Explanatio Psalmorum XII
- 37.32.4.1
hic ergo finis, ut adimpleam, inquit , quae desunt tribulationum Christi in carne mea pro corpore eius, quae est ecclesia, cuius sum factus minister. uidemus quid nobis suscipiendum sit, qui ministerium sacerdotale suscipimus, ut non solum pro nobis, sed etiam pro ecclesia domini sustinere fortiter passiones. corporis debeamus. Dauid autem addidit et animae - Mones.
- 37.33.1.1
Denique ipse ait: quoniam anima mea completa est inlusionibus et non est sanitas in carne mea. incuruatus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei. et ante te omne desiderium meum et gemitus meus non est ab s conditus a te. cor meum conturbatum est et deseruit me fortitudo mea, et lumen oculorum meorum non est mecum. aduertimus igitur laborem animae maiorem esse quam carnis.
- 37.33.2.1
denique quibus anima inlusionibus compleatur intellege, eo quod in temptationibus diabolus ei uideatur inludere et insultare quasi grauiter laboranti. 30 Symmachus tamen ait \'lumbos\', in quibus seminaria sunt generationis humanae. unde praecinctos lumbos habere te praecipit sapientia dei, ne tua castimonia resoluatur. denique ut scias, quia in lumbis . sint libidinis commotiones quae plerumque excitantur a diabolo, quando contendit dissipare membra Christi et facere
- 37.33.3.1
membra meretricis, ecce, inquit, fortitudo eius in lumbis et uirtus eius in utero. in lumbis uiri semina sunt, in utero autem feminae. inludit ergo diabolus in his, ut faciat adulterium incestum fornicationes. et ideo qui fornicatur in corpus suum peccat, non extra corpus, primum quia infirmatur caro, quae in libidinibus diffluit et non seruat moderamina castitatis, deinde quoniam seminaria, quae
- 37.33.4.1
debent suboli proficere procreandae, inquinamentum corporis, non fructum posteritatis operantur. illae itaque dicuntur inlusiones, fortasse quod in his corporis aestus sine coitus celebritate frequenter inludat. unde bene Septuaginta uiri animae inlusiones dixerunt eo quod diabolus affectus alicuius inludens in uanum studeat uires eius effundere uirtutemque uacuare, resoluere fortitudinem.
- 37.33.5.1
ideoque alibi ait: et renes mei resoluti sunt. in quo nos etiam beatus confirmat apostolus, quod inlusiones animae, non carnis infirmitatem metuere debeamus, quia et animae et corporis nostri Christus est uirtus, qui curat aegrotos quasi medicus, confirmat inualidos quasi omnium fortitudo. denique etsi foris homo noster corrumpitur, sed rencuatur interior de die in diem.
- 37.34.1.1
His itaque animae inlusionibus fatigatus incuruauerat et humiliauerat se nimis sanctus Dauid, non quo iniquitatibus superponentibus se supra caput eius, ut diximus, locum daret aut inimico cederet, qui in posterioribus docet ei non esse cedendum dicens: quanta maligne operatus est inimicus in sanctis tuis! et gloriati sunt qui oderant te in medio festi tui. posuerunt signa sua signa et non cognoui sicut in uia supra summum. quasi in silua lignorum securibus conciderunt ianuas eius.
- 37.34.2.1
inimicis meis, inquit, signa iniquitatis suae supra summum ponentibus — quod est summum nisi caput tuum, ubi sensus sunt, ubi Christus est sapientia ? — ego non cognoui, id est non adquieui, non his consensi et meae sententiam cogitationis adiunxi. unde et alibi: non cognoui uerbum nequam et declinantes a me malignos non cognoscebam. denique cum omnia nouerit Christus, peccatum non cognouit; cognoscit enim quae sua sunt, id est quae uirtutum sunt, non quae flagitiorum.
- 37.34.3.1
ideoque scriptura tibi dicit: cognouit dominus qui sunt ipsius, iniquis autem dicit: discedite a me, quia non noui uos, et per Hieremiam locutus est dicens: sicut agnus ductus sum ad immolandum et nesciui. quomodo nesciebat quod futurum ante praedixerat ? sed nesciui, inquit, cogitationes eorum, malitiam eorum, nolo scire quae sanguinis sunt; denique non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus.
- 37.34.4.1
deleo iniquitates eorum et memor non sum, nolo scire quae remissurus adueni. non cognoui ligna quae ardeant nec quae in aceruo lignorum sunt posita uel stipulam uel faenum, ut citius ea nutrimentis suis flamma consumat. illa uolo scire quae maneant, ut fructum suae mercedis accipiant.
- 37.34.5.1
illa uolo scire quae supra fundamentum aedificata sunt, ut meliorentur, non quae in uia, ubi ua diripiant transeuntes. illa uolo scire quae uitis sunt, illa certa ligna quae ferant fructum, non quae in fasce collecta ad incendium praeparantur; id est: non sum illis arbiter et socius quae caduca sunt. non ergo societas alicuius rei, sed societas criminosa in culpa est.
- 37.35.1.1
Qua ratione autem non cognouit in infructuosis et fragilibus gloriantes ? quia malis operibus et iniquitatis suae securibus euertunt animae fidelis ingressus et crudelibus factis findunt piae mentis uestibula, ne per ea possit Christus intrare. debet autem unusquisque portas suas et ianuas custodire, ut, cum uenerit Christus et pulsauerit, dicant ministrae potestates quae praeeunt et praecurrunt:
- 37.35.2.1
tollite portas, principes, uestras, et eleuamini, portae aeternales. uere principes qui se bene rexerint, ut in animas eorum Christo ingressus sit. simile quoque illud est Salomonis: si spiritus habentis potestatem ascenderit aduersum te, locum tuum non relinquas, quia cura mitigabit delicta magna. diligentia enim et fides superiorem locum tenent, inferiorem perfidia. ideo ascendat ad te bona diligentia, quae insidias excludit ini-
- 37.35.3.1
mici et aufert peccatum, ne malitia potestatem habentis nocere possit. in Canticis hanc uidit Ecclesiastes malitiam sub sole, hoc est in hoc mundo, unde et subsolanum locum hunc scriptura memorauit. sub sole ergo uidit, non supra solem, ubi pax angelorum est uel sanctitas caelestium potestatum. aut forte sub sole iniquitatis dixit; malitiae enim diabolus praesidet, uirtutibus Christus. itaque ut uinceret spiritum potestatem habentis, quam ad tempus accepit, incuruabat se in oratione Dauid ceruicem sicut circulum flectens et humiliabat in precibus; oratio enim se humiliantis nubes penetrat et elementorum alta transcendit, ut Christo appropinquet.
