meum ad sepeliendum me fecit. non ergo unguentum dominus.
- 6.29.1
sed caritatem dilexit, fidem suscepit, humilitatem probauit. et tu si desideras gratiam, caritatem auge; mitte in corpus Iesu fidem resurrectionis, odorem ecclesiae, conmunis caritatis unguentum, et ita progrediens pauperi dabis. plus tibi pecunia illa proderit, si non tamquam adfluentem tribuas, sed tamquam profuturam Christi nomine largiaris, si ita eam conferas pauperi, ut deferas Christo. non ergo iuxta litteram tantummodo accipias superfusum capiti unguentum — littera enim occidit — sed secundum spiritum, quia spiritus uita est.
- 6.30.1
Quod ergo istius mulieris unguentum est? quis hoc audire potest? qui tales aures habet, ut dicente Iesu uerbum, quod accepit a patre, immo quia ipse uerbum est, possit tantam altitudinem capere mysterii? et discipuli ex parte intellegunt, etsi non totum intellegunt. unde et quidam putant dixisse discipulos unguenti pretio emi fidem gentium debuisse, quae sanguinis dominici tantum pretio debebatur, quod uidetur ueri simile. denique Iohannes euangelista inducit sermonem Iudae Iscarioth aestimatum trecentis denariis illud unguentum, sicut habes: potuit enim uenundari trecentis denariis et dari pauperibus. trecentorum autem aera crucis insigne declarat; sed dominus non perfunctoriam mysterii praescientiam quaerit, sed consepeliri in se fidem credentium mauult.
- 6.31.1
id tamen de ceterorum apostolorum uocibus intellegimus, Iudas autem condemnatur auaritiae, qui pecuniam dominicae praetulit sepulturae, qui etiamsi de passione sensit, errauit tam cara auctione. uili se uult aestimari Christus, ut ab omnibus ematur, ne quis pauper deterreatur. gratis inquit accepistis, gratis date. pecuniam non quaerit diuitiarum altitudo, sed gratiam. ipse nos pretioso sanguine emit, non uendidit. de quo plenius diceremus, nisi a nobis ipsis tractatum alibi recordaremur.
- 6.32.1
ergo secundum dicta domini, in quo sunt thesauri sapientiae absconditi, quos nemo potuit praeuidere, operari me oportet in sepultura eius, ut caro eius requieuisse, non corruptionem uidisse credatur et mors corporis eius ita domum nostram odore sui conpleat, ut credamus quia in manus patris conmendauit spiritum suum et a morte sequestrata diuinitas corporalium non subiit consortium passionum.
- 6.33.1
intellege quemadmodum corpus fili unguentum oleat. corpus illud est quod exutum est, non quod amissum est. corpus eius traditiones sunt scripturarum, corpus eius ecclesia est. corporis eius odor sumus, et ideo decet ut mortem corporis eius ornemus, etsi nostros illa non requirat ornatus, sed requirunt pauperes. ornabo corpus eius, si fiam sermonum eius praedicator et possim gentibus crucis aperire mysterium. ornauit ille qui dixit quia praedicamus Christus crucifixum, ludaeis quidem scandalum, gentibus stultitiam, ipsis uero uocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum dei uirtutem et dei sapientiam. ornatur crux, cum id quod per inperitiam stultum putatur per euangelium sapientius aestimatur, ut possimus docere quemadmodum uirtus aduersaria per crucem domini destruatur. misi in domini corpus unguentum, spirare incipit quod mortuum putabatur.
- 6.34.1
Ideo unusquisque adoriatur emere labore suo nisuque uirtutum alabastrum unguenti, non uile aliquod atque conmune, sed pretiosum unguentum alabastri et unguentum pisticum. si enim quis fidei congreget flores et praedicet Iesum Christum crucifixum, in omnem ecclesiam, quae Christi corpus est mundo mortua, requiescens deo fidei suae transfundit unguentum. olere incipit tota domus domini passionem, olere incipit mortem, olere incipit resurrectionem, ut possit unusquisque ei hoc sacrae plebis numero dicere: mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi. spirat odor, olet unguentum in corpore, si quis possit — atque utinamego possim — confidenter loqui: mihi autem mundus crucifixus est. non amanti diuitias, non amanti honores saeculi, non amanti quae sua sunt, sed quae Iesu Christi, non amanti quae uidentur, sed quae non uidentur, non cupido uitae, sed ei qui festinat dissolui et cum Christo esse crucifixus est mundus. hoc est enim crucem tollere et sequi Christum, ut et nos conmoriamur et consepeliamur cum eo, ut unguentum, quod ista mulier in sepulturam eius misit. olere possimus. non mediocre istud unguentum est, quo Christi longe lateque diffunditur nomen. unde etiam prophetice dictum est: unguentum exinanitum nomen est tuum, ideo exinanitum, ut maiore fides odore fraglaret.
