Expositio Evangelii secundum Lucan
- 3.39.1
ergo cum Dauid Bersabee historiam non praetermiserit in suis psalmis, ut in ea uel mysterium uel actum perfectae paenitentiae nos doceret, iure uidemus etiam in generationibus dominicis non praetermissam, quia et ipse Dauid, qui eam accepit in uxorem sibi, generationis dominicae secundum carnem praecessor adseritur, cuius speciale, ut diximus, meritum, ut ecclesiae in hoc mysterio uideret exortum et acciperet oraculum quod ex suo Christus genere nasceretur. alterum enim ad ecclesiam pertinet, quod dixit: ecce audiuimus eam in Ephratha, inuenimus eam in campis siluae, alterum specialiter ad dominici corporis sponsionem, quod oraculo manifestissimo reuelatur, cum dicitur: ex fructu uentris tui ponam super sedem meam. noli tamen tanto neglegens esse promisso; non enim sine definitione datum est,. sed, si custodieris testamentum et testimonia seruaueris domini, quae in euangelio. se pollicetur esse dicturum, tibi quoque copia sedis patebit aeternae. haec de uxore Uri.
- 3.40.1
De Athab autem satis claret, cui uxor lezabel, et de Iechonia, de quo satis idoneus auctor est Hieremias maximi reum esse delicti, cui etiam quod habuit nomen eripuit. et ideo qui Ioachim in Regnorum libris dicitur Iechonias a Hieremia est nominatus dicente eo: abiectus est Iechonias ut uas, non est usus in eo, propter quod proiectus est ipse et semen eius. terra, terra, audi uerbum domini, scribe uirum istum abdicatum, quia non exsurget ex semine eius sedens in throno Dauid, princeps adhuc in Iuda. eo enim regnante Iudaeam Babylonii uastauerunt neque postea umquam de semine eius regnum quisquam in Iudaea potuit optinere; postea enim populus de captiuitate dimissus sub sacerdotibus et tetrarchis fuit. unde etiam usque ad Christi generationem mansere tetrarchae, ne ipsi quidem, quantum historia docet, regalis dignitatem generis reseruantes.
- 3.41.1
fertur enim ab his, qui siue argumentati siue simpliciter docentes siue uere adstruentes tradiderunt nobis, quia Idumaei latrones Ascalonam urbem Palaestinae ingressi de fano Apollinis, quod uicinum muris erat, Antipatrum Herodis cuiusdam hieroduli filium inter alios abduxere captiuum, quem pater redimere propter paupertatem nequiuit. is igitur inbutus disciplinis et mysteriis Iudaeorum Hyrcano Iudaeae regi amicitia copulatur, quem pro se ad Pompeium Hyrcanus legatum direxit; et quia legationis fructu potitus est, per eam gratiam partem regni adfectauit. occiso autem Antipatro propter felicitatis inuidiam filius eius Herodes postea sub Antonio senatus consulto ludaeis regnare praeceptus est, cuius Herodes filius et alii tetrarchae. quod ideo ex Graecorum historiis putauimus transferendum, ut clareat Herodem nullo adfinem generis Iudaeorum regnum adulterina fraude quaesisse. denique conscius ignobilitatis suae, ne qua posteris suis uel de praescripto uetere quaestio moueretur, scripturas eorum incendit existimans quod, si indicia de publico sustulisset, nullis aliis testimoniis clarere posset, quin de patriarcharum uel proselytorum ueterum genere demanaret. sed ut pleraque curae humanae sunt, cognitioni hoc et indagini ueritatis praeiudicare non potuit.
- 3.42.1
ne nobis tamen possit praeiudicare, uideamus, qui ueri regalisque generis dicimus Christum, et per ueros et nobiles reges actum domini genus. sed ubi adulterina regnum adfectauit propago, successionem nobilitatis suae non potentiae, sed generationis ordo seruauit, tamen ipsum regem secundum honorem saeculi non accepimus Christum. quomodo ergo ex fructu uentris tui ponam super sedem meam? quomodo et angelus de eo dicit quod dabit illi dominus deus sedem Dauid patris sui, et regnabit in domo Iacob? quomodo regnare promittitur nec ostenditur? aut quomodo ex semine Iechoniae nullus regnaturus dicitur per prophetam? si enim Christus regnauit, ex semine autem Iechoniae Christus est, propheta mentitus est, mentita sunt et oracula, sed illic futuros ex semine Iechoniae posteros non negatur, et ideo de semine eius est Christus et quod regnauit Christus non contra prophetiam est; non enim saeculari honore regnauit nec in Iechoniae sedibus sedit, sed regnauit in sede Dauid.
- 3.43.1
Uerum cum ipse Iechonias Dauid sederit sedem, quemadmodum soluitur quod dictum est quia Dauid sedem Iechoniae posteri non sedebunt, cum eadem sedis fuisse uideatur amborum? itaque et nos sedem Dauid fuisse negare non possumus, non eandem tamen regis Dauid sedem Christus quam Iechonias sedit, immo nec quisquam alius ex genere Dauid sedem eius potuit sedere quam Christus, quia nec in alio aliquo semen eius aeternum est, sed in Christo, sicut deus ipse reserauit dicens: semel iuraui in sancto meo, si Dauid mentiar: semen eius in aeternum manebit, et sedis eius sicut sol in conspectu meo. quem igitur dicit hic? non Salomonem utique, non Roboam, non Natham, sed illum de quo solo potest dicere: ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius. ipse inuocabit me (pater meus es tu\' et: ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli. non utique hunc thronum Salomon sedit, non Roboam. non lechonias. uis scire qui sederit? is est, de quo dicit angelus ad Mariam: ecce concipies in utero et paries filium et uocabis nomen eius Iesum. hic erit magnus et filius altissimi uocabitur, et dabit illi dominus deus sedem Dauid patris sui, et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis. si angelo non credis. ipsi saltim domino credes dicenti: tu dicis quia ego rex sum. numquid ergo et ipse mentitus est, quia regnare se dixit. qui non regnauit in terris? quomodo scriptura soluitur, quae regnare eum dicit et regnare non adstruit?
- 3.44.1
in abruptum disputationis uenimus, haeremus in uado et quodam ueritatis naufragio fluctuamus. excitemus igitur Christum, ipsum interrogemus, ipse respondeat. interrogemus scripturas. inuenimus quia regnum domini non est de hoc mundo; ipse enim dixit: . regnum meum non est de hoc mundo. qui dicit non esse de hoc mundo regnum suum ostendit esse supra mundum. ita et erat regnum eius et non erat: non erat in saeculo, supra saeculum erat. erat ergo regnum aliud ueri Dauid, quod solus Christus accepit, et erat semen aliud Dauid, quod in aeternum manet, de quo solus generatus est Christus, qui solus uerus filius Dauid, cuius etiam solus nomen accepit, iuxta quod scriptum est: inueni Dauid seruum meum, in oleo sancto meo uncsi eum. quod utique non de propheta Dauid, sed de domino dici praemissa declarant; scriptum est enim: posui adiutorium super potentem et exaltaui electum de populo meo; solus enim potens. solus electus eat Christus. sanctorum enim maius in fide quam in generatione semen est; et ideo apostolus: si enim qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae.
- 3.45.1
Illud quoque non praetermittendum putamus, quod a Dauid temporibus usque ad Iechoniam, hoc est usque ad captiuitatem, cum XVII fuerint reges Iudaeae, XIIII generationes sanctus Matthaeus posuerit et rursus ab Iechonia usque ad Ioseph cum uiritim generationes XII conputentur, postea XIIII generationes descriptas esse memorauerit. sic enim habes: omnes generationes ab Abraham usque ad Dauid generationes XIIII et a Dauid usque ad transmigrationem Babylonis generationes XIIII et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes XIIII. et primum oportet cognoscere, quod ante iam diximus, posse plures esse successiones, pauciores generationes; possunt i enim diutius uiuere aliqui et serius generare aut certe penitus exsortes generationis exsistere. itaque non quae regum eadem generationum tempora. unde et Matthaeus eos quos ad generationem non putauit pertinere praeteriit. nam si propositum esset ei successiones describere, rationabiliter moueremur, cur cum in Regnorum libris et Paralipomenis conueniat quod post Ioram Ochozias regnauerit et Iodam et Amasias, Amasiae autem successerit Ozias, sanctus Matthaeus tres illos reges praeterierit, Ochoziam, Iodam et Amasiam, et post Ioram Iosaphat subiecerit. sed non eum in regum successione, sed in generatione subiecit, denique generationum relatorem fuisse memorauit. potuit autem fieri ut et Ioram tardius generauerit et Iosaphat serius perceperit regnum atque ita Ioram patri suo, cui in potestate non successit, in generatione successerit.
- 3.46.1
quod uero post Iechoniam XII generationes enumerasse uidetur euangelista, si diligenter aduertas, hic quoque XIIII generationum poteris inuenire rationem; XII enim usque ad . Ioseph numerantur, non usque ad Christum, tertius decimus est Christus ex Ioseph. sed nihil refert utrum in duabus generationibus an una mendacium sit; tamen ne hic quidem Capareum aliquem scopulum et naufragium inuenies ueritatis. duos enim Ioachim, hoc est duos Iechonias fuisse historia indicat, unum ante transmigrationem, alterum in ipsa transmigratione generatum, id est patrem et filium. ergo pater inter generationes superiores est conputatus; qui successit Iosiae, filius inter posteriores, qui successit patri, id est nepos losiae. duos autem fuisse Regnorum libri indicant. sic enim scriptum est: et imperauit Pharao super Israhel Ioachim filio Iosiae regnante in Iudaea pro Iosia patre suo et conuertit nomen Ioachim in regnando et XI annos regnauit in Hierusalem. quibus subiecit: et reliqua uerborum Ioachim et omnia quae fecit nonne scripta sunt in libro uerborum et in diebus eorum, qui regnauerunt in Iudaea? et dormiuit Ioachim cum patribus suis et regnauit Ioachim filius eius pro eo. filius decem et octo annorum Ioachim et, cum regnaret, tribus mensibus regnauit in Hierusalem, nomen matris eius Mesola. et omnia quae fecit sub oculis domini pater eius et ipse fecit. et in diebus eius ascendit Nabuchodonosor, rex Babylonis, in Hierusalem. uides igitur quod alius fuit Iosiae filius; alius nepos: filius illius ille, cui Hieremias nomen inposuit, nepos iste, qui patris uocatus est nomine. et bene sanctus Matthaeus a propheta noluit discrepare, ut non Ioachim, sed Iechoniam nominaret. simul, ut supra diximus, maiorem fructum dominicae pietatis adstruxit, ei generis nobilitatem non in omnibus dominus requisiuit, sed de captiuis et peccatoribus congrue nasci uoluit, qui remissionem ueniebat praedicare captiuis. non igitur subpressit alterum euangelista, sed utrumque signauit, quod uterque Iechonias dictus sit. ita addito iuniore Iechonia generationes XIIII conputantur. ergo illa Matthaeus.