- 37.36.1.1
Et rugiebat a gemitu cordis sui. rugit qui gemitum solum, non uerba exprimit. haec est ergo illa praeclara oratio, quando interpellat pro nobis spiritus gemitibus inenarrabilibus, ut uas electionis asseruit. hic est gemitus quem non despicit deus, qui non despicit s.eruum iuniorem orbatum patre nec uiduam, si effundat loquelam.
- 37.37.1.1
Gemitum ergo ante omnia signum spiritus sancti apostolus ponit, ut legimus. denique custodiamus animae nostrae ianuas, ne multiloquii securibus scindatur nostrae confessionis ingressus. nihil insolens et superbum nostro ex ore procedat nec securim leuemus aut malleum, quae non intrant in ecclesiam domini. claude ianuas, cum oras, ne se ingerat spiritus nequam, ut ibi peccatum extorqueat ubi lucrum uolumus pietatis adquirere.
- 37.37.2.1
qui sic orat, non est a domino gemitus eius absconditus. denique Petri sancti gemitus et cognitus et exauditus est, quando fleuit amarissime; utique non lacrimae amarae, sed amarus qui eas fundebat affectus. in ipso perfido Achab gemitus inuenisset gratiam, nisi manens inuidia cumulasset offensam. non enim perfunctorius gemitus praedicatur, sed qui habet conuersionem; scriptum est enim: si conuersus ingemueris, saluus eris.
- 37.38.1.1
Constituamus etiam ante dominum omne desiderium nostrum. quid est desiderium? bonae enim rei legi desiderium: desiderio desideraui manducare hoc pascha uobiscum, et: ceruus desiderat ad fontes aquarum.
- 37.38.2.1
puto autem, quod is qui paenitentiam gerit, qui se affligit, non bona sua debeat, sed commissa sibi enumerare peccata. denique uersiculis illis, ut arbitror, hoc docemur, quibus ait: deus, uitam meam nuntiabo tibi, posuisti lacrimas meas in conspectu tuo. non enim quasi innocentem uitam annuntiat, ubi lacrimae funduntur, quae solent legationem suscipere pro delictis. nisi forte sic intellegamus, quod, etsi innocens quisque sit, securus esse non possit, cui sint aduersus grauissimos hostes
- 37.38.3.1
cotidiana certamina et ideo et ubi laeta lucet conscientia, tamen pugna lacrimabilis. iuxta hos ergo uersiculos concupiscentiam possumus accipere magis quam desiderium; ἐπιθυμίαν enim Graecus posuit, concupiscentia autem et desiderium ἐπιθυμία dicitur, sed concupiscentia et de bono et de malo dicitur: concupiuit et defecit anima mea in atria domini pro bono, in lege autem aliter: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret:
- 37.38.4.1
non concupisces, utique pro malo. denique subiecta nos doceant, quia occasione accepta peccatum per mandatum operatur omnem concupiscentiam in hominis affectu. possumus tamen sic accipere: \'ante te omne desiderium pono\', hoc est tibi manifesto quae impetrare desidero, ut ad seriem petitionum, non ad iactantiam referendum uideatur esse uirtutum; iactantia enim insolens etiam in integro, deprecatio etiam in peccatore laudabilis.
- 37.39.1.1
Addidit etiam hoc propheta, quia, cum cor suum conturbatum sit, deseruerit se fortitudo sua. magnum periculum, si cor exagitetur, quo credimus ad iustitiam. sed tamen ut in magnis periculis aegritudinum, si dolor sentitur et sensus eius exprimitur, remedium salutis ostenditur — dolere enim tolerabilius est quam non dolere; aliud enim uiuificationis adhuc manentis insigne, si doleas, aliud supremae mortis indicium, si nullus sensus doloris sit —, ita et cor salutis signa demonstrat, quando causas suae perturbationis agnoscit.
- 37.39.2.1
denique turbatum est cor Dauid aduersus Nabal hominem pestilentem et gratiam repperit. occurrit Abigaea, quae mitigaret commotionem indignationis et sanctificationem benedictionis acciperet. at uero Nabal duro et rigido corde uerbum uxoris ferre non potuit et obstupefactus obriguit, mortem incidit.
- 37.40.1.1
Quae autem prophetam deseruit fortitudo, utrum carnis an mentis ? si carnis, non utique desperanda sanitas; nam uirtus in infirmitate perficitur. de quo non mediocriter disputauit arbiter et proeliator quidam luctae mentis et corporis, sciens temperare utriusque certamen, ut restringeret carnem, si cerneret fortiorem, ne in lege peccati captiuam duceret mentem. reuocabat itaque carnem, uirtutem autem mentis iungebat; sic ad coronam meruit peruenire.
- 37.40.2.1
ergo, quod dicit propheta, si carnis fortitudo deseruit, mentis fortitudo praeualuit. quodsi fortitudinem mentis accipimus deseruisse, non mirum si in grauissimis temptationibus corde turbato putat se homo mentis suae fortitudine deseri. ipse te doceat dicens: fortitudo mea et laudatio mea dominus. dominum ergo quaerebat et ideo, ne deseri
- 37.40.3.1
mereretur, saepius putabat esse quaerendum et, sicubi fluctuabat, putabat se esse desertum. sic apostoli excitant dormientem, ne obdormiret sibi, non quia eum obdormisse credebant. sic Heliseus, ut superiorum utamur exemplis, ubi est, inquit, deus ?, non quo putaret absentem, sed quia praesentiam eius in beneficiis requirebat. sic Hieremias sequebatur ut medicum dicens: sana me, domine, et sanabor; saluum me fac, et saluabor. non laboraui sequens post te.
- 37.40.4.1
sic ecclesia requirebat eum in Canticis canticorum et rogabat filias Hierusalem, ut suscitarent dilectionem; quaerebat ut inueniret, quem sua dilectione retinebat nec umquam sentiebat absentem. sic ergo et Dauid non querebatur a Christo se esse desertum, sed iudicabat illo praesente se non posse turbari.