- 6.35.1
ex hac ergo muliere intellegimus illud apostolicum quid sit: superabundauit peccatum, ut lsuperabundaret gratia. nam si in ista muliere non super abundasset peccatum, non superabundasset gratia; agnouit enim peccatum et detulit gratiam. et ideo lex necessaria; per egem enim peccatum agnoui. si lex non fuisset, peccatumlateret. agnoscendo peccatum ueniam peto. per legem ergo genera peccatorum, praeuaricationis quoque crimen agnosco, curro ad paenitentiam, gratiam consequor. lex ergo auctor est boni, quae mittit ad gratiam.
- 6.36.1
Mater et fratres mei hi sunt qui uerbum dei audiunt et faciunt. moralis magister, qui de se ceteris praebet exemplum, atque ipse praeceptor, ipse etiam suorum exsecutor est praeceptorum. praescripturus enim ceteris quoniam qui non reliquerit patrem et matrem suam non est filio dei dignus, sententiae huic primus ipse se subicit, non quo maternae refutet pietatis obsequia — ipsius enim praeceptum est: qui non h honorauerit patrem et matrem morte morietur — sed quia paternis se mysteriis amplius quam maternis affectibus debere cognoscat. neque tamen iniuriose refutantur parentes, sed religiosiores copulae mentium docentur esse quam corporum.
- 6.37.1
ergo non debuerant foris stare qui Christum uidere quaerebant; prope est enim uerbum in corde tuo et in ore tuo. intus igitur uerbum, intus est lumen. unde et ille ait: accedite ad eum et inluminamini. si enim foris stantes nec ipsi agnoscuntur parentes et propter nostrum fortasse non agnoscuntur exemplum, quemadmodum nos agnoscimur, si foris stemus?
- 6.38.1
nec putet aliqui offendiculum esse pietatis, ubi mandatum legis inpletur; si enim relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una, recte sacramentum hoc in Christo seruatur et in ecclesia. et ideo parentes corpori proprio non oportuit anteferri. ergo hic non, ut quidam haeretici tendiculas aucupantur, mater negatur, quae etiam de cruce agnoscitur, sed necessitudini corporali praescriptorum caelestium forma praefertur. illud quoque intellegere non abhorret, quia per figuram parentum demonstrat Iudaeis, ex quibus est Christus secundum carnem, ecclesiam quae credidit praeferendam. itaque qui se intellegeret propter
- 6.39.1
diuinum in terras uenisse mysterium ecclesiaeque conuentum, relictis nauem ascendit parentibus. neque enim quisquam poterat hunc mundum enauigare sine Christo, quando eos quoque quibus dominus adest temtationum saecularium saepe procella perturbat. et oeconomia seruatur in apostolis, ut aduertas sine temtatione neminem posse ex hoc uitae curriculo demigrare, quia exercitium fidei temtatio est.
- 6.40.1
Subiecti igitm sumus nequitiae spiritalis procellis, sed quasi peruigiles nautae gubernatorem excitemus. uerum et ipsi periclitari solent. quem igitur gubernatorem requiram? illum utique qui non seruiat, sed imperet uentis, de quo scriptum est:
- 6.41.1
at ille surgens increpauit uentum. quid est surgens? quiescebat enim, sed quiescebat corporis somno, cum intenderet diuinitatis mysterio; ubi enim sapientia, ubi uerbum, nihil sine uerbo fit, nihil sine prudentia.
- 6.42.1
supra habes quia pernoctabat in oratione: quomodo hic in tempestate dormiret? sed exprimitur securitas potestatis, quod omnibus timentibus solus intrepidus quiescebat. non est ergo consors naturae qui non est consors periculi. etsi corpus dormit, operatur diuinitas, operatur fides. denique dicit: modicae fidei quare dubitastis? et bene arguuntur qui praesente Christo timebant, cum utique qui ei adhaereat perire non possit.
- 6.43.1
ergo confirmauit fidem, refudit tranquillitatem, uentum cessare praecepit, non aquilonem non Africum, sed illum utique uentum, cui dictum est ab angelo Michael in epistula Iudae: imperet tibi dominus. unde etiam sanctus Matthaeus imperauit inquit uento et mari. atque utinam in nobis flatus eius asperos cohibere dignetur, ut fluctuanti uitae refusa tranquillitas naufragii metum demat! etsi iam non dormiat sui corporis somno, caueamus tamen ne nostri corporis somno nobis dormiat et quiescat.
