Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Expositio Evangelii secundum Lucan

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,103 sections

  1. 5.8.1

    ostendere autem se sacerdoti iubetur et offerre pro emundatione sua, ut, dum offert se sacerdoti, intellegeret sacerdos non legis ordine, sed gratia dei supra legem esse curatum et, dum mandatur sacrificium secundum praeceptum Moysi, ostenderet dominus quia legem non solueret, sed inpleret, qui secundum legem gradiens supra legem sanare eos quos remedia legis non sanauerant uideretur. et bene addidit: sicut praecepit Moyses; lex enim spiritalis est, ideoque uidetur sacrificium spiritale mandasse.

  2. 5.9.1

    denique addidit: u t sit in testimonium hoc uobis, hoc est: si deo credatis, si inpietatis lepra discedat, si occultorum cognitor sit sacerdos, si puri testis adfectus, unde potest ille magis sacerdos uideri quem occulta non lateant, cui dicitur: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech?

  3. 5.9.2

    Et ecce uiri portantes in lecto hominem qui fuerat paralyticus et quaerentes eum in ferre et ponere ante eum et non inuenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt super tectum et per tegulas summiserunt illum in lecto in medium ante Iesum.

  4. 5.10.1

    non otiosa huius paralytici nec angusta medicina est, quando dominus et orasse praemittitur, non utique propter suffragium, sed propter exemplum; imitandi enim specimen dedit, non inpetrandi ambitum requisiuit. et conuenientibus ex omni Galilaea et Iudaea et Hierusalem legis doctoribus inter ceterorum remedia debilium paralytici istius medicina describitur. primum omnium quod ante diximus unusquisque aeger petendae precatores salutis debet adhibere, per quos nostrae uitae conpago resoluta actuumque nostrorum clauda uestigia uerbi caelestis remedio reformentur. sint igitur aliqui monitores mentis, qui animum hominis quamuis exterioris corporis debilitate torpentem ad superiora erigant. quorum rursus adminiculis et adtollere et humiliare se facilis ante Iesum locetur dominico uideri dignus aspectu; humilitatem enim respicit dominus, quia respexit humilitatem ancillae suae.

  5. 5.11.1

    Quorum fidem inquit ut uidit. magnus dominus, qui aliorum merito ignoscit aliis et dum alios probat aliis relaxat errata. cur aput te, homo, collega non ualeat, cum aput dominum seruus et interueniendi meritum et ius habeat inpetrandi ? disce qui iudicas ignoscere, disce qui aeger es inpetrare. si grauium peccatorum diffidis ueniam, adhibe precatores, adhibe ecclesiam, quae pro te precetur, cuius contemplatione quod tibi dominus negare possit ignoscit.

  6. 5.12.1

    et quamuis historiae fidem debeamus non omittere, ut uere paralytici istius corpus credamus esse sanatum, cognosce tamen interioris hominis sanitatem, cui peccata donantur. quae cum Iudaei adserunt a solo domino posse concedi, deum utique confitentur suoque iudicio perfidiam suam produnt, ut opus adstruant, personam negent. itaque ab ipsis et operis sui dei filius accepit testimonium et uocis suffragium non requirit; perfidia enim confiteri potest, credere non potest. itaque testimonium non deest diuinitati, fides deest saluti. nam et ualidius est ad fidem quod confitentur inuiti et perniciosius ad culpam quod negant qui suis adsertionibus reuincantur. magna itaque infidae plebis amentia, ut cum confessa fuerit solius dei esse donare peccata, non credat deo peccata donanti. dominus autem saluos uolens facere peccatores et occultorum cognitione deum se esse demonstrat et admiratione factorum adiciens: quid est facilius dicere: \'dimissa sunt tibi peccata tua\' aut dicere: (surge et ambula\'?

  7. 5.13.1

    quo loco plenam speciem resurrectionis ostendit, qui mentis uulneribus corporisque sanatis peccata donat animorum, debilitatem carnis excludit; hoc est enim totum hominem esse curatum. quamuis igitur magnum sit hominibus peccata dimittere — quis enim potest peccata dimittere nisi solus deus, qui per eos quoque dimittit quibus dimittendi tribuit potestatem? — tamen multo diuinius est resurrectionem donare corporibus, quandoquidem ipse dominus resurrectio est.

  8. 5.14.1

    hic lectus qui tolli iubetur quid est aliud nisi quia humanum iubetur corpus adtolli? ipse est, qui per singulas noctes lauatur a Dauid, [ut legimus: lauabo per singulas noctes lectum meum; lacrimis stratum meum rigabo. hic est] lectus doloris, in quo anima nostra graui conscientiae aegra cruciatu iacebat. sed si quis secundum Christi praecepta se gesserit, iam non lectus doloris est, sed quietis. miseratione enim domini coepit quies esse quod mors erat. qui nobis soporem mortis uertit in gratiam uoluptatis. nec solum leuare lectum, sed etiam domum suam repetere, hoc est ad paradisum redire censetur; ea est enim uera domus, quae hominem prima suscepit, non iure amissa, sed fraude. merito ergo restituitur domus, quoniam uenerat qui nexum fraudis aboleret, ius reformaret.

  9. 5.15.1

    nec mora ulla sanitatis interuenit: unum dictorum remediorumque momentum est. spectant surgentem increduli, mirantur abeuntem et diuini operis miracula malunt timere quam credere. nam si credidissent, non timuissent utique, sed dilexissent; perfecta enim dilectio timorem excludit foras. et ideo isti, quia non diligebant, calumniabantur. calumniantibus autem dicit: quid cogitatis mala in cordibus uestris? quis hoc dicit? sacerdos magnus. lepram uidebat in cordibus Iudaeorum; ostendit eos peiores esse leproso. ille sacerdoti est se iussus offen-e purgatus, hos sacerdos repudiat, ne alios quoque eorum lepra 1359 contaminet.

  10. 5.16.1

    Sequitur mystica euocatio publicani, quem sequi iubet non corporis gressu, sed mentis adfectu. itaque ille prius auare de mercedibus, dura de laboribus periculisque nautarum emolumenta conuertens uerbo uocatus propria derelinquit, qui rapiebat aliena. ac uile illud sedile destituens toto pos dominum uestigio mentis incedit. conuiuii quoque magni exhibet adparatum; qui enim domicilio Christum recipit interno maximis delectationibus exuberantium pascitur uoluptatum. itaque dominus libenter ingreditur et in eius qui crediderit recumbit adfectu.

  11. 5.17.1

    sed rursus accenditur inuidia perfidorum et futurae poenae species praefiguratur; epulantibus enim fidelibus et in illo caelorum recumbentibus regno perfidia ieiuna torquebitur. simul ostenditur quantum intersit inter aemulos legis et gratiae, quod illi qui legem sequuntur ieiunae mentis famem patiantur aeternam, qui uero uerbum in interioribus animae receperunt alimenti caelestis et fontis ubertate recreati esurire et sitire non possint. et ideo qui animo ieiunabant murmurabant dicentes:

  12. 5.18.1

    quare cumpublicanisetpeccatoribus manducat et bibit? serpentina uox ista est. denique hanc primam uocem serpens emisit dicens Euae: quid utique deus dixit: nolite manducare ex omni ligno? ergo patris sui uenena diffundunt qui dicunt: quid utique cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit? unde dominus cum peccatoribus manducando etiam cum gentilibus non prohibet nos inire conuiuium dicens: non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.

  13. 5.19.1

    nouum medicamentum nouus magister aduexit. hoc de terra non pullulauit; inprudens enim omnis creatura huius confectionis. uenite omnes, qui incurristis peccatorum uarias passiones, utimini peregrino medicamento, quo uenenum serpentis excluditur, quod non solum passionum abstulit cicatricem, sed etiam causam diri uulneris amputauit. hoc medicamentum non famem incidit, sed cibum animae subministrat; uenit enim filius hominis manducans et bibens, et dicunt: daemo nium habet, et ideo, non est mens nostra ieiuna. ieiunant hi quibus abest Christus bonorumque meritorum copiis egent: at uero cui uirtus sua uoluptate sufficit, qui recipit domo Christum conuiuium magnum exhibet, hoc est bonorum operum spiritale conuiuium, quo diues populus eget, pauper I epulatur. et ideo, inquit, ieiunare non possunt filii sponsi, quamdiu cum illis est sponsus.