- 3.47.1
Pulchre autem Lucas, quoniam filios Iacob plures non poterat conprehendere, ne extra generationes euagari superflua serie uideretur, licet in aliis, id est longe posterioribus patriarcharum tamen neutiquam nomina praetermittenda arbitratus sit, sed prae ceteris eligenda Ioseph, Iudae, Symeonis et Leui. quattuor enim genera in his quorum isti posteri sunt cognoscimus fuisse uirtutum: in Iuda, id est illo superiore, dominicae per figuram passionis mysterium prophetatum, in Ioseph praecessisse castitatis exemplum, in Symeon uindictam laesi pudoris, in Leui officium sacerdotis. per Natham quoque expressam aduertimus prophetiae dignitatem, ut quia unus omnia Christus.. stus Iesus, in singulis quoque maioribus genera uirtutum diuersa praecederent.
- 3.48.1
Noe quoque iusti inter dominicas generationes conmemoratio non debuit praetermitti, ut quia cator ecclesiae nascebatur, eum sui generis auctorem praemisisse uideatur qui eam in typo ante fundauerat. nam de Mathusala quid dicam, cuius ultra diluuium numerantur anni, ut quoniam solus est Christus, cuius uita nullam sensit aetatem, in maioribus quoque suis non sensisse diluuia uideretur. Enoch uero nonne manifestum et pietatis dominicae et diuinitatis indicium est, eo quod nec mortem senserit dominus et ad caelum remeauerit, cuius generis auctor raptus ad caelum est? unde manifestum est et Christum potuisse non mori, sed noluisse, ut nobis mors illa prodesset. et ille quidem raptus est, ne malitia mutaret cor eius, dominus autem, quem malitia saeculi mutare non poterat, eo unde uenerat naturae suae maiestate remeauit. siletur sane parricida fratris; neque enim rationabile erat ut eum qui percusserat fratrem inter domini numeraret auctores, cum seruulos iste seruauerit, ut fraterni nominis honore donaret. sed nec illud otiosum, quod Seth praeteritus non est, quem posteriore Adam generatione suscepit, ut cum duo sint. populi generationes, signaretur in typo dominum Iesum Christum in posteriore potius quam priore generatione numerandum.
- 3.49.1
iam de ipso Adam, qui iuxta apostolum figuram accepit Christi, quid pulchrius c potuit conuenire quam ut sacrosancta generatio a dei filio inciperet et usque ad dei filium duceretur creatusque praecederet in figura, ut natus in ueritate sequeretur, ad < dei > imaginem factus praeiret, propter quem dei imago descenderet? et si mysterium primi discutiamus erroris, lignum scientiae boni et mali fallente diabolo Eua suadente ille gustauit, ut iste nobis, priusquam sciret malum, eligeret bonum dirique serpentis insidias ecclesia suadente uacuaret, iuxta quod scriptum est: quoniam priusquam sciat puer bonum aut malum, non credit malitiae, ut eligat quod bonum est et: priusquam sciat uocare patrem aut matrem. accipiet uirtutem Damasci et spolia Samariae. hic enim est puer, cuius incunabula magi spoliis orientalibus referserunt. quia gens ante Christum incredula de exuuiis idolorum mutata iam fide manubias obtulit domino triumphales.
- 3.50.1
Haec tibi, frater, de generatione Christi non incognita putaui. prolixius prosequenda, ne qui cum ista in euangelio minus adtento animo recenseret, aliquatenus fluctuaret. quae sancti euangelistae ad maiora miracula et diuiniora domini gesta properantes perstringenda breuius quam diffundenda uberius putauerunt. eorum igitur more qui satis putant ignaris uiarum quasi notas quasdam iteneris et semitas demonstrare, spiritalis uiae semitas colligentes - uidero utrum secundo ueritatis euentu, certe religioso fidei ductu - in mysteriorum secreta contendimus uerentes ne quis ista cum legerit, quod prouerbialiter dicitur \'quasi puer machaeram) tractare per infantiam fortia anna nesciret, magisque uulnus ex inprouidentia quam salutem ex lectione sentiret. infirmos enim tela sua uulnerant, nec potest bene uti armis. qui ea ferre non nouerit. et ideo circa fidem uir perfectus exigitur, in quo non per humum scientiae reptet infantia, non debilis quaedam nec carens sensibus mysticae cognitionis titubet aetas, quae uirtute iuuentutis amissa coronam gloriosi certaminis non requirat et senescentis aquilae modo, quae prius aut leporem rapere pedibus consuerat aut anserem, aeuo fessa minorum auium fetus inplumis requirat, qui solidiorem cibum adfen-e non possunt.
- 4.1.1
Non absurdum, ut opinor, de generatione domini confecimus opus; certe infructuosum non fuit dominicis diutius inhaerere maioribus. nam si hi qui magnum mare litorali parant nauigatione transmittere altioris conpendium cursus itidem ut nos fiduciae infirmitate uitantes agrum et urbes litore deductas capti locorum decore frequenter inuisunt, quanto magis nos in tanto non elementorum, sed gestorum caelestium siti profundo uiciniores legere portus et frequentes amare debemus excursus, ne qui longae nauigationis taedio fatigatus fastidii uomitum tenere non possit. certe si quis intutae ratis uitia infida perspexerit, tamquam frequenti librorum portu obiecto licet ut aurium uela deponat, lectionis ancoram figat. non uidetur deseruisse nauigium, sed confecisse cursum qui de- descendit in portum.
- 4.2.1
et plerisque locis fortasse amoenitas locorum ipsa inuitet praetermeantem. nam si Ulixem illum, ut fabulae ferunt - licet et propheta dixerit: habitabunt in ea filiae Sirenum, et si non dixisset propheta, nemo tamen iure reprehenderet, cum et gigantas et uallem Titanum scriptura conprehenderit - si ergo Ulixem illum post decem annorum exilia, quibus bellatum in Ilio est, decemque erroris annos festinantem ad patriam Lotophagi suauitate bacarum tenere potuerunt, si horti Alcinoi retardarunt, si postremo Sirenes cantu uocis inlectum ad illud famosum uoluptatis naufragium paene deduxerant, nisi aduersus inlecebrosae sonitus cantilenae inserta cera sociorum clausisset aures, quanto magis religiosos uiros caelestium factorum decet admiratione mulceri!atque hic iam non bacarum suauitas haurienda, sed panis ille, qui descendit de caelo, non holera Alcinoi spectanda, sed sacramenta sunt Christi; nam qui infirmus est holera manducet. non claudendae igitur aures, sed reserandae sunt, ut Christi uox possit audiri, quam quisque perceperit naufragium non timebit non corporalibus ut Ulixes ad arborem uinculis adligandus, sed animus ad crucis lignum spiritalibus nexibus uinciendus, ne lasciuiarum moueatur inlecebris cursumque naturae detorqueat in periculum uoluptatis.
- 4.3.1
figmentis enim poeticis fabula coloratur ut quaedam puellae scopuloso in litore maris habitasse prodantur, quae si quos deflectere nauigium propter aurium suauitatem dulci uoce pepulissent, in uada caeca deductos et infida statione deceptos naufragii miserabilis sorte consumerent. conpositum hoc specie et ambitiosa conparatione fucatum est, ut mare, uox feminae, litora uadosa fingantur. quod autem mare abruptius quam saeculum tam infidum, tam mobile, tam profundum, tam inmundorum spirituum flatibus procellosum? quid sibi uult puellarum figura nisi euiratae uoluptatis inlecebra, quae constantiam captae mentis effeminet? quae autem illa uada nisi nostrae scopuli sunt salutis? nihil enim tam caecum quam saecularis suauitatis periculum, quae dum mulcet animum, uitam obruit et corporeis quibusdam scopulis sensum mentis inlidit.
- 4.4.1
merito igitur dominus noster Iesus ieiunio suo nos atque deserto aduersus uoluptatum informat inlecebras et temtari se a diabolo dominus omnium patitur, ut in illo omnes uince.re disceremus. aduertamus igitur quia tria non otiose a domino principaliter ordinata euangelista descripsit. tria sunt enim quae ad usum proficiunt salutis humanae, sacramentum desertum ieiunium; nemo enim nisi qui legitime certauerit coronatur, nemo autem ad certamen uirtutis admittitur, nisi prius ab omnibus ablutus maculis delictorum gratiae caelestis munere consecretur.
- 4.5.1
uenit igitur dominus ad lauacrum, ut mysterii gratia nobis et uisu probaretur et sensu. et quoniam lex caelo et terris testibus promulgatur, ut mysterium diuinitatis absconditum a saeculis in deo plus crederes esse quam legem, non iam ad testimonium caelum uocatur, sed utitur testis officio, cum uox dei defertur e caelo. simul ne fidei mysterium dubio mentis offendas, inuisibilia tibi uisibiliter declarantur operari.