- 6.44.1
et quoniam quae loco superiore praestrinximus delibasse satis . est, nunc quia in libro secundum Matthaeum duos homines in regione Gerasenorum daemoniis adflatos Christo occurrisse cognouimus, hic autem sanctus Lucas unum inducit eundemque nudum — nudus enim est quicumque tegumentum naturae suae et uirtutis amisit - qua ratione de numero euangelistae dissonare uideantur non otiose praetereundum, sed requirendum arbitror. et quidem licet discordet numerus, tamen concordat mysterium; uir enim iste qui habebat daemonium populi figura gentilis est, opertus uitiis, nudus errori, patens crimini. duo illi quoque similiter figuram populi gentilis accipiunt, quoniam, cum tres filios Noe generauerit, Sem Cham Iaphet, Sem tantummodo familia in possessionem adscita est dei. ex duobus illis diuersarum nationum populi pullularunt, quorum alter maledictus, quod nudatum patrem non texerat, benedictus alter, quod auersus licet, ne confusionem nudati parentis hauriret, duce tamen patrem pietate texisset et fraterni maledictum seminis eluisset.
- 6.45.1
Qui multis inquit temporibus agebatur, utpote qui a diluuio usque ad aduentum domini uexabatur, furore dementi rumpens uincla naturae. nec inmerito etiam sanctus Matthaeus in monumentis illos habitasse signauit, siquidem talium animae in quibusdam uideantur habitare tumulis sepulchrorum. quid enim aliud sunt corpora perfidorum nisi quaedam defunctorum sepulchra, in quibus dei uerba non habitent? agebatur ergo in loca deserta spiritalium scilicet infecunda uirtutum profugus a lege, discretus a prophetis, remotus a gratia.
- 6.46.1
non enim uno daemonio, sed totius legionis laborabat incursu, quae cum dominum uidisset cognouissetque praescia dominici aduentus tempore in abyssos se esse trudendam, coepit orare ut introeundi in porcos acciperet facultatem. et primum clementiam domini debemus aduertere, quod nullum prius ipse condemnat, sed unusquisque sibi auctor est poenae, non mittuntur in porcos daemones, sed ipsi petunt, quia caelestis luminis claritatem sustinere non poterant, ut qui oculos dolent radium solis ferre non possunt, sed tenebrosa eligunt et splendentia derelinquunt. fugiant ergo daemones splendorem lucis aeternae et ante tempus debita sibi tormenta formident non praediuinantes quae futura sint, sed quae prophetata sunt recordantes; dixit enim Zaccharias: et erit in illa die, disperdet dominus nomina idolorum de terra, et non erit ulterius memoria eorum. et spiritum inmundum exuram de terra. docemur ergo eo quod non semper manebunt nec malitia eorum possit esse perpetua. nunc igitur illam metuentes poenam aiunt: uenisti perdere nos. sed quia adhuc esse desiderant, iam ab hominibus recedentes, propter quos poenam sciunt sibi esse subeundam, petunt mitti in porcos.
- 6.47.1
Qui sunt isti porci nisi forte illi de quibus dictum est: nolite dare sanctum canibus neque miseritis margaritas porcis, ne forte conculcent eas pedibus suis? illi scilicet, qui inmundorum usu animalium uocis et rationis expertes lutulentis uitae suae actibus naturalium coinquinauerint ornamenta uirtutum, qui inpetu feruntur in praeceps, quoniam nullius meriti contemplatione reuocantur, sed tamquam de superioribus ad inferiora per inprobitatis procliue detrusi suffocantur in aquis inter fluitantia mundi istius strangulatorum in modum intercluso pereuntes spiritus conmeatu; neque enim in his qui fluuido aestu uoluptatum huc atque illuc feruntur incerti ullius spiritus potest esse uitale conmercium.
- 6.48.1
uidemus igitur quia homo ipse sibi est auctor aerumnae. nam nisi quis porci more uixisset, numquam accepisset in eum diabolus potestatem aut, si accepisset, non ut perderet, sed probaret. aut fortasse, quia post domini aduentum bonos iam deprauare non poterat, non omnium hominum, sed leuium iam quaerit interitum, ut latro non armatis insidiatur, sed inermibus, et iniuriis lacessit infirmum, qui se intellegit uel a forti contemni uel a potente damnari.
- 6.49.1
sed dicit aliqui: cur hoc a deo permittitur diabolo? at ego dico, ut boni probentur, inprobi puniantur; haec enim poena peccati est. denique lege quia inmittit dominus febrem et tremorem et malos spiritus et caecitatem et omnia flagella iuxta merita peccatorum. sed redeamus ad lectionem.
- 6.50.1
Uiderunt inquit hoc magistri gregum et fugerunt. neque enim aliquam uel philosophiae professores uel principes synagogae pereuntibus populis possunt ferre medicinam. solus est Christus, qui aufert peccata populorum, si tamen medendi patientiam non recusent. ceterum curare non dignatur inuitos et cito infirmes deserit, quibus oneri uideat esse praesentiam suam, sicut Gerasenorum populis, qui exeuntes de ciuitate, in qua species synagogae uidetur exsistere, rogabant ut discederet, quia timore magno tenebantur.
