Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Expositio Evangelii secundum Lucan

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,103 sections

  1. 2.36.1

    de ortu saluatoris dicturi non putamus alienum ut quo natus sit tempore requiramus. quid enim professio saecularium ad generationem domini pertinet nisi ut aduertamus hoc quoque diuinum esse mysterium, quia. dum professio saecularis optenditur, spiritalis inpletur, non terrarum regi dicenda, sed caeli? professio ista fidei census animorum est; abolito enim synagogae censu uetusto nouus census ecclesiae parabatur, qui tormenta non exigeret, sed auferret, et spiritaliter in typo plebis sua iam Christo nomina conferebat. non hic spatia terrarum, sed mentium animorumque censentur nec describuntur limites, sed proferuntur, nec aetas ulla distinguitur, sed omnis adscribitur; nullus enim ab hoc inmunis est censu, quia omnis aetas munifica Christo est, quem uagientes pueri martyrio confitentur, quem intra uterum positi exsultatione testantur. nihil in hoc censu uerearis terribile, nihil inmite, nihil triste; sola unumquemque fides signat. uis Christi audire censores? iubentur censere sine uirgis nec terrore, sed gratia plebem quaerere, recondere gladium, non possidere aurum. talibus censoribus adquisitus est orbis.

  2. 2.37.1

    denique, ut scias censum non Augusti esse, sed Christi, totus orbis profiteri iubetur. quando nascitur Christus, omnes profitentur: quando mundus concluditur, omnes periclitantur. qui ergo poterat professionem totius orbis exigere nisi qui totius habebat orbis imperium? non enim Augusti, sed domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et uniuersi qui habitant in ea. Gothis non imperabat Augustus, non imperabat Armeniis: imperabat Christus. acceperunt utique Christi censorem, qui Christi martyras ediderunt. et ideo fortasse nos uincunt, ut praesentia docent, quoniam quem illi oblatione sanguinis fatebantur huic Arriani quaestionem generis inferebant.

  3. 2.38.1

    Haec inquit professio prima facta est. atqui plerasque iam partes terrarum saepe fuisse descriptas loquuntur historiae. haec est ergo professio prima <non gentium), sed mentium, cui omnes profitentur, quia nullus excipitur, non praeconis euocatione, sed uatis, qui multo ante praedixit: omnes gentes, plaudite manibus, iubilate deo in uoce exsultationis, quoniam deus summus, terribilis, rex magnus super omnem terram. denique ut scias censum esse iustitiae. ueniunt ad eum Ioseph et Maria, hoc est, iustus et uirgo, ille qui uerbum seruaret, ista quae pareret. ubi profitentur iustus et uirgo nisi ubi nascitur Christus? omnis enim spiritus qui confitetur legum Christum in carne uenisse de deo est. ubi autem secundum altiorem rationem nascitur Christus nisi in corde tuo et in pectore tuo? prope est enim uerbum, in ore tuo et in corde tuo.

  4. 2.39.1

    pulchre autem quod et praesidis nomen addidit, ut senem temporis designaret. praeside inquit Syriae Cyrino facta est haec prima professio, ut quasi consulem quendam signi gratia huic libro euangelista adscripsisse uideatur. nam si consules adscribuntur tabulis emtionis, quanto magis redemtioni omnium debuit tempus adscribi! habes ergo omnia quae in contractibus esse consuerunt, uocabulum summam illic potestatem gerentis, diem, locum, causam. testes quoque adhiberi solent; hos quoque natiuitati suae et generationi secundum carnem Christus adhibuit, qui signarent euangelium, dicens: uos eritis mihi testes in Hierusalem. Factum est autem, cum essent ibi, inpleti sunt dies ut pareret. et peperit filium primogenitum et pannis eum inuoluit et posuit in praesaepio, quia non erat locus in eo deuersorio.

  5. 2.40.1

    breuiter sanctus Lucas et quomodo et quo tempore et quo loco secundum carnem Christus natus sit explicauit. at uero de caelesti generatione si quaeris, lege euangelium sancti Iohannis, qui a caelestibus exorsus ad terrena descendit. illic inuenies et quando erat et quomodo erat et quid erat, quid egerat, quid agebat et ubi erat et quo uenerit, quomodo uenerit, quo tempore uenerit, qua causa uenerit. in principio inquit erat uerbum: habes quando erat, et uerbum erat apud deum: habes quomodo erat. habes etiam quid erat: et deus inquit erat uerbum, quid egerat: omnia per ipsum facta sunt, quid agebat: erat lux uera, quae inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, et ubi erat: in hoc mundo erat, quo uenerit: in sua propria uenit, quomodo uenerit: uerbum caro factum est. quando uenerit Iohannes testimonium perhibet de ipso dicens: hic est de quo dixi: qui post me uenit ante me factus est, quia prior me erat. qua causa uenerit Iohannes ipse testatur:ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi. si igitur generationem utramque cognouimus et utriusque munus et causam qua uenit aduertimus, ut pereuntis mundi peccata suscipiens peccati labem et omnium mortem in se, qui uinci non posset, aboleret, consequens est ut nunc quoque sanctus Lucas euangelista nos doceat et uias domini secundum carnem crescentis ostendat.

  6. 2.41.1

    nec quemquam monere debet quod altiore consilio Iohannis infantiam diximus praetermissam, Christi uero infantiam adserimus esse descriptam; non enim omnium est dicere: factus sum infirmibus infirmus, ut infirmos lucrifaciam; omnibus omnia factus sum, neque de quoquam ita alio dici potest quia uulneratus est propter iniquitatem nostram et infirmatus propter peccata nostra. ille igitur paruulus, ille infantulus fuit, ut tu uir possis esse perfectus: ille inuolutus in pannis ut tu mortis laqueis absolutus: ille in praesaepibus, ut tu in altaribus: ille in terris, ut tu in stellis: ille alium locum in eo deuersorio non habebat, ut tu plures haberes in caelestibus mansiones. qui cum diues inquit esset, propter uos pauper factus est, ut illius inopia uos ditaremini. meum ergo paupertas illa patrimonium est et infirmitas domini mea uirtus est. maluit sibi egere, ut omnibus abundaret. me illi infantiae uagientis abluunt fletus, mea lacrimae illae delicta lauerunt. plus igitur, domine Iesu, iniuriis tuis debeo quod redemtus sum quam operibus quod creatus sum. non prodesset nasci, nisi redimi profuisset.

  7. 2.42.1

    Sed nemo intra usum corporis formam omnem diuinitatis includat. alia natura carnis, alia diuinitatis est gloria. propter infirmitas, in se potentia; propter te inopia, in se opulentia. 15 noli hoc aestimare quod cernis, sed quod redimeris agnosce. quia in pannis est uides, quia in caelis est non uides. infantis audis uagitus, non audis bouis dominum agnoscentis mugitus; agnouit enim bos possessorem suum et asinus praesaepe domini sui, immo praesaepium dixerim, sicut scripsit qui transtulit; nihil enim aput me distat in uerbo, quod non distat in sensu. nam si orator illorum qui faleras sermonum sequuntur negat in hoc fortunas positas esse Graeciae, hoc an illo uerbo usus sit, sed rem spectandam putat, si ipsi philosophi eorum qui totos dies in disputatione con. sumunt minus Latinis et receptis usi sermonibus sunt, ut propriis uterentur, quanto magis nos neglegere uerba debemus, spectare mysteria, quibus uincit sermonis uilitas, quod operum miracula diuinorum nullis uenustata sermonibus ueritatis suae lumine refulserunt? denique asinam illam rationabilem non fuco deliciarum, sed suco naturalis alimoniae praesaepia sancta pauerunt.

  8. 2.43.1

    hic est dominus, hoc praesaepe, quo nobis diuinum mysterium reuelatum est, inrationabili gentes pecudum intra praesaepia more uiuentes alimoniae sacrae ubertate pascendos. agnouit ergo asina, species scilicet et forma gentilium, praesaepe domini sui. et ideo dicit: dominus pascit me, et nihil mihi deerit. an mediocribus signis deus probatur, quod angeli ministrant, quod magi adorant, quod martyres confitentur? ex utero funditur, sed coruscat e caelo; terreno in deuersorio iacet, sed caelesti lumine uiget. nupta peperit, sed uirgo concepit; nupta concepit, sed uirgo generauit. docuit enim nos sanctus Matthaeus non mediocre mysterium, quod sanctus Lucas, quia plene iam erat expositum, silendum putauit, satis se diuitem fore credens, si praesaepe sibi domini ex omnibus uindicasset.

  9. 2.44.1

    istum igitur paruulum, quem tu quasi uilem, qui infidelis es, arbitraris, magi ex oriente uenientes tam longo spatio sequebantur et procidentes adorant et regem adpellant et resurrecturum fatentur offerentes de thesauris suis aurum, tus et murram. quae sunt ista uerae fidei munera? aurum regi, tus deo, murra defuncto; aliud enim regis insigne, aliud diuinae sacrificium potestatis, aliud honor est sepulturae, quae non corrumpat corpus mortui, sed reseruet. nos quoque, qui haec audimus et legimus, de thesauris nostris talia, fratres, munera proferamus; habemus enim thesaurum in uasis fictilibus. si igitur in te ipso, non ex te debes aestimare quod es, sed ex Christo, quanto magis in Christo non tua debes aestimare, sed Christi!

  10. 2.45.1

    ergo magi de thesauris suis offerunt munera. uultis scire quam bonum meritum habeant? stella ab his uidetur et ubi Herodes est non uidetur; ubi- Christus \'est rursus uidetur et uiam monstrat. ergo stella haec uia est et uia Christus, quia secundum incarnationis mysterium Christus est stella; orietur enim stella ex Iacob et exsurget homo ex Israhel. denique ubi Christus et stella est; ipse enim est stella splendida et matutina. sua igitur ipse luce se signat.

  11. 2.46.1

    Accipe aliud documentum. alia uenerunt uia magi, alia redeunt; qui enim Christum uiderant, Christum intellexerant meliores utique quam uenerant reuertuntur. duae quippe sunt uiae, una quae ducit ad interitum, alia quae ducit ad regnum. illa peccatorum est, quae ducit ad Herodem, haec uia Christus est, qua reditur ad patriam; hic enim temporalis est incolatus, sicut scriptum est: multum incola facta est anima mea. caueamus igitur Herodem mundanae ad tempus praesulem potestatis, ut patriae caelestis aeternum consequamur habitaculum.

  12. 2.47.1

    non electis tantum praemia ista proposita sunt, sed etiam omnibus, quoniam omnia et in omnibus Christus; uides enim quia non otiose uel de Chaldaeis, qui peritiores numeris habentur, Abraham deo credidit uel magi, qui licet magicis artibus conciliandae sibi studium diuinitatis inpendunt, ortum in terris domini crediderunt, non inquam otiose, sed ut ex aduersariis gentibus sanctae religionis testimonium sumeretur et diuini timoris exemplum.

  13. 2.48.1

    sed tamen qui sunt isti magi nisi qui, ut historia quaedam docet, a Balaam genus ducunt, a quo prophetatum est: orietur stella ex Iacob. isti ergo sunt non minus fidei quam successionis heredes. ille stellam uidit in spiritu, isti uiderunt oculis et crediderunt. uiderant nouam stellam quae non erat uisa a creatura mundi, uiderant nouam creaturam et non solum in terra, sed etiam in caelo gratiam noui hominis requirebant secundum quod Moyses prophetice posuit quia orietur stella ex Iacob et exsurget homo ex Israhel. et cognouerunt hanc esse stellam, quae hominem deumque significat. adorauerunt paruulum. utique non adorassent, si paruulum tantummodo credidissent. magus ergo intellegit suas cessare artes, tu non intellegis tua dona uenisse? ille fatetur alienum, tu non agnoscis promissum? ille contra se credit, tu pro te non putas esse credendum?