- 4.6.1
uenit dominus ad lauacrum; omnia enim pro te factus est. his qui sub lege sunt, quasi sub lege esset, cum ipse sub lege non esset, circumcisus est, ut eos qui sub lege sunt lucrifaceret, his qui sine lege erant conuiuii conmunitate sociatus est. ut lucraretur eos qui sine lege uiuebant. factus est infirmibus infirmus per corporis passionem, ut lucrifaceret eos, omnibus postremo omnia factus est, pauper pauperibus, diues diuitibus, flens flentibus, esuriens esurientibus, sitiens sitientibus, pro- Suus abundantibus. in carcere cum paupere est, cum Malia flet, cum apostolis epulatur, cum Samaritana sitit, in deserto esurit, ut cibus primi hominis, quem praeuaricatione gustauerat, ieiunio domini solueretur. nostro periculo Adam scientiae boni et mali famem soluit, nostro emolumento famem iste suscepit.
- 4.7.1
Tunc lesus ductus est in desertum a spiritu, ut temtaretur a diabolo. conuenit recordari quemadmodum de paradiso in desertum Adam primus eiectus sit, ut aduertas quemadmodum de desel\'to ad paradisum Adam secundus reuerterit. uidete enim quemadmodum suis nodis praeiudicia resoluantur et suis diuina beneficia uestigiis reformentur. ex terra uirgine Adam, Christus ex uirgine, ille ad imaginem dei factus. hic imago dei, ille omnibus inrationabilibus animalibus, hic omnibus animantibus antelatus - per mulierem stultitia, per uirginem sapientia, mors per arborem, uita per crucem - ille spiritalium nudus arboris se texit exuuiis, hic saecularium nudus corporis non desiderauit exuuias. in deserto Adam, in deserto Christus; sciebat enim ubi posset inuenire damnatum, quem ad paradisum resoluto errore reuocaret. sed quoniam saecularibus indutus exuuiis redire non poterat nec paradisi incola potest esse nisi nudus a culpa, exuit ueterem hominem, nouum induit, ut, quia solui non queunt diuina decreta. persona magis quam sententia mutaretur.
- 4.8.1
sed quia in paradiso sine duce iter amisit acceptum, quemadmodum de deserto sine duce iter repetere posset amissum, ubi temtationes plurimae. nisus ad uirtutem difficilis, lapsus facilis ad errorem, cum eadem sit uirtutis natura quae nemorum, ut si adhuc exigua de terrenis ad superna se subrigunt, dum teneris aetas adolescit frondibus, saeui ueneno dentis obnoxia facile aut succidi possit aut uri, si uero alta se radice fundauerit et ramorum sublimitate sustulerit, frustra iam uel ferarum morsibus uel lacertis agrestium uel diuersorum flatuum procellis arbos robusta temtetur.
- 4.9.1
Quem igitur adponeret ducem contra tot inlecebras saeculi, contra tot uersutias diaboli, cum sciret nobis primo contra carnem et sanguinem, deinde contra potestates, contra rectores mundi tenebrarum harum, aduersus spiritalia nequitiae quae sunt in caelestibus esse luctamen? angelum adponeret? et ipse lapsus est; legiones angelorum uix singulis profuerunt. seraphin dirigeret? et ipse descendit in terris in medium populi inmunda labia habentis et unius tantum prophetae adposito labia carbone mundauit. alius dux requirendus fuit, quem sequeremur omnes. quis tantus esset dux, qui prodesset omnibus, nisi ille qui supra omnes est? quis me supra mundum constitueret nisi qui maior est mundo? quis tantus esset dux, qui posset masculum et feminam, Iudaeum et Graecum, barbarum et Scytham, seruum et liberum uno regere ductu nisi solus qui est omnia et in omnibus Christus?
- 4.10.1
multi enim laquei quacumque progredimÚr: laquei in corpore, laquei in lege, laquei in pinnis templorum, in crepidinibus parietum tenduntur a diabolo, laquei in philosophis, laquei in cupiditatibus - oculus enim meretricis laqueus est peccatoris -, laqueus in pecunia, laqueus in religione. laqueus in studio castitatis. exiguis enim momentis mens inclinatur humana et hue atque illuc pro uersutia suadentis frequenter inpellitur. uidet aliquem diabolus religiosum uirum, deo uenerabiliter deferentem et quod sacrosanctum est aestimantem, nullius capacem iniuriae: in ipsa eum religione. subplantat, ut faciat non credere quod dei filius uere hanc nostram susceperit carnem, hoc nostrum corpus, hanc nostrorum membrorum fragilitatem, cum utique passio corporis fuerit, diuinitas exsors iniuriae manserit. ita de religione fit culpa; omnis enim qui negat Iesum \'Christum in carne uenisse de deo non est. uidet integrum et inlibatum castimoniae uirum: suadet ut nuptias damnet, quo eiciatur ab ecclesia et studio. castitatis a casto corpore separetur. audiuit alius quia unus deus. ex quo omnia, adorat atque ueneratur: insidiatur ei diabolus, claudit aures ne audiat quia unus dominus, per quem omnia; ita nimia pietate inpium esse conpellit, ut dum patrem a filio separat, patrem filiumque confundat et personam unam putet esse, non potestatem. itaque dum mensuram fidei nescit, perfidiae incurrit aerumnam.
- 4.11.1
Quomodo igitur hos laqueos euitabimus, ut possimus et nos dicere: anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumuś? non dicit: (ego contriui laqueum\', non ausus est hoc dicere Dauid, sed: adiutorium nostrum in nomine domini, ut ostenderet unde laqueus solueretur, ut prophetaret quod uenturus esset in hanc uitam qui contereret laqueum fraude diaboli praeparatum.
- 4.12.1
sed non potuit melius conteri laqueus, nisi praedam aliquam diabolo demonstrasset, ut dum ille festinat ad praedam, suis laqueis ligaretur, ut ego possem dicere: laqueos parauerunt pedibus meis, et ipsi inciderunt t in eos. quae potuit esse praeda nisi corpus? oportuit igitur hanc fraudem diabolo fieri, ut susciperet corpus dominus Iesus et corpus hoc corruptibile, corpus infirmum, ut crucifigeretur ex infirmitate. si enim fuisset spiritale corpus, non dixisset: spiritus promtus, caro autem infirma. audi igitur utramque uocem et carnis infirmae et spiritus promti. pater, si possibile est, transeat hic calix a me: haec carnis est uox. sed non quod ego uolo, sed quod tu uis: habes deuotionem spiritus et uigorem. quid repudias dignationem domini? dignationis est quod suscepit corpus meum, dignationis est quod suscepit iniurias meas, suscepit infirmitates meas, quas utique natura dei sentire non potuit, cum etiam natura hominis contemnere didicerit uel sustinere ac perpeti. et ideo sequamur Christum iuxta quod scriptum est: post dominum deum tuum ambulabis et ipsi adhaerebis. cui adhaerebo nisi Christo, sicut Paulus dixit: qui adhaeret domino unus spiritus tus est? illius igitur, de deserto ut ad paradisum redire possimus, uestigia persequamur.
- 4.13.1
uidete quibus itineribus reducamur. nunc in deserto Christus est, agit hominem, instruit, informat, exercet, unguit oleo spiritali. tali; ubi uidit robustiorem, per sata et fructuosa transducit, quando querebantur Iudaei quod discipuli eius sabbato de segete spicas uellerent - iam enim apostolos suos in agro culto et fructuoso opere collocauerat - postea in paradiso constituit tempore passionis; sic enim habes: haec cum dixisset Iesus, cum discipulis suis transiuit trans torrentem cedri, ubi erat hortus, in quem introiuit ipse cum discipulis suis. agro enim fecundo hortum esse potiorem docet propheta in Canticis canticorum dicens: hortus clausus soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus; emissiones tuae paradisus. illa est enim animae pura et inmaculata uirginitas, quae nullo terrore poenarum, nullis a fide saecularis uoluptatis inlecebris, nullo uitae amore transducitur. denique uirtute domini hominem esse reuocatum prae ceteris hic euangelista testatur, qui solus inducit dominum dicentem latroni: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.
- 4.14.1
plenus igitur Jesus spiritu sancto agitur in desertum consilio, ut diabolum prouocaret - nam nisi ille certasset, non mihi iste uicisset - mysterio, ut illum Adam de exilio liberaret, exemplo, ut ostenderet nobis diabolum ad meliora tendentibus inuidere et tunc magis esse cauendum, ne mysterii gratiam deserat mentis infirmitas.
- 4.15.1
Quadraginta autem dies: mysticum numerum recognoecis. tot enim diebus aquas abyssi effusas esse meministi et tot ieiunio dierum sanctificato propheta refusam caeli serenioris esse clementiam; tot ieiunio dierum sanctus Moyses perceptionem legis emeruit; tot annos in heremo constituti patres panem angelorum et caelestis alimoniae gratiam consecuti sunt nec antequam mystici numeri tempus explerent, terram repromissionis intrare meruerunt; tot ieiunio dierum domini nobis in euangelium patescit ingressus. unde si quis euangelii gloriam fructumque resurrectionis optat adipisci, mystici ieiunii praeuaricator esse non debet, quod et in lege Moyses et in euangelio suo Christus utriusque testamenti auctoritate praescripsit fidele uirtutis esse certamen.
- 4.16.1
quid uero sibi uult quod euangelista dominum esurisse signauit, cum de Moysi atque Heliae ieiunio nihil tale uideamus expressum? numquid hominum patientia deo fortior est? sed qui XL diebus esurire non potuit ostendit non cibum esurisse se corporis, sed salutem, simul ut aduersarium lacesseret iam timentem, qui XL fuerat dierum ieiunio uulneratus. et ideo famis domini pia fraus est, ut in quo diabolus maiora metuens iam cauebat, famis specie lactatus temtaret ut hominem, ne inpediretur triumphus. simul illud disce mysterium sancti spiritus. opus hoc unum fuisse iudicium, ut temtandum se diabolo Christus offerret.
- 4.17.1
Dixit autem illi diabolus: si filius es dei, dic lapidi huic ut fiat panis. tria praecipue docemur tela diaboli, quibus ad conuulnerandam mentem hominis consueuit armari, gulae unum, aliud iactantiae, ambitionis tertium. inde autem coepit, unde iam uicit. et ideo inde incipio in Christo uincere, unde in Adam uictus sum, si tamen mihi Christus, imago patris, uirtutis exemplum sit. discamus igitur cauere gulam, cauere luxuriam, quia telum est diaboli. laqueus tenditur. cum mensa regalis conuiuii praeparatur, quae constantiam saepe mentis inclinat. non solum enim cum audimus uerba diaboli, sed etiam cum uidemus eius copias, laqueum uitare debemus. didicisti igitur diaboli telum: sume scutum fidei. loricam abstinentiae.