- 37.41.1.1
Denique ut scias de Christo magis intellegendum, addidit: et lumen oculorum meorum non est mecum. quod est uerum lumen omnium nisi Christus, de quo Iohannes dicit: erat uerum lumen quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, quia ipse est qui inluminat et corporis oculos et mentis obtutum? rogemus ergo, ut semper nobis suum lumen infundat et semper nobiscum sit, sicut erat cum Dauid. et ideo audebat dicere: quoniam apud
- 37.41.2.1
te fons uitae et in lumine tuo uidebimus lum e n. ille certe quasi propheta magnum uiderat lumen; nobis lucerna eius luceat, ne possimus errare, et lucerna uerbum est, sicut uerum lumen est uerbum quod totum inluminat mundum. denique lucerna pedibus meis uerbum tuum, domine, et lucernam illam etiam propheta quaerebat, non lanternam, sed lucernam. lucernam Iohannes inuenit et demonstrauit, cum lanterna, persecutor aduenit et demonstrauit; lanterna enim clausum habet, non liberum lumen.
- 37.41.3.1
lumen Iudaeorum quasi lucerna sub modio uel faces sub uelamine; potest uideri, sed non uidetur. nos autem reuelata facie gloriam domini speculamur aeternam, ut ad eius imaginem a gloria in gloriam per spiritum sanctum reformemur. uenit ergo persecutorum turba cum lanternis et ideo inclusam lucem uidere eorum oculi nequiuerunt; uenit cum facibus, quae plus habent in fumo caliginis quam splendoris in lumine.
- 37.41.4.1
denique facibus mortuorum cadauera ardere consuerunt. sibi ergo Iudaei iam ferebant incendia, qui persequebantur salutis auctorem. uenere cum armis, significantes armis se perituros esse a Romanis usque ad excidium totius ciuitatis et templi, qui pacem domini recusarunt.
- 37.42.1.1
Amici mei et proximi mei aduersum me et steterunt et proximi mei a longe steterunt; et uim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mea locuti sunt uanitatem et dolum tota die meditabantur. ego autem uel dus non audiebam et sicut mutus qui non aperit os suum, et f actus sum sicut homo non audiens et non habens in ore e suo incr atione s.
- 37.42.2.1
uidero qui sint, qui argute ista discutiant. mihi in primo praecipue isto uersiculo domini uidetur tenenda sententia, quia in temptationibus inimici fiunt hominis etiam domestici eius. hoc ergo sanctus Dauid pure atque sincere et dolenter fatetur. uerus enim dolor est et interioris cordis confessio, quando enumerantur omnia quibus secreta mentis uiscera amarissimo conpunguntur affectu et domestico felle exacerbantur.
- 37.42.3.1
deplorat igitur propheta ab amicis se et proximis inpugnatum, a quibus utique non inpugnari debuit, sed iuuari. quod utique cum sancti Iob querimonia concurrit, quia et ipse arguebat tres illos reges consolatores malorum, qui maiora ei inferebant certamina, cum ad consolandum eum amicitiae gratia conuenissent; quod utique cauendum est nobis. consolatio enim mitis debet esse, non
- 37.42.4.1
aspera, quae magis dolorem leniat, feruorem mitiget quam commotionem excitet. certe ipsius corporis medicina nos doceat, quae feruentibus uulneribus molliora medicamenta consueuit adhibere, quibus dolorem alleuet. ideoque fouentur primo uulnera, post secantur, ne offendat ipsa durities et incisio uulnus exasperet. quanto igitur magis cauere nos conuenit, ut, cum uenerimus ad consolandum, non facile, non perfunctorie loquamur! septem diebus tacuit Iob,
- 37.42.5.1
tacuerunt amici nec locuti essent, nisi Iob dolore prorupisset in uocem. quaerendum est enim unde incipias, ne in ipso sermone offendat consolatio tua; etiam taciturnitas ipsa medicina est et uelox in sermonibus magis uulnerat. quid miraris si alterum uulnerat, cum frequenter ipse uulneretur, quia ex multiloquio peccatum non fugit ? etenim si medicus medendi tempus expectat, ut digestis aegritudinibus medicinae subsidia deferantur, ne acerba adhuc et inmatura, ut asserunt, aegritudo curationis remediis reluctetur et beneficium sentire non possit, quanto magis explorare nos con-
- 37.42.6.1
uenit, ut oportune a nobis medicabilis sermo procedat, qui non accendere luctum, sed lenire uideatur! uis urget doloris, premitur cor mulieris afflictae, quae inmaturo obitu maritum amisit aut filios: quid properas, cum te illa non audiat, nisi deferuescat dolor? saepe lites de consolationibus uidimus excitatas. uenisti ut doleas, non ut litiges. ordo sermonis ipse quaerendus est, ne peccatum apud deum incurras, dum desideras hominem consolari, ne dicenti tibi: *audi et alia multa quae nihil prosint, [et] respondeat: audite, consolatores malorum, ne in luctu alterius certamen garrulae disputationis inducas, ne non accedas, cum oporteat, ne accedas et durior sit tuus sermo. denique quid dicatur de , doceat te sanctus Iob : simul mihi uenerunt temptationes grauissimae, circumdederunt me considerantes. fratres mei discesserunt a me, cognouerunt extraneos magis quam me ; amici mei inmisericordes facti sunt. hic ergo naturalis est sensus etiam sancti : queritur se ab amicis inpugnatum, a proximis destitutum.
- 37.43.1.1
Sed ne mysticus quidem abhorreat pietatis affectus, ut pro angelis praetendunt timentibus dominum, ut eripiant eos de temptationibus quas ferre non.possunt. quomodo ergo longe stant qui ad adiumentum sunt attributi ? sed non illi se separant, sed qui urgetur temptationibus putat eos longe abesse, quos propius sibi adesse desiderat, et arbitratur dissimulare, cum illi iuuandi tempus nutu sui imperatoris expectent, qui athletam suum, quo gloriosius uinceret, diutius certare praecepit.