  14. 2.49.1

    Natum ergo magi nuntiant regem: perturbatur Herodes, congregat scribas et principes sacerdotum et interrogat ubi Christus oriatur. magi tantummodo regem nuntiant, Herodes Christum requirit; ipsum igitur regem de quo interrogat confitetur. deinde cum ubi nasci haberet inquiritur, utique praenuntiatus ostenditur; neque enim quaeri poterat qui non erat nuntiatus. o amentes Iudaei, uenisse non creditis quem uidetis, uenisse non creditis quem dicitis esse uenturum! nuntiate inquit mihi, ut ueniam et adorem eum. insidiatur quidem Herodes, sed deum non negat, quem memorat adorandum. deinde infantes occidi iubet. cui alii nisi deo talis uictima debebatur? expers licet sensus infantia deum tamen, pro quo interimitur, confitetur. haec de Matthaeo pauca libauimus, ut clareret infantiae tempora a diuinitatis operibus minime uacasse. quodsi aetas carnis ignaua operis fuit, profecto deus erat qui diuinitatis operibus exercebat carnis aetatem, qui etiam pastores in illa faciebat regione uigilare custodientes uigilias noctis supra gregem suum.

  15. 2.50.1

    uidete ecclesiae surgentis exordium: Christus nascitur et pastores uigilare coeperunt, qui gentium greges pecudum modo ante uiuentes in aulam domini congregarent, ne quos spiritalium bestiarum per offusas noctium tenebras paterentur incursus. et bene pastores uigilant, quos bonus pastor informat. grex igitur populus, nox saeculum, pastores sunt sacerdotes. aut fortasse etiam ille sit pastor, cui dicitur: esto uigilans et confirma, quia non solum episcopos ad tuendum gregem dominus ordinauit, sed etiam angelos destinauit. ecce angelus domini stetit ante illos.

  16. 2.51.1

    uidete quemadmodum diuina cura fidem adstruat. angelus Mariam, angelus Ioseph, angelus pastores edocet. non satis est semel missum; duobus enim et tribus testibus stat omne uerbum. et facta est cum angelo multitudo exercitus caelestium laudantium deum et dicentium: gloria in altissimis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis.

  17. 2.52.1

    bene angelorum nominatur exercitus, qui ducem militiae sequebantur. cui igitur laudem angeli nisi domino suo dicerent iuxta quod scriptum est: laudate dominum de caelis, laudate eum in excelsis. laudate eum omnes angeli eius? inpleta igitur prophetia est. laudatur de caelis dominus et uidetur in terris, de quo sanctus Marcus ait quia cum bestiis erat et angeli ministrabant ei, ut in altero misericordiae insigne, in altero diuinae indicium potestatis agnoscas. tuum est quod bestias patitur, suum quod ab angelis praedicatur. et aiunt: uideamus hoc uerbum quod factum est, sicut dominus ostendit nobis. et uenerunt festinantes.

  18. 2.53.1

    uides festinare pastores; nemo enim cum desidia Christum requirit. uides pastores angelo credidisse: et tu patri, filio, spiritui sancto, angelis, prophetis, apostolis crede. uide quam signate scriptura singulorum libret momenta uerborum. festinant\' inquit \'uerbum uidere*. etenim cum caro domini uidetur, uerbum uidetur, quod est filius. non mediocre fidei tibi hoc uideatur exemplum, non uilis persona pastorum. certe quo uilior ad prudentiam eo pretiosior ad fidem. non gymnasia choris referta sapientium, sed plebem dominus simplicem requisiuit, quae falerare audita et fucare nesciret; simplicitas enim quaeritur. non ambitio desideratur. nec contemnenda putes quasi uilia uerba pastorum. a pastoribus etiam Maria fidem colligit, a pastoribus populus ad dei reuerentiam congregatur; mirati enim sunt de his quae dicebantur a pastoribus ad ipsos.

  19. 2.54.1

    Maria autem conseruabat omnia haec uerba conferens in corde suo. discamus sanctae uirginis in omnibus castitatem, quae non minus ore pudica quam corpore argumenta fidei conferebat in corde. si Maria a pastoribus discit, cur tu declinas discere a sacerdotibus? si Maria ante praecepta apostolica tacet, cur tu post apostolica praecepta magis cupis docere quam discere? disce personae uitium esse, non sexus; sexus enim sanctus. denique Maria praeceptum non accepit, exemplum edidit.

  20. 2.55.1

    Circumciditur itaque puer. quis ille puer nisi ille de quo dictum est: puer natus est nobis, filius datus est nobis? factus est enim sub lege, ut eos qui sub lege essent lucrifaceret.

  21. 2.56.1

    quid sit autem in Hierusalem sisti domino dicerem, nisi in Esaiae conmentis ante dixissem; circumcisus enim uitiis dominico dignus iudicabatur optutu, quia oculi domini super iustos. uides omnem legis ueteris seriem fuisse typum futuri — nam et circumcisio purgationem significat delictorum — sed quoniam prona quadam cupiditate peccandi humanae carnis et mentis fragilitas inextricabilibus uitiis inplicatur, eo per octauum circumcisionis diem culpae totius futura purgatio resurrectionis praefigurabatur aetate. hoc est enim illud: quia omne masculum adaperiens uuluam sanctum domino uocabitur; uerbis enim legis promittebatur uirginis partus. et uere sanctus, quia inmaculatus. denique ipsum esse qui lege signetur in eundem modum ab angelo repetita uerba declarant: quia quod nascetur inquit sanctum uocabitur filius dei. non enim uirilis coitus uuluae uirginalis secreta reserauit, sed inmaculatum semen inuiolabili utero spiritus sanctus infudit; solus enim per omnia ex natis de femina sanctus dominus Iesus, qui terrenae contagia corruptelae inmaculati partus nouitate non senserit et caelesti maiestate depulerit.

  22. 2.57.1

    nam si litteram sequamur, quomodo sanctus omnis masculus, cum multos sceleratissimos fuisse non lateat? numquid sanctus Achab? numquid sancti pseudoprophetae, quos ad Heliae preces ultor caelestis iniuriae ignis absumsit? sed ille sanctus, per quem figuram futuri mysterii pia legis diuinae praescripta signabant, eo quod solus sanctae ecclesiae uirginis ad generandos populos dei inmaculatae fecunditatis aperiret genitale secretum. hic ergo solus aperuit sibi uuluam. nec mirum; qui enim dixerat ad prophetam: priusquam te formarem in utero, noui te et in uulua matris sanctificaui te, qui ergo uuluam sanctificauit alienam, ut nasceretur propheta, hic est qui aperuit matris suae uuluam, ut inmaculatus exiret.

  23. 2.58.1

    Et ecce homo erat in Hierusalem, cui nomen Symeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israhel. non solum ab angelis et prophetis, a pastoribus et parentibus, sed etiam a senioribus et iustis generatio domini accipit testimonium. omnis aetas et uterque sexus euentorumque miracula fidem adstruunt: uirgo generat, sterilis parit, mutus loquitur, Elisabet prophetat, magus adorat, utero clausus exsultat, uidua confitetur, iustus exspectat. et bene iustus, qui non suam, sed populi gratiam requirebat, cupiens ipse corporeae uinculis fragilitatis absolui, sed exspectans uidere promissum; sciebat enim quia beati oculi qui uiderent.

  24. 2.59.1

    nunc inquit dimitte seruum tuum. uide iustum uelut corporeae carcere molis inclusum uelle dissolui, ut incipiat esse cum Christo; dissolui enim et cum Christo esse multo melius. sed qui uult dimitti ueniat in templum, ueniat in Hierusalem, exspectet Christum domini, accipiat in manibus uerbum dei et conplectatur quibusdam fidei suae bracchiis. tunc dimittetur, ut non uideat mortem, qui uiderit uitam.

  25. 2.60.1

    uides uberem in omnes gratiam domini generatione diffusam et prophetiam incredulis negatam esse, non iustis. ec.ce . et Symeon prophetat in ruinam et resurrectionem plurimorum uenisse dominum Iesum Christum, ut iustorum iniquorumque- merita discernat et pro nostrorum qualitate factorum iudex uerus et iustus aut supplicia decernat aut praemia.

  26. 2.61.1

    et tuam inquit ipsius animam pertransibit gladius. nec littera nec historia docet ex hac uita Mariam corporalis necis passione migrasse; non enim anima, sed corpus materiali gladio transuerberatur. et ideo prudentiam Mariae haut ignaram mysterii caelestis ostendit. uiuum enim uerbum dei et ualidum et acutum omni gladio acutissimo, penetrans usque ad diuisionem animae et spiritus artuumque et medullarum cogitationes cordis et secreta scrutatur animorum, quia nuda mentium et aperta sunt omnia filio, quem conscientiae secreta non fallunt.

  27. 2.62.1

    prophetauit itaque Symeon, prophetauerat copulata coniugio, prophetauerat uirgo, debuit etiam uidua, ne qua aut professio deesset aut sexus. et ideo Anna et stipendiis uiduitatis et moribus talis inducitur, ut digna plane fuisse credatur, quae redemtorem uenisse omnium nuntiaret. cuius merita cum alibi descripserimus, cum uiduas hortaremur, hoc loco, quoniam ad alia properamus, non putamus iteranda. non otiose tamen annos LXXXIIII uiduitatis eius expressit, quia et septem duodecades et duae quadragesimae sacrum uidentur numerum designare. 16

  28. 2.63.1

    Et cum facti essent illi anni duodecim. a duodecimo anno, ut legimus, dominicae sumitur disputationis exordium; hic enim praedicandae fidei euangelizantium numerus debebatur. nec otiose inmemor suorum secundum carnem parentum, qui secundum carnem utique sapientia dei inplebatur et gratia, post triduum repperitur in templo, ut esset indicio quia post triduum triumphalis illius passionis in sede caelesti et honore diuino fidei nostrae se resurrecturus offerret, qui mortuus credebatur.

  29. 2.64.1

    quid est quod me quaerebatis? nescitis quia in patris mei oportet me esse? duae sunt in Christo generationes: una est paterna, materna altera; paterna illa diuinior, materna uero quae in nostrum laborem usumque descendit. et ideo quae supra naturam, supra aetatem, supra consuetudinem fiunt non humanis adsignanda uirtutibus, sed diuinis referenda. sunt potestatibus. alibi eum ad mysterium mater inpellit, hic mater arguitur, quia adhuc quae humana sunt exigat. sed cum hic duodecim describatur annorum, illic discipulos habere doceatur, uides matrem didicisse de filio, ut exigeret a ualidiore mysterium, quae stupebat in iuniore miraculum.

  30. 2.65.1

    et uenit Nazareth et erat subditus illis. quid enim magister uirtutis nisi officium pietatis inpleret? et miramur si patri defert, qui subditur matri? non utique infirmitatis, sed pietatis ista est subiectio, adtollat licet scaeuis emissus latebris coluber perfidiae caput et serpentinis euomat uenena pectoribus. cum dicit se filius missum, maiorem haereticus appellat patrem, ut inperfectum filium dicat, qui potest habere maiorem, ut alienis auxiliis adserat eum qui mittitur indigere. numquid et humano egebat auxilio, ut materno seruiret inperio? deferebat homini, deferebat ancillae -ipsa enim dicit: ecce ancilla domini — deferebat simulato patri: et miraris, si deo detulit? an homini deferre pietas est, deo deferre infirmitas est? uel ei humanis diuina perpende et quid patri amoris debeatur agnosce. pater honorificat filium: non uis ut filius honorificet patrem? pater uoce caelesti in filio se placere profitetur: non uis ut filius humanae amictum carnis indutus, cum humana uoce, humano loquatur adfectu, patrem dicat esse maiorem? nam si magnus dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis, utique magnitudo quae finem non habet nec augmentum habet. sed cur non accipiam religiosis auribus filium patri in susceptione corporis oboedientem, cum religiose accipiam patrem filio deferentem?

  31. 2.66.1

    disce potius tuae utilitatis praecepta et exempla pietatis agnosce. disce quid parentibus tuis debeas, cum legis a patre filium non uoluntate, non opere, non tempore discrepare. etsi personis duo potestate unum sunt et utique nullum pater ille caelestis laborem generationis expertus est, tu matri debes pudoris iniuriam, uirginitatis dispendium, partus periculum, matri longa fastidia, matri longa discrimina, cui miserae in ipsis uotorum fructibus maius periculum est, et cum ediderit quod optauit, partu absoluitur, non timore. quid annos patres loquor pro filiorum profectu et multiplicatos alienis usibus census iactaque agricolae semina posterorum aetatibus profutura? nonne pro his obsequia saltim oportet rependi? cur inpio patris uita prolixior et conmunitas patri-monii uideatur angustior, cum Christus non refugiat coheredes?