- 4.18.1
sed quid sibi uult talis sermonis exorsus: ei filius dei es, nisi quia cognouerat dei filium esse uenturum? sed uenisse per hanc infirmitatem corporis non putabat. aliud explorantis, aliud temtantis est et deo se profitetur credere et homini conatur inludere.
- 4.19.1
sed uide arma Christi, quibus tibi, non sibi uicit. nam qui maiestate sua lapides in panem posse conuerti naturae alterius transfusione monstrauit docet nihil tibi pro diaboli arbitrio nec declarandae uirtutis contemplatione faciendum. simul in ipsa temtatione artificem diaboli disce uersutiam. sic temtat ut exploret, sic explorat ut temtet. contra dominus sic fallit, ut uincat, sic adhuc uincit, ut fallat. nam si conuertisset naturam, prodiderat creatorem. medie ergo respondit dicens: scriptum est quia non in pane 4,4 solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei.
- 4.20.1
uides quo genere utatur armorum, quo hominem ab spiritalis nequitiae incursione defendat aduersus incitamenta gulae saeptum atque munitum. non enim quasi deus utitur potestate - quid enim mihi proderat? - sed quasi homo conmune sibi arcessit auxilium, ut diuinae pabulo lectionis intentus famem corporis neclegat, alimentum uerbi caelestis adquirat. huic intentus Moyses panem non desiderauit, huic intentus Helias famem prolixioris non sensit ieiunii. non enim potest qui uerbum sequitur panem desiderare terrenum, cum panis substantiam caelestis accipiat - humanis enim diuina praestare non dubium est et corporalibus spiritalia - et ideo qui uitam ueram desiderat illum panem expectat, qui per insensibilem substantiam humana corda confirmat. simul cum dicit: non in pane solo uiuit homo ostendit hominem esse temtatum, hoc est susceptionem nostram, non suam diuinitatem.
- 4.21.1
Sequitur iactantiae telum, quo procliue delinquitur, quia dum homines gloriam uirtutis suae iactare desiderant, de loco meritorum suorum et statione decedunt. et duxit inquit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi.
- 4.22.1
ita enim est iactantia, ut dum se putat unusquisque ad altiora conscendere, sublimium usurpatione factorum ad inferiora trudatur. et dixit illi: si filius dei es, mitte te deorsum.
- 4.23.1
uere diabolica uox, quae mentem hominis de gradu altiore meritorum praecipitare contendit. quid enim tam proprium diabolo quam suadere ut unusquisque se mittat deorsum?
- 4.24.1
disce ergo et tu diabolum uincere. agit te spiritus, sequere spiritum. non te reuocet carnis inlecebra; spiritu plenus disce contemnere uoluptates. ieiuna, si uis uiucere. consequens est ut per hominem diabolus te putet esse temtandum; Christus quasi fortior faciem ad faciem temtatur, tu per hominem. et illud diaboli uerbum est, cum dicit homo: (fortis es: manduca et bibe, et similis mane\'. noli te tibi credere, non erubescas egere praesidiis, quibus non egebat Christus. et tamen ea non neclegebat, ut te doceret dicens: cauete ne grauetur cor uestrum in uino et crapula. non erubuit Paulus, qui ait: sic enitor non ut aera caedens. aera quidem non caedebat apostolus, sed potestates aerias uerberabat. sed castigo inquit corpus meum et seruituti redigo, ne forte cum aliis praedicauerim, ipse reprobus inueniar.
- 4.25.1
simul infirmitatem suam diabolus malitiamque designat, quia nemini potest nocere diabolus, nisi ipse se miserit. nam qui relictis caelestibus terrena eligit uoluntarium quoddam praecipitium uitae labentis incurrit. simul quoniam telum suum diabolus uidit obtunsum. qui omnes homines propriae subiecerat potestati, plus coepit quam hominem iudicare. sed dominus rursus ne ea quidem quae de se fuerant prophetata ad arbitrium diaboli putauit esse facienda, sed diuinitatis propriae auctoritate seruata uersutiae eius occurrit, ut quia scripturarum exemplum praetenderat, scripturarum uinceretur exemplis; potestas enim deo uincere, scriptura mihi
- 4.26.1
Į uincit. disce hic quoque quia satanas transfigurat se uelut angelum lucis et de scripturis ipsis saepe diuinis laqueum fidelibus parat. sic haereticos facit, sic euiscerat fidem, sic iura pietatis inpugnat. ergo non te capiat haereticus, quia potest de scripturis aliqua exempla proferre, nec sibi adroget quod doctus uidetur. utitur et diabolus testimoniis scripturarum, sed non ut doceat, sed ut circumscribat at fallat. cognouit aliquem adtentum religioni, uirtutibus clarum, signis et operibus praepotentem: iactantiae tendit laqueum, ut huiusmodi uirum inflet tumore, quo pietati se non credat, sed credat iactantiae nec deo deputet, sed sibi adroget. ideoque apostoli non in suo, sed in Christi nomine daemoniis imperabant, ne adrogare sibi aliquid uiderentur. sic Petrus paralyticum curat dicens: in nomine Iesu Nazaraei surge et ambula. disce etiam de Paulo fugere iactantiam. scio inquit hominem, siue in corpore siue extra corpus nescio, deus scit, quoniam raptus est in paradisum et audiuit uerba ineffabilia, quae non licet homini loqui. pro huiusmodi gloriabor, pro me autem non gloriabor nisi in infirmitatibus meis.
- 4.27.1
ergo et hic diabolus, quoniam fortem sensit, iactantiam praetendit, quae etiam fortes decipit; sed dominus respondit: non temtabis dominum deum tuum. in quo et dominum et deum Christum et patrem et filium potestatis unius esse cognoscis, iuxta quod scriptum est: ego et pater unum sumus. et ideo si \'unum\' obtendit diabolus, occurre ei quia scriptum est: ego et pater unum sumus et distingue \'unum\', ne discernas potestatem, distingue \'unum\', ne patrem filiumque secernas. et duxit illum diabolus iterum in montem altissimum et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis.
- 4.28.1
bene in momento temporis saecularia et terrena monstrantur. non enim tam conspectus celeritas indicatur quam caducae fragilitas potestatis exprimitur; in momento enim cuncta illa praetereunt et saepe honor saeculi abiit, antequam uenerit. quid enim saeculi potest esse diuturnum, cum ipsa diuturna non sint saecula? docemur hic inanis ambitionis flabra despicere, quod omnis dignitas saecularis diabolicae subiaceat potestati,
- 4.29.1
ad usum fragilis et inanis ad fructum.[sed quomodo hic dat diabolus potestatem et alibi legis quia omnis potestas a deo est? numquid potest quis duobus dominis sei-uire aut a duobus accipere potestatem ? num ergo contrarium est? minime. sed uide quia omnia a deo. neque enim sine deo mundus, quia et mundus per ipsum factus; sed licet a deo factus sit, tamen opera eius mala, quia saeculum in maligno positum est et ordinatio mundi a deo, opera mundi a malo. ita etiam a deo potestatum ordinatio, a malo ambitio potestatis. denique non est inquit potestas nisi a deo, quae autem sunt a deo ordinatae sunt, non datae, sed ordinatae et qui resistit potestati dei inquit ordinationi resistit. hic quoque licet dicat dare se diabolus potestatem, omnia tamen illa ad tempus permissa sibi esse non abnuit. itaque qui permisit ordinauit nec potestas mala, sed is qui male utitur potestate. denique uis non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa.(non ergo potestas mala, sed ambitio. denique eo usque a deo ordinatio potestatis, ut dei minister sit qui bene potestate utitur.} dei inquit minister est tibi in bonum.〉 non ergo muneris aliqua culpa est, sed ministri nec dei potest ordinatio displicere, sed administrantis actio. nam ut de caelestibus ad terrena deriuemus exemplum, dat honorem imperator et habet laudem. quod si quis male honore usus fuerit, non imperatoris est culpa, sed iudicis. habent reum suum crimina, non quia potestas unumquemque, sed militia sua inplicat.
- 4.30.1
quid ergo? bonum est uti potestate, studere honori? bonum si deferatur, non eripiatur. distingue tamen hoc ipsum bonum. alius enim bonus in saeculo, alius perfectae uirtutis usus; bonum est enim cognoscendae diuinitatis studium nullis occupationibus inpediri. nam etsi multa bona, una tamen est uita aeterna. haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum uerum deum et quem misisti Iesum Christum. et ideo uitae aeternae maximus fructus et solus deus uitae remunerator aeternae est: solum deum et dominum nostrum adoremus et ipsi soli seruiamus ut solus ipse nos fructu remuneretur amplissimo, fugiamus omnia quae diabolicae subiacent potestati, ne tamquam malus tyrannus in eos quos intra suum regnum inuenerit acceptae saeuitia potestatis utatur.
- 4.31.1
non ergo a diabolo potestas est, sed obnoxia tamen insidiis diaboli. nec tamen ideo mala ordinatio potestatum, quia malo obnoxiae potestates: bonum enim est deum quaerere, sed quidam ipsius inquisitionis anfractus et error obrepit. nam si inquisitor in sacrilegium scaeua interpretatione uertatur, in deterius uertitur quaerentis offensa quam si non quaesisset. nec tamen inquisitionis, sed quaesitoris est culpa, nec inquisitio obnoxia malo, sed quaerentis adfectus. quodsi is qui deum quaerit propter fragilitatem carnis et mentis angustias saepe temtatur, quanto magis qui saeculum quaerit obnoxius est! atque hoc ipso perniciosior ambitio, quod blanda quaedam est conciliatricula dignitatum, et saepe quos uitia nulla delectant, quos nulla potuit mouere luxuria, nulla auaritia subuertere facit ambitio criminosos. habet enim forensem gratiam, domesticum periculum et, ut dominetur aliis, prius seruit. curuatur obsequio, ut honore donetur, et, dum uult esse sublimior, fit remissior, cum in ipsa potestate quod praecellit alienum sit; legibus enim imperat, sibi seruit.