- 6.51.1
infirma enim mens non capit dei uerbum nec potest pondus sustinere sapientiae; fatiscit et soluitur.
- 6.52.1
et ideo diutius molestus non fuit, sed ascendit et regressus est. ascendit utique ab inferioribus ad superiora, a synagoga scilicet ad ecclesiam et regressus per stagnum est ut hic ait aut sicut Matthaeus per fretum; inter nos enim et illos fretum magnum est. itaque nemo de ecclesia ad synagogam sine periculo transit salutis, sed et ille qui de synagoga. ad ecclesiam transire desiderat crucem suam tollat, ut discrimen euadat.
- 6.53.1
cur autem non recipitur liberatus, sed domum redire censetur nisi ut et iactantiae causa uitetur et infidelibus sit exemplum quam domus illa naturale sit diuersorium? et ideo qui remedium sanitatis fuerat consecutus a tumulis et sepulchris in illam spiritalem domum redire praecipitur, ut fiat dei templum, in quo erat mentis sepulchrum.
- 6.54.1
Et ecce uenit uir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat, et cecidit ante pedes Iesu rogans eum ut intraret domum suam, quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur. reliquerat in Gerasenis synagogam Christus, ut diximus, et quem sui non receperant excepimus quem exspectabamus. nec nobis igitur a quibus exspectabatur diu defuit nec ad illos, si rogetur, redire fastidit. uir enim iste princeps synagogae, cui filia erat unica, pro synagogae pereuntis remedio precabatur, quae urguebatur in mortem, quia deserebatur a Christo. quem putamus synagogae principem esse nisi legem, cuius contemplatione dominus synagogam non penitus dereliquit, medicinam salutis credentibus reseruauit? ad hanc ergo principis filiam dum properat dei uerbum, ut saluos faceret filios Israhel sancta ecclesia ex gentibus congregata, quae inferiorum lapsu criminum deperibat, paratam aliis fide praeripuit sanitatem.
- 6.55.1
moraliter hunc locum satis putauimus exprimendum et ideo non illa quae dicta sunt retractamus, sed mystica breui uolumus sermone praestringere. an non ita factum est, ut dei uerbum cum uenisset ad Iudaeos, adscisceretur a gentibus et prius ab illis qui in lege non crediderant in gratia crederetur?
- 6.56.1
nam sicut illa quae in medicis erogauerat omnem substantiam suam, ita etiam congregatio gentium amiserat omnia dona naturae et patrimonium uitale prodegerat, sancta, uerecunda, religiosa, fide promtior, pudore cunctatior; hoc est enim pudoris et fidei agnoscere infirmitatem, non desperare ueniam. uerecunda ergo fimbriam tetigit, fidelis accessit, religiosa credidit, sapiens sanatam se esse cognouit. sic sancta plebs gentium, quae deo credidit, peccatum erubuit ut desereret, fidem detulit ut crederet, deuotionem exhibuit ut rogaret, sapientiam induit ut sanitatem suam et ipsa sentiret. fiduciam sumsit ut fateretur quod praeripuisset alienum.
- 6.57.2
Cur autem retro tangitur Christus? an quia scriptum est: post dominum deum tuum ambulabis? quid etiam sibi uult quod et principis filia annorum XII moriebatur et mulier ista fluxu sanguinis ab annis XII laborabat nisi ut intellegatur quia quamdiu synagoga uiguit laborauit ecclesia? defectus illius huius est uirtus, quia illorum delicto salus gentibus, et consummatio illius huius exordium, non naturae exordium, sed salutis, quia caecitas ex parte Israhel contigit, donec plenitudo gentium intraret. non igitur tempore, sed specie sanitatis antiquior synagoga quam ecclesia, quia quamdiu illa credebat ista non credidit et per uarias corporis atque animae passiones inmedicabili remedio aegra languebat. audiuit aegrotare populum Iudaeorum, sperare coepit salutis suae remedium, tempus uenisse cognouit, quo medicus adesset e caelo, surrexit ut occurreret uerbo, uidit quia conprimebatur a turbis; non enim credunt qui conprimunt, credunt qui tangunt. fide tangitur Christus, fide Christus uidetur, non corpore tangitur, non oculis conprehenditur; neque enim uidet qui uidens non uidet neque audit qui ea quae audit non intellegit neque tangit qui non fideliter tangit. denique ut fidem tangentis exprimeret, ait: tetigit me aliquis;
- 6.58.1
nam ego cogrioui de me uirtntem exisse. quod est euidentis indicii quia non intra possibilitatem condicionis humanae atque intra corporis claustrum inclusa sapientia, diuinitas coartata est, non capitur angustiis corporalibus, non tenetur, sed ultra fines nostrae mediocritatis uirtus exundat aeterna. non enim humana ope plebs gentium liberatur, sed dei munus est congregatio nationum, quae etiam breui fide misericordiam inclinat aeternam. nunc si consideremus quanta sit fides nostra et intellegamus quantus sit dei filius, uidemus quia conparatione eius fimbriam tantummodo tangimus, superiorem uero uestimenti eius partem nequimus adtingere. si igitur et nos curari uolumus, fide tangamus fimbriam Christi.