  14. 5.20.1

    Venient autem dies, cum auferetur ab illis spon- I sus. qui sunt illi dies. quibus nobis Christus aufertur, maxime cum ipse dixerit: uobiscum ero usque ad consummationem mundi, ipse dixerit: non relinquam uos orfanos? certum est enim quod si nos relinquat, salui esse nequeamus. nemo tibi Christum potest auferre, nisi te ipse auferas. non te auferat iactantia tua, non te auferat adrogantia nec tibi de lege praesumas; non enim uocare iustos uenit, sed peccatores.

  15. 5.21.1

    quomodo igitur dominus iustitias dilexit neque uidit Dauid iustum derelictum aut quae ista aequitas, si iustus relinquitur, peccator adsciscitur, nisi intellegas quod eos iustos dicit qui ex lege praesumant et euangelii gratiam non requirunt? nemo autem iustificatur ex lege, sed redimitur ex gratia. est igitur in lege iustitia, sed non est per legem iustitia; nam et ipse apostolus, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, secundum iustitiam, quae in lege est, conuersatus sine querella, qui gloriatur ex lege. quae mihi inquit lucra fuerunt, haec duxi propter Christum detrimenta esse, hoc est: abiecit iustitiam et gloriam legis; iustitia enim legis sine Christo uacua est, quia plenitudo legis Christus est. et ideo etsi est in lege iustitia, non est tamen per legem iustitia. si enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est; mortuus enim Christus est, ut inpleret iustitiam. denique lohanni dicenti: ego a te debeo baptizari, et tu uenis ad me? respondit: sine modo; sic enim decet nos inplere omnem iustitiam. ergo non gratis mortuus, sed pro nobis mortuus est Christus, ut iusti fulgerent sicut sol in regno patris sui. sed non Iudaei iusti. quibus dicitur: cum uideritis iustos intrare in regnum caelorum. isti sunt iusti, qui percutientem non repercutiunt, qui inimicum diligunt. si sic non accipimus, inuenitur contrarium:

  16. 5.22.1

    non ueni uocare iustos, sed illos non uocat, qui se iustos dicunt; ignorantes enim deum et suam quaerentes iustitiam statuere iustitiae dei non sunt subiecti. ergo usurpatores iustitiae non uocantur ad gratiam; nam si gratia ex paenitentia, utique qui fastidit paenitentiam abdicat gratiam. isti erunt uulnerati qui se sanctificant, istis sponsus aufertur, nobis autem non Caiphas, non Pilatus Christum abstulit, nec possumus ieiunare, quia Christum habemus et Christi carnem epulamur et sanguinem. quomodo enim uidetur ieiunare qui non esurit, quomodo uidetur ieiunare qui non sitit? quomodo autem potest sitire qui bibit Christum, cum ipse dixerit: qui biberit de aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum? denique de animi dictum ieiunio etiam sequentia declarabunt.

  17. 5.22.2

    Dixit enim similitudinem ad illos: quia nemo conmissuram de uestimento nouo inmittit in uestimentum uetus.

  18. 5.23.1

    dixerat filios sponsi. hoc est filios uerbi, qui per lauacri regenerationem in ius diuinae generationis adsumti sunt, quamdiu cum illis sponsus est, ieiunare non posse. non utique hoc ieiunium relegatur, quo conficitur caro et corporalis luxuria castigatur; hoc enim ieiunium nos conmendat deo. nam quemadmodum discipulos ieiunare prohiberet, cum ipse dominus ieiunaret, cum postremo diceret nequissimos spiritus non nisi ieiuniis et orationibus solere superari? denique etiam hoc loco ieiunium uestimentum adpellauit uetus, quod exuendum apostolus aestimauit dicens: exspoliate uos ueterem hominem cum actibus eius, ut induamus eum qui baptismatis sanctificatione renouatur. in eandem igitur formam series conuenit praeceptorum, ne actus ueteris et noui hominis misceamus, cum ille corporalis exterior opera carnis operetur et hic interior qui renascitur non uersicolorem speciem ueterum nouorumque debeat habere gestorum, sed concolor Christo illum studio mentis imitari, cui renatus est in lauacro. absint igitur decolora mentis uelamina, quae displicent sponso; displicet enim ei qui uestem non habuerit nuptialem. sponso autem quid potest placere nisi pax animi, puritas cordis, caritas mentis?

  19. 5.24.1

    bonus sponsus dominus Iesus; hic nouo partu naturam initiauit, huic desponsata corruptelis carnis absoluitur. non filios mortales requirit — non Euae delectatur doloribus —, non uirum obnoxium culpae, non hereditatem condemnati patris. uidit enim carnis ulcera quam ante concupiscebat, aduertit non esse pulchritudinem ueram, quae habeat uitiorum deformitatem. et ideo quid tibi cum tali sponso, femina? require diligenter et in omni corpore inuenies cicatricem. cognosce alium magis sponsum, qui circumdatur luce, cuius species non potest interire. hunc tolle in animum tuum, consecra in templo tuo, tolle in corpore tuo, sicut scriptum est: tollite deum in corpore uestro. huius thalamos ingredere nouos, huius spectato peregrinum decorem, hunc indue, hunc uide ad dexteram patris et gaude quia talem habes sponsum. hic te uestiet benedictionem, ne qua noceat scissura peccati.

  20. 5.25.1

    seruemus igitur uestem, quam nos sacro dominus emergentes fonte uestiuit. cito scinditur uestis, si facta non congruant; cito tineis carnis adteritur et ueteris hominis errore maculatur. ergo hic noua ueteribus copulare, in apostolo autem etiam nouis uetera superuestire prohibemur, sed exuere uetus. nouum sumere, ut exspoliati, non nudi inueniamur. exspoliamur enim meliora sumturi, 1362 nudamur autem, cum indumentum nobis aliena fraude detrahitur, non nostra uoluntate deponitur.

  21. 5.26.1

    Et nemo mittit uinum nouum in utres ueteres. fragilitas humanae condicionis aperitur, cum corpora nostra exuuiis defunctorum animalium conparantur. atque utinam bonorum utrium usum possimus inplere, ut sacramentum quod accepimus reseruemus! leuat iniuriam industria, si renouatis utribus noua uina credantur. et ideo utres hos plenos semper seruare debemus; uacuos enim cito tinea et aerugo consumit, gratia seruat inpletos.

  22. 5.27.1

    pulchre autem operi huic talia praecepta conueniunt; sextum est enim opus, quo Leuis noua quadam forma figuratur. sexto autem die factus eat homo; sexto igitur Christi opere reformatur iam non uetus, sed noua creatura et quaedam forma peregrina. et ideo tamquam noua creatura conuiuium Christo exhibet, eo quod et in ipso Christus delectaretur et ipse partem delectationis mereretur habere cum Christo. ad hunc igitur informandum praecepta dat dominus; sequebatur enim iam laetus, alacer et exsultans dicens: iam non publicanum gero, iam non porto Leuin. exui Leuin, postquam Christum indui. odi genus meum, fugio uitam meam; solum te sequor, domine Iesu, qui sanas uulnera mea. quis enim me separat a caritate dei, quae m te est? tribulatio an angustia, an famis? ligatus sum fide clauis quibusdam et bonis conpedibus caritatis innexus sum. omne mandatum tuum sicut cauterium inpressum tenebo. etsi urit cauterium mandati, tamen putrefacta carnis exurit, ne ad uiuum serpat contagio. etsi mordet medicamentum, tamen uitium ulceris tollit. aufer igitur, domine Iesu, potenti machaera tua meorum putredines peccatorum. dum habes ligatum caritatis uinculis, seca quodcumque uitiosum est. ueni cito incidens occultas et latentes uarias passiones, aperito uulnus, ne noxius serpat umor. emunda omne quod faetidum est peregrino lauacro. audite me, terreni homines, qui peccatis uestris cogitationes ebrias geritis. et ego Leuis talibus eram passionibus sauciatus. inueni medicum, qui in caelo habitat et in terris spargit medicamenta. hic solus potest sanare uulnera mea, qui sua nescit, hic auferre cordis dolorem, pallorem animae, qui nouit occulta.

  23. 5.27.2

    Factum est autem in sabbato secundoprimo, cum transiret per seminata, uellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes eas manibus suis.