- 4.32.1
Dicet fortasse aliquis quia solus qui malum fecerit timet; tamen qui mare nauigat plus timet. et contra in inmobili terrarum statione consistens non solet timere naufragium; at si mobile conscendat elementum, frequentioribus obnoxius fit periculis. fuge ergo saeculi mare: naufragium non timebis. etsi frequenter arborum uertices spirantium uerberent flabra uentorum-. torum, solidatis tamen radicibus nullus occasus est; at in mari furentibus uentis, etsi non omnium naufragium, omnium tamen periculum est. ita etiam aduersis flatibus nequitiae spiritalis nullus in harena uel in salo tutus est, et naues Tharsis uehementi saepe spiritu conteruntur.
- 4.33.1
haec moraliter. ceterum quod ad mysticum ordinem spectat, cernis uetusti erroris uincula suis resoluta uestigiis, ut primo gulae, secundo facilitatis, tertio ambitionis laqueus solueretur. perlectus est enim Adam cibo et in locum interdictae arboris sententiae facilitate transgressus temerariae quoque ambitionis crimen incurrit, dum similitudinem diuinitatis adfectat. et ideo prius dominus ueteris nexus soluit iniuriae, ut nos iugo captiuitatis excusso uincere I crimina scripturarum praesidio disceremus.
- 4.34.1
quod si dominus Iesus propria non desiderauit, tu aliena cur quaeras? si creator omnium saeculi gloriam subeundae paupertatis uirtute contemsit, cur tu fastidias quod natus es, adpetas quod indebitum est ? cur ea quae ad usum tibi diuturna esse non possunt ad supplicium diuturna deposcas? caue insidias, caue fraudes. et hoc ipso quod ad subruendum hominem totum uersuta diabolus mundum fraude concutiat, totis saeculi pugnet inlecebris, eius tibi blanditiae plus cauendae. non Euam cibus flexerat, non mandatorum destituerat obliuio, sed promissi honoris ambitio inlecebrosa decepit. quae si solum dominum adorare uoluisset, indebita non quaesisset. et ideo remedium datur, quo telum ambitionis obtundas, ut soli domino seruiamus; caret enim ambitione religiosa deuotio.
- 4.35.1
Et consummata omni temtatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus. prope omnium criminum fontes haec tria genera demonstrantur esse uitiorum; neque enim consummatam omnem temtationem scriptura dixisset, nisi in his tribus esset omnium materia delictorum, quorum semina in ipsa origine sunt cauenda. finis ergo temtationum finis est cupiditatum, quia causae temtationum causae cupiditatum sunt. causae autem cupiditatum sunt carnis oblectatio, species gloriae, auiditas potentiae. quam religiosum uidetur ut conmorationem Christianae feminae non recuses! sed crebra inde temtatio. si adtentos deo uiderit diabolus, suggerit ut decipiat; sed tu quamuis de proposito praesumas, caue temtationem sciens naturam. haec tria, si recorderis, etiam Paulus cauenda praescripsit designans tres esse species peccatorum, a quibus liber exspectato iustitiae coronam. neque enim inquit in uerbo adulationis fuimus neque in occasione auaritiae, deus testis est, neque gloriam quaerentes ab hominibus, et ideo diabolum uicit, coronam petiuit.
- 4.36.1
uides ergo ipsum diabolum non esse in studio pertinacem. cedere uerae solere uirtuti. et si inuidere non desinat, tamen instare formidat, quia frequentius refugit triumphari. audito itaque dei nomine recessit inquit usque ad tempus; postea enim non temtaturus, sed aperte pugnaturus aduenit.
- 4.37.1
Docet igitur te scriptura diuina non tibi contra camem et sanguinem, sed contra insidias spiritalis esse certamen. uides magnificentiam Christiani uiri, qui certat cum rectoribus mundi et licet constitutus in terris aduersus spiritalia nequitiae quae sunt in caelestibus animi uirtute decernit. non enim de terrenis contendimus, ut dimicemus in terra, sed spiritalibus propositis praemiis de regno dei et Christi hereditate necesse est spiritalia prius inpedimenta superentur. corona proposita est, subeunda certamina sunt. nemo potest nisi uicerit coronari, nemo potest uincere, nisi ante certauerit. ipsius quoque coronae maior est fructus, ubi maior est labor; arta enim et angusta est uia, quae ducit ad uitam, lata uero et spatiosa, quae ducit ad mortem. et ideo temtationem neutiquam timere debemus; est enim causa uictoriae, materia triumphorum.
- 4.38.1
diues ille, qui temtationem non sensit in saeculo, in poenis est apud inferos, pauper ille Lazarus. qui ita paupertate morboque adflictus est et adtritus, ut uibices eius a canibus lamberentur, uitae istius labore miserabilis coronam gloriae quaesiuit aeternae; multae enim tribulationes, non quorumcumque, sed iustorum. denique quos diligit dominus saepe castigat. Petrus temtatus est ut negaret, negauit ut fleret. et quid de ceteris dicam? nempe lob erat probatus deo, sed licet probatus erat, uictor tamen non erat. probata erat deuotio, uirtutis tamen praemium non habebat, et ideo temtandus offertur, ut gloriosior redderetur.
- 4.39.1
Illius quoque certaminis refert ut gradum spectes. non unum telum diabolus habet, frequentat spicula, ut aut praemio uincat aut taedio. primo cupiditate uulnerat, secundo pietate, tertio sanitate; mentis enim pariter et corporis pugnat ulceribus. diuersitas quoque ipsa temtationum pro diuersitate certantium est. auaritiae damno diues urguetur, pater dispendio filiorum, homo doloribus, corpus\' ulceribus. quanta haec tela! unde dominus noluit habere quod perderet, et ideo pauper huc uenit, ne haberet diabolus quod auferret. uis scire quam uerum sit? ipsum dominum dicentem audi: uenit huius mundi princeps et in me inuenit nihil. noluit etiam paucorum pater esse, ut esset omnium - frustra autem corporis temtaretur ulceribus qui contemneret omnes corporis passiones simul ut ostenderet nobis quod inmaculata sibi corporis hoste depulso uictoria deberetur. sed ille quasi homo suis temtatur, hic publicis, illi patrimonium aufertur, huic regnum orbis offertur. nec totus sine fraude diabolus, qui exasperare dei filium uereretur: illum iniuriis temtat, hunc praemiis. ille quasi seruulus dicit: dominus dedit, dominus abstulit, hic naturae suae dispositionisque conscius sua sibi ridet offerri. et ut ad illud reuertamur, ingruit nuntius super nuntium, congeminant uulnera, nec tamen fortis athleta mente turbatur. adhibetur mulier primae fraudis inlecebra, hic per uirginem natus errori obnoxiam non habebat. amici adhibentur, qui prauis consiliis opprimant reluctantem, sed in omnibus quae acciderunt ei nusquam peccauit lob labiis suis in conspectu dei.
- 4.40.1
nam quod maledicit diei dicens : pereat dies illa, in qua natus sum et infra: et maledicat ei is qui maledixit diem illum, qui habet magnum cetum opprimere, ad prophetiam pertinet, eo quod diabolum tamquam procellosi saeculi istius cetum dominus noster Iesus Christus oppressit et generationis suae carnalis diem perire desiderat, ut dies eius in regeneratione numeretur. \'pereat\' inquit \'dies saecularis, ut dies spiritalis oriatur\'. ergo in temtatione sanctus lob mysteria loquebatur; qui enim uincebat saeculum Christum uidebat.
- 4.41.1
Nos igitur non timeamus temtationes, sed magis temtationibus gloriemur dicentes: \'cum infirmamur, tunc potentes sumus\'; tunc enim nectitur corona iustitiae. sed illa Paulo fortassis adcommoda, nos autem, quia plures coronae sunt, quamcumque sperare debemus. in saeculo laurus corona est, corona est scutum. at uero tibi proposita est corona deliciarum: corona enim deliciarum obumbrabit te. et alibi: scuto uoluntatis suae circumdabit te, gloria quoque et honore quem dilexit dominus coronauit. ergo qui unit coronam dare temtationes suggerit, et si quando temtaberis, cognosce quia paratur corona. tolle martyrum certamina, tulisti coronas; tolle cruciatus, tulisti beatitudines.
- 4.42.1
nonne temtatio loseph uirtutis est consecratio, nonne iniuria carceris corona est castitatis? quemadmodum regni in Aegypto consortium potuisset adipisci, nisi uenditus fuisset a fratribus? quod dei factum arbitrio, ut iustus probaretur, ipse monstrauit dicens: quemadmodum fieret in hodierno ut pasceretur populus multus ? non debemus igitur temtationes saeculi pro malis timere, quibus bona praemia conparantur, sed magis rogare contemplatione condicionis humanae, ut eas temtationes subeamus quas ferre possimus.
- 4.43.1
Et regressus lesus in uirtute spiritus in Galilaeam. conpletur hoc loco prophetia Esaiae dicentis: regio Zabulon et terra Neptalim et ceteri paraliam inhabitantes et qui secus maritima et trans Iordanen Galilaeae gentium, populus qui sedebat in umbra mortis, lucem uiderunt magnam. quis est enim lux magna nisi Christus, qui inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum? deinde librum accepit, ut ostenderet
- 4.44.1
se ipsum esse qui locutus est in prophetis et remoueret sacrilegia perfidorum, qui alium deum dicunt ueteris testamenti, alium noui uel qui initium Christi dicunt esse de uirgine; quomodo enim coepit ex uirgine qui ante uirginem loquebatur: spiritus domini super me? uides trinitatem coaeternam atque perfectam.