- 37.43.2.1
et uidetur hoc magis sequentibus conuenire, quia angelis protectionis excubias relaxantibus insidiabantur inimici, quaerentes in anima eius inuenire quod noceat. tunc enim potestas illis grauioris temptationis permittitur, cum culpa animae grauior repperitur. unde habes illud in libro Regnorum regis Achab ad Heliam dictum, quando eum propheta uehementer increpauit et mortem ei denuntiauit:
- 37.43.3.1
inuenisti, inquit, m e ? et respondit Helias: inueni, quia fecisti malignum in conspectu domini. uides ergo, quia regibus non temere uel a prophetis dei uel a sacerdotibus facienda iniuria sit, si nulla sint grauiora peccata in quibus debeant argui. ubi autem peccata grauiora sunt, ibi non uidetur a sacerdote parc-endum, ut iustis increpationibus corrigantur
- 37.44.1.1
Tamen Dauid in hoc loco dicit quod nihil inuenisse uideantur, et ideo inimici eius uanitatem locuti sunt, quoniam nihil quod pro ueritate loquerentur inuenerint. \'aut certe quia, etsi peccaui, tamen peccata mea paenitendi dolore purgabam; in quo illi cum dolo mecum loquebantur, ut obiurgatione confunderent et a conuersione reuocarent\'. et uide ne hoc magis senserit, quaesisse illos mala eius, sed, cum uellent accusare, praeuentos, quod uulnera sua ipse patefecerit sui accusator existens, et ideo uim accusationis eorum esse tenuatam, locutos autem ueri uana, quae confesso culpam iam nocere non possent.
- 37.45.1.1
\'Exclusi igitur a criminationis inuidia dolum adhibebant, ut insurgerent\', inquit, \'mihi et insultarent, quo me stimularent ad aliquam commotionem; quorum ego dolum uidens uelut surdus non audiebam\'. considera uim sermonis. non dixit \'quia simulabam non me audire quae dicerent\', sed \'non audiebam\' dixit et quod intentione mentis uocem loquentis excluderet nec aperiret os suum sicut mutus.
- 37.45.2.1
beatus qui potest tantam habere uirtutem, ut lacessitus non irascatur, commotus se nolit ulcisci. inimici hoc agunt, ut prouocent ad iracundiam, maledicunt, ut maledicamus, criminantur, ut crimen retorqueamus, conuiciantur, ut excitent nos ad uicissitudinem contumeliae. unde praeclare Petrus de domino Iesu in epistula sua posuit, quia cum malediceretur non maledicebat, cum pateretur non comminabatur.
- 37.45.3.1
ad eius similitudinem atque imaginem iustus suae uitae cupiens instituta formare accusatus tacet, laesus remittit, dissimulat lacessitus et non aperit os suum, ut illum imitetur, qui sicut agnus ad uictimam ductus est et non aperit os suum et, cum posset habere quod referat, magis uult silere quam dicere.
- 37.45.4.1
ipse enim dominus Iesus uere cum accusaretur tacebat et cum percuteretur non repercutiebat. denique percussus respondit: si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si bene, quid me caedis? uide quemadmodum quasi uere infirmus et quasi is, qui se uindicare non posset, puerili quodam loquebatur affectu. ita ergo et tu, si habeas quo redarguas arguentem, melius tacebis, ne redarguendi uicissitudine commotionem tuam prodas; melius est enim dissimulare iniuriam quam, cum redarguis, uindicare.
- 37.45.5.1
bonus mutus qui loqui male nescit, cuius ex ore crimen exire non nouit. hic est mutus uere beatus, qui cum tacet intra se loquitur: \'dominus dat mihi linguam eruditionis, 25 quando oporteat me dicere sermonem\'. talia loquebatur intra se Zacharias, cum ommutuisset, et uere, quia loqui ei non profuerat, ne loqueretur ommutuit et ut loqueretur exauditus a Christo est. 7 denique scripsit quod Christus exaudiret et uocem recepit quam
- 37.45.6.1
Christus indulsit et gratiam adiunxit quam ante non habuit, ut prophetaret eum cuius mandatis ante non credidit. quid de domino omnium uirtutum loquor , cum mulier Susanna nec sexus infirmitate turbata, quibus se ad periculum mortis cognouit addictam, uocem emiserit ? accusabatur et tacebat, ducebatur ad mortem et silentio se tegebat, ne nudaret pudorem. intra se tamen loquebatur deo, qui eam magis audiuit tacentem, quae si uoluisset loqui forsitan non esset audita.
- 37.46.1.1
Et tu ergo, qui proposuisti satisfacere pro debetis domino ieo tuo, illi soli interiore corde te purga, illum contuere qui potest peccata diluere. adiuuat te qui putauerit arguendum. denique cum malediceretur Dauid et eius dux Abessa eius iniuriam uellet ulcisci, dixit ad eum Dauid: dimitte illum, ut maledicat, quoniam dixit illi dominus, humilitatem meam et bona pro maledicto hoc. uides igitur, quod a conuiciantibus adiuueris, ut dominus audiat te et peccatum tuum remittat.
- 37.46.2.1
nam cum ipse accusator tuus esse debeas et coacerbare flagitia teque ipsum offerre supplicio, quomodo negare obiecta desideras? paenitentia patientiam quaerit, patientia mitigat delicta magna. quomodo irasceris aliis tuae ipse reus conscientiae ? quomodo commoueris, cum debeas esse miserabilis? qui arguitur et, quod est amplius, a semet ipso, curare debet sua uulnera, non alterum uulnerare. nemo alium uulnerando se sanat. medice, cura te ipsum. si medicus, quanto magis reus prius curare se debet!
- 37.46.3.1
confiteris peccatum tuum et medicum profiteris alienum: etsi ueritatis est quod. retorques, temporis non est; peccatori enim dixit deus: quare t u enarras iustitias meas? usurpasti tibi ut de lege arguas, qui contra legem ipse stetisti. quid lacrimarum tempus amittis ? quid concertando uanos sermones aut audis aut loqueris, cum tibi scriptum sit: non accipias auditum uanum, cum legeris in euangelio pro omni sermone otioso iudicium esse subeundum? etsi alius lcquitur, tace, etsi alius conuiciatur, aurem tuam obstrue.
- 37.47.1.1
Dauid tacendo uicit aduersarios suos et, quia sicut mutus factus est, uocem recepit, quia conuersus ad dominum loquebatur dicens: quoniam in te, domine, speraui; tu e me, domine deus meus. quia dixi: ne aliquando exultent in me inimici mei. uide singula. tacebat Dauid, loquebantur inimici, prouocabant ut aliquid et ipse loqueretur.