  24. 5.28.1

    nec solum conprehensione uerborum, sed etiam usu ipso specieque gestorum incipit hominem dominus Iesus ueteris obseruatione legis exuere nouoque indumento uestire gratiae. itaque eum iam in sabbato per seminata transducit, hoc est admonet fructuosis. quid sibi sabbatum uelit, quid seges, quid spicae, non mediocre mysterium est. ager enim est omnis hic mundus, agri seges in satione humani generis fecunditas numerosa sanctorum, spicae agri fructus ecclesiae, quos operibus discutientes suis apostoli pascebantur nostro se alentes profectu.

  25. 5.29.1

    stabat igitur lam seges fecunda uirtutum pullulantibus spicis, quibus nostri fructus meriti conparantur; aeque enim aut imbre marcescunt aut sole torrentur aut pluuiis umescunt aut tempestatibus eliduntur aut a messoribus intra horreorum felicium receptacula reconduntur. receperat ergo terra iam dei uerbum et caelesti semine satus diuites fetus ager almus effuderat. esuribant discipuli salutem hominum et tamquam folliculis corporum mentium fructus ad fidei lucem praeclaris operum suorum miraculis eruebant. sed hoc putabant Iudaei sabbato non licere, Christus autem nouae gratiae munere designabat otium legis opus gratiae.

  26. 5.30.1

    Nec sine mysterio hoc ab euangelista, secundum Matthaeum et Marcum sabbata pure posita puto, quia sabbata perpetuae feriae sunt resurrectionis aeternae. uel in hoc igitur saeculo feriatis ac uacantibus superstitionibus Iudaeorum uel in futurum ferias ipsi perpetua sollemnitate celebrantes quae bona sunt terrae manducabimus iuxta quod scriptum est: illi manducabunt, uos uero esurietis.

  27. 5.31.1

    mire tamen secundum Lucan secundoprimum, non primosecundum sabbatum dixit — δευτερόπρωτον enim scriptum est - praeferri enim debuit quod praecellit. secundum ideo, quia primum ante ex lege praecessit, in quo etiam poena praescripta est, si quis operetur; primum autem ideo, quia sabbatum illud ex lege solutum est, quod erat primum, et hoc primum factum est, quod secundo est constitutum. nam et cum operari sabbato liceat et operantis nulla sit poena, sabbati utique ex lege, cuius uis soluta est, nec nomen haerebat, sed tamen fuerit illud primum ordine, hoc primum munere, nec ideo minus hoc, quia secundum. nam et Adam primus nec conparandus secundo Adam; primus enim Adam in animam uiuentem, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem et: primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis. praelatus utique secundus primo; ille enim causa mortis, hic uitae. sic et secundoprimum sabbatum dicitur, secundum iuxta numerum, primum iuxta operationis gratiam; melius est enim sabbatum, quo inpunitas datur quam quo poena praescribitur. prima lex, secundum euangelium, inferior tamen formido quam gratia. aut forte primum hic in praedestinatione consilii et secundum in sanctione decreti.

  28. 5.32.1

    Bene autem dominus in lege typum futuri hoc quoque demonstrat loco et defensores legis arguit nescire quae legis sunt exemplum adferens quod Dauid, cum esuriret ipse cum sociis, intrauit in domum dei et panes propositionis sumsit et manducauit et dedit his qui cum ipso erant. magnum et uere exemplum propheticum, quo primum non inania legis, sed solida utilitatis nobis sequenda produntur, deinde quia Dauid cum sociis fugiens a facie regis Saul hic praefiguratus in lege Christus est, qui cum apostolis principem mundi lateret.

  29. 5.33.1

    quomodo autem ille obseruator legis atque defensor panes et ipse manducauit et dedit his qui secum erant, quos non licebat manducare nisi tantummodo sacerdotibus, nisi ut per illam demonstraret figuram sacerdotalem cibum ad usum transiturum esse populorum, siue quod omnes uitam sacerdotalem debemus imitari siue quia omnes filii ecclesiae sacerdotes sunt? unguimur enim in sacerdotium sanctum offerentes nosmet ipsos deo hostias spiritales.

  30. 5.34.1

    legi igitur iam superfluit doctrina Christi nec legem soluit, sed inplet, quia nec sabbatum soluit. si enim sabbatum propter hominem factum est, utilitas autem hominis postulabat esurientem hominem, qui diu fuerat terrae fructibus abdicatus, ueteris famis uitare ieiunia, non utique lex soluitur, sed inpletur. quomodo igitur domino ad crimen obicitur, quod in seruo pro crimine non -tenetur?

  31. 5.35.1

    quid autem . euidentius hac figura, quae per totam currit historiam? intrauit Dauid in domum Abimelech sacerdotis; sed nec periculo mortis proposito hospitem recusat, declinat exulem sancti animus sacerdotis. tanta hospitalitatis est gratia, ut libenter in nos aliena pericula transferamus.

  32. 5.36.1

    Uerum hoc in historia morale, in mysterio propheticum est, quod nec praesumto futurae mortis exitio uerum illum Dauid hospitio suae mentis religiosi excluderent sacerdotes. nec solum in cuiusque domo uatis repperturus docetur Christus hospitium, sed etiam per figuram nequitiae spiritalis manubias et arma sumturus; nam qui Christum recipit hospitio intellegibilem illum Golian spoliat suis telis.

  33. 5.37.1

    quid uero euidentius quam quod in Abimelech domo quinque panes petiit Dauid, unum accepit demonstrante typo quod iam non quinque libris. sed Christi corpore cibus fidelibus pararetur, ut Christus corpus adsumeret, ne quis de fidelibus esuriret? nec Doec figura uacat, qui erat custos mulorum, eo quod nemo alius nisi infructuosi gregis custos Iudae typum proditoris inpleret.

  34. 5.38.1

    iam illud quod Dauid receptione omnem Abimelech domum praeter Abiathar principem tunc temporis sacerdotum Saul persecutus est ostendit prophetia nobis quod nemo possit nocere uero principi sacerdotum, qui solus est Christus.

  35. 5.39.1

    Hinc ad alia progreditur dominus Iesus. nam qui totum hominem saluum facere disposuerat per singula membra currebat, ut uere diceret: mihi irascimini, qui totum hominem saluum feci in sabbato? itaque hoc loco manum illam, quam extendit Adam et interdictae arboris poma decerpsit, sucis bonorum factorum salutaribus inrigauit, ut quae crimine aruerat bonis operibus sanaretur. in quo Iudaeos redarguit- Christus, qui malis interpretationibus legis praecepta uiolarent, aestimantes sabbato etiam a bonis operibus feriandum, cum lex in praesentibus formam praefigurauerit futurorum, in quibus utique malorum feriae futurae sunt. non bonorum. nam licet saecularia opera conquiescant, non otiosus tamen boni operis actus est in dei laude requiescere.

  36. 5.40.1

    audisti igitur domini uerba dicentis: extende manum tuam. communis ista generalisque medicina est. et tu qui putas manum habere te sanam, caue ne auaritia, caue ne sacrilegio contrahatur. extende saepius eam, extende ad illum pauperem qui te obsecrat, extende ut proximum iuues, ut uiduae praesidium feras, eripias iniuriae quem uides iniustae contumeliae subiacere, extende ad deum pro peccatis tuis. sic manus extenditur, sic sanatur. sic Hieroboam manum cum idolis sacrificaret contraxit, cum deum rogaret extendit.

  37. 5.41.1

    Factum est autem in illis diebus, exiit in monte orare et erat pernoctans in oratione dei. non omnis qui orat ascendit in montem — est enim oratio quae peccatum facit — sed qui bene orat a terrenis ad superiora progrediens uerticem curae sublimis ascendit at ille non ascendit in montem qui de saeculi diuitiis aut de honore sollicitus est, non ascendit in montem qui fundi ius optat alieni. ascendit ille qui deum quaerit, ascendit ille qui cursus sui dominica adiumenta deposcit. omnes magni, omnes sublimes montem ascendunt; non enim cuicumque propheta dicit: ascende in montem excelsum qui euangelizas Sion, exalta in uirtute uocem tuam qui euangelizas Hierusalem. non uestigiis corporalibus, sed factis sublimioribus in hunc montem ascendas. sequere Christum, ut ipse esse mons possis; montes enim in circuitu eius. quaere in euangelio: inuenies solos cum domino montem ascendisse discipulos.