- 4.45.1
ipsum loquitur scriptura legum deum hominemque, in utroque perfectum: loquitur et patrem et spiritum sanctum. sanctus enim spiritus cooperator ostenditur, quando corporali specie sicut columba descendit in Christum, cum dei filius baptizaretur in fluuio, pater loqueretur e caelo. quod igitur maius quaerimus testimonium quam quod se fuisse qui locutus est in prophetis propria uoce signauit? ungitur oleo spiritali et uirtute caelesti, ut paupertatem condicionis humanae thesauro resurrectionis rigaret aeterno, captiuitatem mentis auerteret, caecitatem inluminaret animorum, annum domini perpetuis diffusum temporibus praedicaret. qui redire in orbem laboris nesciat, continuationem fructus hominibus et quietis indulgeat. atque ille ita ad omnia se curuauit obsequia, ut ne lectoris quidem aspernaretur officium, nos uero inpii, qui diuinitatis fidem miraculis operum colligendam contemplatione corporis negabamus.
- 4.46.1
Amen dico uobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua. non mediocriter inuidia proditur, quae ciuicae caritatis oblita in acerba odia causas amoris inflectit. simul hoc exemplo pariter et oraculo declaratur quod frustra opem misericordiae caelestis exspectes, si alienae fructibus uirtutis inuideas; aspernator enim dominus inuidorum est et ab his qui diuina beneficia in aliis persecuntur miracula suae potestatis auertit. dominicae quippe carnis actus diuinitatis exemplum est et inuisibilia nobis eius per ea quae sunt uisibilia demonstrantur.
- 4.47.1
non otiose itaque saluator excusat quod nulla in patria sua miracula uirtutis operatus sit, ne fortassis aliquis uiliorem patriae nobis esse debere putaret adfectum. neque enim ciues poterat non amare qui amaret omnes, sed ipsi se caritate patriae qui inuident abdicarunt; caritas enim non aemulatur, non inflatur. nec tamen exsors beneficiorum patria diuinorum est. quod enim maius miraculum quam quod in ea natus est Christus? uidete igitur quid mali inuidia adferat. indigna propter inuidiam patria iudicatur, in qua ciuis operetur, quae digna fuit in qua dei filius nasceretur.
- 4.48.1
In ueritate dico uobis: multae uiduae fuerunt in diebus Heliae. non quia Heliae dies fuerunt, sed in quibus Helias operatus est aut quia dies faciebat illis qui in eius operibus lucem uidebant gratiae spiritalis et conuertebantur ad dominum, et ideo aperiebatur caelum uidentibus aeterna et diuina mysteria, claudebatur quando fames erat, quia nulla erat cognoscendae diuinitatis ubertas.
- 4.49.1
sed de hoc plenius scripsimus, cum de uiduis scriberemus. e t multi leprosi erant temporibus Helisaei prophetae, et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus. euidenter hic sermo nos domini salutaris informat et ad studium uenerandae diuinitatis hortatur, quod nemo sanatus ostenditur et maculosi morbo corporis absolutus nisi qui religioso officio studuit sanitati; non enim dormientibus diuina beneficia, sed obseruantibus deferuntur. et bene apto conparationis exemplo adrogantia ciuium retunditur inuidorum dominicumque factum scripturis docetur ueteribus conuenire, quod in libris quoque Regnorum legimus gentilem uirum Neman prophetico oraculo leprae maculis absolutum, cum plurimos Iudaeorum lepra corporis pariter et mentis absumeret, siquidem etiam quattuor illos qui cogente fame in castra primi regis Syriae tetenderunt tradat historia fuisse leprosos. cur igitur non curabat fratres, non curabat ciues, non sanabat propheta consortes, cum sanaret alienos, sanaret eos qui obseruantiam legis et religionis consortium non habebant, nisi quia uoluntatis est medicina. non gentis et diuinum munus uotis eligitur, non naturae iure defertur? disce rogare quod cupias inpetrare; fastidiosos uiros caelestium profectus munerum non secuntur.
- 4.50.1
sed quamuis simplex expositio moralem informet adfectum, gratia tamen non est occulta mysterii. etenim cum posteriora a superioribus deriuentur, tum etiam superiora posterioribus adstruuntur. diximus enim in libro alio in uidua illa ad quam Helias directus est typum ecclesiae praemissum. populus ecclesiam congruit ut sequatur. populus ille ex alienigenis congregatus, populus ille ante leprosus, populus ille ante maculosus, priusquam mystico baptizaretur in flumine, idem post sacramenta baptismatis maculis corporis et mentis ablutus iam non lepra, sed inmaculata uirgo coepit esse sine ruga. merito ergo magnus Neman in conspectu domini sui et admirabilis facie describitur, quoniam in eius typo salus futura gentibus declaratur, qui sacratae consilio puellae, quae fractis uiribus ciuium in hostilem captiua uenerat potestatem, a propheta salutem sperare commonitus non terreni regis imperio, sed diuinae misericordiae liberalitate sanatur.
- 4.51.1
cur mystico numero mergere iubetur? cur Iordanis flumen eligitur? nonne bonus inquit Abana et Pharphar fluuii Damasci prae Iordane? sed iratus hos praetulit, Iordanem meditatus elegit; nescit enim ira mysterium, fides nouit. disce baptismatis gratiam salutaris: qui leprosus merserat fidelis emersit. disce spiritalia sacramenta signari: corporis remedium petitur, mentis adquiritur abluitur caro, adfectus abluitur. non enim magis corporis quam mentis lepram uideo fuisse mundatam, quando post baptismum ueteris erroris conluuione detersa negat se diis alienis hostias, quas spondet domino, litaturum.
- 4.52.1
disce etiam congruae praecepta uirtutis: probauit fidem qui praemia recusauit. disce utroque dictorum factorumque magisterio quid sequaris. habes domini praeceptum, uatis exemplum gratis accipere, gratis dare nec uendere ministerium, sed offerre; non enim pretio taxatur dei gratia nec in sacramentis lucrum quaeritur, sed obsequium sacerdotis.
- 4.53.1
Non tamen sat est si lucrum ipse non quaeras: familiae quoque tuae cohibendae manus sunt. nec hoc solum exposcitur. ut te solum castum inmaculatumque custodias; non enim dixit apostolus (te solum\', sed te ipsum castum custodi quaeritur ergo non solum tua ab huiuscemodi nundinis, sed etiam domus tuae castitas; oportet enim esse inreprehensibilem sacerdotem, suae domui bene praepositum, filios habentem subditos cum omni castitate. si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae diligentiam habebit? instrue ergo familiam, hortare, custodi et, si te fefellerit seruulus - humanam enim non excipio facultatem - prophetico deprehensus repudietur exemplo. cito turpem sequitur lepra mercedem et pecunia corpus animumque male quaesita. conmaculat. accepisti inquit pecuniam et possidebis ex ea agrum et uineam et oliueta et greges. et lepra Neman adplicabit se in te et semini tuo usque in aeternum. uides quia facto auctoris successio damnatur heredis; inexpiabilis est enim uenditi culpa mysterii et gratiae uindicta caelestis transit ad posteros. denique Moabitae et ceteri non intrabunt usque ad tertiam et quartam generationem, tam diu uidelicet, ut simplicius interpretemur, donec culpam auctorum multiplicis successio generationis aboleret.
- 4.54.1
sed cum illi qui in deum idolatriae errore deliquerunt in quartam generationem uideantur esse multati, profecto durior uidetur esse sententia, qua Giezi semen usque in aeternum pro cupiditate habendi prophetica auctoritate damnatur, praesertim cum dominus noster Iesus Christus per lauacri regenerationem omnibus remissionem dederit peccatorum, nisi ut uitiorum magis quam generis semen intellegas? sicut enim qui filii promissionis sunt aestimantur in semen bonum, ita etiam qui filii erroris sunt aestimantur in semen malum. nam et Iudaei ex patre diabolo non utique carnis successione, sed criminis. ergo omnes cupidi, omnes auari Giezi lepram cum diuitiis suis possident et male quaesita mercede non tam patrimonium facultatum quam thesaurum criminum congregarunt aeterno supplicio et breui fructu. nam cum diuitiae sint caducae, poena perpetua est, quia neque auarus neque ebriosus neque idolis seruiens regnum dei possidebit.
- 4.54.2
Et repleti sunt ira omnes in synagoga haec audientes et surrexerunt et eiecerunt illum extra ciuitatem .
- 4.55.1
sacrilegia Iudaeorum, quae multo ante dominus praenuntiauerat per prophetam et psalmi uersiculo declarauerat quae passurus esset in corpore constitutus dicens: retribuebant mihi mala pro bonis, in euangelio docet esse conpleta. nam cum ipse per populos beneficia diffunderet, illi iniurias inrogabant. nec mirum si perdiderunt salutem, qui eiecerunt de suis finibus salutarem; moralis enim dominus et qui docuerit exemplo sui apostolos suos omnibus omnia fieri nec uolentes repudiat nec inuitos alligat nec eicientibus reluctatur nec rogantibus deest. sic Gerasenos alibi, cum uirtutes eius sustinere non possent, quasi infirmos et ingratos reliquit.
- 4.56.1
simul intellege non ex necessitate fuisse, sed uoluntariam corporis passionem nec captum a Iudaeis, sed a se oblatum. etenim quando uult capitur, quando uult labitur, quando uult suspenditur, quando uult non tenetur. et hic in supercilium montis praecipitandus ascenderat et ecce per medium illorum mutata subito uel obstupefacta furentium mente descendit; nondum enim hora uenerat passionis. quin etiam malebat adhuc Iudaeos sanare quam perdere, ut inefficaci furoris exitu desinerent uelle quod inplere non possent. uides igitur et hic diuinitatis esse quod operatus est et illic uoluntatis esse quod captus est. nam quemadmodum a paucis teneri potuit, qui a populo non tenetur? sed noluit sacrilegium esse multorum. ut in auctores culpae crucis inuidiam retorqueret atque a paucis quidem adfigeretur, sed pro toto orbe moreretur.
- 4.56.2
Et in synagoga erat homo habens spiritum in mundum et infra: surgens autem de synagoga intrauit in domum Simonis et Andreae. socrus autem Simon i s tenebatur magnis febribus.
- 4.57.1
uide clementi am domini saluatoris. nec indignatione commotus nec scelere offensus nec iniuria uiolatus Iudaeam deserit, quin etiam inmemor iniuriae, memor clementiae nunc docendo nunc liberando nunc sanando infidae plebis corda demulcet. et bene sanctus Lucas uirum ab spiritu nequitiae liberatum ante praemisit et substituit feminae sanitatem. utrumque enim sexum dominus curaturus aduenerat et prior sanari debuit qui prior creatus est nec praetermitti illa quae mobilitate magis animi quam prauitate peccauerat.