- 37.47.2.1
dicebant: audiamus uocem tuam, intra se ille tacitus loquebatur. quid opus est ut ista audiant quibus prodesse non possunt ? in te, domine, speraui, tibi soli loquor, tu audi qui exaudire potes. a te semper poposci, ne aliquando exultent in me inimici mei, quia, etsi peccaui, tu peccatum dimittis, etsi ego cecidi, tu resuscitas, ne habeant unde exultare possint qui peccatis laetantur alienis\'.
- 37.47.3.1
plus enim adquisiuimus qui plus peccauimus, quia beatiores facit tua gratia quam nostra innocentia . hunc pensum et in libro prophetae: noli gaudere super me inimica mea, quia cecidi, sed resurgam. non est grauis infirmitatis ruina, si non sit etiam uoluntatis studium ab ea non surgendi. habe uoluntatem surgendi: praesens est qui faciat ut resurgas.
- 37.48.1.1
Dixit ergo Dauid in corde suo, petens ut exaudiretur a domino et ut non exultarent in eum eius inimici, petens etiam ut in conuersionis suae proposito permaneret, ne, dum propositi sui gressus quasi quidam pedes suae animae commouentur, in eum aduersarii superba et magniloquentiae plena loquerentur, ut faciunt qui insultare desiderant.
- 37.48.2.1
tamen, etsi moueatur ut homo, paratum ad flagella se dicit, ut uel supplicio soluat errorem. etsi cessent flagella domini, se tamen dolore proprio memorat flagellari, ut non inueniat culpa quod damnet, quam bona confessio praeuenerit. hoc est ergo quod ait: e t dum commouentur pedes mei, in me magna locuti sunt, eo quod tam prompti sunt ad insultationis ludibria, ut in commotione pedum meorum paratam habuerint magniloquentiam. uel certe sic: dum commouentur pedes mei, putantes quod caderem, superba iam et magniloqua sunt locuti.
- 37.49.1.1
Sed tamen quia ipse in posterioribus paene motos pedes suos dixit, ne quid oriatur hinc scrupuli, considera hic doceri nos affectum paenitentiae, ibi opinionem eius erroris excludi, quod diuitiae et successus prosperior flagitiosorum nos mouere debeant.
- 37.49.2.1
consuetudo autem elocutionis in scripturis diuinis huiusmodi . sic enim et alibi: dum conuerteret dominus captiuitatem Sion, facti sumus sicut consolati , quamquam sanctus non in ostensione uerborum, sed in uirtute spiritus probari se uelit. sensus ergo nobis spectandus est semper, quem etiam ipsum frequens translatio ex Hebraeo in Graecum, ex Graeco in Latinum attenuare consueuit.
- 37.50.1.1
Ad omnia itaque superiora pulchrum remedium, quod in flagella paratus est et offert se domino, ut quae placuerint deo flagella sustineat. elegisse quidem lego sanctum Dauid flagelli genus quod aequanimiter sustineret, sed elegit, quia de tribus ei condicionibus eligendae unius necessitas mandabatur.
- 37.50.2.1
ubi autem non mandatur, ad omnia paratus est dei seruulus, seu corporalem aegritudinem subeat seu fugam a facie inimici siue obitum filiorum, quos non timet praemittere, quia recipere potest inperterritus. nam est sciens, quod, si hic fuerit punitus supplicio temporali, leuare in futurum perpetuae possit poenam aerumnae. rogat ergo, ut recipiatur petitio sua et castigetur ipse, ut recipiatur; castigat dominus omnem filium quem recipit.
- 37.51.1.1
Si seruulum tuum uideas peccata propria confitentem ultro offerre se poenae, inflecteris, ignoscis: et de domini miseratione diffidis ? iudex ipse, cui non licet in plurimis causis a gladio temperare, quia legibus seruit, potest tamen lucrum donare poenarum, et tu adhuc trepidas, quid a legum domino et misericordiae auctore deposcas, cui lex uoluntas est et donandi ius, si tamen tu petas tibi tua peccata donari nec consideres honores tuos aut erubescas amicos tuos, ne dignitatem tuam flexisse uidearis ?
- 37.51.2.1
amicus dei, propheta dei, rex ab ipso electus deo et unctus in regnum flagellis se spontaneus offerebat nec erubescebat, et tu erubescis ? non ista uerecundia multum tibi opitulabitur, cum ad iudicium dei ueneris, sed pudoris te istius paenitebit, cum in conspectu non solum hominum, sed etiam angelorum et omnium potestatum caelestium constitutus coeperis peccata propria non negare. quomodo excusabis, cum tanta commiseris? condicionis infirmitatem, quia nemo sine peccato.
- 37.51.3.1
respondebitur tibi: debuisti ergo agere paenitentiam; dederam remedium, cur refutasti ?\' subtexes pudorem, quod honores tuos erubueris. dicet: \'si tu erubuisti me coram amicis tuis, et ego te erubescam coram patre meo qui est in caelis. disce uerum esse quod scriptum est, quia est uerecundia adducens peccatum. Dauid in conspectu suo dolorem suum ponebat, ne umquam obliuisceretur; Dauid iniquitatem suam ipse pronuntiabat; Dauid de peccato suo, non de opibus cogitabat; Dauid non erubescebat sua recensere peccata, ne de his erubesceret in meo iudicio constitutus:
- 37.51.4.1
et tu ? non esset hodie in requie seruulus mpus Iob , si erubuisset tres illos reges amicos suos, non ipse Dauid, si erubuisset delicta propria confiteri. ergo quia non erubuit mihi sua aperire peccata, nec ego erubescam ei mea secreta reserare. et quia uterque eorum non erubuit factorum suorum pretium in mea ponere potestate, meo se iudicio uoluntatique committere, nec ego de talibus
- 37.51.5.1
seruulis erubescam, ut appellem amicos qui meam studuerint facere uoluntatem. ideoque quoniam illi ante in maerore, nunc in consolatione; tu quia in deliciis, nunc in suppliciis. chaos inter uos magnum est, ut neque illorum ad te gratia nec tua ad illos possit poena transire.\' audis ergo quid dicat Dauid? audi, dum tibi corrigere et emendare permittitur; si hic emendaueris, illic requiesces. non te dulcia mundi et saeculi huius amoena delectent; graue fel uomere consuerunt. non ille iocunda quaerebat positus in regno, qui eligebat mortem sanctorum quam uitam flagitiosorum.