  38. 5.42.1

    orat ergo dominus non ut pro se obsecret, sed ut pro me inpetret; nam etsi omnia posuerit pater in potestate fili, filius tamen ut formam hominis inpleret, obsecrandum patrem putat esse pro nobis, quia aduocatus est noster. noli insidiatrices aperire aures, ut putes filium quasi infirmum rogare, rogare ut inpetret quod inplere non possit potestatis auctor. oboedientiae magister ad praecepta uirtutis suo nos informat exemplo. aduocatum inquit habemus aput patrem. si aduocatus est, debet pro meis interuenire peccatis. non ergo quasi infirmus, sed quasi pius obsecrat. uis scire quam omnia quae uelit possit? et aduocatus et iudex est. in altero pietatis officium, in altero insigne est potestatis.

  39. 5.43.1

    Et erat inquit pernoctans in oratione dei. species tibi datur, forma praescribitur quam debeas aemulari. quid enim te pro salute tua facere oportet, quando pro te Christus in oratione pernoctat? quid te facere conuenit, cum uis aliquod officium pietatis adoriri, quando Christus missurus apostolos orauit prius et solus orauit? nec umquam alibi, si non fallor, orasse cum apostolis repperitur: ubique solus obsecrat; dei enim consilium humana uota non capiunt, nec quisquam interiorum potest esse particeps Christo. uis scire quam mihi, non sibi orauerit?

  40. 5.44.1

    uocauit inquit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis, quos ad propagandum auxilium salutis humanae per terrarum orbem satores fidei destinaret. simul aduerte caeleste consilium; non sapientes aliquos, non diuites, non nobiles, sed piscatores et publicanos quos dirigeret elegit, ne traduxisse prudentia, ne redemisse diuitiis, ne potentiae nobilitatisque auctoritate traxisse aliquos ad suam gratiam uiderentur, ut ueritatis ratio, non disputationis gratia praeualeret.

  41. 5.45.1

    eligitur et Iudas, non per inprudentiam, sed per prouidentiam. quanta est ueritas, quam nec aduersarius minister infirmat! quanta moralitas domini, qui periclitari magis aput nos iudicium suum quam adfectum maluit! susceperat enim hominis fragilitatem et ideo nec has partes recusauit infirmitatis humanae. uoluit deseri, uoluit prodi. uoluit ab apostolo suo tradi, ut tu a socio desertus, a socio proditus moderate feras tuum errasse iudicium, perisse beneficium.

  42. 5.46.1

    Et descendit inquit cum illis et stetit in loco pede plano. aduerte omnia diligenter, quomodo et cum apostolis ascendat et descendat ad turbas; quomodo enim turba nisi in humili Christum uideret? non sequitur ad excelsa, non ascendit ad sublimia. denique ubi descendit, inuenit infirmos; in excelsis enim infirmi esse non possunt. sic etiam Matthaeus docet in inferioribus debiles esse sanatos; prius enim unusquisque sanatus est, ut paulatim uirtutibus procedentibus ascendere posset ad montem. et ideo unumquemque in inferioribus sanat, hoc est a libidine reuocat, iniuriam caecitatis auertit, ad uulnera nostra descendit, ut usu quodam et copia sui naturae conpotes nos faciat esse caelestis. et sanabat hos quidem, sed in inferioribus relinquebat.

  43. 5.47.1

    uidens autem turbas, ut legisti, ascendit in montem. et cum sedisset, ascenderunt ad eum discipuli eius. euangelizaturus enim et benedictionum de thesauro diuinitatis promturus oracula incipit esse sublimior. hic autem etsi in humili stabat, tamen oculos eleuauit. sic enim etiam, cum Lazarum suscitaret, infremuit spiritu, sic etiam caput leuauit, cum mulieri adulterae peccata donaret. quid est enim leuare oculos nisi interius lumen aperire?

  44. 5.48.1

    denique sanctus Matthaeus aperuit inquit os suum, thesauros scilicet sapientiae et scientiae dei, reclusis adytis templi sui ora reserauit. ergo et tu aperi os tuum, sed prius ut aperiatur inplora. si enim Paulus in apertionem oris sui inplorat auxilium, multo magis inplorare te conuenit. ostendit etiam tibi clauem scientiae, qua os aperire tuum debeas, dicens propheta: aperi os tuum uerbo dei. uerbum dei clauis tui oris est; clauis scientiae oris tui clauis est, qua laxatis silentii catenis inperitiae claustra reserantur.

  45. 5.49.1

    Beati pauperes, quia uestrum est regnum dei. beati qui nunc esuriunt et sitiunt, quia saturabuntur. beati, qui nunc fletis, quia ridebitis. beati eritis, cum uos oderin t homines. quattuor tantum beatitudines sanctus Lucas dominicas posuit, octo uero sanctus Matthaeus. sed in istis octo illae quattuor sunt et in his quattuor illae octo.

  46. 5.50.1

    hic enim quattuor uelut uirtutes amplexus est cardinales, ille in illis octo mysticum numerum reserauit. pro octaua enim multi scribuntur psalmi, et mandatum accipis octo illis partem dare fortasse benedictionibus; sicut enim spei nostrae octaua perfectio est, ita octaua summa uirtutum est. sed prius quae sunt ampliora uideamus. beati inquit pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.

  47. 5.51.1

    primam benedictionem hanc uterque euangelista posuit ordine enim prima est et parens quaedam generatioque uirtutum, quia qui contemserit saecularia ipse merebitur sempiterna; nec potest quisquam meritum regni caelestis adipisci, qui mundi cupiditate possessus emergendi non habet facultatem. secunda benedictio: beati inquit mites. tertia: beati qui lugent. quarta: beati qui esuriunt. quinta: beati misericordes. sexta: beati mundo corde. septima: beati pacifici. et bene septima, quoniam eo die ab omnibus mundi operibus requieuit deus; dies enim quietis et pacis est. octaua: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam.

  48. 5.52.1

    ueni, domine Iesu, doce nos ordinem beatitudinum tuarum; neque enim sine ordine dixisti primo beatos pauperes spiritu, secundo beatos mites et tertio beatos qui lugent. etiamsi cognosco aliquid, tamen ex parte cognosco. si enim Paulus ex parte cognouit, quantum ego possum cognoscere, qui Paulo quantum uita tantum etiam uerbo inferior sum? uita enim uerbum exigit et adquirit, sermo autem sine uita non dei sermo. quanto me sapientior Paulus! ille gloriatur in periculis, ego glorior in successibus; ille gloriatur, quia reuelationibus non extollitur, ego, si quae reuelationes mihi contingerent, gloriarer. sed tamen potest deus de lapidibus homines suscitare et uerbum proferre de clausis, uocem elicere de mutis. quodsi asinae oculos aperuit, ut uideret angelum, potens est et nobis quoque aperire oculos, ut possimus dei uidere mysterium.

  49. 5.53.1

    Beati inquit pauperes. non omnes beati pauperes; paupertas enim media est. possunt et boni esse et mali pauperes, nisi forte ille intellegendus pauper beatus, quem propheta descripsit dicens quia melior pauper iustus quam diues mendax. beatus pauper qui clamauit, et dominus exaudiuit eum, pauper a crimine, pauper a uitiis, pauper in quo mundi princeps nihil inuenit, pauper illius aemulus pauperis, qui cum diues esset, propter nos pauper factus est. unde plene Matthaeus aperuit dicens: beati pauperes spiritu; pauper enim spiritu non inflatur, non extollitur mente carnis suae.

  50. 5.54.1

    prima ergo ista benedictio est, cum deposuero omne peccatum et exuero omnem malitiam et simplicitate contentus fuero, inops malorum. superest ut mores meos temperem. quid enim mihi prodest carere saecularibus, nisi fuero mitis atque mansuetus? nam qui sequitur uiam rectam - sequitur utique illum qui ait: discite a me quia mitis sum et humilis corde. depone igitur quae inproba sunt, egeto uitiis secundum bonam paupertatem, mitiga adfectum tuum, ut non irascaris aut certe iratus ne peccaueris iuxta quod scriptum est: irascimini et nolite peccare. praeclarum est enim motum temperare consilio nec minoris uirtutis ducitur cohibere iracundiam indignationemque conpescere quam omnino non irasci, cum plerumque illud lentius, hoc fortius aestimetur.