- 4.58.1
sabbato medicinae dominicae opera coepta significat, ut inde noua creatura coeperit, ubi uetus creatura ante desiuit nec sub lege esse dei filium, sed supra legem in ipso principio designaret nec solui legem, sed inpleri. neque enim per legem, sed uerbo factus est mundus, sicut legimus: uerbo domini caeli firmati sunt. non soluitur ergo lex, sed inpletur, ut fiat renouatio hominis iam labentis. unde et apostolus ait: exspoliantes uos ueterem hominem induite nouum, qui secundum Christum creatus est. et bene sabbato coepit, ut ipsum se ostenderet creatorem, qui opera operibus intexeret et persequeretur opus, quod ipse iam coeperat, ut si domum faber renouare disponat, non a fundamentis, sed a culminibus incipit soluere uetustatem. itaque ibi prius manum admouet, ubi ante desierat.
- 4.59.1
deinde a minonbus incipit, ut ad maiora perueniat. liberare a daemone et homines, sed in uerbo dei possunt, resurrectionem mortuis imperare diuinae solius est potestatis.
- 4.60.1
Nec quemquam mouere debet quod Iesu Nazareni nomen in hoc libro diabolus dixisse primus inducitur. nec enim ab eo Christus nomen accepit, quod de caelo angelus ad uirginem detulit: est huius inpudentiae ut inter homines aliquid primus usurpet et ad homines quasi nouum deferat, quo terrorem suae potestatis incutiat. denique et in Genesi primus deum homini nuncupauit; sic enim habes: e t dixit mulieri: quid utique dixit deus ne edatis ab omni ligno?
- 4.61.1
uterque igitur deceptus a diabolo est, sanatus a Christo. sequere cetera et euangelicae lectionis disce mysteria atque in duorum sanitate publicae sacramentum salutis agnosce. sicut enim in Adam omnes moriuntur ita in Christo omnes uiuificantur. quis est ille qui in synagoga spiritum daemonii habebat inmundum nisi populus Iudaeorum, qui quasi serpentinis spiris reuinctus et innodatus diaboli laqueis simulatam corporis munditiam interioris mentis sordibus inquinabat? et bene in synagoga homo erat qui spiritum inmundum habebat, quia spiritum sanctum amiserat. introierat enim diabolus, unde Christus exierat. simul ostenditur natura diaboli non inproba, opera iniqua. nam quem per superiorem naturam dominum confitetur opere negat. et in hoc apparet eius nequitia, inprobitas Iudaeorum, quod ita populo uaesanae caecitatem mentis offudit, ut populus neget quem daemones conStentur.s o peior magistro discipulorum hereditas! ille uerbo dominum temtat, hi facto; ille dicit: mitte te, isti adoriuntur ut mittant.
- 4.62.1
si altiore consilio ista pensamus, animi debemus intellegere et corporis sanitatem, ut prius animus qui serpentis laborabat insidiis absolutus sit. anima enim numquam a corpore uinceretur, nisi prius a diabolo temtaretur. nam cum anima corpus agat, uiuificet et gubernet, quemadmodum in eius inlecebras captiua raperetur, nisi et ipsa superioris alicuius potestatis uinculis stringeretur? denique non prius Eua esuriuit quam serpentis eam uersutia temtauit, et ideo aduersus ipsum auctorem peccati prius debuit medicina salutis operari.
- 4.63.1
Fortassis etiam in typo mulieris illius socrus Simonis et Andreae uariis criminum febribus caro nostra languebat et diuersarum cupiditatum iumodicis aestuabat inlecebris. nec minorem febrem amoris esse dixerim quam caloris. itaque illa animum febris, haec corpus inflammat; febris enim nostra libido est, eo quod ignitae sint cupiditates. unde ait et apostolus: si non se continent, nubant; melius est enim nubere ere quam u r i. febris nostra luxuria est, febris nostra iracundia est, quae licet corporis uitia sint, ignem tamen ossibus inplicant, mentem animum sensusque pertemtant. haec prior diaboli sollicitatur arte. etenim ager bonus uestis munile suadella serpentis est. honorum gratia, sublimitas potestatum, epularum suauitas, forma meretricis laqueus est diaboli et quasi quidam nequitiae spiritalis inlecebrosus adfatus, qui per carnis inlecebram, quae cito feminea quadam leuitate mollitur, animum quoque de gradu deicit; neque enim formam mulieris animus prius quam corporis oculus concupiscit. denique quod non uideris non amabis, sed ubi caro concupiuerit, conpatientis quoque animi constantia defetiscit et mens consortio amoris inflectitur - duo enim in carne una sunt atque ita mors inrepit sceleris effectu temtante diabolo, carne
- 4.64.1
, suadente. uehementior tamen est animi quam corporis febris et ideo pro animi uoluptate corporis salus plerumque contemnitur nec a periculis abstinetur. unde non alienum uidetur repetere quemadmodum Theotimus, cum graui oculorum incommodo laboraret et amaret uxorem, interdicta sibi a medico facultate coeundi cupiditatis inpatiens atque inpetu libidinis raptus moderari nequiuerit. sciens enim prudensque quod esset oculos amissurus, prius quam conueniret uxori, in ipso aestu feruentis cupiditatis et consuetudinis adparatu \'uale\' inquit \'amicum lumen\'. sic febri libido flagrantior est grauiusque praecipitat et inflammat.
- 4.65.1
sed ubi quis resipierit a furore, tunc conscientiae interioris uisus aperitur factique succedit paenitentia et pudenda sui unusquisque facinoris erubescit. tunc deus timetur et peccator cupit se celare, sed non potest, tunc caro arguitur, diabolus accusatur, haec quasi lena uitiorum, ille quasi auctor erroris. patescit deformitas; nudum est enim deo omne secretum, nec illius ficus foliis, hoc est tegmine corporali uel iactantia saeculari flagitiorum secreta uelantur. et unusquisque diuinum peccati conscia formidat mente iudicium dicens: <qui super me montes cadant, in quibus me abscondam fissuris petrarum, cum uenerit confringere terram?) tunc tribulos et spinas animo caro, hoc est curarum morsus sollicitudinumque generat aestusque, quos sibi per concupiscentiam carnis animus ipse circumdedit. etenim quasi clauis quibusdam suffigitur anima corporeis uoluptatibus et, cum semel adhaeserit cupiditatibus demersa terrenis, difficile in altum potest, unde descendit, sine dei fauore reuolare. actum. enim suorum uincta laqueis et deliciarum saecularium inlecebris obnoxia iam tenetur.
- 4.66.1
Hunc ergo Adam, hanc Euam dominus liberaturus aduenit, quorum alter ad imaginem dei factus, altera uirtutem sui accipiens uiri, quamdiu fuit subdita fortiori, unam gerebant in uno spiritu deo placitam uoluntatem et in paradiso positi dei uitae caelestis operabantur alimoniam. posteaquam uero caro suadere diuersum et legem coepit propriam non tenere, paradisi exules facti in hunc inferiorem demersumque locum peccati merito reciderunt. nec quisquam putet incongruum esse, si Adam atque Eua in typo animae et corporis aestimentur. cum in typo ecclesiae aestimentur et Christi. nam cum duo esse in una carne apostolus diceret, adiecit: sacramentum inquit hoc magnum est, ego autem dico in Christo e in ecclesia. in quo ergo superni dei, in eo multo magis animi nostri potest esse mysterium.
- 4.67.1
sed haeret, suffixus est, captus est et corporeis succensus febribus conpassione carnis aegrescit. quaerendus est medicus. sed quis iste tantus est, qui sauciae mentis medeatur ulceribus? quis tantus est homo, qui possit aliis subuenire, cum sibi ipse non possit? quis aliis possit uitam reddere, cum ipse mortem non possit euadere? omnes enim in Adam mortui, quia per unum hominem in hunc mundum peccatum introiuit et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiuit, in quo omnes peccauerunt. illius igitur culpa mors omnium est. denique missi sunt sancti, missi sunt et prophetae, qui oracula diuina loquerentur, nec quicquam promouere potuerunt. quaeramus ergo aliquem de angelis aut archangelis medicum. sed quemadmodum mihi possunt praesidium ferre. ne peccem, cum ipse archangelus a peccato non potuerit abstinere? quemadmodum ad paradisum angelus reuocare me poterit, cum ipse satanas et angeli sui sedem quam acceperunt seruare non possint? Ascendens autem in unam nauem, quae erat Simonis, rogauit ut inducerent a terra aliquantulum.
- 4.68.1
ubi dominus multis inpertiuit uaria genera sanitatum, nec tempore nec loco coepit a studio sanandi turba cohiberi. uespera incubuit, sequebantur: stagnum occurrit, urguebant. et ideo ascendit in Petri nauem. haec est illa nauis, quae adhuc secundum Matthaeum fluctuat, secundum Lucan repletur piscibus, ut et principia ecclesiae fluctuantis et posteriora exuberantis agnoscas; pisces enim sunt qui hanc enauigant uitam. ibi adhuc discipulis Christus dormit, hic praecipit; dormit enim trepidis, perfectis uigilat. sed quemadmodum dormiat Christus, audisti dicentem in propheta: eo dormio, et cor meum uigilat.
- 4.69.1
et sanctus Matthaeus recte non praetermittendum putauit aeternae indicium potestatis, ubi imperat uentis. non est enim humana doctrina, sicut audistis Iudaeos dicere: uerbo imperat spiritibus, sed caelestis maiestatis insigne. quod turbatum sedatur mare et diuinae uocis imperio obsequuntur elementa atque insensibilia sensum accipiunt obsequendi, diuinae mysterium gratiae reuelatur, quod fluctus mitescunt saeculi, uerbo inmundus spiritus conquiescit, non alterum refellitur, sed utrumque celebratur. habes miraculum in elementis, habes documentum in mysteriis.
