Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Explanatio Psalmorum XII

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,479 sections

  1. 38.7.2.1

    uidebat Dauid consistere aduersum se peccatorem, quando Semei maledicebat et lapidabat regem suum et clamabat: exi, uir sanguinum. neque enim tam praeruptus foret, ut nec tanti regis reuerentia moueretur nec armatum eius timeret exercitum, cum unus de exercitu eius conuiciantem potuisset occidere; sed amentem diabolus fecerat, qui eum inpellebat ad mortem. ideo Dauid aduersus auctorem magis proeliabatur quam ministrum persequebatur. quid enim magnum de homine inualido uindicari, quem ad furorem alter urgebat, in cuius nece peccator habuisset. uoluntatis effectum?

  2. 38.7.3.1

    non gladio diabolus, sed uerbo dei uincitur; ideo taceat lingua hominis, dei uerbum loquatur. denique et Christus tacebat ante Pilati iudicium constitutus, ut nobis daret formam tacendi, quia lingua corporis facilis est ad errorem, procliuis ad lapsum. sunt autem et qui tacentes loquantur sicut Moyses, qui stabat attonitus et tacebat, cui dixit tacenti deus: quid clamas ad me?ut Susanna, quae tacuit in periculis suis et dominus exaudiuit eam. ergo etiamsi in te uerbum dei sit, et tacebis in dei uerbo et tacitus clamabis, ut audiaris a Christo.

  3. 38.8.1.1

    Meditare ergo quae Christi sunt, quae secum meditabatur propheta Dauid, in quo ea, quae secum in hoc psalmo meditatum esse se dicit, ante [in eo] locutus est Christus. sic enim scriptum est: ego autem, cum in aliquo molesti essent mihi, induebam me cilicio et humiliabam in ieiunio animam meam, et oratio mea in sinu meo conuertetur. quid est \'in aliquo\'?

  4. 38.8.2.1

    quia tunc maxime aut sermo non oportunus elabitur aut affectus mouetur, quando uel in dolore aliquo aut tristitia sumus uel indignatione animus aegrescit uel aliquibus sollicitudinibus impeditur aut disceptationibus occupatur. qui igitur molesti ? primum de ipso auctore -

  5. 38.8.3.1

    cati et angelis eius intellege, deinde de his qui malunt sequaces eius esse quam Christi. impellitur uxor, ut sancti Iob, amicus, quod in ipso libro manifestatur, filius, ut Abessalon, seruus, libertus atque domesticus, quia inimici hominis etiam domestici eius, ut exagitent eum singuli. quod igitur remedium aduersum huiusmodi animorum aegritudines nisi patientia, nisi silentium ? et, quod est grauius, ille te magis lacessit, qui beneficiis tuis usus sit, et inter ipsos amplius ille exasperat, qui plus tibi debeat, quo magis ingrati hominis acerbitate aut uilis alicuius personae indignitate mouearis.

  6. 38.9.1.1

    Ergo iustus, etsi amicus ei est insolens, dolet pro amico, quia ita amicus suus labitur, quia a temptatore impellitur. si pro amico dolet, multo magis pro uxore, pro filio, si eos quoque sibi insolentes experiatur, et si frater exagitat, ut Esau sanctum Iacob, dolet et quaerit sibi fratrem reconciliare uel fugere a facie eius, ut Rebecca suadebat, ne iracundia fratris occasionem nocendi aliquamrepperiret, et si proximus aut domesticus, dolet, et si minister aut libertus

  7. 38.9.2.1

    aut seruus, fert patienter et in his omnibus tacet, ne ei respondeat a quo eum cernit impelli. conuiciatur ergo ex domesticis aliquis : dolet et tacet; conuiciatur libertus: tacet; conuiciatur seruus: tacet. sic uincitur qui laqueum eius animae per escam uocis extendit. tace ergo et tu, cum tibi indignus\' conuiciatur, tace, cum tibi seruus et maxime tuus contumeliam facit, et dic in corde tuo: ego taceo, tu autem ne taceas, domine, et adde: n e discedas a me, ut Dauid propheta dicebat, hoc est: ne solum me inpugnantibus derelinquas; non est enim solus cui deus praesens est. accipe testimonium: ecce, inquit, uenit hora ut dispergamini unusquisque relinquatis; sed non sum solus, quoniam pater mecum est.