- 6.59.1
non latet eum quicumque fimbriam tetigerit, qui tetigerit auersum: neque enim deus indiget oculis ut uideat neque corporaliter sentit, sed in se habet cognitionem omnium. beatus ergo qui uel extremam partem uerbi contigerit; nam totum quis potest conprehendere?
- 6.59.2
Uerum ut ad illam quae adhuc aegra est reuertamur, ne per nos magis quam per suam moram mortua esse credatur, uenerunt inquit serui dicentes principi: noli uexare illum; filia tua mortua est.
- 6.60.1
et primum illud consideremus quod suscitaturus mortuam ad faciendam fidem aemorrousam ante curauit. et ut scias exempli gratia stetisse sanguinis fluxum, dum illa petitur, ista curatur. sic et resurrectio temporalis in domini passione celebratur, ut et perpetua illa credatur. sic et Mariae paritura sterilis indicatur, ut conceptura uirgo credatur. denique audiuit parituram Elisabet nec de sua generatione dubitauit.
- 6.61.1
uenerunt inquit serui dicentes principi: noli uexare illum. adhuc et hi increduli ad resurrectionem, quam Iesus in lege praedixit, in euangelio conpleuit. itaque cum uenisset in domum, paucos futurae resurrectionis arbitros adsciuit; non enim a multis continuo est credita resurrectio.
- 6.62.1
denique dicente domino: non est mortua puella, sed dormit deridebant inquit eum. quicumque enim non credit inridet. fleant igitur mortuos suos qui putant mortuos, ubi resurrectionis fides est, non mortis species, sed quietis est. nec illud abhorret Matthaei, quod ait tubicines fuisse in domo - principis et turbam tumultuantem, uel Quia more ueteri tubicines ad incendendos excitandosque luctus ferebantur adhiberi uel quia per legis et litterae cantilenam exsultationem synagoga non poterat capere spiritalem.
- 6.63.1
tenens ergo manum puellae Iesus sanauit eam et iussit dari ei manducare. quod est testimonium uitae, ut non phantasma, sed ueritas crederetur. beatus ille cui manum sapientia tenet. utinam meos quoque teneat actus, teneat manum iustitia, teneat dei uerbum, inducat in penetralia sua, spiritum auertat erroris, conuertat salutis, dari mihi iubeat manducare! panis enim caelestis est dei uerbum. inde et illa sapientia, quae diuini corporis et sanguinis sacrosancta altaria repleuit alimentis, uenite inquit edite panes meos et bibite uinum, quod miscui uobis.
- 6.64.1
quae tamen tantae diuersitatis est causa? supra publice uiduae filius suscitatur, hic remouentur plures arbitri. sed puto quod in eo quoque pietas ibi domini declaretur, quia uidua mater unici non patiebatur moras, et ideo ne amplius adficeretur maturitas additur. est etiam forma sapientiae in uiduae filio cito ecclesiam credituram, in archisynagogae filia credituros quidem Iudaeos, sed ex pluribus pauciores.
- 6.65.1
Et quicumque non receperit uos, exeuntes de ciuitate illa etiam puluerem de pedibus uestris excutite in testimonium supra illos. qualis debeat esse qui euangelizat regnum dei praeceptis euangelicis designatur, ut sine uirga, sine pera, sine calciamento, sine pane, sine pecunia, hoc est subsidii saecularis amminicula non requirens fideique tutus putet sibi quo minus ea requirat magis posse subpetere. quae possunt qui uolunt ad eum deriuare tractatum, ut spiritalem tantummodo locus iste formare uideatur adfectum, qui uelut indumentum quoddam uideatur corporis exuisse non solum potestate reiecta contemtisque diuitiis, sed etiam carnis ipsius inlecebris abdicatis.