- 4.70.1
ergo quia sanctus Matthaeus illa praelibauerat, sanctus Lucas eam sibi nauem, in qua Petrus piscaretur, elegit. non turbatur ista quae Petrum habet, turbatur illa quae ludam habet. etsi multa illic discipulorum merita nauigabant, tamen eam adhuc perfidia proditoris agitabat. in utraque Petrus, sed qui suis meritis firmus est turbatur alienis. caueamus igitur perfidum, caueamus proditorem, ne per unum plurimi fluctuemus, ergo non turbatur haec nanis, in qua prudentia nauigat, abest perfidia, fides spirat. quemadmodum enim turbari poterat, cui praeerat is, in quo ecclesiae firmamentum est? illic ergo turbatio, ubi modica fides, hic securitas, ubi perfecta dilectio.
- 4.71.1
denique etsi aliis imperatur ut laxent retia sua, soli tamen Petro dicitur: due in altum, hoc est in profundum disputationum. quid enim tam altum quam altitudinem diuitiarum uidere, scire dei filium et professionem diuinae generationis adsumere? quam licet mens non queat humana plenae rationis inuestigatione conprehendere, fidei tamen plenitudo conplectitur. nam etsi non licet mihi scire quemadmodum natus sit, non licet tamen nescire quod natus sit. seriem generationis ignoro, sed auctoritatem generationis agnosco. non interfuimus, cum ex patre dei filius nasceretur, sed interfuimus, cum a patre dei filius diceretur. si deo non credimus, cui credimus? omnia enim quae credimus uel uisu credimus uel auditu. uisus saepe fallitur, auditus in fide est. an adserentis persona discutitur? si uiri boni dicerent, nefas putaremus non credere: deus adserit, probat filius, refugiens sol fatetur, tremens terra testatur. in hoc altum disputationis ecclesia a Petro ducitur, ut uideat hinc resurgentem dei filium, inde sanctum spiritum profluentem.
- 4.72.1
quae sunt autem apostolorum quae laIari iubentur retia nisi uerborum conplexiones et quasi quidam orationis sinus et disputationum recessus, qui eos quos ceperint non amittant? et bene apostolica instrumenta piscandi retia sunt, quae non captos perimunt, sed reseruant et de profundo ad. lumen extrahunt, fluctuantes de infimis ad superna transducunt.
- 4.73.1
Est et aliud apostolicum piscandi genus, quo genere solum Petrum piscari dominus iubet dic ns: mitte amum et eum piscem qui primus ascenderit tolle. magnum quidem est et spiritale documentum, quo Christiani uiri sublimioribus potestatibus docentur debere esse subiecti, ne qui constitutionem regis terreni putet esse soluendam. si enim censum filius dei soluit, quis tu tantus ea, qui non putes esse soluendum? et ille censum soluit, qui nihil possidebat; tu autem, qui saeculi sequeris lucrum, cur saeculi obsequium non recognoscas ? cur te supra saeculum quadam animi adrogantia feras, cum saeculo sis misera cupiditate subiectus?
- 4.74.1
penditur . igitur didragma, quod erat pretium nostrae redemtionis et corporis, in lege praemissum, in euangelio persolutum, non otiose in ore piscis inuentum; ex ore enim tuo iustificaberis. etenim pretium inmortalitatis est nobis nostra confessio, quia, sicut scriptum est, ore confessio fit ad salutem.
- 4.75.1
et fortasse primus hic piscis primus est martyr in ore habens didragma, hoc est pretium census. didragma nostrum Christus est. habebat igitur primus ille martyr, Stephanus scilicet, in ore thesaurum, cum Christum in passione loqueretur. sed reuertamur ad propositum locum et discamus apostolicam humilitatem.
- 4.76.1
Praeceptor, inquit per totam noctem laborantes nihil cepimus; sed in uerbo tuo laxabo retia. et ego, domine, scio quia nox mihi est, quando non imperas. nemo adhuc dedit nomen suum, adhuc noctem habeo. misi iaculum uocis per epifania et adhuc nihil cepi, misi per diem. exspecto ut iubeas; in uerbo tuo laxabo retia.s o uacua praesumtio, s o humilitas fructuosa! qui nihil antea ceperant magnam in uerbo domini concludunt piscium multitudinem. non hoc humanae facundiae opus, sed supernae uocationis est munus. cedunt disputationes hominum, fide plebis sua credit.
- 4.77.1
rumpuntur retia, nec labitur piscis. uocantur ad adiumentum socii qui erant in alia naui. quae est illa alia nauis nisi forte Iudaea, ex qua Iohannes et Iacobus adleguntur? facta est enim Iudaea sanctificatio eius. hi igitur de synagoga ad nauem Petri, hoc est ad ecclesiam conuenerunt, ut inplerent ambas nauiculas; omnes enim in nomine Iesu genu flectunt, siue Iudaeus siue Graecus; omnia et in omnibus Christus. sed mihi cumulus iste suspectus est, ne plenitudine sui naues paene mergantur; oportet enim et haereses esse, ut probentur boni.
- 4.78.1
possumus tamen et aliam ecclesiam intellegere nauem alterius; ab una enim plures ecclesiae deriuantur. ecce alia sollicitudo Petri, cui sua iam praeda suspecta est. sed nouit perfectus quemadmodum seruare possit reconditos, qui scit quemadmodum possit capere dispersos. quos in uerbo capit uerbo reddit; negat suam praedam, negat suum munus.
- 4.79.1
exi inquit a me, domine, quia homo peecator sum. ammirabatur enim dona diuina et quo plus meruerat hoc praesumebat minus. dic et tu: exi a me, domine, quia peccator sum, ut respondeat tibi dominus: noli timere. <noli timere> indulgenti domino peccatum fateri, noli timere etiam quae tua sunt domino deferre, quia quae sua sunt nobis ille concessit. nescit inuidere, nescit eripere, nescit auferre. uides quam bonus dominus, qui tantum tribuit hominibus, ut uiuificandi habeant potestatem.
- 5.1.1
Et factum est. cum esset in una ciuitatium, ecce uir plenus lepra et ipse procidens in faciem rogauit eum dicens: domine, si uis. potes me mundare. et extendens den manum teti git illum dicens : uolo, mundare. bene ubi leprosus mundatur, certus non exprimitur locus, ut ostendatur non unum populum specialis alicuius ciuitatis, sed omnium populos fuisse sanatos. bene autem et secundum Lucan quarto signo, ex quo in Cafarnaum dominus uenit, iste sanatur; nam si quartum diem sole inluminauit et clariorem ceteris fecit diebus, cum inlucescerent elementa mundi, et hoc clarius opus aestimare debemus. et secundum Matthaeum primus hic post benedictiones a domino sanatus inducitur, ut quia dixerat dominus: non ueni legem soluere, sed inplere, ille qui excludebatur a lege purgari se domini potestate praesumens non ex lege, sed supra legem esse gratiam iudicaret, quae leprosi maculam posset abluere.
- 5.2.1
uerum ut in domino potestatis auctoritas ita in illo fidei constantia declaratur. ille in faciem procidit, quod humilitatis est et pudoris, ut unusquisque de suae uitae maculis erubescat, sed confessionem uerecundia non repressit. ostendit uulnus, remedium postulauit, et ipsa religionis et fidei plena confessio est: si u i s, inquit potes me mundare. in uoluntate domini tribuit potestatem, de uoluntate autem domini non quasi pietatis incredulus addubitauit, sed quasi conluuionis suae conscius non praesumsit.
- 5.3.1
cui morali quadam dominus sanctitate respondit: uolo, mundare. et continuo lepra eius discessit ab eo. nihil enim medium est inter opus dei atque praeceptum, quia in praecepto est opus. denique dixit, e t facta sunt. uidetis igitur quod dubitari non potest quia uoluntas dei potestas est. si ergo uoluntas eius potestas est, qui unius uoluntatis trinitatem adserunt unius utique adserunt potestatis. itaque statim lepra discessit: ut intellegas medentis adfectum, ueritatem operi addidit.
- 5.4.1
denique secundum Marcum miseratus est dominus eum, quod est pulchre positum. et pleraque talia posuerunt euangelistae, qui nos utroque fundare uoluerunt, describentes signa uirtutis ad fidem, exprimentes opera uirtutis ad imitationem. unde et tangit non dedignatus et imperat non diffisus; hoc enim est indicium potestatis, quia quasi habens potestatem sanandi et iubendi auctoritatem operandi testimonium non refugit. uolo ergo dicit propter Fotinum, imperat propter Arrium, tangit propter Manichaeum.
- 5.5.1
nec unius tantum lepra curatur, sed omnium quibus dicitur: iam uos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum uobis. si igitur leprae medicina uerbum est, contemtus utique uerbi lepra mentis est. sed ne lepra transire possit in medicum, unusquisque dominicae humilitatis exemplo iactantiam uitet. cur enim praecipitur nemini dicere nisi ut doceret non uulganda nostra beneficia, sed premenda, ut non solum a mercede abstineamus pecuniae, sed etiam gratiae? aut fortasse etiam illa silentii causa est imperati, quod meliores putabat qui fide magis spontanea quam speratis beneficiis credidissent.
- 5.6.1
, Offerre autem iuxta legem se praecipitur sacerdoti non ut alium deferat, sed ut se ipsum deo offerat spiritale sacrificium, ut actus praeteriti conluuione deters a per cognitionem fidei et sapientiae disciplinam placitura deo hostia consecretur; omnis enim uictima sale salietur. unde et Paulus ait: obsecro ergo uos, fratres, per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam acceptabilem placentem deo.
- 5.7.1
simul illud mirabile quod eo sanauit genere quo fuerat obsecratus. si uis, potes me mundare. uolo inquit, mundare. habes uoluntatem, habes etiam pietatis effec. tum. et extendens manum tetigit eum. lex tangi leprosos prohibet, sed qui dominus legis est non obsequitur legi, sed legem facit. non ergo tetigit, quia sine tactu mundare non poterat, sed ut probaret quia subiectus non erat legi nec contagium timebat ut homines, sed quia contaminari non poterat qui alios liberabat, simul e contrario lepra tactu domini fugaretur, quae solebat contaminare tangentem.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 1,103
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa051.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.