  8. 38.10.1.1

    Iustus ergo aduersus insolentes sibi tacet, iustus orat. audi iustum orantem: pro eo ut me diligerent detrahebant mihi, ego autem orabam. iustus maledicentibus sibi benedicit, ut faciebant apostoli, sicut Paulus asserit dicens: maledicimur et benedicimus. iustus diligit inimicos suos. uide quemadmodum paulatim per gradus singulos ascendere docetur ad incrementa uirtutum dicente domino: diligite inimicos uestros.

  9. 38.10.2.1

    iustus orat pro calumniantibus, quia et hoc praecepit dominus adiungens: benefacite his qui oderunt uos, orate pro calumniantibus et persequentibus uos. ipse est per omnia iustus, qui haec custodit et seruat, primum quia tacet et non respondet inimicis, deinde quia orat, hoc est non est otiosus affectu. et qui orat bona orat, non ea quaecumque possint suo inimico nocere. plus est ergo orare quam tacere. iustus maledicentibus sibi benedicit.

  10. 38.10.3.1

    plus est hoc quam orare pro se; securus enim sui benedicit ei quem non timet aut etiam ei quem ante metuebat. iustus diligit inimicum. plus est diligere quam benedicere, quia maior est mentis dilectio. quam sermonis gratia. iustus benefacit ei cuius odiis appetitus est, iustus orat pro calumniantibus. bona caritas et pietas bona; utrumque dei et utrumque est deus, quia caritas est deus, ut dixit Iohannes in epistula.

  11. 38.10.4.1

    ideo utrumque coniunctum est: diligite inimicos uestros et orate pro calumniantibus et persequentibus uos. plenitudo legis est caritas, sed etiam haec euangelii plenitudo, pro calumniantibus et persequentibus nos orare, ut peccatis eorum ueniam postulemus, sicut diuino iudicio Iob sanctus electus est, cuius oratio regum illorum calumniantium iusto aboleret offensam.

  12. 38.11.1.1

    Ergo et si infirmus es ora et si fortis es ora; infirmus pro te oras, fortis pro inimico tuo oras. bonum scutum infirmitatis oratio; tu oras et dominus te protegit. bonum scutum etiam triumphantis, ut inimicum tuum, quem possis ferire, defendas, ne ab aliquo trucidetur et, quod est maius, a Christo, qui dixit:

  13. 38.11.2.1

    mihi uindictam, ego retribuam. haec est oratio quae in sinum conuertitur deprecantis, fructum referens eorum quae uoluit impetrare, ut dona in eius animam ac mentem recurrant quae poposcit a domino, sicut in posterioribus hic idem propheta te docuit dicens: sic benedicam te in uita mea et in nomine tuo leuabo manus meas. tam-

  14. 38.11.3.1

    quam adipe et pinguedine repleatur anima m e a. ipse est sinus animae secretum orationis eius, penetralia uoluntatis et quaedam recurrentium uotorum intima receptacula. unde et iusti in Abrahae sinu requiescere leguntur, quod in eius gratia, in eius requie, in eius placiditate requiescant, qui conformem ei induerint fidem et eandem in bonis operibus fecerint uoluntatem.

  15. 38.12.1.1

    Sed forte miretur aliquis, cum dominus dixerit per os Dauid, quod humiliabat in ieiunio animam suam, quomodo ipse Dauid ait in posterioribus: si non humiliter sentiebam, sed exaltaui animam meam. uerum is consideret aliud esse quod ad sapientiam mentis refertur, aliud quod ad humilitatem cordis.

  16. 38.12.2.1

    sapientia mentis sublimis est, sapientia autem carnis non debet inflari. humiliabat ergo in ieiunio animam suam, ut castigandum nostrae carnis tumorem doceret, exaltabat animam propheta per sublimem dei gratiam, quoniam et qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur. nec solum superbus retunditur et humilis attollitur digna remuneratione meritorum, sicut primum est intellegendum; sed quia 30 uerbum dei ex omni parte acutum est uelut gladius, qui ex tribus acutus est arbitror posse intellegi, quia et qui se exaltat nouit se humiliare et qui se humiliare nouit etiam exaltare se nouit. denique Paulus ostendit dicens:

  17. 38.12.3.1

    egoautem didici in . scio et humiliari, scio et abundare. ergo et Dauid non humiliter sentiendo de Christo exaltabat animam suam, quam humiliant et deiciunt Arriani, et exaltando animam suam sensus uigore fideique gratia uirtutem humilitatis pio repraesentabat affectu.