- 6.66.1
quibus primo omnium datur pacis atque constantiae generale mandatum, ut pacem ferant, constantiam seruent, hospitalis necessitudinis iura custodiant, alienum a praedicatore regni caelestis adstruens cursitare per domos et inuiolabilis hospitii iura mutare. sed ut hospitii gratia deferenda censetur, ita etiam si non recipiantur, excutiendum puluerem, egrediendum de ciuitate mandatur. quo non mediocris boni remuneratio docetur hospitii, ut non solum pacem tribuamus hospitibus, uerum etiam si qua eos terrenae obumbrant delicta leuitatis, receptis apostolicae praedicationis uestigiis auferantur. nec otiose secundum Matthaeum domus quam ingrediantur apostoli legenda decernitur, ut mutandi hospitii necessitudinisque uiolandae causa non suppetat. non tamen eadem cautio receptori mandatur hospitii, ne dum hospes eligitur, hospitalitas ipsa minuatur.
- 6.67.1
Sed haec ut secundum litteram de hospitii religione uenerabilis est forma praecepti, ita etiam de mysterio sententia caelestis adridet. etenim cum domus eligitur, dignus hospes inquiritur. uideamus ne forte ecclesia praeferenda designetur et Christus. quae enim dignior domus apostolicae praedicationis ingressu quam sancta ecclesia? aut quis praeferendus magis omnibus uidetur esse quam Christus, qui pedes suis lauare consueuit hospitibus et quoscumque sua receperit domo pollutis non patiatur habitare uestigiis, sed maculosos licet uitae prioris in reliquum tamen dignetur mundare processus? hic est igitur solus quem nemo deserere debet, nemo mutare, cui bene dicitur: domine, ad quem ibimus? uerba uitae aeternae habes, et nos credimus. uides exsecutorem caelestium praeceptorum, qui quoniam non mutauit hospitium, caelestis consortium consecrationis emeruit.
- 6.68.1
fides igitur mpiimis ecclesiae quaerenda mandatur, in qua si Christus, habitaturus sit, haut dubie sit legenda. sin uero populus perfidus aut praeceptor haereticus deformet habitaculum, uitanda haereticorum conmunio, fugienda synagoga censetur. excutiendus pedum puluis, ne fatiscentibus perfidiae sterilis siccitatibus tamquam humi arido harenosoque mentis tuae uestigium polluatur. nam sicut corporeas infirmitates populi fidelis suscipere in se debet euangelii praedicator et tamquam propriis inania gesta pulueri conparanda adleuare atque abolere uestigiis iuxta quod scriptum est: quis infirmatur et non ego infirmor? ita si qua est ecclesia, quae fidem respuat nec apostolicae praedicationis fundamenta possideat, ne quam labem perfidiae possit aspergere, deserenda est. quod apostolus quoque euidenter adseruit dicens: haereticum hominem post unam correptionem deuita.
- 6.69.1
Ait autem ad eos: date illis uos manducare. at illi dixerunt: non sunt nobis plus quam quinque panes. quae ratio est quod cum in posterioribus Iohannis passio describatur, hic iam mortuus uerbis Herodis ostenditur? ne forte illa, quia post legis defectum euangelicus cibus incipit ieiuna pascere corda populorum ? denique posteaquam illa quae ecclesiae typum accepit a fluxu curata est sanguinis, posteaquam apostoli ad euangelizandum regnum dei sunt destinati, gratiae caelestis inpertitur alimentum. sed quibus inpertiatur aduerte. non otiosis, non in ciuitate quasi in synagoga uel saeculari dignitate residentibus, sed inter deserta quaerentibus Christum; qui enim non fastidiunt ipsi excipiuntur a Christo et cum ipsis loquitur dei uerbum non de saecularibus, sed de regno caelorum. et si qui corporalis gerunt ulcera passi- onis, his medicinam suam libenter indulget.
- 6.70.1
consequens igitur erat ut quos a uulnerum dolore sanauerat eos alimoniis spiritalibus a ieiunio liberaret. itaque nemo cibum accipit Christi, nisi fuerit ante sanatus, et illi qui uocantur ad cenam prius uocando sanantur. si claudus fuit, gradiendi facultatem ut ueniret accepit, si lumine priuatus oculorum, domum utique domini nisi refusa luce intrare non potuit.
- 6.71.1
Ubique igitur mysterii ordo seruatur, ut prius per remissionem peccatorum uulneribus medicina tribuatur, postea alimonia mensae caelestis exuberet, quamquam nondum ualidioribus haec turba reficiatur alimentis neque Christi corpore et sanguine ieiuna solidioris fidei corda pascantur. lacte inquit uos potaui, non esca; nondum enim poteratis. sed nec adhuc quidem potestis. in modum lactis quinque sunt panes, esca autem solidior corpus est Christi, potus uehementior sanguis est domini. non statim a primo epulamur omnia neque potamus omnia. \'hoc primum\' inquit \'bibe*. est ergo primum, est etiam secundum quod bibas. est et primum quod manduces, est etiam secundum, est tertium. primo quinque panes sunt, secundo septem, tertium ipsum corpus est Christi.