  32. 2.67.1

    Factum est uerbum dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto. congregaturus ecclesiam dei filius ante operatur in seruulo. et ideo bene posuit sanctus Lucas factum esse dei uerbum super Iohannem Zacchariae filium in deserto, ut ecclesia non ab homine coeperit. sed a uerbo. ipsa est enim desertum, quia plures fili desertae magis quam eius quae habet uirum. denique ipsi dicitur: laetare sterilis et: exsulta desertum, quia nullis adhuc conuenae plebis operibus colebatur neque ullum adhuc arbores illae, quae fructum ferre poterant, meritorum suorum uerticem praeferebant. nondum uenerat qui diceret: ego autem sicut oliua fructifera in domo domini, nondum uitis illa caelestis fructus palmitibus suis uerborum quodam suorum traduce ministrabat. factum est ergo uerbum, ut quae erat ante deserta fructum nobis terra generaret, factum uerbum est, uox secuta est; uerbum enim prius intus operatur, sequitur uocis officium. unde et Dauid dicit: credidi propter quod locutus sum.

  33. 2.68.1

    prius credidit. ut loqui posset. factum est autem uerbum, ut sanctus Baptista Iohannes paenitentiam praedicaret. et ideo plerique sancto Iohanni typum legis inponunt, eo quod lex peccatum denuntiare potuit, donare non potuit; lex enim unumquemque, qui uiam gentium sequebatur, reuocat ab errore, restringit a crimine, paenitentiam suadet, ut gratiam consequatur. lex autem et prophetae usque ad Iohannem, Iohannes autem praenuntius Christi. ita lex ecclesiae praenuntia et gratiae paenitentia est. bene itaque sanctus Lucas conpendio usus est, ut Iohannem declararet prophetam dicens factum esse super eum dei uerbum. alia non adderet; nullus enim eget indicio sui qui uerbo dei abundat. unum itaque dixit et omnia declarauit.

  34. 2.69.1

    at uero sanctus Matthaeus et Marcus et uestitu et cinctu et cibo prophetam declarare uoluerunt, eo quod uestitum de pilis camellorum habuit et zonam pelliciam super lumbos suos, lucustas autem et mel siluestre edebat. praenuntius enim Christi non patiebatur inmundarum perire exuuias bestiarum ipso quoque uestitus indicio designans Christum esse uenturum, qui beluina inluuieque contexta pro nostrorum deformitate meritorum gentilitatis inmundae peccata suscipiens in illo tropaeo crucis amictu quodam se nostrae carnis exueret.

  35. 2.70.1

    quid autem sibi uult cinctus zonae pelliciae nisi quod caro ista, quae mentem prius grauare consueuerat, ea post aduentum domini non inpedimento coepit esse, sed cingulo? eo quod iuxta Dauid in salicibus organa nostra suspendimus et iuxta apostolum confidentiam non habemus in carne et confidentiam habemus in corpore, non habemus in uoluptatibus, habemus in passionibus, quoniam in spiritu feruens uigeat adfectus et ad omne adcingamur obsequium caelestium praeceptorum deuotione mentis intenti atque adparatu corporis expediti.

  36. 2.71.1

    cibus quoque propheticus index officii nuntiusque mysterii est. quid enim tam otiosum ad hominis officium quam lucustas quaerere et quid tam plenum ad uatis mysterium? nam quo magis ad fructum inutiles, ad usum inertes, ad tactum fugaces, uagae saltu, ore stridulae sunt lucustae, eo conuenientius his populi figura gentilis aptatur, qui nullo usu laboris, nullo operis sui fructu, sine grauitate, sine uoce sonum querellae ederet, uerbum uitae ignoraret. hic igitur populus cibus est prophetarum; nam quo numerosior populus congregatur, eo uberior prophetici oris usus augetur. ecclesiae quoque gratia praefiguratur in melle siluestri, non intra aluearium legis plebis Iudaicae fetu repperta, sed in campis et foliis siluae gentilium errore diffusa, iuxta quod dictum est: inuenimus eam in campis siluae.

  37. 2.72.1

    et hic quidem mel siluestre edebat adnuntians populos de petrae melle saturandos, sicut scriptum est: et de petra mellis saturauit eos. sic etiam Helian corui cibo aduecticio et lucratiuo potu inter deserta pauerunt, ut indicio foret populos nationum taetro squalentes colore meritorum, qui ante cibum faetidis in cadaueribus requirebant, nunc de se aduecticiam prophetis alimoniam praebituros; cibus enim prophetarum diuinae uoluntatis effectus est, sicut ipse dominus declarauit dicens: meus cibus est, ut faciam uoluntatem eius qui me misit.

  38. 2.73.1

    uox clamantis in deserto. bene uox dicitur Iohannes, uerbi praenuntius. nam ipse interrogatus Iohannes: quid dicis de te ipso? ait: ego uox clamantis in deserto. ideo ait: qui post me uenit ante me factus est, quia uox praecedit inferior, uerbum sequitur, quod praecellit. ideo et a Iohanne baptizari uoluit, quia in hominibus uerbum consecratur uoce doctoris. ideo fortasse et Zaccharias uocem recepit, quia uocem locutus est.

  39. 2.73.2

    Generatio uiperarum, quis ostendit uobis fugere a uentura ira? facite ergo fructus dignos paenitentiae, et ne coeperitis dicere: pater noster est Abraham. dico autem uobis, quia potens est deus de lapidibus istis

  40. 2.74.1

    suscitare filios Abrahae, argui quidem uidetur malitia Iudaeorum, eo quod uarii noxiae mentis ueneno serpentinos lapsus et terrena cubilia, non diuinae aliquod mysterium cognitionis operentur, sed tamen cum dicitur: quis ostendit uobis fugere a uentura ira? ostenditur his dei miseratione infusa prudentia, ut gerant suorum paenitentiam delictorum futuri terrorem iudicii prouida deuotione metuentes. ad generationem ergo, non ad successionem referenda est conparatio uiperarum. aut fortasse iuxta quod scriptum est: estote prudentes sicut serpentes ostenduntur habere prudentiam naturalem, qui profutura uideant et sponte deposcant, sed adhuc noxia non relinquant.

  41. 2.75.1

    et ideo admonentur claritatem sibi magis operis quam nobilitatem generis uindicare, quod nulla in successione praerogatiua sit, nisi fidei adstipuletur hereditas, quam dei nutu ad populos gentilium transferendam sermone prophetico reuelauit dicens: potens est deus de lapidibus his suscitare filios Abrahae. nam licet deus possit diuersas conuertere et conmutare naturas, tamen quia mihi plus mysterium quam miraculum prode est, in praenuntio Christi nihil magis quam aedificationem ecclesiae debeo surgentis agnoscere, quae non rupeis saxis, sed uiuis lapidibus exstructa in habitaculum dei et fastigium templi conuersione nostrorum surrexit animorum. etenim parabat deus mentium nostrarum dura mollire et de lapidibus offensionis excitare cultores religionis. quid enim aliud quam lapides habebantur qui lapidibus seruiebant, similes utique his qui facerent eos? prophetatur igitur saxosis gentilium fides infundenda pectoribus et futuros per fidem Abrahae filios oracula pollicentur, quibus per duritiam mentis saxeus quidam insensibilis inrationabilisque naturae usus inoleuerat. nam si lapidibus uiuis firmatos uiros fidei robore sententia apostolica conparauit iuxta quod scriptum est: et uos tamquam lapides uiui aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerentes hostias spiritales, multo altius hic uidentur uoce prophetica lapidibus homines conparati, qui ita humanae sensum mentis amiserant, ut dum lapidibus putant diuinitatis alicuius inesse rationem, ipsi in naturam lapidum non usu corporis, sed mentis habitu uerterentur. denique ex Abrahae secundum carnem successione manantes et principes Sodomorum appellantur et parietes dealbati. ita sibi praerogatiuam generis morum magis similitudo uindicat quam ordo maiorum. quin etiam ut scias quia lapidibus conparati sunt homines, arboribus quoque homines conparauit subiciens propheta:

  42. 2.76.1

    quia iam securis ad radices arborum posita est. exempli autem ideo facta mutatio est, ut illo conparationis processu quidam intellegatur hominis clementior iam profectus. nam illi ante deformes ad usum, nudi ad ornatum, steriles ad fructum, inrationabiles ad profectum iam in arborum speciem figurantur, quae rationabili quodam naturae munere decorae ad usum, ad aspectum uenustae, ad fructum opimae surgunt cacuminibus, funduntur bracchiis, replentur fructibus, frondibus uestiuntur. atque utinam nos fecundarum usum arborum possimus imitari meritisque crescentibus longaeuae humilitatis radice fundati sublimes ab humo, decori ad speciem adultos fructuosorum operum uertices erigamus, ne euangelici securis agricolae trunci radicem siluestris excidat. uae enim mihi est, si non euangelizauero — sed uox ista apostolica est — uae mihi est, si non peccata defleuero; uae mihi, si non media nocte surrexero ad confitendum tibi; uae mihi, si dolum proximo meo fecero; uae, si locutus non fuero ueritatem. iam ad radicem securis est; faciat fructum qui potest gratiae, qui debet paenitentiae. adest dominus, qui fructum requirat, fecundos uiuificet, steriles deprehendat. anni tres sunt ei quo uenit et fructum in Iudaeis inuenire non potuit: utinam inueniat in nobis! iussurus est succidi infructuosos, ne terram occupent. sed qui adhuc non habent fructum conentur at adferant in futurum. bonus ille cultor agri interueniet pro nobis infecundis, pro nobis infructuosis, ut detur spatium, patientia deferatur, ne forte et nos aliquem fructum deo ferre possimus.

  43. 2.77.1

    singulis quoque generibus hominum conueniens tribuit sanctus Baptista responsum, unum omnibus, ita publicanis, ne ultra praescriptum exigant, militibus, ne calumniam faciant, praedam requirant, docens idcirco stipendia constituta militiae, ne dum sumtus quaeritur, praedo grassetur. sed haec et alia officiorum praecepta propria singulorum, misericordia conmunis est usus, ideo conmune praeceptum, omnibus officiis, omnibus aetatibus necessaria et ab omnibus deferenda. non publicanus, non miles excipitur, non agricola uel urbanus, diues et pauper, omnes in conmune admonentur, ut conferant non habenti; misericordia enim plenitudo uirtutum est. et ideo omnibus est proposita perfectae forma uirtutis, ne uestimentis alimentisque suis parcant. misericordiae tamen ipsius pro possibilitate condicionis humanae mensura seruatur, ut non sibi unusquisque totum eripiat, sed quod habet cum paupere partiatur.

  44. 2.78.1

    Aestimante autem populo et cogitante in cordibus suis de Iohanne, ne forte ipse esset Christus, respondit dicens: ego quidem uos baptizo in aqua in paenitentia. uidebat ergo Iohannes cordis occulta. sed consideremus cuius haec gratia. quemadmodum autem prophetis palam fiant cordis occulta Paulus ostendit dicens: occulta quoque cordis eius manifesta fient, et procidens in faciem adorabit deum pronuntians quod uere deus est in uobis. dei ergo munus est, qui reuelat, non uirtus hominis. qui diuino magis adiuuatur beneficio quam naturali cernit officio. quo autem proficit ista cogitatio Iudaeorum nisi ut secundum scripturas uenisse Christum probetur? erat enim qui exspectabatur et ipse utique qui exspectabatur, non is qui non exspectabatur aduenit. quid autem ineptius quam quod qui in alio aestimatur in se ipso esse non creditur? quem 10 per mulierem uenturum putabant per uirginem uenisse non credunt. quae deo secundum carnem dignior generatio quam ut inmaculatus dei filius inmaculatae generationis seruaret etiam in suscipiendo corpore puritatem? et utique diuini aduentus signum in uirginis partu, non in mulieris constitutum est.