  18. 38.13.1.1

    Ideo ergo dicebat: et humiliatus sum et silui a bonis, quia nouerat, quando se humiliare deberet, et nouerat, quando silere deberet. ommutuit, ne ipse litigiosa cum obiurgantibus contentione perstreperet, humiliatus est, ut tumorem deiceret superborum uel ut ipsos, quomodo humiliare se deberent, suo doceret exemplo. siluit a boni;, quia bona conscientia non eget defensione uerborum, quae suo nixa est testimonio, ipsa sui iudex. ideoque iustus dicit: quis contradicat aut quis resistat mihi? et Paulus dicit: mihi enim pro minimo est ut a uobis diiudicer aut ab humano die.

  19. 38.13.2.1

    aduersum calumniantes et peccatores iustus suo iudicio contentus est, meritorum autem suorum iudicium Christo reseruat. ideoque addidit: qui diiudicat m.e dominus est. pulcherrime eum iudicem elegit qui nulla fraude fallatur, ut eum nec occulta praetereant nec infirmae condicionis lapsus offendat, qui fragilitati norit ignoscere. ad omnia igitur utile silentium. si peccatum agnoscis, tace, ne negando exaggeres; si non agnoscis , tace securus de innocentia. non possunt aliena uerba crimen affigere quod propria non recipit conscientia.

  20. 38.14.1.1

    Sequitur: et dolor meus r enouatus est. adhuc in inferiore uirtutis gradu positus haec uerba depromit, quod dolor sibi peccatorum ueterum obiectione renouatus sit, quae deleta iam obduxisse uidebatur obliuio uel bonorum operum texerat compensatio. denique in posterioribus quasi fortior dicit: u et mouerunt capita sua, eo quod minarentur et nocere non possent, et addidit:

  21. 38.14.2.1

    maledicent illi et tu benedices. et hoc quasi ualidior loquitur neglegens iniuriae uel pudoris, cui benedictio domini pro omnibus abundaret. ergo in isto psalmo tricesimo octauo quasi in quadam meditatione, nondum tamen in omni locatus perfectione uirtutis dicit sibi dolorem esse renouatum.

  22. 38.14.3.1

    ualidissimus enim cicatricis offensionem sentire non nouit nec plagam potest timere qui fortior est. in ipso pugilum certamine solet plerumque qui fortior est expectare, ut inferioris. ictu aliquo lacessatur, quo acrior offensus insurgat; ita exercitatione nimia atque patientia roboratur, ut tamquam insensibilis ad dolorem plagam sentire non possit, percussus ridet, lacessitus minatur. at uero inferior si forte ictum ferientis supra obductam cicatricem ueteris uulneris exceperit, renouatum sentit dolorem. sic est cui obiciuntur peccata superiora quae competenter

  23. 38.14.4.1

    doluit atque defleuit, ut satisfactione congrua uulneri peccatorum suorum obduceret cicatricem. si perfectus est, tacet conuiciantibus nullo sibi dolore renouato, quia, etsi peccauit, securus est, quia sine paenitentia sunt dei dona et ideo quae semel donauit resoluere ac renouare non soleat, cum ipse dixerit: ego sum ego sum, qui deleo iniquitates et memor non e r o. si autem inperfectus et inmemor caelestium praeceptorum, dolor ei tamquam recisa cicatrice reparatur.

  24. 38.15.1.1

    C cor meum intra me et in tatione mea e des ignis. grauiora uulnera, sicut nouimus, caustico medicamento uel admoto igne curantur. ergo uir sapiens ipse medicus est sibi; tamen, etsi medicus est, uulnus suum urit ideoque, si non plene consummatus est ad inoffensae habitudinem sanitatis, uaporatur eius cor, habet febrem, ignescit ad obiecta conuicia et, si tacet, uel intra se teritur.

  25. 38.15.2.1

    lapis si ad lapidem teratur, ignem excutit. ita ergo etiam bona conscientia pudore succenditur, si renouetur ei suorum recordatio delictorum, et in ipsa meditatione ignis exardescit. non malus ignis qui adurat, sed non exurat; talis ignis quem Moyses in rubo uidit, quando rubus urebatur, sed non exurebatur.