  51. 5.55.1

    cum hoc feceris, memento quia peccator es et lugeto peccata tua, lugeto delicta. et bene tertia benedictio est peccata deflentis, quia trinitas est quae peccata condonat. ablue igitur te lacrimis tuis, laua fletibus. si tu ipse te fleueris, alius te non flebit; nam si Saul deflesset peccata sua, Samuhel eum non defleuisset. habet unusquisque quos fleat mortuos suos. mortui sumus, quando peccamus, quando inplemur ossibus mortuorum. mortuus est sermo malus, qui exit ex ore. exit enim de sepulchro malo; sepulchrum enim patens est guttur eorum. ideo dicit apostolus: imitatores mei estote. uult nos delictorum meminisse nostrorum. Paulus non habebat quod lugeret, ex quo in Christum credidit, et tamen priora deflebat dicens quia non sum dignusuocari apostolus, quia persequutus sum ecclesiam dei. ille igitur peccator ante fidem, nos uero adhuc peccamus post fidem. qui peccator est defleat se et arguat se, ut fiat iustus;

  52. 5.56.1

    iustus enim accusatorest sui.ordinem igitur persequamur, quia scriptum est: ordinate in me caritatem. deposui peccatum, temperaui mores, delicta defleui, esurire incipio et esurire iustitiam; aeger enim cum in graui morbo est, non esurit, quia aegritudinis dolor excludit famem. sed quae ista famis iustitiae? qui sunt isti panes, quos esurit iustus? ne forte panes illi, de quibus dictum est: iuuenis fui et senui, et non uidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem? qui esurit utique uinum quaerit augmentum. quod autem maius uirtutis incrementum quam norma iustitiae?

  53. 5.57.1

    Post hos beati inquit misericordes; iustitiam enim sequitur misericordia. unde dictum est: dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. sed etiam qui misericordiam defert mercedem amittit, nisi mundo corde misereatur; nam si iactantiam quaerat, nullus est fructus. emunda igitur interiora tuae mentis et, si diligenter pectoris tui secreta mundaueris, conpatere his qui inpugnantur et intellege quanti hominum. quanti fratrum tuorum auxilium tuum quaerant.

  54. 5.58.1

    sed nisi tu prius interiora tua uacuefeceris ab omni labe peccati, ne dissensiones contentionesque ex adfectu tuo prodeant, non potes aliis ferre medicinam. a te igitur pacem incipe, ut, cum fueris ipse pacificus, pacem aliis feras. quomodo enim potes aliorum corda mundare, nisi tua ante mundaueris?

  55. 5.59.1

    profuisti igitur aliis, tulisti auxilium pluribus: festina, contende ad finem. multi cum essent exitus uitae, unus domino conpetebat; nam quod natum erat secundum carnem oportebat secundum carnem et mori. elegit passionem, ut moreretur pro nobis, et tu dic de omnibus quae retribuit tibi: calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo, hoc est passionem. unde etiam illis, qui ad dextram uel sinistram sedere cupiebant, ait: potestis calicem bibere, quem ego bibiturus sum? usque ad finem te ducit, usque ad martyrium prosequitur et constituit beatitudinum palmam.

  56. 5.60.1

    Uide igitur ordinem. oportet te pauperem fieri spiritu; humilitas enim spiritus diuitiae uirtutum sunt. nisi pauper mens, mitis esse non poteris. qui mitis est potest lugere praesentia, qui inferiora luget potest desiderare meliora, qui superiora quaerit inferiora deuitat, ut et ipse a superioribus adiuuetur, qui miseretur cor suum mundat. quid est enim mundare animum nisi sordem mortis abolere? elemosyna enim a morte liberat, patientia uero perfectio est caritatis. qui autem patitur persecutionem in ultimo certamine constitutus probatur aduersis, ut cum legitime certauerit coronetur. hos quidam gradus uolunt esse uirtutum, per quos ab ultimis ad superiora possimus ascendere.

  57. 5.61.1

    denique sicut incrementa uirtutum ita etiam incrementa sunt praemiorum; plus est enim dei esse filium quam possidere terram et consolationem mereri, sed quia et primum praemium regnum caelorum est et ultimum praemium regnum caelorum est, numquid aequale praemium incipientibus atque perfectis est? ne forte mystice docemur quia est primum regnum caelorum illud apostolicum: dis so 1 ui et cum Christo esse? habes primum regnum, quando sancti rapiuntur in nubibus obuiam Christo in aera; multi enim dormientium surgent, isti in uitam aeternam, illi in obprobrium. primum ergo regnum caelorum sanctis propositum est in absolutione corporis, secundum regnum caelorum est post resurrectionem esse cum Christo. cum fueris in regno caelorum, tunc processus est mansionum. etsi unum regnum, diuersa tamen merita sunt in regno caelorum. post resurrectionem terram tuam incipies possidere absolutus a morte. ille enim cui dicitur: terra es et in terram ibis non possidet terram suam; non enim potest esse possessor qui non capit fructum. absolutus igitur per dominicam crucem, si tamen intra iugum domini fueris inuentus, consolationem in ipsa possessione repperies. consolationem sequitur delectatio, delectationem diuina miseratio. quem autem miseratur dominus et uocat. qui uocatur uidet uocantem, qui deum uiderit in ius diuinae generationis adsumitur. tunc demum quasi dei filius caelestis regni diuitiis delectatur. ille igitur incipit, hic repletur. nam et intra hoc saeculum multi in imperio Romano sunt, sed maiorem imperii gratiam qui propiores imperatori sunt consequuntur.

  58. 5.62.1

    Nunc dicamus quemadmodum in quattuor benedictionibus sanctus Lucas benedictiones sit octo conplexus. et quidem scimus uirtutes esse quattuor cardinales, temperantiam iustitiam prudentiam fortitudinem. qui pauper est spiritu auarus non est, qui flet non superbit, sed mitis est et pacatus, qui luget humiliatur, qui iustus est non negat quod scit ad usum omnibus communiter . datum, qui miseretur largitur de suo, qui suum donat non quaerit alienum nec dolum proximo struit.

  59. 5.63.1

    conexae igitur sibi sunt concatenataeque uirtutes, ut qui unam habet plures habere uideatur, et sanctis una conpetit uirtus, sed eius quae fuerit uberior uberius est praemium. quanta hospitalitas in Abraham, quanta humilitas, quanta sanctitas, ut fratris filium ab hoste seruaret, et quanta abstinentia, ut nihil de praeda quaereret! sed quia fide praestitit, fidei prae ceteris meruit principatum. ergo unicuique plura praemia, quia plura incentiua uirtutum, sed quod in aliquo merito copiosius hoc etiam in praemio redundantius.

  60. 5.64.1

    beati ergo pauperes spiritu. habes temperantiam, quae a peccato abstinet, saeculum calcat, inlecebrosa non quaerit.

  61. 5.65.1

    beati qui esuriunt et sitiunt; qui .\\ enim esurit esurienti conpatitur, conpatiendo largitur, largiendo fit iustus, quia iustitia eius manet in aeternum. unde in Matthaeo sitim et famem intellegimus spiritalem, qua cibus iustitiae desideratur aut potus, quia uirtus quasi materia quaedam uirtutum est, ut iustus aequalem se inferioribus praestet, dolum excludat, ueritatem requirat.

  62. 5.66.1

    beati qui nunc fletis, quia ridebitis. habes prudentiam, cuius est flere occidua et ea quae aeterna sunt quaerere, lugere saecularia, quae se ipsa conpugnent, deum pacis inquirere, qui stulta mundi elegit, ut confundat sapientes et qui ea quae non sunt destruat, ut quae sunt possit adipisci.

  63. 5.67.1

    beati eritis, cum uos oderint homines. habes fortitudinem, sed eam quae non odium mereatur ex crimine, sed persecutionem patiatur ex fide; sic enim ad passionis peruenitur coronam, si gratiam hominum neclegas, diuinam sequaris. denique ut scias consummationem esse fortitudinis passionem, secundum haec inquit faciebant prophetis patres eorum, quia prophetas Iudaei usque ad mortem corporis persecuti sunt. est etiam fortitudinis iram uincere indignationemque cohibere, ac per hoc fortitudo animum iuxta corpusque confirmat nec pertubari sinit timore aliquo uel dolore, quibus uelut prauis interpretibus plerumque percellimur.