- 37.52.1.1
Inimici, inquit, mei uiuunt et con firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique; qui mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam am subsecutus sum tiam. sed quanto ille inlustrior qui cotidie moriebatur, ut populum
- 37.52.2.1
suum uiuificaret, et corpus suum mortis uulneribus offerebat, sicut ipse ait: in mortibus frequenter! mors enim honesta redemptio uitae est etiam decoloris aut innoxiae firmamentum, exitus autem mortis in manu uitae; et ideo malebat apostolus cotidie mori, ut uitae suae meritum comprobaret; scriptum est enim: non laudes hominem in uita sua. qui enim uiuunt moriuntur, qui moriuntur resurgent. propior ergo saluti est, qui moritur ut resurgat, quam ille, qui uiuit ut moriatur.
- 37.52.3.1
quis est autem qui cotidie moriatur nisi qui mortem domini Iesu m sua carne circumfert, ut omnia ei peccata moriantur? confirmati autem et multiplicati sunt inimici Dauid in hoc saeculo; sed non m idoneum firmamentum nisi eius, qui confirmatur in Christo. denique illi confirmantur in saeculo, qui oderunt iustum inique; non ergo iustum odium, sed iniustum, cum odissent inique.
- 37.53.1.1
Sed uide distantiam. in posterioribus ait: qui oderunt me gratis, hic habet: qui oderunt me inique. sed ibi ex persona Christi, hic ex persona sua; ubi ex persona Christi loquitur, gratis odio habetur, ubi ex sua, inique. homo enim potest uni alicui uulneri non patere — ut puta iniustitiae intemperantiae inpudicitiae —, aliis autem uulneribus patet; in Christo autem nulla causa esse potuit, qua peccati alicuius potuerit uulnus accipere inmunis a culpa et integer a delicto atque inmaculatus a uitio. sunt autem qui putant utrumque psalmum ex persona Christi esse decursum, qui pro nostris peccatis satisfiebat patri. hic ergo dicebat se appetitum contra iustitiam, illic contra gratiam.
- 37.54.1.1
Et bene addit, ut probaret se iniuste appetitum: quoniam subsecutus sum iustitiam. quanta uis uerbi m huius sylkbae adiectione, ut \'subsecutum\' se diceret iustitiam, non \'secutum\'! propior est enim qui subsequitur quam ille qui sequitur et subpar quam inpar et successio heredis magis quam accessio nuncupatur.
- 37.55.1.1
Et tamen, quamuis subsequatur iustitiam, non suae uirtutis putat esse, sed gratiae caelestis, si non deseratur a Christo, eoque orat inpensius dicens: ne der elin quas as me, domine; deus meus, ne discesseris a \'m e, hoc est: homines me dereliquerunt, amici mei inpugnarunt dilectum sibi, proximi non appropinquauerunt. fugiebant me quasi mortuum et abominati sunt, quia peccata mea desideraui tibi confiteri, quia flagellis tuis
- 37.55.2.1
me optuli uulnerandum, quia elegi cicatrices uulnerum super epulas regum et iactantiam potestatum. tu solus non me derelinquas, tu adhaereas seruulo tuo, qui de terra suscitas inopem et de stercore erigis pauperem. tuo comitatu fultus frequentiorem me ambientibus populis aestimabo. conputruerunt quidem cicatrices meae, sed adhuc tuorum uerberum desidero cicatrices, quae sanatis uulneribus obducuntur, ut postea nullum ulcus appareat.
- 37.55.3.1
bonae triumphalium uulnerum cicatrices, quibus uictores huius terreni proelii gloriantur: quanto inlustriora uulnera, quae pro fide et nominis tui gloria uidentur excepta! ista est cicatrix quae caelum aperit, regnum adquirit, inmortalitatem inuenit. haec est ergo, fratres, cicatrix beata, quoniam beati qui lauerunt stolas suas in sanguine suo. sic coepit stola esse gloriae caro mortis, in qua et Paulus ante periclitabatur electus dei, nisi petisset se liberari de corpore mortis huius, ut legimus.
- 37.56.1.1
Et ideo qui sumus in hoc corpore mortis oremus, ne bonus ille dilectus dei nos medicus derelinquat, quem patriarcha Dauid ne a se discederet precabatur. ipsi nos committamus parati curari quo uelit medicamento. nemo dicit medico corporis sui quemadmodum sit curandus. nouit medicus quae singulis uulneribus medicamenta conueniant, cuius ulceris putredo ferro sit amputanda, ne in totius corporis serpat exitium.
- 37.56.2.1
si dixerit medicus medicinae genus, quo curari aeger debeat, et ille fastidiat, discedit medicus et aegrum relinquit. uide eum, qui curari uelit, omni genere medico adquiescentem, adtende ordinem. aperit primo uulnera sua medico et dicit: \'cura me, sed rogo ne in ira tua, quia non sustinent duram medicinam infirmitates meae\'. medicina Christi correptio est; corripit enim dominus quem uult conuertere. ideo et Paulus ad medicum dicit: argue obsecra increpa. non ergo recusat curari qui petit argui, sed leuari uult poenam, ne iracundia arguatur et impetu irae corripiatur.
- 37.57.1.1
Et uide processum. primo petit argui, postea, quod maius est, corripi. deinde non solum confitetur peccata sua, sed etiam numerat et accusat; non uult enim sua latere delicta. nam ut febres, cum in alto sunt, non queunt mitigari, cum foras erumpunt, spem afferunt desinendi, ita peccatorum morbus dum tegitur inardescit, si confessionibus proditur euaporat.
- 37.57.2.1
et ideo iustus accusator est sui in principio sermonis, priusquam contagio ulceris serpat intrinsecus; grauat enim conscientiam memoria delictorum, nisi medicina poscatur. et si differt medicus, aeger offerre se debet, ut citius secetur, sicut offerebat se Dauid in flagella domini dicens: \'redde mihi duplicia peccata, dummodo hic uindices; noli me deserere, noli auertere a me faciem tuam, noli dedignari atque horrescere faetorem uulnerum meorum.