  26. 38.15.3.1

    est ergo ignis, qui peccatum minuit et suo culpam ardore depascit. est et ignis , qui caelestium scripturarum meditationibus excitatur, uelut ille de quo dicit Hieremias: et erat ignis flammigerans in ossibus meis, aut ille de quo Cleophas et qui simul iter agebat, quando post resurrectionem eis se Christus adiunxit, sermone mutuo conferebant dicentes: nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum aperiret nobis scripturas? ideo et dominus uenit, ut ignem hunc in terram mitteret, quo inluminaret animas uniuersorum, studium accenderet, crimen exureret.

  27. 38.16.1.1

    Locutus sum in lingua mea: notum f ac mihi, domine, finem meum et numerum dierum meorum qui est, ut sciam quid desit mihi. bonus ignis, qui fecit ut propheta loqueretur. et uide ne ipse sit ignis, qui uisus est quando in die pentecostes in unum locum discipulis congregatis decidit cum ui magna super eos spiritus sanctus et linguis uariis loquebantur. sic enim scriptum est, quia sunt linguae eorum dispersae tamquam ignis.

  28. 38.16.2.1

    hic est ergo qui dixit ad Hieremiam: ecce do tibi in os uerba mea ignem. hanc ergo et Dauid linguam ignis accepit, ut diuinae cognitionis succensus ardore loqueretur: notum fac mihi, domine, finem meum. non de morte sua quaerit — enim hic finis resurrecturo —, sed de eo fine quaerit de quo apostolus dixit: quia ille finis, quando dominus Iesus tradet regnum deo et patri et euacuabit omnes principatus et potestates

  29. 38.16.3.1

    et quando mors nouissima omnium des t r uetur, ut mala deficiant et bona aeterna succedant . et ideo dictum est: fugit dolor, tristitia et -. hunc finem in hominibus operabatur et Paulus dicens: aut quis est qui laetificat me nisi qui contristatur ex me? obiurgando enim dolorem, tristitiam, gemitus excitabat,

  30. 38.16.4.1

    ut agerent paenitentiam, quo inreuocabilem ueniam et salutem, cuius non paeniteret deum, mererentur. ille igitur uerus est finis qui non unius erit finis, sed omnium. quomodo ergo \'finem meum\' dixit? sed considera quis loquatur. utique unus ex hominibus usus communitate substantiae uel qui ad formam uniuersorum describitur et ad perfectionem consummati hominis eruditur.

  31. 38.17.1.1

    Unde et addidit notum sibi fieri numerum dierum qui est, ut sciat quid desit sibi, ad perfectionem utique quid desit, non ad istius corporis uitam, de quo propheta Dauid cupiebat absolui dicens: heu me quod incolatus meus prolongatus est! habitaui cum habitantibus Cedar. denique dierum numerum cognoscere uolebat, non etiam noctium. hic.

  32. 38.17.2.1

    enim dies et noctes sunt, ibi uero dies soli, ibi lumen perpetuum atque diuturnum. et ideo addidit: qui est. \'qui , inquit, non \'qui transeat\'; caelum enim et terra praeteribunt, fides autem permanet et dies Christi, quia heri et hodie ipse est et in saecula. quem autem numerum quaerat, accipe : i n domo, inquit, patris mei mansiones multae sunt.

  33. 38.17.3.1

    dat ergo unicuique locum dominub Iesus, hoc est aptam pro uniuscuiusque meritis mansionem; unusquisque enim in suo ordine. praecessit ergo, ut pararet in se credentibus locum; unde etiam ait: si abiero et praeparauero uobis locum, iterum uenio ad uos et accersiam uos ad me ipsum, ut ubi ego sum uos sitis. et quo uado uos scitis et uiam scitis. est ergo uia per quam resurgens Christus ascendit.

  34. 38.17.4.1

    et ille quidem ascendit super omnes caelos ad dei sedem, homines autem a primo caelo ad secundum et deinceps a secundo ad tertium et ab illo per distinctiones fere ad septimum caelum atque in ipsam apsidem et summitatem caeli qui merentur ascendunt. si ergo numerus uiarum est et numerus mansionum, utique numerus dierum est per quos ad caeli altitudinem peruenitur.