  64. 5.68.1

    ergo temperantia cordis habet animique munditiam, iustitia misericordiam, pacem prudentia, mansuetudinem fortitudo.

  65. 5.69.1

    Uae uobis diuitibus, qui habetis consolationem uestram! licet in pecuniariis copiis multa sint lenocinia delictorum, pleraque tamen sunt etiam incentiua uirtutum. quamquam uirtus subsidia non requirat et conmendatior sit conlatio pauperis quam diuitis liberalitas, tamen non eos qui habeant diuitias, sed eos qui uti his nesciant sententiae caelestis auctoritate condemnat. nam ut ille pauper laudabilior, qui promto largitur adfectu nec repagulis inpendentis egestatis inhibetur inopemque se non putat qui habet quod naturae satis est, ita hic criminosior diues, qui uel de eo referre gratiam deo debuit quod accepit nec censum ad conmunem usum datum sine usu abdere defossisque terrae incubare thesauris. non census igitur, sed adfectus in crimine est. et quamquam tota aetate custodiae miserabilis sollicitas auara mens tendat excubias, quo nulla poena grauior est, successorum profutura conpendiis anxio timore seruare, tamen quoniam auaritiae studia et desideria congerendi inani quadam uoluptate pascuntur, qui consolationem uitae praesentis habuerunt remunerationem perpetuae perdiderunt.

  66. 5.70.1

    possumus hic tamen diuitem intellegere populum Iudaeorum uel haereticos uel certe mundi philosophos, qui ubertate uerborum et quodam ambitiosae facundiae patrimonio delectati simplicitatem uerae fidei supergressi thesauros inutiles condiderunt. nonne tibi uidetur haereticus aliqui, cum audis eum de generatione domini iuxta usum saeculi disputantem, diues in uerbis, pauper in uiribus? qui putat se in hoc tempore locupletes habere diuitias, sed in futuro egestatem suae fidei recognoscet cibumque perfidiae, quem praesenti aetate eructuauerit, aeterno fidei conmaceratus ieiunio causam tanti sciet esse supplicii. eritque tempus, ut risus suos lugeant qui dicta nostra nunc rident. quibus bene dicitur: uae cum bene uobis dixerint omnes homines!

  67. 5.71.1

    nonne tibi uidetur his dicere qui dudum in Ariminensi concilio perfidae praeuaricationis auctores, dum imperatoris gratiam secuntur, dei gratiam perdiderunt? qui cum placere potentibus aucupantur, maledicto se perpetuo subdidere.

  68. 5.72.1

    Ergo sanctus Matthaeus praemiis ad uirtutem et fidem populos prouocauit, hic etiam a criminibus atque peccatis futurorum suppliciorum denuntiatione deterruit, qui non otiose plurimorum factorum caelestium enumeratione progressus ad benedictionum locum serius uenit, ut populos diuinorum miraculis roboratos ultra legis tramitem uirtutum progredi uestigiis edoceret. fuerit cauendum illic, ubi adhuc infirmae plebis corda nutabant; hic tubae clangore excitanda uirtus fuit. docet hoc libri huius quae in prohemiis et quae in processu sermonis aperitur oratio. illic qui infirmi sunt adhuc quodam legis lacte potantur et ideo per legis tramitem ducuntur ad gratiam — audiunt quae legis sunt, ut ultra legem legem sequendo procedant — hic ecclesia fundatior non lacte inbuitur, sed cibo uescitur; cibus enim ualidior est caritas. denique inter tria maxima, spem fidem caritatem, maior est caritas.

  69. 5.73.1

    ordinatur igitur caritas, cum dicitur: diligite inimicos uestros, ut conpleatur illud ecclesiae, quod ante iam dictum est: ordinate in me caritatem; ordinatur enim caritas, cum caritatis praecepta formantur. uide quam ab altioribus coeperit et legem post benedictionis euangelicae terga reiecerit. lex uicissitudinem imperat ultionis, euangelium inimicitiis caritatem, benignitatem odiis, uota maledictis, subsidia persequentibus, patientiam esurientibus et gratiam remunerationis inpertit. quanto athleta perfectior, qui non sentit iniuriam!

  70. 5.74.1

    Et ne uideatur dominus legem dissoluere, in beneficiis uicem seruat, quam neglegit in iniuriis. sed tamen dicendo: prout uultis ut faciant uobis homines facite illis similiter uicissitudo ipsa cumulatior est, quando uotis actus aequatur. nescit enim uirtus mensuram gratiae nec contenta ...., referre quod acceperit uult cumulare quod sumserit, ne inferior sit beneficio, licet aequetur officio. non enim cumulo tantum, sed ordine et tempore beneficia pensantur, cum in beneficio pari prior sit qui prior coepit; beneficus enim est qui gratiam coeperit, debitor qui rettulerit. aliud itaque beneficium est beneficii principatus; nam si qui pecuniam reddidit, non soluit gratiam manetque gratiae debitor, etsi iam non sit pecuniae. cur gratiam referendo putemus posse uacuari, cuius relatio acceptae magis est testimonium quam solutae?

  71. 5.75.1

    bono itaque exemplo inbuitur Christianus, ut non contentus iure naturae gratiam eius requirat. si enim conmune est omnibus, etiam peccatoribus redamare, cui genus professionis excelsius, studium quoque debet esse uirtutis uberius, ut diligat etiam non amantes. nam etsi nulla menta diligendi usum amoris excludant, non tamen uirtutis excluserint. sicut enim in eo qui te diligit pudet gratiam non referre et gratiae amore referendae amor tibi eius inolescit quem antea non amabas, ita etiam in eo qui non amat debes amare uirtutem, ut dum uirtutem amas, incipias eum amare quem non amabas, cum rara et caduca remuneratio sit amantis, sempiterna uirtutis.

  72. 5.76.1

    Quid autem tam mirum quam percutienti maxillam praebere alteram? nonne omnis indignantis frangitur inpetus, ira sedatur? nonne fit per patientiam, ut sua amplius paenitentia reuerberes uerberantem? ita erit ut et iniuriam repellas et gratiam quaeras. ac saepe maximae causae amoris exsistunt, cum patientia insolentiae, gratia refertur iniuriae. equidem ut audire me memini, uel hoc solo pressum philosophiae supercilium putamus, quod in tres partes illa sibi uidetur diuisisse iustitiam, unam in deum, quae pietas uocatur, alteram in parentes uel reliquum humanum genus, tertiam in mortuos, ut his exsequiarum iusta soluantur. at uero dominus Iesus legis oraculum ac philosophiae fastigium supergressus in eos quoque qui laeserint pietatis porrexit officium. etenim si hostis, qui tecum bello armisque certauerit, depositis armis misericordiam suae salutis adipiscitur idque plerumque uel contemplatione naturae uel ipsius belli iure defertur, ut subiectis uita tribuatur, quanto amplius meliore religionis contuitu deferendum est! nam cum proeliatorem adpetitae salutis causa non moueat, quid debet militem pacis?

  73. 5.77.1

    itaque illud apostolicum quia caritas patiens est, benigna est, non aemulatur, non inflatur in his praeceptis consummatum uidemus. si patiens est, debet patientiam uerberanti; si benigna est, non debet respondere maledictis; si non quaerit quae sua sunt, non debet resistere diripienti; si non aemulatur, odisse non debet inimicum. et tamen apostolicis diuinae superfluunt praecepta pietatis; plus est enim donare quam cedere, plus est amare inimicos quam non aemulari. quae omnia dominus et dixit et fecit. qui cum malediceretur, non remaledixit, cum percuteretur, non repercussit, cum dispoliaretur, non restitit, cum crucifigeretur, ipsis persecutoribus ueniam postulauit dicens: pater, dimitte illis peccatum, quia nesciunt quid faciunt. criminatores suos excusabat a crimine.