- 37.57.3.1
et Iob seruulus tuus percussus erat ulcere a pedibus usque ad caput et remedium suae sanitatis inuenit, licet illud uulnus uirtutis fuerit, istud erroris. faetebant uulnera quae medici curare non possent. locutus es, domine, mysteria.sacramentorum tuorum, manifestasti uenena serpentis et solius sermonis tui medicamento serui tui curata sunt uulnera, quia tu eum non deseruisti;
- 37.57.4.1
et me non derelinquas, domine, ne discesseris a me. homines me dereliquerunt, quia sordent illis uulnera mea, quae pietati tuae putaui esse reseranda. illi dicunt: exi a nobis, quia peccator es tu, discede, ne nos polluas. tu autem, domine, curas et non pollueris, adiuuas et non contaminaris, quia deus salutis es, domine, et manus tua non perdere, sed sanare consueuit\'.
- 37.58.1.1
Compleuimus psalmum etiam cum eius interpretatione uersiculi, quem Graeci nonnulli codices, sed non omnes habent Latini. nam responsorium proximum uersiculus est: e t proiecerunt me sicut mortuum abominatum, hoc est illi qui reddebant mihi mala pro bonis. sed tu ne derelinquas me, domine, ne discesseris a me — hoc enim sequitur —, id est:
- 37.58.2.1
tu ne aerelinquas, qui mortuum faetentem curare consuesti. denique habemus hoc in euangelio: nam cum uenisset ad monumentum et dixisset: tollite lapidem, ait Martha: iam faetet, quatriduum enim habet. respondit ei: nonne dixi tibi, quia si credideris uidebis gloriam dei? et clamauit Lazarum et sanus exiuit. credamus ergo et nos, ut de uulneribus nobis adquiramus medicinam salutis et futuram gloriam.
- 37.59.1.1
in orationibus igitur et obsecrationibus, cum dolore et lacrimis exigenda paenitentia est, ut illam gloriam dei uidere mereamur. neque te moueat, quod luctus, dolor, commaceratio corporis grauissimae passiones sunt; etsi grauissimae uidentur, tamen indignae sunt huiusmodi passiones ad superuenturam gloriam, sicut testis est apostolus Paulus.
- 37.59.2.1
non pigeat ergo nos hic leuiora deferre, ut ibi plena laudis et gloriae possimus adipisci, pro temporalibus laboribus perpetua praemia reportantes per dominum Iesum, cui laus, honor, gloria, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.
- 38.1.1.1
In superiore psalmo expressa forma paenitentiae est; in hoc sequenti patientiae forma signatur. quem psalmum Dauid scripsit et Idithun uiro disciplinis leuiticis et sacerdotalibus erudito canendum dedit, qui ante arcam domini seriem psalmorum pangendi sollertissimus praecinebat. ergo quia non Idithun scripsit hunc psalmum, sed propheta Dauid et Idithun uiro canendi perito psallendum dedit, ideo sic inscriptus est titulus.
- 38.1.2.1
denique etiam in saecularibus scriptis alii erant qui scribebant, alii qui in scaena uel cantica uel comoedias uel tragoedias canere consuerant. et illi quidem coronam Olympicam postulabant, unde et epinicium hymnum eorum scripta in fine testantur. Dauid autem, qui non haec serta coronarum marcentium requirebat, sed illam incorruptibilem et incontaminatam remunerationem, caelestium hereditatem pio desiderabat affectu, hymnum non uictoriae -
- 38.1.3.1
nicium, sed ei scripsit, qui uictoriam in se credentibus inpertiebat, qui finis est omnium quae pia mente deposcimus. siue enim sapientiam quaeras siue uirtuti studeas siue ueritati siue uiae atque iustitiae siue resurrectioni, in omnibus tibi sequendus est Christus, qui est uirtus dei atque sapientia, ueritas uia iustitia resurrectio. ad quem igitur contendas nisi ad perfectionem cmnium summamque uirtutum ? et ideo tibi dicit: ueni sequere me, hoc est, ut ad consummationem uirtutum peruenire merearis. ergo qui sequitur Christum, ipsum pro possibilitate sua debet imitari, ut praecepta eius secum ipse meditetur et diuinorum exempla factorum.
- 38.2.1.1
Et ideo Dauid secum ipse meditabatur, quod Christum in se locutum esse retinebat, ut, cum aliqui ei essent molesti et eum ad contentionem lacessere conarentur, patientiam indueret, certandi studia declinaret, ex quibus inanis strepitus et iurgia frequenter oriuntur. ideoque cum sancto Dauid plerique eius uirtutibus inuidentes, qui eum de proposito mansuetudinis et humilitatis affectu crederent deducendum, frequenter ingruerent, ipsae quoque praecipue nequitiae in caelestibus spiritales, aduersus quas graue luctamen est iustis, ad commouendum eum ministros suae inprobitatis inpellerent, ne inter obstrepentium crebra certamina et
- 38.2.2.1
disceptationis tumultus sermo aliqui sibi offensionis excideret, tacere sanctus propheta proposuit. o ualidum scutum circumspectae munitionis silentium o fidissimum stabilitatis fundamentum, in quo si quis potuerit stare lubricum uerbi timere non possit! multi enim etiam stabili corde firmati, incauti tamen sermonis fluctuantis errore saepe ceciderunt. uidens igitur huiusmodi insidiis et uano concertantium strepitu se propheta temptari intra se ipse tacitus conferebat legem sibi taciturnitatis inponens, et cum taceret insultantibus sibi et ut loqueretur aliquid prouocantibus — qualia solent insolentium esse certamina atque sermones: \'responde nobis, si de aequalitate praesumis; uides et tu esse te uictum et nihil habere quod referas\' —, cum se prope ad uocem conuiciis uideretur inpelli, se ipse reuocabat, ut loqueretur in corde:
- 38.3.1.1
Dixi: custodiam uias meas, ut non delinquam in lingua mea; p ori meo.custodiam, dum c peccator aduersum me, hoc est: proposui confirmaui imperaui mihi, locutus sum cordi meo: \'uias meas custodiam\'. si aliis dixissem, sermo meus stare deberet; quanto magis stabile debet esse quod mihi ipse constitui! si quis alienum fallat indecorum est, si quis proximum graue; quanto , si quis se ipsum eo quod sibi promiserit putet esse fraudandum, ut ipse sibi infidelis suo iudicio et despicabilis aestimetur! cui igitur idoneus uideri potest qui sibi uilis est?