  35. 38.18.1.1

    Ecce, inquit, ueteres posuisti dies meos. alius habet: palaestas posuisti dies meos. Septuaginta uiros \'ueteres\' accipimus \'dies\', hoc est: secundum ueterem hominem intellegimus exactos. sed uetus homo noster affixus ; ergo et uetus dies praeteriit, nouus uenit. alius enim dies hominis, alius dies Christi quem Abraham uidit et gauisus est, de quo et Dauid ait:

  36. 38.18.2.1

    hic est dies quem fecit dominus; exultemus et laetemur m eo. sanctus ergo in die domini exultat, in die nouo in quo deus dominus inluxit nobis et dedit nouam lucem innoxiam uitam et integram reformatis. ideo uir iustus securus nouae lucis et gratiae dei dicit: erit mihi caelum nouum et terra noua et nouum lumen. non enim lucerna et lumen solis illic lucebit aut lunae, sed dominus inluminabit super populum suum. illa ergo desideraui, illa exoptaui et ideo diem hominis non requisiui.

  37. 38.19.1.1

    Quodsi \'palaestas\' accipimus \'dies\', ex nomine intellegimus plenos certaminis et laboris, quoniam palaestae luctatoies in agone dicuntur qui luctantur ad coronam. ergo quia et nobis lucta non solum aduersus carnem et sanguinem est, sed et aduersus spiritalia nequitiae in caelestibus, dies nostri;

  38. 38.19.2.1

    hoc est uitae istius, in labore sunt et dolore. unde et m posterioribus ait: anni nostri sicut aranea meditabantur. dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni, si autem in potentatibus, octoginta anni, et plurimum eorum labor et dolor. unde et apostolus Paulus abundantius ceteris apostolis laborauit, ut legitime certando ad coronam quam cuperet perueniret.

  39. 38.20.1.1

    Sed tamen, quia et architectorum mensurae palaestae dici feruntur, quibus ad structurae numerum uel modum spatii colligendum aedificia metiuntur locumque eum, in quo aedificia sunt locanda, et quia per Esaiam locutus est deus: quis mensus est manu aquam et caelum palmo et uniuersam terram clausa manu? quis statuit montes in statera?, uideamus, ne forte hic sensus hoc sermone sit colligendus, eo quod cognitos dies omnium habeat deus, cui nihil inmensum sit, qui omnia mensura quadam suae scientiae comprehendat, nihilque ei sit inaestimabile, nihil inexaminatum atque inenumerabile, qui ait: sed et capilli capitis uestri omnes numerati sunt.

  40. 38.20.2.1

    hoc ergo dicit propheta: ecce nouisti dies meos, non te praetereunt cotidiani actus mei, peccata mea ante oculos tuos posuisti et ideo sui stantia mea tamquam nihil ante t e. quid enim est homo nisi quia memor eius es? h o mo uanitati similis factus est, homo in peccato et, si aliquid habeat probitatis atque uirtutis, recte ceteris terrenis animantibus antefertur et in conspectu animalium quibus est praepositus antecellit, in conspectu autem dei tamquam nihil est eius substantia. unde et alibi ait: quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis homo uiuens, quod Symmachus manifestius expressit dicens: et uita mea tamquam nihil ante te.

  41. 38.21.1.1

    Sunt autem qui breues putant dies. dictos, quia Symmachus ont{}ap,à<; posuit. ont{}aĮJ:q autem palmus est et quia palmo mensus dicitur deus caelum - palma autem uel palmus portio manus est metientis et aliquid comprehendentis —, ideo tamquam breues dies aestimant nuncupatos, cum cognitio dei per mensuram, ut supra diximus, possit intellegi, caelestis autem ista cognitio, ut ad mensuram facta sint omnia. non ergo breues, sed magni dies prophetae possunt intellegi quos deus mensus est palmo, quo mensus est caelum.

  42. 38.21.2.1

    : heu me quia incolatus meus prolongatus est, nisi forte quia propter peccata hominum breuiores uitae istius dies fecit, quae ante et nongentis et septingentis annis extendebatur, ut nunc intra centum annorum curricula claudatur. sic ergo intellegendum: ecce peccato obnoxios dies meos nosti; dies enim uitae huius quae peccato est obnoxia breues sunt, dies autem uitae aeternae sine fine.