  74. 5.78.1

    illi crucem parabant, hic salutem et gratiam rependebat. et tamen quoniam studia ipsa uirtutum sine remuneratione torpescunt, et exemplum nobis attulit et mercedem spopondit e caelo filios dei futuros pollicens qui fuerint imitatores eius. qui enim festinat ad praemium fastidire non debet exemplum, quia quanto praecellentius praemium tanto inpensius officium. quanta autem misericordiae merces, quae in ius diuinae adoptionis adsciscitur! sequere igitur misericordiam, ut merearis gratiam.

  75. 5.79.1

    late patet benignitas dei; super ingratos pluit, malis fecunda non negat terra prouentus, idem mundi sol sacrilegos religiososque pariter inluminat. aut ut mystice ista pendamus, propheticis populum Iudaeorum dominus pluuiis inrigauit et solis aeterni refulsit radiis etiam non merentibus, sed quoniam illi mundano rore maduerunt, ecclesia dei ad caeleste lumen adsciscitur, ita tamen ut illis quoque misericordiae, si credant, praerogatiua seruetur.

  76. 5.80.1

    addidit non temere iudicandum, ne cum sis tui conscius ipse delicti, in alterum cogaris ferre sententiam.

  77. 5.81.1

    Magna etiam disciplina uirtutis, ut de infructuosis fructuosa non quaeras nec de incultis prouentum fecunditatis exspectes. unicuique enim sua cultura dat fructus: in spinis istius mundi ficus illa non potest repperiri, quae quia fecundis fructibus melior est, bene species ei resurrectionis aptatur, uel quia, ut legisti, ficus dederunt grossos suos, quod inmaturus et inutilis et caducus in synagoga fructus ante praecessit, uel quia inmatura uita nostra est in corpore, matura in resurrectione et ideo procul a nobis debemus saeculares sollicitudines abdicare, quae mordeant animum mentemque adurant, ut maturos fructus culturae diligentis possimus adipisci, quos in incultis istius mundi repperire non possumus, quia non legunt de spinis ficus neque de tribulis uindemiant uuam. alterum ad mundum et resurrectionem, alterum ad animam et corpus refertur, uel quia nemo peccatis fructum adquirit animae suae, quae sicut uua proxima terris corrumpitur, in superioribus maturatur, uel quia nemo potest damnationem carnis euadere nisi quem Christus redemerit, qui sicut uua pependit in ligno. procul igitur ab illa carne, quae damnato homini tribulos generare praecepta est, leuemus oculos spiritales, tendamus manus, ut Christum uindemiare possimus.

  78. 5.82.1

    omnium autem fundamentum docet esse uirtutum oboedientiam caelestium praeceptorum, per quam domus haec nostra non profluuio uoluptatum, non nequitiae spiritalis incursu, non imbre mundano, non haereticorum possit nebulosis disputationibus conmoueri.

  79. 5.83.1

    Pulchre autem ubi praecepta compleuit, formam docet suorum praeceptorum exsequi; nam statim gentilis centurionis seruus domino curandus offertur, in quo populus nationum, qui mundanae seruitutis uinculis tenebatur, aeger letalibus passionibus beneficio domini sanandus exprimitur. quod autem moriturum dixit, in eo euangelista non fefellit; moriturus enim erat, nisi fuisset sanatus a Christo. impleuit igitur praeceptum caritate caelesti, qui sic dilexit inimicos, ut morti eriperet atque ad perpetuae spem salutis adscisceret.

  80. 5.84.1

    quantum autem diuinae humilitatis insigne, ut caeli dominus nequaquam dedignaretur centurionis seruulum uisitare! elucet fides in operibus, sed plus operatur humanitas in affectibus. quod utique non ideo faciebat, quia absens curare non poterat, sed ut formam tibi daret humilitatis imitandae, qua iuxta humilioribus doceret ac superioribus deferendum. denique alibi regulo dicit: uade; filius tuus uiuit, ut scias et potentiam diuinitatis et humilitatis gratiam. ibi noluit pergere, ne in reguli filio uideretur magis diuitiis detulisse, hic ipse perrexit, ne uideretur in centurionis famulo condicionem despexisse seruilem; omnes enim, seruus et liber, in Christo unum sumus.

  81. 5.85.1

    sed uide fidem praerogatiuam esse medicinae. aduerte etiam in ipso populo gentili perspicaciam esse mysterii. dominus pergit: excusat centurio militarique deposito tumore reuerentiam sumit et ad fidem facilis et ad honorificentiam promtus. et bene Lucas etiam in occursum amicos dicit esse a centurione transmissos, ne praesentia sua grauare domini uerecundiam uideretur et officium officio prouocasse. haec moraliter.

  82. 5.86.1

    Mystice autem quem Judaeorum populus crucifixit inuiolatum ab iniuria manere desiderat populus nationum et quod ad fidem pertinet sermoni credidit, hoc est non hominis, sed dei potestate coniciens dari a Christo hominibus sanitatem. quod uero ad mysterium spectat, uidit in pectora adhuc gentilium non esse penetrabilem Christum. et ideo qui necdum cogitationis praeteritae maculas abluisset, grauari se magis dignatione putauit domini quam iuuari. sic illa uidua Sareptana indignam se prophetico iudicauit hospitio. ideoque dominus in uno isto fidem gentium praefert.

  83. 5.87.1

    et quidem si sic legas: in nullo tantam fidem inueni in Israhel, simplex intellectus et facilis est, sin uero iuxta Graecos: nec in Israhel tantam fidem inueni, fides huius etiam electioribus et deum uidentibus antefertur.

  84. 5.88.1

    uidete autem oeconomiam: probatur fides domini et serui sanitas roboratur. potest ergo meritum domini etiam famulis suffragari, non solum fidei merito, sed etiam studio disciplinae. spectate etiam alteram oeconomiam dominicae humilitatis. quae non spondet operatur; nam etsi nondum imperauerat sanitatem, tamen serui qui missi fuerant sanum seruulum reppererunt.

  85. 5.88.2

    Cum adpropiaret autem portae ciuitatis, et ecce efferebatur defunctus filius unicus matris suae, et haec erat uidua, et turba multa cum illa. quam cum uideret dominus, misericordia motus dixitilli: noli flere.

  86. 5.89.1

    et accessit et tetigit loculum. et luc locus ad utramque redundat gratiam, ut et cito flecti diuinam misericordiam matris uiduae lamentatione credamus, eius praecipue quae unici fili uel labore uel morte frangatur, cui tamen uiduae grauitatis meritum exsequiarum turba conciliet, et hanc uiduam populorum turba saeptam plus uideri esse quam feminam. quae resurrectionem unici adulescentis filii sui lacrimis meruerit inpetrare, eo quod sancta ecclesia populum iuniorem a pompa funeris atque supremis sepulchri suarum reuocet ad uitam contemplatione lacrimarum, quae flere prohibetur eum cui resurrectio debeatur.

  87. 5.90.1

    qui quidem mortuus in loculo materialibus quattuor ad sepulchrum ferebatur elementis, sed spem resurgendi habebat, quia ferebatur in ligno. quod etsi nobis ante non proderat, tamen posteaquam Iesus id tetigit, proficere coepit ad uitam, ut esset indicio salutem populo per crucis patibulum refundendam. audito igitur dei uerbo steterunt acerbi illi funeris portitores, qui corpus humanum letali fluxu naturae materialis urguebant. quid enim aliud nisi quasi in quodam feretro, hoc est supremi funeris instrumento iacemus exanimes, cum uel ignis inmodicae cupiditatis exaestuat uel frigidus umor exundat uel pigra quadam corporis habitudine uigor habetatur animorum uel concreta noster spiritus labe purae lucis uacuus alit mentem? hi sunt nostri funeris portitores.

  88. 5.91.1

    Sed quamuis suprema mortis spem uitae omnia aboleuerint et tumulo proxima corpora iaceant defunctorum, uerbo tamen dei iam moritura resurgunt cadauera. uox redit, redditur filius matri, reuocatur a tumulo, eripitur a sepulchro. quis iste est tumulus tuus nisi mali mores? tumulus tuus perfidia est, sepulchrum tuum guttur est; sepulchrum enim patens est guttur eorum, unde uerba mortua proferuntur. ab hoc sepulchro te liberat Christus, ab hoc tumulo resurges, si audias dei uerbum.