- 38.3.2.1
teneamus igitur animae constantiam nostrae, ne in offensionem labia loquendi festina prorumpant. et lob plagam suam silentio uicit et tolerantiam suam taciturnitate superauit. non bene creditur carni; uixissemus, si Eua tacuisset. ergo primum illud processit ex uoce peccatum et serpens ille nequissimus atque uersutus per uocem nos ante temptauit. atque utinam aut Adam surdus fuisset aut Eua obmutuisset, ille, ne uocem suae uxoris audiret, ista, ne loqueretur marito et lubricae uocis ministerio serpentis in uirum uenena transfunderet!
- 38.3.3.1
Cain quoque, etsi parricidio naturam uiolauit humanam et obliterauit impius iura pietatis, tamen per uocem sacrilegium sceleri suo addidit, ut negaret deo necati fratris interitum. quid de singulis dicam? populus ipse electus a domino, cui tacitus Moyses aperuit mare, ingratus caelestibus beneficiis obmurmurabat, quo diuinam contraxit offensam. deinde ipsum ducem inuii illius atque inusitati itineris Moysen respuit et a fratre eius Aaron deos sibi fieri quos coleret postulauit.
- 38.4.1.1
Unde etiam ipse considerans tanta uocis pericula dixit: custodiam uias meas. quae sint igitur istae uiae hominis quae magnopere praecauendae, ne quid grauioris offensionis incurrant, ammonet nos tantus propheta diligentius considerare, ammonet etiam Salomon.eius filius paternae mentis interpres perspicacius examinare, qui scripsit: tria mihi sunt inpossibilia intellegere et quartum quod non agnosco: uestigium aquilae uolantis et uiam serpentis in petra et semitas nauis in pelago nauigantis et uias uiri in iuuentute (et mulieris adulterae
- 38.4.2.1
quae, postquam egit, abluta nihil se cgisse dicit iniquum]. tria ergo inpossibilia sibi esse dixit ad intellegendum, quartum, quod ille habens inter homines sapientiae signaculum non agnosceret, uiarum uidelicet uiri in iuuentute processum. quarum igitur uel inexplicabilis uel difficilis agnitio, potest facilis earum esse custodia ? unde non inmerito ipse Dauid delictorum iuuentutis suae non defensionem obtulit, sed obliuionem rogauit: delicta, inquit, iuuentutis meae et ignorantiae meae ne memineris. non inmerito igitur Salomon dixit se non agnoscere quod pater eius, in quo maior dei gratia fuit, se ignorasse testatus est.
- 38.4.3.1
et fortasse delicta iuuentutis ad feruorem retulit carnis, ignorantiae autem ad uerborum prolapsionem, quae non ex sententia nostra, sed impetu quodam et cursu loquendi plerumque funduntur, quod periculosum esse propheta cognoscens ait: credidi, propter quod locutus sum. supra fundamentum ergo uirtutis uox tuta est, sine fundamento lubrica. ideo quasi quodam tubae sono scripturae diuinae electus interpres increpuit: corde creditur ad iustitiam, ore confessio fit ad salutem. fides credentium principalis est, confessio executionis.
- 38.5.1.1
Quomodo igitur proposuerit sanctus propheta Dauid aut propter quid custodire uias suas, audiamus: ut non, inquit, delinquam in lingua mea. si hoc cauet propheta, tu non caues? si hoc metuit in quo dei gratia loquebatur, tu non metuis, qui erroris uerba non refugis et theatralibus sermonibus delectaris ? tu non reformidas, cui scriptum est in euangelio, quia pro omni otioso uerbo rationem es redditurus? si pro otioso uerbo . periculum est, quanto magis pro criminoso!
- 38.5.2.1
non omne, quod otiosum, et criminosum , sed omne, quod non fructuosum, periculosum atque eradicabile; omnis enim arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur. cum mouetur animus et exagitatur stimulantibus aduersariis, obstrepentibus inludentibus criminantibus, excidit uerbum commotionis; ideo silentium et tutum est et decorum, quod seruat cum grauitate cautelam.
- 38.5.3.1
quid enim labia nostra nisi quaedam nostra uincula sunt? denique uinculis labiorum suorum unusquisque constringitur. ideo sapiens in tempore tacet et secum ipse considerat, quo tempore loqui debeat. de quo praeclare ipse Salomon: labia sapientis alligata sunt intellectu. quando ergo uides inludentibus proteruis sapientem tacere, dices: ligauit iste intellectu labia sua, hoc est prudenter tacet, ne labiorum suorum uinculis alligetur.
- 38.5.4.1
posuit ori suo custodiam, saepsit aures suas spinis, uectem adhibuit foribus oris sui, seruat thesaurum cordis sui et argentum eloquii sui, ut examinatum et purgatum, quando oportet, proferat, ne quisquam prius fur in cor eius aut perturbator inrumpat et ad eos captiuum trahat, quibus flagitia sua uendat.
- 38.6.1.1
Meditabatur ludas Christum uendere, sed reuocabat eum tanta domini gratia et quaedam paternae delenimenta pietatis, quibus furor eius molliebatur, nec in scelus, nisi se in cor eius, quia Christum fallere se putabat, aduersarius demersisset. non ergo dubites, quando aliqui tibi molesti sunt uolenti seruare
- 38.6.2.1
iustitiam, ministros esse illius nequissimi peccatoris, qui omnium auctor est flagitiorum. uidebat Dauid propheticis oculis, agnoscebat eius figuram; ideo tacebat, ne illius faceret uoluntatem qui interturbare gestit affectum. premebat uocem, claudebat portas suas silentio, praetendebat in eo patientia et taciturnitatis uigilabat custodia, ne inimicus obreperet, ne de claustris oris uagus aliquis sermo et incautus exiret. ideo fortior est patiens qui se ipsum continet quam qui urbes capit. iustus ipse sibi claustrum est, ipse sibi peruigil custos.
- 38.7.1.1
Cum sibi ergo ipse praetenderet, loquebatur in suo corde: posui ori meo custodiam, peccator aduersum me. adest semper inimicus, quia semper insidiatur. etsi illum non uides, adest, etsi illum non sentis, incursat. si non uides, uidenti crede: consistit, inquit, aduersum me. qui uidet peccatum suum, uidet etiam peccatorem sibi in hiQ quae gesserit inludentem, qui autem peccatorem praeuiderit, potest uitare peccatum.
← Previous · Next → — showing 601–700 of 1,479
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa048.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.