- 6.72.1
nequaquam igitur talem dominum deseramus, qui pro uniuscuiusque uiribus inpertire nobis alimenta dignatur, ne aut infirmum ualidior cibus opprimat aut ualidum exilia alimenta non satient; qui enim infirmus est holera manducet. et ille qui iam uidetur laqueos infirmitatis euadere de. quinque istis manducet panibus et duobus piscibus. certe si petere cibum ueretur, ipse relictis suis omnibus festinet ad dei uerbum. dum audire incipit, incipit esurire. incipiunt apostoli esurientem uidere. etsi illi adhuc non intellegunt quid esuriat, intellegit Christus. scit quod non saecularem cibum esuriat, sed cibum Christi dicat. dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in uia: bonus dominus studia exigit, uires ministrat.
- 6.73.1
utinam, domine Iesu, uelis mecum istos ieiunos non dimittere, sed inpertitis a te epulis reficias eos, ut possint tuis alimoniis fortiores infirmitatem ieiunii non timere. dicas utinam etiam de nobis: nolo eos ieiunos dimittere! et causam mihi dicito quare nolis ieiunos dimittere: immo iam dixisti quia si quem dimittis ieiunum, deficit in uia, hoc est deficit uel in istius cursu uitae uel antequam ad caput perueniat uiae, antequam perueniat ad patrem et intellegat quod ex patre Christus est, intellegat quod Christus e caelo et intellegat, quod Christus qui descendit ipse est qui ascendit, ne forte cum acceperit quod natus ex uirgine est, incipiat non dei uirtutem, sed hominis aestimare.
- 6.74.1
Ergo ne deficiant, inquit: date illis uos manducare. at illi dixerunt: non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas. nondum intellexerant apostoli cibum populi credentis non esse uenalem. nouerat Christus, nouerat ipse nos potius esse redimendos, suas uero epulas gratuitas. nondum ergo habebant discipuli cibum, qui redimere nos posset. habebant tamen iam cibum, qui satiare nos posset, habebant cibum, qui confirmare nos posset; panis enim confirmat cor hominis. miseretur ergo dominus, ne quis deficiat in uia. si quis ergo defecerit, non per dominum Iesum, sed per se deficit, nec habes quod adscribas domino, qui uincit cum iudicatur. quid enim dicas ei qui in te contulit omnia firmamenta uirtutis? nonne te ipse genuit, nonne ipse te pauit? cibus eius uirtus est, cibus eius fortitudo est. sed si tu neglegentia tua uirtutem quam acceperas perdidisti, non alimentorum caelestium, sed tuae mentis tibi praesidia defuerunt. denique dominus sicut super iustos et iniustos pluit, ita etiam iniustos pascit et iustos.
- 6.75.1
nonne in escae uirtute, cum lam deficeret in uia, sanctus Helias XL ambulauit diebus, et illam escam angelus dedit? si autem te pauerit Iesus et acceptam escam seruaueris, ambulabis non XL diebus et XL noctibus, sed — audeo dicere scripturae fretus exemplis — XL annis egrediens ab Aegyptiis finibus, donec peruenias in terram multam, in terram fluentem mei et lac, quam iurauit dominus daturum se patribus nostris. huius terrae tibi uirtus requirenda est. quam possidet mitis. non istam terram dico quae arida est, sed illam quae Christi confirmatur alimentis, quae sub imperio constituta regis aeterni sanctorum incolatibus frequentatur.
- 6.76.1
Diuidit ergo escas dominus Iesus. et ille quidem uult dare omnibus, negat nemini; dispensator enim est omnium. sed cum ille panes frangat et det discipulis, si tu manus non extendas tuas, ut accipias tibi escas, deficies in uia nec poteris in eum culpam tuam referre, qui miseretur et diuidit, sed his diuidit qui cum eo etiam in deserto permanent, qui et primo et secundo die et tertio non recedunt. sic enim habes alibi: misereor huius turbae, quia triduum est iam quod perseuerant mecum. quanta dignatio, quanta m eo hominibus inspiratur humanitas! non uult ieiunos dimittere, non uult, ne deficiant in uia.
- 6.77.1
Noli ergo deficere a disciplina dei neque fatigeris, cum ab eo increparis. non fatigeris nunc, ne postea fatigeris. quid enim respondebis ei aut quomodo te excusabis, si escae uirtutem quam ministrat amiseris? non potes dicere quia escam non dedit, quia dat omnibus. non potes dicere quia noluit te bonum facere, ante quem posuit bonum et malum, ut non ex necessitate bonum tuum esset, sed uoluntarium. multum enim refert inter eum qui necessitate inuitus aliquid agit et inter eum qui ex uoluntate quod bonum est eligit; si enim inuitus hoc ago, dispensatio mihi credita est; si uolens, mercedem habeo. consideremus ergo quia stabimus ante tribunal Christi et, si opus nostrum arserit, non habebimus quod excusare possimus. dicet etenim quod iam per prophetam locutus est: populus meus, quid feci tibi aut in quo molestus tibi fui? responde mihi. dicet ei qui in uia defecerit: qua ratione defecisti in uia? nonne panes feci, nonne benedixi, nonne iussi dari? sed cur tu accipere noluisti?