  45. 2.79.1

    ego inquit uos aqua baptizo. cito probauit non esse se Christum, qui uisibili operetur officio. nam cum ex duabus naturis homo, id est ex anima subsistat et corpore, uisibile per uisibilia, inuisibile per inuisibile mysterium consecratur; aqua enim corpus abluitur, spiritu animae delicta mundantur. aliud agimus, aliud inuocamus, licet etiam in ipso fonte sanctificatio diuinitatis adspiret; non enim aqua omnis ablutio est, sed haec inter se diuisa esse non possunt et ideo aliud fuit baptismum paenitentiae, aliud est baptismum gratiae, istud ex utroque illud ex uno. nam cum delicta conmunia sint mentis et corporis, purificatio quoque debuit esse conmunis. et bene sanctus Iohannes se intellexisse significans quid in cordibus cogitarent et quasi non intellexerit declinans maiestatis inuidiam non uerbo, sed opere declarauit non esse se Christum. opus enim hominis est gerere paenitentiam delictorum, dei munus est gratiam inplere mysterii.

  46. 2.80.1

    uenit autem fortior me. non conparationem fecit, ut ipso se tantum fortiorem dixerit Christum — neque enim inter dei filium et hominem ulla poterat esse conlatio — sed quia multi fortes. nam et diabolus fortis; nemo enim potest uasa fortis diripere nisi prius adligauerit fortem. multi ergo tortes, fortior nemo nisi Christus. denique eo usque non fecit conparationem, ut addiderit: cuius non sum dignus calciamenta portare, euangelicae praedicationis ostendens in apostolos gratiam esse conlatam, qui sunt calciati in euangelium.

  47. 2.81.1

    uidetur tamen ideo hoc dicere, quod plerumque Iohannes personam accepit populi Iudaeorum. unde ad hoc referunt quod ait: illum oportet crescere, me autem minorari, quod oporteret minorem fieri populum Iudaeorum, crescere in Christo populum Christianum. denique et Moyses accepit personam populi, sed et ille calciamentum non dominicum portabat, sed pedum suorum. et isti calciati sunt calciamentum fortasse non suorum pedum, ille autem soluere calciamentum pedum iubetur suorum, ut animi eius gressus et mentis corporei nexus uinculis absolutus iter spiritale gradiatur. apostoli autem calciamentum deposuerant corporale, quando missi sunt sine calciamento, sine uirga, sine pera, sine zona, sed non statim domini calciamenta portarunt. fortasse post resurrectionem portare coeperunt; ante enim ne cui gesta domini dicerent monebantur. denique postea his dicitur: ite in orbem uniuersum et praedicate euangelium, ut euangelicae praedicationis uestigium proferentes toto dominicorum seriem circumferrent orbe gestorum. est igitur calciamentum nuptiale euangelica praedicatio. sed de hoc oportunius aliquid in aliis explicabimus.

  48. 2.82.1

    ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igni habens uentilabrum in manu sua et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem conburet igni inexstinguibili. habens uentilabrum in manu. uentilabri indicio discriminandorum dominus declaratur ius habere meritorum, eo quod dum frumenta in area uentilantur, plena a uacuis, ab inanibus fructuosa ueluti quodam aurae spirantis examine separantur. per hanc igitur conparationem dominus ostenditur quod iudicii die solidae merita fructusque uirtutis ab inanis iactantiae exiliumque factorum infructuosa leuitate discernat perfectioris meriti uiros locaturus in mansione caelesti. ipse enim perfectior fructus est, qui meruerit eius esse conformis, qui sicut granum tritici cecidit, ut plurimos fructus adferret in nobis, inuisus paleis, inanibus meritis non amicus. et ideo ante eum ignis ardebit non natura sui noxius, utpote qui mala inprobitatis exurat, splendorem probitatis adcumulet.

  49. 2.83.1

    Factum est autem cum baptizatus esset omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum et descendit spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et uox de caelo facta est: filius meus es tu, in te conplacui. baptizatus ergo est dominus non mundari uolens, sed mundare aquas, ut ablutae per carnem Christi, quae peccatum non cognouit, baptismatis ius haberent. et ideo qui ad Christi lauacrum uenerit peccata deponit. pulchre autem in his quae a ceteris dicta sunt sanctus Lucas euangelista conpendium sumsit et intellegendum magis quod a Iohanne dominus baptizatus est quam expressum reliquit. quae autem dominici causa baptismatis dominus ipse declarat dicens: sine modo; sic enim decet nos inplere omnem iustitiam.

  50. 2.84.1

    cum igitur tanta ad exaedificationem ecclesiae suae diuino deus fauore concesserit, ut post patriarchas prophetas angelos unigenitus descenderet dei filius et ad lauacrum ueniret, nonne uere atque diuine de ecclesia cognouimus dictum: nisi dominus aedificauerit sibi domum, in uanum laborauerunt qui aedificant eam? nec mirum si homo aedificare non potest, qui non potest custodire: nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilauerunt qui custodiunt eam. haec de quodam psalmo. audeo tamen etiam ego dicere quod homo uiam non possit adoriri, nisi dominum habeat praeuiantem. unde scriptum est: post dominum deum tuum ambulabis et: a domino diriguntur uiae uiri. denique ille perfectior qui intellegeret se sine domino ambulare non posse. uias inquit tuas edoce me. et ut ad historiam ueniamus — non enim simplicem tantum rei gestae seriem debemus haurire, sed etiam actus nostros ad aemulationem scriptorum referre — ex Aegypto populus exiuit. nesciebat uiam, quae ad terram duceret sanctam. misit deus columnam ignis, ut per noctem populus uiam disceret. misit etiam per diem columnam nubis, ut neque ad sinistram neque ad dextram declinarent. sed non es talis, homo, ut merearis et tu ignis columnam; non habes Moysen, non accipis signum; nunc enim post aduentum domini fides exigitur, signa conduntur. time dominum et praesume de domino; inmittet enim angelos dominus in circuitu timentium eum et eripiet eos. uides utique quia ubique domini uirtus studiis cooperatur humanis, ut nemo possit aedificare sine domino, nemo custodire sine domino, nemo quicquam incipere sine domino. et ideo iuxta apostolum: siue manducatis siue bibitis, omnia in gloria dei facite, in nomine domini nostri Iesu Christi; in duabus enim epistulis alibi in nomine domini nostri Iesu Christi, alibi in gloria dei facere te praecepit, ut scias eandem esse patris et fili gloriam eandemque uirtutem nec in aliquo circa sui diuinitatem patrem et filium discrepare, qui circa praesidia nostra non discrepant. docuit igitur me Dauid quod nemo sine domino aedificet domum, custodiat ciuitatem.

  51. 2.85.1

    docuit etiam me Moyses quod nemo nisi deus fecerit mundum; in principio enim fecit deus caelum et terram. docuit etiam quod hominem deus opere suo fecerit nec otiose posuit: finxit deus hominem de limo terrae et insufflauit in faciem eius flatum uitae, ut actum quendam dei circa aedificationem hominis usu quodam corporalis operationis aduertas. docuit etiam quia et mulierem deus fecit; inmisit enim deus soporem in Adam, et dormiuit; et sumsit unam costam de latere eius et repleuit carnem eius. et aedificauit dominus deus costam, quam sumsit ab Adam, in mulierem. non frustra, ut dixi, corporalibus quibusdam manibus circa Adam et Euam Moyses deum inducit operantem. mundum deus fieri iussit, et factus est, et uno uerbo opus mundi scriptura indicat absolutum; ad hominem uenitur, et manus ipsas quodammodo studuit tibi propheta dei laborantis ostendere.

  52. 2.86.1

    plus nescio quid in his intellegere quam lego opera dei elaborata me cogunt. subuenit apostolus aestuanti et quod ego non intellegebam quid esset: os de ossibus meis et caro de carne mea et haec uocabitur mulier, quoniam de uiro suo adsumta est, diuino mihi spiritu reuelauit dicens: sacramentum hoc magnum est. quod sacramentum? quia duo erunt in carne una et quia relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et quoniam membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius. quis est iste uir, propter quem mulier parentes relinquat relinquit parentes ecclesia, quae de gentilibus populis congregata est, cui prophetice dicitur: obliuiscere populum tuum et domum patris tui. propter quem uirum nisi forte illum de quo dicit lohannes: post me uenit uir, qui ante me factus est? de cuius latere dormientis costam deus sumsit; ipse est enim qui dormiuit et quieuit et resurrexit, quoniam dominus suscepit eum. quae est huius costa nisi uirtus? quia tunc quando miles latus eius aperuit, continuo aqua et sanguis exiuit, qui effusus est pro saeculi uita. haec saeculi uita costa Christi est, haec costa secundi est Adam; primus enim Adam in animam uiuentem, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem; nouissimus A.dam Christus est, costa Christi uita ecclesiae est. nos ergo membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius. et fortasse haec est costa, de qua dixit: sentio de me uirtutem exisse, haec est costa, quae de Christo exiuit nec corpus eius inminuit; non enim corporalis, sed spiritalis est costa, spiritus autem non diuiditur ipse, sed diuidit singulis prout uult. haec est Eua, mater omnium uiuentium. si enim intellegas uiuentem cum mortuis quaeris, intellegis eos mortuos esse qui sine Christo sunt, qui participes uitae non sunt; hoc est enim Christi non esse participes, quia Christus est uita. mater ergo uiuentium ecclesia est, quam aedificauit deus ipso summo angulari lapide Christo Iesu, in quo omnis structura conpaginata crescit in templum.

  53. 2.87.1

    Ueniat ergo deus, aedificet mulierem, illam quidem adiutricem Adae, hanc uero Christi, non quia Christus adiumentum requirit, sed quia nos quaerimus et desideramus ad Christi gratiam per ecclesiam peruenire. et nunc aedificatur et nunc formatur et nunc mulier figuratur et nunc creatur. et ideo nouo uerbo usa est scriptura, quia superaedificamur super fundamentum apostolorum et prophetarum. et nunc domus spiritalis surgit in sacerdotium sanctum. ueni, domine deus, aedifica mulierem istam, aedifica ciuitatem. ueniat et puer tuus; tibi enim credo dicenti: ipse aedificabit ciuitatem mihi.

  54. 2.88.1

    ecce mulier omnium mater, ecce domus spiritalis, ecce ciuitas, quae uiuit in aeternum, quia mori nescit. ipsa est enim ciuitas Hierusalem, quae nunc uidetur in terris, sed rapietur supra Helian — Helias enim unus fuit — transferetur super Enoch, cuius mors non inuenitur; ille enim raptus est, ne malitia mutaret cor eius, haec autem diligitur a Christo quasi gloriosa, sancta, inmaculata, sine ruga. et quanto melius totum corpus adsumitur quam adsumtus est! haec enim est spes ecclesiae. rapietur profecto. adsumetur, transferetur ad caelum. ecce curru ignis raptus Helias est, rapietur ecclesia. non mihi credis? crede uel Paulo, in quo Christus loquutus est. rapiemur inquit in nubibus obuiam Christo in aera; et ita semper cum domino erimus.

  55. 2.89.1

    ad hanc igitur aedificandam mittuntur quidem plures, mittuntur patriarchae, mittuntur prophetae, mittitur Gabrihel archangelts, innumeri angeli deriguntur et multitudo caelestis exercitus deum laudat, quia ciuitatis huius aedificatio propinquabat. mittuntur plures ad eam, sed Christus eam solus aedificat; uerum non est solus, quia pater praesens est, et si solus aedificat, gratiam tamen tantae aedificationis non solus usurpat. scriptum est de templo dei, quod aedificauit Salomon, in quo typus ecclesiae fuit, quia LXX milia erant qui in umeris portarent et LXXX milia lapidicaesores. ueniant angeli illi, ueniant lapidicaesores, caedantur superflua lapidum nostrorum, aspera leuigentur, ueniant et qui in umeris portant; scriptum est enim: supra umeros tollentur.