  89. 5.92.1

    etsi graue peccatum est, quod paenitentiae tuae lacrimis ipse lauare non possis, fleat pro te mater ecclesia, quae pro singulis tamquam pro unicis filiis uidua mater interuenit; conpatitur enim quodam spiritali dolore naturae, cum suos liberos letalibus uitiis ad mortem cernit urgueri. uiscera sumus de uisceribus eius; sunt enim et spiritalia uiscera, quae habet Paulus dicens: ita frater, ego te fruar in domino: refice uiscera mea in Christo. nos ergo uiscera ecclesiae sumus, quoniam membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius. doleat igitur pia mater, adsistat et turba, non solum turba, sed etiam multa conpatiatur bonae parenti. iam resurges in funere, iam liberaberis a sepulchro; stabunt illi ministri tui funeris, incipies uitalia loqui, timebunt omnes; unius enim exemplo plurimi corrigentur. laudabunt etiam deum, qui tanta nobis remedia uitandae mortis indulserit.

  90. 5.92.2

    Et conuocauit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad eum dicens: tu es qui uenturus es an alium exspectamus?

  91. 5.93.1

    non simplex intellectus in simplicibus est uerbis, alioquin praesentibus superiora conpugnant. quomodo enim Iohannes quem in superioribus deo patre demonstrante cognouit hic nescit? quomodo et ibi quem ante nesciuit agnouit et hic quem iam sciebat ignorat? nescibam inquit eum, sed qui misit me baptizare ipse mihi dixit: supra quem uideris spiritum sanctum descendentem de caelo. et dicto credidit et demonstratum agnouit et baptizatum adorauit et uenientem prophetauit. denique ego inquit uidi et testimonium perhibui quoniam hic est electus dei. quid ergo? fieri posset ut sic propheta tantus erraret, ut de quo dixerat: ecce qui tollit peccata mundi, adhuc eum dei filium esse non crederet? aut enim insolentiae est ei tribuere diuina quem nescias aut de dei filio dubitasse perfidia est. non cadit igitur in talem prophetam tanti erroris suspicio.

  92. 5.94.1

    itaque si intellectus simplicis forma conpugnat, spiritalem quaeramus figuram. et quia supra iam diximus in Iohanne typum esse legis, quae praenuntia fuit Christi, recte lex, quae pectoribus perfidorum tamquam aeterna carceribus luce uacuatis corporaliter tenebatur inclusa, quam uiscera fecunda poenarum et fores amentiae cohercerent, plenum exitum testimonii dominicae dispensationis sine euangelii nequit adstipulatione perferre.

  93. 5.94.2

    Prophetauit quidem lex in Exodo baptismatis gratiam per nubem et mare, spiritalem in agno praenuntiauit escam, fontem perennem designauit in petra; remissionem peccatorum in Leuitico reuelauit, regnum caelorum adnuntiauit in psalmis, terram repromissionis in Iesu Naue manifestissime declarauit —

  94. 5.95.1

    haec omnia cum Iohannis quoque congruunt testimonio — sed tamen tyrannicis mundi istius potestatibus, quominus lucem dominicae resurrectionis effunderet, inclusa cohibetur. mittit ergo discipulos ad Christum suos Iohannes, ut supplementum scientiae consequantur, quia plenitudo legis est Christus, ut quoniam nutant plerumque dicta sine factis et fides plenior gestorum testificationibus quam uerborum sponsionibus exhibetur, quae tunc in pectoribus Iudaeorum uelut obserata lege nutabat, ipso spectaculo dominicae crucis et pleno resurrectionis testimonio panderetur.

  95. 5.96.1

    et fortasse isti discipuli sunt duo populi, quorum unus ex iudaeis credidit, alter ex gentibus, qui ideo credidit, quia audiuit. uoluerunt ergo isti uidere propter illud: uestri autem beati oculi qui uident et aures uestrae quae audiunt. sed etiam nos uidimus in Iohanne, oculis nostris perspeximus in apostolis et manibus nostris perscrutati sumus in Thomae digitis; quod enim erat ab initio, quod audiuimus et quod uidimus, oculis nostris perspeximus et manus nostrae scrutatae sunt de uerbo uitae: et uita apparuit. quando apparuit? quando uidimus. non sic adparebat, antequam uideretur. gratias ergo domino, qui crucifixus est pro fide nostra, crucifixus est pro cupiditatibus nostris. mens mea in illo crucifixa est.

  96. 5.97.1

    Itaque et nunc qui uetus testamentum recensent. antequam cognoscant euangelium et quasi quaedam dominici corporis uestigia legant, uenturum putant et requirunt utrum ipse sit Christus dei filius, qui uenturus est. et cum legunt quando cum Abraham locutus est uel quando se dux militiae caelestis ostendit, dicunt utique: tu es qui uenturus es an alium exspectamus? cum autem uenerint ad euangelium et cognouerint inluminari caecos, ambulare claudos, audisse surdos, mundatos esse leprosos, mortuos resurrexisse, tunc dicunt: uidimus eum et oculis nostris perspeximus et in uestigia clauorum eius digitos nostros inseruimus. uidemur enim nobis uidisse quem legimus, spectasse pendentem et uulnera eius spiritu ecclesiae scrutante temtasse; si enim digito dei eiciuntur daemonia, fides quoque digito ecclesiae repperitur. aut fortasse in parte quadam operatrice corporis nostri omnes uidemur inuestigasse dominicae seriem passionis; fides enim per paucos ad plures peruenit. lex ergo Christum uenturum adnuntiat, euangelii scriptura uenisse confirmat.

  97. 5.98.1

    nonnulli etiam de ipso Iohanne sic intellegunt, magnum quidem ita prophetam, ut Christum agnosceret, adnuntiaret remissionem peccatorum futuram, sed tamen non tamquam dubium, sed tamquam pium uatem, quem uenturum crediderat non credidisse moriturum. non igitur fide, sed pietate dubitauit. dubitauit et Petrus dicens: propitius esto, domine! non fiet hoc. ille fidei princeps, cui se Christus nondum dei filium dixerat et tamen ille crediderat, de morte Christi nec Christo credidit. pietatis adfectus, non indeuotionis est lapsus. denique alibi lauari sibi pedes recusat, ubi mysterium non agnoscit, dum dominico grauatur obsequio. ergo moriturum Christum nec sancti crediderunt; quod enim oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, haec praeparauit deus diligentibus eum. religiosis itaque lapsus amoris fidem non inpedit.

  98. 5.99.1

    Denique dominus sciens neminem sine euangelio plene posse credere, quia sicut fides a uetere incipit testamento ita inpletur in nouo, interrogatus de se non uerbo aliquo, sed factis se esse signauit. ite inquit nuntiate Iohanni quae uidistis et audistis. caeci uident, claudi ambulant, surdi audiunt, leprosi mundantur, mortui resurgunt, pauperes euangelizantur.

  99. 5.100.1

    plenum sane testimonium, quo dominum propheta cognosceret; de ipso enim, non de alio fuerat prophetatum quia dominus dat escam esurientibus, dominus erigit adlisos, dominus soluit conpeditos, dominus inluminat caecos, dominus diligit iustos, dominus custodit aduenas, orfanum et uiduam suscipiet et uiam peccatorum exterminabit. qui ista inquit faciet regnabit dominus in aeternum. ergo non humanae ista, sed diuinae uirtutis insignia sunt, caecis perpetuae tenebras noctis aperire defossorumque oculorum uulnera infusa luce sanare, auditum in aures insinuare surdorum, laxatis soluta membra reformare conpagibus, in lucem quoque refuso uigore uiuendi reuocare defunctos.

  100. 5.101.1

    haec ante euangelium uel rara uel nulla. receperit Tobias oculos: unus est in exemplo, et tamen angeli fuit illa medicina, non hominis. Helias mortuum suscitauerit: ille tamen rogauit et fleuit, hic iussit. Helisaeus leprosum mundari fecerit: non tamen illic ualuit praecepti auctoritas, sed figura mysterii. non defecerit ad escam uiduae esurientis propheticis se multiplicans farina praeceptis: unam tamen uiduam farina illa uel potius eandem quoque sacramenti species praefigurata seruauit. sed tamen parua adhuc ista dominicae testificationis exempla sunt: plenitudo fidei crux domini, obitus, sepultura est. et ideo cum ilia superiora dixisset, addidit: beatus inquit qui in me non fuerit scandalizatus.

← Previous · Next → — showing 301400 of 1,103

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa051.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.