- 6.78.1
quanti etiam praesentium deficient in uia et post hos sermones, qui licet nostri sunt, tamen quia nemo dicit dominum Iesum nisi in spiritu sancto, panes aestimandi sunt, quanti inquam deficient et in uias gentium transuersis iteneribus fornicantes abibunt! atque utinam unus et non plurimi! sed non Iesus auctor defectus, etiamsi quis defecerit; omnibus enim distribuit qui sequuntur, siue quinque milia siue quattuor milia sint.
- 6.79.1
Non otiosus numerus, non otiosus ordo, non otiosae reliquiae manducantium. cur enim plures, id est quinque milia quinque panibus, hoc est numero minore satiantur, pauciores uero, qui sunt quattuor milia, septem panibus, hoc est numero redundantiore pascuntur? si enim facti tantum sequamur miraculum, uidetur esse diuinius quod de minore modo pluribus abundauit. cur ergo quod minus est ei quod est amplius, quasi praestaret, adiectum est? prius enim quinque milia quinque panibus, postea etiam quattuor milia septem panibus satiata legimus.
- 6.80.1
quaeramus ergo mysterium, quod miraculum praestet. itaque uidentur illa quinque milia quasi quinque corporis sensus adhuc corporalibus proxima alimenta accepisse de Christo, quattuor uero milia, etsi adhuc in corpore sint et in hoc mundo, qui ex quattuor constat elementis, non otiose tamen feruntur mysticae accepisse escam quietis; iam enim aequantur mundo supra mundum futuri. nam etsi in hoc mundo sunt, intra mundum tamen non sunt, quibus mysticae quietis inpertitur alimentum; sex enim diebus mundus est factus, septimo requietum est die. et dominus sanctificauit eum. ultra mundum ergo quies, ultra mundum etiam fructus quietis. denique beati pacifici; ipsi enim filii dei uocabuntur. nam cum deus supra mundum sit, nemo utique potest deum uidere, nisi mundum prius spiritali transcendat optutu. septima itaque benedictio pacatorum; septem etiam illis quattuor milibus fragmentorum sportae supersunt. non mediocris hic panis est sabbatorum, panis sanctificatus. panis quietis. et fortasse si primum quinque panes sensibiliter manducaueris, audebo et dicam: post quinque panes et septem tertio in terra non manducabis panem, sed supra terram manducabis octo panes, sicut qui sunt in caelestibus; sicut enim septem panes panes quietis, ita octo panes panes sunt resurrectionis. ergo isti qui septem aluntur panibus triduo perstiterunt et fortasse integram resurrectionis futurae fidem et constantiam consecuti. denique sanctorum uox est: tribus diebus ambulabimus, ut epulemur domino deo nostro. sed illa suo loco.
- 6.81.1
De quinque uero panibus sanctus Iohannes docuit me quod nesciebam, quod non docuerat sanctus Matthaeus, non docuerat sanctus Lucas — singulis enim diuersa inpertita est gratia — docuit inquam me quinque istos panes hordiacios fuisse. et ideo non inepte diximus escam istam esse habilem corporalibus. cur enim primo hordiacios? quia primo lacte, deinde esca nutriendus est qui accedit ad fidem: nondum enim poteramus et fortasse plerique nec adhuc possumus. nam cum sint inter nos contentiones et dissensiones, nonne carnales sumus et secundum hominem ambulamus? suis quaeque apta sunt alimenta uirtutibus et ideo prius hordeum, deinde triticum nobis ad alimoniam datur, fortiori uero sicut Heliae de interioribus frumenti panis farinacius ministratur. quem autem non queunt contaminare, sed pascere peccatores?
- 6.82.1
nec solum panis et numeri, sed etiam accubitionis est differentia; illi enim supra faenum discumbunt, isti supra terram recumbunt, supra faenum quinque milia, supra terram quattuor milia. plus est terram premere quam supra faenum iacere; illi enim adhuc quibus sensus sunt corporales mollioribus delectantur et ideo supra faenum recumbunt — omnis enim caro faenum — isti uero supra terram, quae triticum et uinum gignit et oliuam, cibum gratiae. consequuntur. illi discumbunt. isti recumbunt: maior enim est quaedam requies recumbentis. ibi duo pisces, hic sine numero, unde plerique septiformis spiritus gratiam in panibus definitam, in piscibus quoque duplicis testamenti figuram intellegendam putarunt.
← Previous · Next → — showing 401–500 of 1,103
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa051.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.