  56. 2.90.1

    Uenit ergo ad Iohannem, quoniam cetera conperistis. uenit ad Iohannis baptisma, sed lohannis baptisma habebat paenitentiam delictorum. et ideo prohibet eum Iohannes dicens: \'ego a te debeo baptizari, et tu uenis ad me? quare uenis ad me, qui peccatum non habes? ille enim baptizandus est qui peccatum habet, qui autem peccatum non fecit lauacrum paenitentiae cur requirat?\' sine inquit modo — hoc est: dum ecclesia aedificetur — decet nos inplere omnem iustitiam. quae est iustitia nisi misericordia? dispersit enim, dedit pauperibus: iustitia eius manet in aeternum. dedit mihi pauperi, dedit mihi inopi gratiam, quam ante non habui; iustitia eius ergo manet in aeternum. quae est iustitia nisi ut quod alterum facere uelis prior ipse incipias et tuo alios horteris exemplo? quae est iustitia nisi ut quia carnem suscepit non quasi deus sensum aut ministerium carnis excluderet, sed quasi homo carnem uinceret, ut uincere me doceret? docuit enim qua ratione possim terrenis concretam uitiis obnoxiae carnis inluuiem sepelire criminibus, renouare uirtutibus. o uere diuinam in ipsa humilitate domini prospicientiam!

  57. 2.91.1

    quanto enim abiectior humilitas tanto diuinior prouidentia. iniuriarum suarum acerbitate deus proditur et remediorum suorum usu, qui nullis remediis indigeret, deus probatur. quid enim tam diuinum ad populos prouocandos quam ut nemo refugiat lauacrum gratiae, quando Christus lauacrum paenitentiae non refugit? nemo se dicat exsortem esse peccati, quando Christus uenit ad remedium peccatorum. si pro nobis Christus lauit, immo nos in corpore suo lauit, quanto magis nos nostra delicta lauare debemus? quo igitur magis opere, quo magis mysterio deus, quamquam deus in omnibus, quam hoc probatur, quando per totum mundum, qua generis humani condicio diffunditur, per separatarum diuortia tractusque regionum uno momento in uno corpore deus fraudem uetusti erroris aboleuit, gratiam regni caelestis effudit? unus enim mersit, sed eleuauit omnes; unus descendit, ut ascenderemus omnes, unus omnium peccata suscepit, ut in illo peccata omnium mundarentur. purificate igitur uos, ut apostolus dicit, quia purificauit se ille pro nobis, qui purificatione non eguit. haec de nobis.

  58. 2.92.1

    Nunc consideremus mysterium trinitatis. unum deum dicimus, sed patrem confitemur et filium confitemur. nam cum scriptum sit: diliges dominum deum tuum et ipsi soli seruies, negauit filius esse se solum dicens: sed non sum solus; pater enim mecum est. nec nunc solus est; pater enim se adesse testatur. adest spiritus sanctus; numquam I enim potest a se trinitas separari. denique apertum est caelum, descendit spiritus sanctus corporali specie sicut columba. quomodo ergo haeretici dicunt quia solus in caelo est, qui non est solus in terris? aduertamus mysterium. quare sicut columba? simplicitatem enim lauacri requirit gratia, ut simus simplices sicut columbae. pacem lauacri requirit gratia, quam in typo ueteri columba quondam ad illam arcam, quae sola fuit diluuii inmunis, aduexit. docuit me cuius typus columba illa fuerit, qui nunc descendere dignatus est in specie columbae, docuit in illo ramo, in illa area typum fuisse pacis et ecclesiae, quod inter ipsa mundi diluuia spiritus sanctus ad ecclesiam suam pacem adferat fructuosam. docuit etiam Dauid, qui prophetico spiritu cernens baptismatis sacramentum ait: quis dabit mihi pinnas sicut columbae?

  59. 2.93.1

    uenit ergo spiritus sanctus, sed adtende mysterium. uenit ad Christum; omnia enim per ipsum creata sunt et in ipso constant. sed uide beniuolum dominum, qui solus se iniuriis subdidit, solus gratiam non quaesiuit. et ubi aedificauit ecclesiam? rogabo inquit patrem, et alium paracletum dabit uobis, ut uobiscum sit in aeternum, spiritum ueritatis, quem hic mundus non potest accipere, quia non uidet eum nec cognoscit eum. merito ergo se in corpore demonstrauit, quoniam in diuinitatis substantia non uidetur.

  60. 2.94.1

    uidimua spiritum, sed in specie corporali, uideamus et patrem. sed quia uidere non possumus, audiamus; adest enim beniuolus deus, non derelinquet templum suum. uult omnem exaedificare animam, uult eam ad salutem informare, uult lapides uiuos a terra ad caelum transferre. diligit templum suum, et nos diligamus eum. si diligimus deum, praecepta eius seruemus; si diligimus eum, nouerimus eum; qui enim dicit quia nouit eum et praecepta eius non seruat mendax est. quomodo enim potest deum diligere qui non diligit ueritatem, cum deus ueritas sit? audiamus ergo patrem; inuisibilis enim pater. sed et filius inuisibilis secundum diuinitatem; deum enim nemo uidit umquam. cum ergo filius deus, in eo utique quod deus est filius non uidetur, sed demonstrare se uoluit in.corpore et, quia pater corpus non gerebat, ideo probare uoluit pater nobis in filio se esse praesentem dicens: filius meus es tu, in te conplacui. si uis discere filium cum patre semper esse praesentem, lege fili uocem dicentis: si ascendero in caelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades. si patris testimonium quaeris, audisti a Iohanne. crede ei cui se baptizandum credidit Christus, cui pater filium caelesti uoce conmisit dicens: hic est filius meus dilectus, in quo conplacui.

  61. 2.95.1

    ubi sunt Arriani, quibus non placet filius, in quo conplacuit pater? hoc non ego dico neque hominum quisquam . loquutus est; neque enim per hominem deus neque per angelos neque per archangelos, sed ab ipso patre uox de caelo missa signauit. deinde alibi idem pater repetit dicens: hic est filius meus dilectus, in quo conplacui; ipsum audite, dicentem utique audite: ego et pater unum sumus. qui ergo filio non credit non credit patri. testis est ille de filio. si dubitatur de filio, paterno non creditur testimonio. deinde cum dicit: in quo conplacui, non aliena in filio, sed sua laudat. quid est enim dicere: in quo conplacui nisi quia omnia quae habet filius mea sunt, sicut filius dixit: omnia quae habet pater mea sunt? indifferentis enim diuinitatis potentia non secernit inter patrem et filium, sed unam patri filioque participat potestatem. credamus patri, cuius uocem elementa sonuerunt, credamus patri, cuius uoci elementa obsequium praestiterunt. credidit mundus in elementis, credat in hominibus; credidit in exanimis, credat in hominibus; credidit in mutis, credat in loquentibus; credidit in his quae non habent sensum, credat in his qui sensum ut deum cognoscerent consecuti sunt.

  62. 3.1.1

    Et ipse Iesus erat incipiens fere annorum XXX, qui putabatur esse filius Ioseph. de generationibus dicturi, quarum nonnullam uidemus in euangelio secundum Matthaeum uel in hoc, cuius interpretationem habemus in manibus, esse distantiam, quoniam non est credibile aduersantia sibi sanctos uiros potuisse dicere, de gestis praesertim domini salutaris quanto studio possumus non dixisse eos discrepantia demonstremus.

  63. 3.2.1

    et primum omnium neminem mouere debet quod ita scriptum est: qui putabatur esse filius Joseph. bene enim putabatur, quia natura non erat, sed ideo putabatur, quia eum Maria, quae Ioseph uiro suo erat desponsata, generauerat; sic enim habes: nonne hic est filius Ioseph fabri? diximus supra qua ratione per uirginem, diximus etiam qua ratione per desponsatam et quare census tempore nasci uoluerit dominus salutaris: non alienum etiam uidetur ut qua ratione fabrum patrem habuerit declaremus. hoc enim typo eum patrem sibi esse demonstrat, qui fabricator omnium condidit mundum iuxta quod scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram. nam etsi humana non sunt conparanda diuinis, typus tamen integer est, quod pater Christi igni operatur et spiritu et tamquam bonus animae faber uitia nostra circumdolat, cito securem admouens arboribus infecundis, secare doctus exigua, culminibus seruare sublimia, rigida mentium spiritus igne mollire et in uarios usus omne humanum genus diuersa ministeriorum qualitate formare.

  64. 3.3.1

    Cur autem Ioseph magis quam Mariae generatio describatur, cum Maria de sancto spiritu generauerit Christum et Ioseph a generatione domini uideatur alienus, dubitare possemus, nisi consuetudo nos instrueret scripturarum, quae semper uiri originem quaerit. sic enim habes: Phares fuit filius Iuda principis tribus. hic generauit Esrom et Esrom generauit Aram et Aram generauit Aminadab et Aminadab generauit Naasson et Naasson generauit Salmon et Salmon generauit Boos et Boos generauit Obed et Obed generauit Iessae et Iessae generauit Dauid. uiri enim persona quaeritur, qui etiam in senatu et reliquis curiis ciuitatum generis adserit dignitatem. quam deforme autem, si relicta uiri origine origo feminae quaereretur, ut uideretur patrem non habuisse ille totius mundi populis praedicandus!

  65. 3.4.1

    sed etiam alibi diuerso ordine generationem doceamus esse decursam, ne hic quoque euangelistae discrepare uideantur, qui ueterem ordinem sunt secuti. sic enim habes: fuit homo ex Arath, et nomen eius Elcana, filius Hieremiel, filius Heli, filius Ozi. uides et a patribus ad filios et a filiis ad patres originis descriptionem uetere more contextam, uides ubique familiam per uirorum generationes esse decursam: noli mirari si Matthaeus ab Abraham usque ad Ioseph, Lucas a Ioseph usque ad Adam et deum generationum ordinem percucurrit. noli mirari quod Ioseph origo descripta est. etenim secundum carnem natus usum debuit sequi carnis et qui in saeculum uenit saeculi debuit more describi, maxime cum in Ioseph origine etiam origo sit Mariae. nam cum uir iustus fuerit Ioseph, utique ex tribu sua et ex patria sua accepit uxorem nec potuit iustus facere contra id quod lege praescriptum est. sic enim habes quia unusquisque in hereditatem tribus suae patriae adhaerebunt filii Israhel nec de tribu ad tribum transibunt et omnis filia, quae habet hereditatem tribuum filiorum Israhel, uni ex populo et ex tribu patris sui erit uxor. itaque et census tempore ascendit Ioseph de domo et de patria Dauid, ut profiteretur cum Maria uxore sua. quae ex eadem domo et ex eadem patria professionem defert, utique eiusdem tribus et eiusdem patriae se esse designat.

  66. 3.5.1

    Cognata quoque Mariae inducitur Elisabet, primo quod omnes Iudaei cognati, quemadmodum et apostolus docuit dicens: optabam enim anathema esse ipse pro fratribus meis cognatis secundum carnem, qui sunt Israhelitae. cognatae ergo, quia ambae Israhelitae erant, simul et cognatae, quia ambae erant ex tribu Iuda. didicisti ex tribu Iuda Mariam, disce et Elisabet. nam exsurgens Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in ciuitatem inquit Iudae et intrauit in domum Zacchariae. cum enim iuxta tribus suas Moyses habitare unumquemque praescripserit, utique cum in ciuitate Iudae manserit, erat et in tribu Iuda, maxime cum ex genere Elisabet fuerint sacerdotes, quorum deus portio est. simul quam pulchrum, ut cum illa praenuntium Christi, Christum ista generauerit et altera de sancto spiritu conceperit, altera sancto repleta spiritu prophetauerit, secundum carnem quoque uideantur fuisse cognatae quae secundum deum spiritalis cognationis consortio non carebant! quodsi omnis feminae caput uir secundum sanctum apostolum et sunt duo in carne una secundum legem diuinam, utique hi qui una caro erant et unus spiritus qui poterat fieri ut uiderentur patriam et tribum habere diuisam? accedit illud quod etiam angelus Gabrihel de domino praenuntiauerit quod dabit illi dominus sedem Dauid patris sui. certum est igitur etiam Mariam de Dauid generatione manasse. simul etiam discimus nihil referre quo ordine generationis series exprimatur, cum iter hinc atque inde sit peruium.