  43. 38.22.1.1

    Aut certe sic — nostrum est enim argumentis quaerere ueritatem, tuum est eligere quid sequaris —: ne peccatum, inquit, cresceret, adbreuiasti dies uitae humanae qua uiuimus in his terris, et tamen, cum maturior in hoc breui cursu istius uitae finis sit peccatorum mortis celeritate, substantia mea tamquam nihil ante te, quia, etsi ad imaginem et similitudinem dei facti sumus, grauat nos tamen in hoc corpore constitutos quaedam terrena contagio, quae non grauaret, si DOS exuere magis ueterem hominem, cum induimus gratiam, quam superuestire mallemus;

  44. 38.22.2.1

    minorem enim laborem nobis expoliatus homo uetus quam superuestitus afferret. nam quod expoliamus, abicimus, quod , includimus et ideo ingemescimus et laboramus, donec mortale hoc ueteris hominis indumentum errori effectum obnoxium nouitate suae uitae spiritalis absorbeatur, ut, si supra uenenum plurima mella fundantur, aegre ac nimis sero ueneni uirus aboletur, aqua etiam multa diu cum ueneni felle luctatur, si non illud expuat, sed absorbeat. ideo laboriosa paenitentia, suauis gratia, quia peccatum expoliatur ubi gratia est, absorbetur ubi paenitentia; ibi remittitur, hic absconditur, et ideo scriptum est: beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata.

  45. 38.23.1.1

    Et requieuit paulisper, ingemescens humanae condicionis aerumnam, quia dixerat: uerumtamen uniuer s a u finit , omnis homo uiuens, et post diapsalma resumpto spiritu ait: quamquam in imagine dei ambulet homo, tamen uane conturbabitur; thesaurizat, et ignorat at cui ea. uide quomodo ante asperitatem suae sententiae temperauit, postea rationem suae uocis absoluit. , quia in imagine dei ambulat homo.

  46. 38.23.2.1

    beatus homo, qui ad similitudinem dei per fidem ambulas; beatus quia in te fidem habes, beatior si auaritiam non haberes. aliud bonum mentis aeternum, aliud uanum carnalis cupiditatis incendium; fides enim deo ; ista congerit quod sibi prosit, illa quod proficiat alienis. quid igitur tam uanum quam nescire cui laboret heredi ? quis enim scit, si aut filius aut nepos proprius superuiuat ? saepe aut in tabulis testamenti scriptus heres funesto obitu testatorem praecedit ad tumulum aut heredi-

  47. 38.23.3.1

    tatem superstes absorbet aut luxuriosus dissipat aut stultissimus non tuetur aut proscriptus amittit. si quem ergo uideris studiose diuitias congregantem, dicettu:uane conturbatur; thesaurizat, et ignorat cui congregat ea. neque enim secum potest auferre quae possidet et, cum morietur, relinquet alienis diuitias suas. succedit frequenter inimicus et ingratus et decessori successor insultat; quos ille dilexit iste persequitur, quos ille nutriuit hic uendit.

  48. 38.24.1.1

    Graecus tamen non habet: in imagine dei, sed tantummodo: in imagine. in qua ergo imagine ambulat homo ? in ea utique ambulat ad cuius similitudinem factus est, id est ad imaginem dei; imago autem Christus, qui est splendor gloriae et imago substantiae eius. Christus ergo imago sancti. ad imaginem haec imago uenit in terras, ut iam non in umbra ambularemus, sed in imagine;

  49. 38.24.2.1

    in Chriato enim ambulat qui sequitur euangelium. ideo discipulo suo dicit: uade retro post me, ut me sequaris. ideo errauit populus Iudaeorum, quia in umbra ambulauit; ideo non errat populus christianus, quia in imagine ambulat, habens solem sibi iustitiae refulgentem. bona imago non ceris picturae figurata radiantis, sed plenitudine diuinitatis expressa.

  50. 38.24.3.1

    in qua imagine et pater simul uidetur et filius, quia utriusque eorum unitas operationis effulget. etsi iam resurrexerit Christus , tamen in euangelio nobis adhuc eius imago monstratur. lego quod Lazarum suscitauerit, et patris opus et filii credo. filius uocauit, pater audiuit, Lazarus ambulauit. lego quia eum daemones fatebantur; et patrem, qui dei filium precabantur, fatebantur et in ipso uel per ipsum eiciebantur, (ut) scriptum est: quodsi in spiritu dei eicio daemonia, filii uestri in quo eiciunt?