  67. 3.6.1

    Cur autem sanctus Matthaeus ab Abraham generationem enumerare coeperit Christi, sanctus nero Lucas a Christo usque ad deum perduxerit explanandum uidetur. sed prius cur sanctus Matthaeus, cum ab Abraham coeperit generationis ordinem, non ita posuerit: <liber generationis Abrahae\', sed: liber generationis Iesu Christi, fili Dauid, fili Abraham et cur hos duos potissimum nominauerit nequaquam praetereundum puto. non enim otiose fidelissimi auctores generis eliguntur, ut intellegamus quod in ipsa generatione carnis spiritalis magis successio requiratur; duo sunt enim isti uiri, in quos manauerunt promissa diuina.

  68. 3.7.1

    prior Abraham, qui ante Moysi legem et ante populum Iudaeorum propria derelinquens, cognoscens deum meruit fidei testimonium, quia credidit deo et reputatum est ei ad iustitiam, qui etiam a deo accepit oraculum dicente sibi: exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam tibi monstrabo, et faciam te in gentem magnam et benedicam te et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus, et benedicam benedicentes te et maledicam maledicentes te, et benedicentur in te omnes tribus terrae. uides ergo congregationes gentium et sacrosanctae ecclesiae coetum oraculo diuino huic primo esse promissum. et ideo is auctor generis debuit designari, qui instaurandae ecclesiae sponsionem primus emeruit.

  69. 3.8.1

    Dauid quoque merito et ipse auctor generis declaratur, quia cum iureiurando responsum quod ex ipso secundum carnem Christus futurus esset accepit; sic enim scriptum est: iurauit dominus Dauid ueritatem, et non paenitebit eum: ex fructu uentris tui ponam super sedem meam et alibi: semel iuraui in sancto meo, si Dauid mentiar; semen eius in aeternum manebit, et sedes eius sicut sol in conspectu meo et in Paralipomenis: et erit cum conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui erit de uentre tuo, et parabo regnum eius. ipse mihi aedificabit domum, et erigam sedem eius in saeculum. ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et misericordiam meam non dispergam ab eo, sicut dispersi ab his qui ante te fuerunt. per Esaiam quoque idem dominus deus generationem domini reuelauit dicens: exibit uirga de radice Iessae et flos ex radice ascendet et requiescet super eum spiritus dei, spiritus sapientiae et intellectus et infra: et erit radix Iessae et qui exsurget imperare gentibus in ipso gentes sperabunt et alibi: puer natus est nobis, filius datus est nobis, cuius principium super umeros eius, et uocabitur nomen eius Magni consilii angelus; adducam enim pacem super principes et salutem ei. magna potestas eius et pacis eius non est finis in sede Dauid et in regno eius. in quo Aquilae quoque interpretatione non quasi de homine, sed de eo qui ultra hominem esset uidemus exstitisse promissum. idem enim interpretatus est: puer natus est nobis, filius datus est nobis, et facta est mensura eius in umero eius, et uocabitur nomen eius admirabilis consiliarius, consiliarius meus, fortis, potens, pater saeculi, princeps pacis. eius inpleta est disciplina et pacis eius non est finis supra sedem Dauid et supra regnum eius.

  70. 3.9.1

    Omnia conuenire de Christo euidentibus signatur oraculis. nec posse diuinae fructum potentiae ad Salomonis gratiam deriuari, qui Dauid filius fuit, cuius finis haud dubie cognoscitur; finis enim fuit regni Salomonis et pacis, ut Regnorum lectionibus demonstratur. unus est Christus, cuius regnum non habet finem. deinde nullis Salomon gentibus imperauit, Christus uero ecclesiam de nationibus congregauit. postremo uiuente Dauid et natus est Salomon et regnum est consecutus, hic autem qui promittitur post mortem Dauid surrecturus esse monstratur, sicut habes quia cum conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis, suscitabo de semine tuo qui erit ex uentre tuo et parabo regnum eius. ipse mihi aedificabit domum, et erigam sedem eius in saeculum. numquid in saeculum regnauit Salomon, qui annis tantummodo quadraginta regnauit? ego ero inquit ei in patrem et ille mihi in filium — quis est ille proprius dei filius nisi cui dictum est: filius meus es tu, ego hodie genui te? — et misericordiam meam non dispergam ab eo et fidelem eum seruabo in domo mea et in regno eius usque in saeculum? at uero Salomonem errasse ideo fortasse tam grauiter, ne errarent homines et ad ipsum crederetur manasse promissum, diuinarum serie cognouimus lectionum; aedificauit enim templum Astartae idolo propter amorem mulieris et indignatus est dominus in Salomonem. si igitur et uiuente Dauid regnare coepit — sic enim habes quod, cum esset nuntiatum Dauid regnare Salomonem, adorauit rex cubili suo et dixit: benedictus dominus deus Israhel. qui dedit mihi hodie de semine meo sedentem in throno meo, et oculi mei uident — si errauit, si offendit, uides quoniam promissi series Christum spopondit.

  71. 3.10.1

    et ideo istos duo generis auctores euangelista delegit, unum qui promissum accepit de congregatione populorum, alterum qui de generatione Christi oraculum consecutus est. et ideo licet ordine sit successionis posterior, prior tamen quam Abraham in domini generatione describitur, quia plus est promissum accepisse de Christo quam de ecclesia, quoniam ecclesia ipsa per Christum. ergo unus princeps generis secundum carnem, alter princeps generis secundum spiritum, alter secundum seminis gratiam, alter secundum populorum fidem; potior enim qui saluat eo qui saluatur. et ideo Dauid filius dicitur: liber generationis Iesu Christi, fili Dauid; eius enim primo loco debuit filius dici, cui dari filius est promissus, licet apostolus etiam Abrahae Christum dicat esse promissum; Abrahae enim dictae sunt promissiones et semini eius. non dicit: et seminibus, tamquam in multis, sed sicut in uno: et semini tuo, qui est Christus, ut alteri proprietas generationis, principatus alteri deferatur. illi delatum est, ut Iesus eius filius diceretur, huic quasi principi familiae gentiumque praerogatiua seruatur, ut ab Abraham generationis dominicae manaret exordium; qui enim fidei auctor est, ipsum adserere scriptura quoque debuit diuinae generationis auctorem.

  72. 3.11.1

    unde et Lucas ad deum putauit originem eius esse referendam, quod uerus Christi generator deus sit uel secundum ueram generationem pater uel secundum lauacri regenerationem mystici auctor muneris. et ideo non a primo generationem eius coepit describere, sed posteaquam baptismum eius explicuit, auctorem omnium deum per baptismum cupiens demonstrare Christum quoque a deo ordine manasse successionis adseruit uniuersa contexens, ut et secundum naturam et secundum gratiam et secundum carnem dei filium demonstraret. quod autem euidentius diuinae generationis indicium quam quod de generatione dicturus ipsum patrem praemisit loquentem: hic est filius meus dilectus, in quo conplacui?

  73. 3.12.1

    Hic quoque aliqui solent serere quaestiones, quod Matthaeus ab Abraham usque ad Christum quadraginta duas generationes enumerauerit, Lucas uero quinquaginta et quod per alias personas Matthaeus, per alias Lucas generationem manasse descripserit. in quo iam potes illud probare quod diximus quia, cum alios Matthaeus maiores dominici generis, alios uero Lucas in ordine generationis texuerit, ab Abraham tamen et Dauid reliquos auctores generis uterque signauit.

  74. 3.13.1

    quod uero per Salomonem Matthaeus generationem deriuandam putauit, Lucas uero per Natham, alteram regalem, alteram sacerdotalem Christi familiam uidetur ostendere. quod non ita accipere debemus, quod alterum altero uerius, sed alter alteri pari fide et ueritate concordet. fuit enim uere et secundum carnem regalis et sacerdotalis familiae, rex ex regibus, sacerdos ex sacerdotibus. licet oraculum non de carnalibus, sed de caelestibus exprimatur, quoniam et rex in dei uirtute laetatur, cui iudicium a patre rege defertur, et sacerdos est in aeternum, secundum quod scriptum est: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. bene igitur uterque tenuit fidem, ut Matthaeus per reges ductam originem conprobaret et Lucas per sacerdotes a deo transmissam in Christum seriem generis deducendo sanctiorem ipsam sanctiorem ipsam declararet. simul in hoc quoque uituli figura signatur quod ubique sacerdotale mysterium putat esse seruandum.

  75. 3.14.1

    nec mireris si ab Abraham plures secundum Lucam successiones usque ad Christum sunt, pauciores secundum Matthaeum. cum per alias personas generationem fatearis esse decursam; potest enim fieri ut alii longaeuam transegerint uitam, alterius uero generationis uiri inmatura aetate decesserint, cum uideamus conplures senes cum suis nepotibus uiuere, alios uero uiros statim filiis obire susceptis.

  76. 3.15.1

    Illud quoque aduertimus, quod sanctus Matthaeus Jacob, qui fuit pater Ioseph, filium Matthan esse memorauerit, Lucas uero Ioseph, cui desponsata erat Maria, filium Heli, Heli autem filium Melchi esse descripserit. quomodo unius duo patres, id est Heli et Iacob? quomodo etiam duo paterni aui, Matthan et Melchi? sed si sequaris, inuenies quod iuxta praescriptum legis ueteris duo fratres diuersos filios uterinos ex una uxore generauerint. traditur enim Matthan, qui a Salomone genus duxit, Iacob generasse filium et uxore superstite decessisse, quam postea Melchi accepit uxorem, ex qua generatus est Heli rursus Heli fratre sine liberis decedente copulatus est fratris uxori et generauit filium Ioseph, qui iuxta legem Iacob filius dicitur, quoniam semen fratris defuncti frater iuxta legis ueteris seriem suscitabat. ita duorum filius dictus est, non ab utroque generatus, sed quia alterius secundum generationem, alterius secundum legem factus est filius. in quo praescripto legis futuram perpetuitatem defunctorum seminis nobis esse promissam non intellexit populus Iudaeorum, sed secundum litteram accipiens gratiam corrupit oraculi. alius enim erat frater, qui defunctorum fratrum semen resuscitaret, non frater secundum carnis germanitatem, sed secundum gratiae puritatem. et ideo fortasse frater non redimit: redimet homo? quia non germanus frater ille, sed dominus et mediator dei et hominum homo Christus Iesus resurrectionis gratiam propagauit; licet sit uersiculi istius et alia interpretatio, quam suo dicemus loco.

  77. 3.16.1

    non absurdum autem uidetur -quod geminato mystico numero quater denas generationes diuidendas sanctus Matthaeus putauit, ab Abraham usque ad Dauid, a Dauid usque ad transmigrationem Babylonis, a transmigratione Babylonis usque ad Christum, in quo uices mutationum pariter designauit. ab Abraham enim usque ad Dauid tempora sine regibus fuit populus Iudaeorum — regnum enim iustum a Dauid coepit — deinde per reges actum genus omne est Iudaeorum et intemerata usque ad transmigrationem eorum regna manserunt; post transmigrationem uero in occasum degenerantis populi nobilitas circumcisa uergebat. de quinquaginta uero successionibus, quas ab Abraham Lucas contexendas putauit, numeri mystici seruata gratia satis claret; nam et decimus et septimus numerus mysticus est et tertio uterque repetitus mysterium signat, et pentecoste, cuius Lucas, et tesseracoste, cuius Matthaeus secutus est gratiam, satis superque numerum mysticum prodiderunt.

  78. 3.17.1

    Plerique etiam mirantur cur Thamar mulieris famosae, ut illis uidetur, Matthaeus conmemorationem in dominica generatione contexendam putauerit, cur etiam Ruth, cur eius quoque mulieris, quae Uriae uxor fuit et occiso marito in Dauid nuptias conmigrauit, cum praesertim Sarrae et Rebeccae et Rachel, sanctarum feminarum, nusquam fecerit mentionem. sic enim habes: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Iacob, Iacob genuit ludam et fratres eius, ludas autem genuit Phares et Zaram ex Thamar. non otiose itaque huius mulieris euangelista nomen inseruit, de qua diuise interim tractandum uidetur.

  79. 3.18.1

    primum enim si ueris intendas animum, non haec mulier tam famosa quam iusta; non enim temporalis usum libidinis requisiuit, sed successionis gratiam concupiuit; erat enim deforme liberos non habere, quod etiam legum ciuilium fuit auctoritate multatum. promiserat eam filio suo ludas et diu pactarum foedera distulerat nuptiarum. per moram promissi defunctus est sponsus. nondum uirginitatis, nondum uiduitatis ante Christi aduentum uernabat gratia. dolens se sine filiis remansisse dolum studio generationis conmenta est et ludam consilio praeuertit, ut se eidem offerret ornatam, posteaquam defunctam eius cognouit uxorem. uides ubique mulieris uitam probari, quod non alienum praeripuit torum, non meretricio studio quasi meretrix ornata est; non enim uagam captauit libidinem, sed diu soceri fraudata promissis ex ea familia quam delegerat conuerso dolo fructum uoluit successionis adipisci. quis itaque castior? illa quae tamdiu exspectauit promissum an ille qui amorem ferre non potuit oblatum? illa quae sponsi familiam non refugit an iste qui meretricem putauit? illa quae horam sui corporis uolentibus non permisit ad copulam an iste qui quod studio coepit erroris ad successionis gratiam castitate mulieris consummauit? illa quae filios non habebat et tempus conceptionis mora coniugii timebat excludi, illa quae grauitatem maturioris elegit an iste qui aetatem adulescentioris adamauit? denique ipse confessus est dicens: iustificata est magis Thamar quam ego, propter quod non dedi eam Selom filio meo. itaque illa experiri exactorem ipsum suae uoluit castitatis. denique numquam postea uirum experta est, amictum uiduitatis sumsit a coitu; ille unius horae inpatiens, qui annos a puella. exegerat castitatis, luctum expulit, uestem mutauit, comam totondit, rogum deseruit, torum amator ascendit.

  80. 3.19.1

    sed non ita istam defendimus, ut illum accusemus - immo utrumque excusemus, non autem nos - sed mysterium quod copulae illius fructus expressit; generauit enim mulier Phares et Zara filios, generauit geminos. unde non otiose Matthaeus utrumque significauit, cum Phares tantummodo conmemorationem causa deposceret; Phares enim genuit Esrom, Esrom genuit Aram, deinde per ordinem singuli. cur autem, cum Isaac duos generauerit, Iacob plures, singulorum tantummodo, quos successionis dominicae causa poscebat, fecit scripturae series mentionem, horum autem utrumque memorauit nisi quia hic in utroque mysterium est?

  81. 3.20.1

    Tractauimus moralem locum, quia non opera meretricis exercuit, sed munera fecunditatis elegit, tractemus historicum et mysticum uentilemus; neque enim sine mysterio potest esse quod anulum et monile accepit et uirgam. non uilis persona quae meretur accipere ornamentum signaculum potestatem, factorum signaculum. pectoris ornamentum, regiae libertatis insigne. ergo ut ordiamur historiam, cum generaret Thamar, legisti quia unus de utero eius praemisit manum, quam corripiens obsetrix coccum ligauit dicens: hic exiet et prior. ut autem reuocauit manum puer in matris uterum, statim exiuit frater eius. dixit autem obsetrix: quid incisa est per te saepis? et uocauit nomen eius Phares. et post ipsum exiuit frater eius, in cuius manu erat coccum, et uocauit nomen eius Zara. uides quanta aenigmata mysterium prodant: manus praemissa, coccum ligatum, reducta manus, uox obsetricis gemina quod prior alter exiret, saepem alter incideret.

  82. 3.21.1

    cur autem alter manum praemisit ex utero, alter genitali praecessit exortu nisi quia per geminorum mysterium gemina describitur uita populorum, una secundum legem, altera secundum fidem, una secundum litteram, altera secundum gratiam? prior gratia quam lex, prior fides quam littera. et ideo gratiae typus manum ante praemisit, quia gratiae actus ante praecessit, qui fuit in Iob Melchisedech Abraham Isaac Iacob, qui per fidem sine lege uiuebant; credidit enim Abraham deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Melchisedech quoque sancti gratiam praecedens sacrificii figura monstrauit; praeuenientes enim legem patriarchae sancti praescriptorum uinculis absoluti libera et consimili nobis euangelii gratia refulserunt.

  83. 3.22.1

    iunior horum frater secundus ordo pietatis; primus enim in patriarchis, secundus in regibus et sacerdotibus est. utraque enim uita secundum deum. quia illi quoque qui secundum legem Moysi religiosam et piam militiam militabant, non sunt gratiae et honoris exsortes, sed prior pietatis fructus in auctoribus quam heredibus prior enim Zara, qui interpretatione significatur oriens; lux enim pietatis ueri splendor orientis est, illius utique qui dixit: oriens nomen est mihi, cuius in patriarchis primitus radius lucis inluxit. hi enim primi uitae suae actum in hoc saeculo praemiserunt, in quorum manu nostri quoque actus tamquam plenioris corporis, qui adhuc naturae quodam generantis utero tenebamur, figura praecessit. sed media tamquam saepis obiecta legis est obseruatio et quodammodo uita maiorum uidetur incisa, de qua in typo illa obsetrix, fortasse iustitia, quae nos emissos aluo naturae matris excepit, dixisse proditur: hic exiet prior. et re uera mirabilis erat ille ordo pietatis, non a Moyse nec ab aliquo homine nec per hominem, sed munere quodam sapientiae sponte se infundentis inpressus.

  84. 3.23.1

    prima igitur disciplina pietatis secundum euangelium, quia per crucem et sanguinem credimus Christi, cuius Abraham diem uidit et gauisus est, cuius Noe gratiam in typo ecclesiae figuratam spiritali cognitione praesensit, cuius Isaac uicem in sacrificio non recusauit, quem Iacob cum uinceret adorauit, cuius Esaias ruborem uidit uestimentorum - nam secundum euangelium uita etiam prophetarum est - in cuius sanguine inter excidia mundi publicae futurum salutis insigne Rahab illa typo meretrix, mysterio ecclesia indica-uit, quae multorum conuenarum copulam non recusat et quo coniunctior pluribus eo castior, inmaculata uirgo, sine ruga, pudore integra, amore plebeia, casta meretrix, uidua sterilis, uirgo fecunda: meretrix, quia a pluribus amatoribus frequentatur cum dilectionis inlecebra et sine conluuione delicti - qui enim adhaeret meretrici unum corpus est-uidua sterilis, quae uiro parere non norit absente - uenit uir et hunc populum plebemque generauit - uirgo fecunda, quae hanc genuit multitudinem cum fructu amoris, sine usu libidinis.

  85. 3.24.1

    Sed ut ad historiam reuertamur, quid sibi uolunt obsethcis eloquia dicentis: hic exiet prior nisi quia eius typum gerebat qui ortu corporis posterior, uirtute et ueritate primus exsistens principatum sibi omnium uindicauit? inde et Iohannes: post me uenit uir, qui ante me factus est. quid sibi uult quod coccum in manu eius ligauit nisi quia typus eius erat qui crucis indicio suae et sanguinis fusione actum inlustrauit humanum? itaque posteaquam manum reduxit, quasi incisione facta saepis exiuit frater eius, quem quasi medium parietem saepis uel maceriae apostolus nominauit atque ipse de incisione nomen accepit; Phares enim diuisio est. unde et

  86. 3.24.2

    Pharisaei nuncupat, eo quod a multorum se coniunctionibus separarent. beatius autem et multo melius fuisset non incidi saepem, sed unam eandem et indiuiduam permanere, quod fieri potuit, si ei uitae, quae prior manum misit, hoc est actum ostendit suum, consequens fuisset eius uitae militia, quae secuta est. multo enim melius, si circumcisus populus uitam maiorum uoluisset imitari; sic enim fuisset una saepis, una maceria, una aedificatio priorum ac sequentium, sed quia primum illum uitae actum posterioris infirmitas non potuit inplere, incisione sine dubio facta saepis eius siue maceriae, quae secundum deum aedificata erat, tamquam medius paries interiectus est, ut illa saepis, hoc est perpetua atque continua bonorum morum aedificatio rumperetur. saepis enim est, qua ager circumdatur fructuosus, furis remouetur incursus, quae culta concludit, deserta secernit. maceria quoque domum claudit. haec si maneat, domus tuta est. denique auferam inquit maceriam eius, et erit in direptionem.

  87. 3.25.1

    optemus ut haec integra. sit maceria domus nostrae, domus spiritalis, quae in nobis est; non enim ab homine exaedificari potest, sed a deo uiuo, qui ait: et maceriem circumdedi, perdiderunt igitur salutem qui maceriem perdiderunt. maneat ergo maceria, maneat haec saepis. uis scire quam sit utilis saepis? saepi aures tuas spinis et tribulis et noli audire linguam nequam; saepis enim ista te defendit a culpa.

  88. 3.26.1

    ergo dominus Iesus, qui postea secundum carnem uenit in lucem, ueteris illius munitionem saepis instaurans in maiorum nos actum et antiquam simplicitatem fidei reformauit. unde de eo et propheta dixit: uocaberis aedificator saepis. tulit enim illum obicem, qui unitatem mentis et corporis seriemque uitae simplicis diuidebat, atque ipse factus est pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem saepis soluens. quem parietem exponit apostolus inimicitias esse in carne. has ergo inimicitias tulit dominus et pacem refudit legemque mandatorum in decretis euacuauit, ut duos conderet in uno nouo homine, in quo non solum exteriorem et interiorem, sed etiam Iudaeum significat et Graecum, ut esset omnia et in omnibus Christus. dominus enim sabbati superstitionem tulit, sabbati corporalis et quasi medium soluit legis parietem. qui nos ab ea pietate, quae secundum deum est, decretorum difficultate prohibebat, eo quod iuxta Moysi legem non erat facile atque possibile gentibus militare deo, cum inanis superstitio Iudaeorum purum adfectum gentium a subeunda obseruatione reuocaret. quid ergo? lex inutilis? absit; sed utilis incredulis, infirmibus necessaria, quae lubricos et errantes praecepti salutaris austeritate cohiberet et obseruationum adtentione concluderet. bona autem lex est, quia spiritalis. ei ergo non bona qui non putat spiritalem, qui mente exiguus humilisque factus eam quae super legem est maiestatem scilicet Christi uidere non potuit. quam utique tamquam supra illum parietem respiciens ille mente sublimis Esaias gloriam dei uidit, quae uidetur in montibus, non in collibus.

  89. 3.27.1

    Docuit itaque nos ecclesia in Canticis canticorum quod iste paries domino nostro Iesu Christo obstare non potuit nec ei qui secutus est Christum dicens: uox fratris mei; ecce hic uenit saliens super montes, transiliens supercolles. similis frater meus capreae uel innulo ceruorum in montibus Bethel. ecce hic retro post parietem nostrum, prospiciens per fenestras, prospiciens per retia. respondit frater meus et dixit mihi: surge, ueni, proxima mea, speciosa mea, columba mea, quoniam ecce hiems transiuit, pluuia abiit. discessit sibi. flores uisi sunt in terra, tempus secandi aduenit, uox turturis audita est. lores apostoli, tempus messis fructus est Christi, uox turturis uox ecclesiae. iure igitur dei filius posteaquam terrenos homines nec ad superna gradientes et corporalibus inspexit angustiis coartatos - non erat enim qui faceret bonum, non erat usque ad unum - descendere in terras ipse dignatus est, ut parietem illum legis, hoc est molem quandam et superstitionem intellectus corporalis auferret. quae quasi premeret et obumbraret corda populorum. melior igitur maceria quam paries. denique non bonus panes dealbatus, quod non otiose dictum est principi sacerdotum eo quod medii parietis inpedimenta seruabat, quem dominus Iesus abstulit quasi duram militiam, quo clariorem obseruantiam religionis infunderet, ut iam non unum Iudaeorum genus quasi corporali quodam praescripto legis inclusum, sed omnes gentes ad dei cultum per euangelium uocarentur.

  90. 3.28.1

    duo igitur gemini duae geminae uitae, duae geminae sunt militiae, ita ut prior melior sit sequente. et ideo quod est melius reformatum est. quis autem neget euangelium praestare legi? bona tamen lex, si supra litteram mentem erigas; littera enim occidit. quid autem haberet haec historia gratiae, nisi lucem tanti mysterii uideremus? docuit enim nos apostolus sanctus in simplicitate historiae secretum quaerere ueritatis et in quasdam non intellegibilis secundum litteram disputationes sensum referre scribens : dicite mihi, qui legem legistis, legem non audistis? scriptum est enim quia Abraham duos filios habuit, unum ex ancilla et unum de libera; sed qui ex ancilla secundum carnem natus est, qui autem de libera secundum promissionem. quae sunt inquit per allegorian dicta. haec enim sunt duo testamenta et infra: quae autem sursum est Hierusalem libera est.

  91. 3.29.1

    ad illam igitur quam medius paries incidere et diuidere non potuit mentis sublimitate tendamus. solutus enim est secundum intellectum corporalem ueteris ille paries testamenti, expulsa est ancilla, tenetur libera. ex libera sumus liberi; libera est enim ecclesia, expulsa synagoga est - seruiebat enim populus Iudaeorum - remotum est seruitutis iugum, quod nostrae animae quaedam colla reprimebat, ne ultra parietem uitae prioris possemus aspicere. habemus iugum bonum ac leue, quod habenis pacis et gratiae uinculis magis erigat quam deprimat copulatos. hic est dominus, cuius in Zara typus ante praecessit, eo quod ex tribu et ex semine illius Zarae dominus Iesus secundum carnem non solum a femina, sed etiam sub lege generatus est, ut eos qui sub lege erant redimeret pretio sui sanguinis. cuius figura ideo in manu illius Zarae praecessit, ut promitteret nobis quia uenturus erat qui ueteris uitae reuocaret usum et libertatem quam tribuerat primo illi Adam in Adam nouissimo reformaret, - ut iam genus hominum sine lege sit seruitutis.

  92. 3.30.1

    Si igitur Thamar cognouimus propter mysterium inter dominicas generationes esse descriptam, Ruth quoque sine dubio pari ratione minime praetermissam aestimare debemus, de qua sensisse uidetur apostolus sanctus, cum alienigenarum uocationem gentium spiritu praeuideret per euangelium esse celebrandam, dicens quod lex non sit iustis posita, sed iniustis. quomodo enim Ruth, cum esset alienigena, Iudaeo nupsit? et qua ratione in Christi generatione eius putauit euangelista copulae conmemorationem esse faciendam, quae legis serie uetabatur? non ergo ex legitima saluator generatione manauit? uidetur esse deforme, nisi ad apostolicam sententiam reuertaris quia lex non est iustis posita, sed iniustis. haec enim cum sit alienigena et Moabitis, praesertim cum lex Moysi prohiberet has nuptias Moabitasque excluderet ab ecclesia - sic enim scriptum est: Moabitae non introibunt in ecclesiam domini usque ad tertiam et quartam generationem et usque in saeculum - quomodo intrauit in ecclesiam nisi quia sancta et inmaculata moribus supra legem facta est? si enim lex impiis et peccatoribus posita est, utique Ruth, quae definitionem legis excessit et intrauit in ecclesiam et facta est Israhelitis et meruit inter maiores dominici generis conputari, propter cognationem mentis electa, non corporis, magnum nobis exemplum est quia in illa nostrum omnium, qui collecti ex gentibus sumus ingrediendi in ecclesiam domini, figura praecessit. hanc igitur aemulemur, ut quia haec moribus hanc praerogatiuam meruit adsciscendae societatis suae, sicut historia docet, nos quoque propter morum electionem in ecclesiam domini meritis suffragantibus adle.

  93. 3.31.1

    gamur. etenim cum Israhelitas in diebus iudicum superioribus fames temporibus urgueret, a Bethleem ciuitate Iuda. in qua natus est Christus, abiit uir colere in agro Moab cum uxore et duobus filiis; Elimelech uiro nomen, mulieri Noemin. filii eius acceperunt sibi uxores Moabitidas - nomen uni Orfa, nomen secundae Ruth - et inhabitauerunt illic quasi decem annis et mortui sunt sed derelicta mulier a duobus filiis et uiro proprio destituta cognito quod deus uisitaret Israhel regredi domum parans coepit suadere ut domum propriam repeterent uxores filiorum suorum. una concessit, Ruth uero cum socru mansit. cui cum diceret socrus: ecce iam consponsa tua ad populum suum regressa est et ad deos suos, et tu reuertere pariter cum consponsa tua, respondit Ruth: non contingat mihi dimittere te et redire ad deum meum], quia quocumque tu ieris ibo tecum et ubi tu habitaueris habitabo. populus tuus populus meus et deus tuus deus meus. et ubi mortua fueris moriar et ubi sepulta fueris sepeliar. atque ita duae peruenerunt in Bethleem. hos igitur mores atque hanc sanctitatem erga socrum, pietatem erga defunctum, religionem erga deum cum cognouisset Boos, proauus Dauid, iuxta Moysi legem, ut semen defuncti proximi suscitaret, eam sibi elegit uxorem.

  94. 3.32.1

    Refert autem aduertere quod et in agro pleno messis reperta manipulos, sicut scriptum est, colligens et socrui fructus reseruans et non post iuuenem abiit, sed uirum perfectum secuta est, unde et meruit audire: quia mulier uirtutis es tu uel: quia bene fecisti misericordiam tuam nonissimam plus quam primam; nouissima enim misericordia ecclesiae congregatae praestat priori. quod breuius hic dicimus, quia plenius in libris digessimus quos de fide scripsi. adpropinquauit autem qui longe erat, quia elongauit qui proximus erat, et calciamentum proximi muliere adquisiuit accepta. mos enim erat ut qui proximus erat, si nollet accipere in coniugium propinquam suam, calciamentum suum solueret et alii cederet. in quo non mediocre mysterium, eo quod is qui alienigenam in typo sumsit euangelizandi accepit facultatem.

  95. 3.33.1

    1 1 denique in typo has fuisse nuptias testatur benedictio seniorum dicentium: det dominus mulierem quae intret in domum tuam sicut Rachel et sicut Liam, quae aedificauerunt domum Israhel, et facere uirtutem in Ephratha, et sit nomen in Bethleem. et fiat domus tua sicut domus Phares, quem peperit Thamar Iudae, de semine tuo det dominus tibi ea hac puella. et accepit Boos Ruth et facta est ei in matrimonium et peperit Obed, patrem Iessae, auum Dauid. recte igitur sanctus Matthaeus per euangelium gentes ad ecclesiam uocaturus auctorem ipsum dominum gentiliciae congregationis alienigenarum generationem secundum carnem adsumsisse memorauit, ut iam tunc esset indicium quod illa generatio ederet gentium uocatorem, quem sequeremur omnes ex alienigenis congregati relinquentes paterna et dicentes ei qui nos ad domini cultum uocaret, uerbi gratia Paulo aut cuicumque episcopo: populus tuus populus meus, deus tuus deus meus. ergo Ruth, sicut Lia et Rachel, oblita populum et domum patris sui soluens uinculum legis ingressa est in ecclesiam.

  96. 3.34.1

    soluit autem calciamentum qui non accipit ecclesiam. et Moysi dicitur: solue calciamentum pedum tuorum, ne ipse sponsus ecclesiae crederetur. solus ille non soluit qui uerus est sponsus. et ideo dicit. Iohannes : cuius non sum dignus soluere corrigiam calciamenti eius. ergo et hic typus est et aedificauit domum Israhel.

  97. 3.35.1

    Quam uero conmemoratio eius dominicae prosapiae fuerit inserenda declarat mysterii altioris expressio, qua prophetatum est ex genere eius in Ephratha Christum esse generandum, cum dicitur: det tibi dominus facere uirtutem in Ephratha, et sit nomen in Bethleem. quae est enim uirtus nisi quae per Christum gentium populos congregauit? quod autem nomen nisi illud quod Bethleem patria domini secundum carnem nascentis est facta? unde per prophetiam dictum est: et tu, Bethleem Iuda, non es minima inter principes Iuda; ex te enim exiet princeps qui regat populum meum lsrahel. uidemus igitur mulierum\' conmemorationi historiam mores mysterium conuenire.

  98. 3.36.1

    neque tamen abnuo, cum Thamar et Ruth defendo, peccatores quoque inter maiores dominici generis conputatos, quorum conmemorationem sanctus Lucas declinare desiderans alium quendam successionum ordinem tenuit neque Achab neque Iechoniam neque postremo Uri uxorem nominandos putauit, ut inmaculatam sacerdotalis generis seriem declararet. sed ut illi consilii sui ratio subsistit ita etiam sancti Matthaei consilium a rationis iustitia non abhorret. nam cum euangelizaret dominum secundum carnem esse generatum, qui omnium peccata susciperet, subiectum iniuriis, subditum passioni, ne huius quidem putauit exsortem adserendum esse pietatis, ut maculatae quoque originis non recusaret iniuriam, simul ne puderet ecclesiam de peccatoribus congregari, cum dominus de peccatoribus nasceretur. postremo ut beneficium redemtionis etiam a suis maioribus inchoaret, ne quis putaret originis maculam inpedimento posse esse uirtuti nec se insolens de sui generis nobilitate iactaret neue parentum crimina uerecundior erubesceret, cui obumbrandae originis facultas daretur flore uirtutis.

  99. 3.37.1

    An uero sanctns Dauid, licet multa eius in mysterium figurentur, non eo praecelsior- quod hominem se esse cognouit et conmissum super abrepta Uri uxore peccatum paenitentiae putauit lacrimis abluendum, ostendens nobis neminem uirtuti propriae debere confidere? habemus enim aduersarium magnum, qui uinci a nobis sine dei fauore non possit. et plerumque in inlustribus et beatis uiris grauia peccata fuisse repperies, ut quasi homines temtationi patuisse cognoscas, ne uirtutibus egregiis plus quam homines crederentur. si enim Dauid, quia praesumtione uirtutis elatus dixerat: si reddidi retribuentibus mihi mala et alibi: ego autem dixi in mea abundantia: non mouebor in aeternum, statim insolentiae huius poenam se subisse memorauit dicens: auertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus, si ipse dominici generis auctor insolentiae excepit offensam, quanto magis nos ceteri peccatores, quibus nulla suffragetur praerogatiua meritorum, insolentiae scopulum timere debemus, in quo naufragium sit bonorum, praesertim cum tantus uir nobis et magisterii auctor sit et exempli, qui quasi palinodiam quandam ad repropitiandum dominum in posterioribus canendam putauit dicens:, domine, non est exaltatum cor meum neque in altum elati sunt oculi mei et dominus a dextris meis, ne conmouear; sciuit enim, quando se sibi credidit, esse se lapsum. denique nihil aliud esse in homine designauit nisi quia deum nouit; sic enim habes: quid est homo quod innotuisti ei aut filius hominis quia conputas eum? si ergo Dauid insolentiam damnat, humilitatem induit, recte in historia uxoris Uri magisterium istud adfectandae humilitatis adsciscitur.

  100. 3.38.1

    et tamen si ex ea natus est ille pacificus Salomon, uideamus ne forte mysterium sit, quod sublato eo de medio qui ante coniugio suo plebem gentium uindicabat alii ecclesia uiro nupserit, uero Dauid. Dauid enim uocatus est Christus, in parentis nomen adscitus iuxta quod scriptum est: inueni Dauid seruum meum. cui nupsit ecclesia, quae uerbi semine et spiritu dei plena Christi corpus effudit, populum scilicet Christianum. est ergo mulier, quae uiuente uiro ligata est legi, et ideo mortuus est uir eius, ut non esset adultera, si esset cum alio uiro. mysterium igitur in figura, peccatum in historia; culpa per hominem, sacramenta per uerbum. de qua historia, quoniam alibi plenius diximus, hic transcurrendum uidetur. meritoque sanctus Dauid de hac historia mysticum psalmum quinquagensimum scripsit propter Bersabee nuptias dicens: in plurimum laua me ab iniustitia mea et a delicto meo munda me. si iniquitatem suam dei amicus agnoscit et meritis suis obstare delictum, si denique deo peccasse 88 confitetur, cur tu de confessione criminis erubescas, cum criminis conmentum, non confessio sit pudori?

← Previous · Next → — showing 101200 of 1,103

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa051.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.