  51. 38.25.1.1

    Primum igitur umbra est imago, erit ueritas; umbra in lege, imago uero in euangelio, ueritas in caelestibus. umbra euangelii et ecclesiae congregationis in lege, imago futurae ueritatis in euangelio, ueritas in iudicio dei; ergo quae nunc celebrantur in ecclesia, eorum umbra erat in sermonibus prophetarum, umbra in diluuio, umbra in Rubro Mari, quando baptizati sunt patres nostri in nube et in mari, umbra in petra quae aquam fluxit et populum sequebatur.

  52. 38.25.2.1

    nonne illud in umbra erat sacrosancti huius mysterii sacramentum? nonne in umbra erat aqua de petra quasi sanguis de Christo, qui fugientes se populos sequebatur, ut biberent et non sitirent, redimerentur et non perirent? sed iam discessit umbra noctis et caliginis Iudaeorum, dies appropinquauit ecclesiae. uidemus nunc per imaginem bona et tenemus imaginis bona. uidimus principem sacerdotum ad nos uenientem, uidimus et audiuimus offerentem pro nobis sanguinem suum.

  53. 38.25.3.1

    sequimur ut possumus sacerdotes; ut offeramus pro populo sacrificium etsi infirmi merito, tamen honorabiles sacrificio, quia, etsi nunc Christus non uidetur offerre, tamen ipse offertur in terris, quia Christi corpus offertur, immo ipse offerre manifestatur in nobis, cuius 25 sermo sanctificat sacrificium quod offertur. et ipse quidem nobis apud patrem aduocatus adsistit, sed nunc eum non uidemus; tunc uidebimus, cum imago transierit, ueritas uenerit. tunc lam non per speculum, sed facie ad faciem ea quae sunt perfecta uidebuntur.

  54. 38.26.1.1

    Ascende ergo, homo, in caelum et uidebis illa, quorum umbra hic erat uel imago; uidebis non ex parte, non in aenigmate, sed in consummatione, non in uelamine, sed in luce. uidebis uerum lumen, aeternum atque perpetuum sacerdotem, cuius hic imagines uidebas Petrum Paulum Iohannem Iacobum Matthaeum Thomam. uidebis perfectum hominem iam non in imagine, sed in ueritate; qualis enim caelestis, tales et caelestes, utique et ipsi iam in gloria uel decore, iam in resurrectionis gratia, non in corpore mortis et corruptionis deformitate.

  55. 38.27.1.1

    Uide ne eo deferas imaginem terrestris, ubi lux caelestium est. hic si quis tyranni imagines habeat, qui iam uictus interiit, iure damnatur. quomodo tu hostis et aduersarii imaginem in ciuitatem ueri imperatoris inducis, nisi ut ipse te damnet ? et si uolueris imaginem terrestris inferre, contradicet tibi princeps istius mundi; dicet: \'mea est imago haec et quae offers mea sunt\'. quid facies deprehensus , cum tibi dixerit: \'mea est auaritia, mea est ambitio, meae diuitiae, quarum imaginem in te recognosco\' ?

  56. 38.27.2.1

    ipse est enim aduersarius et defensor. quodsi fueris , dices Labae qui se transfigurat in angelum lucis: recognosce si quid tuorum in me inueni . tunc ille requiret et non inueniens confutatus abscedet, quia abscondisti atque obliterasti omnia simulacra uitiorum . beatus qui potest dicere: ueniet huius mundi princeps et in me suum inueniet n 1. 25 quae sua sunt enim quaerit ille, non ista quae Christi. si ergo Christum sequeris, noli quas non habeas affectare diuitias, augere quas habeas, sed diuitem te sibi sentiat pauper.

  57. 38.27.3.1

    rndiic in domum tuam inopem, frange panem esurienti et nudum operi, ut tibi thesaurus condatur in caelo qui tecum transeat. pauper Christus est factus, cum diues esset, ut nos sua inopia diuites faceret. noli ergo propter diuitias uane conturbari, excitari de somno, cogitare quemadmodum pecuniam tuam serues ?, opes tuas augeas, ae nocte procedere, excubare ad iudicis domum, ut aliena diripias, litem moueas pauperi, uerearis exactorem tributi. uana est ista conturbatio.

  58. 38.28.1.1

    Et ideo iustus dixit: et nunc quae est expectatio mea? nonne dominus? et substantia mea ante te est. spes et patientia nostra Christus est, ipse factus est redemptio nostra, ipse est nostra expectatio, ut dicamus singuli: expectans expectaui dominum et respexit me. respice ergo nos in iudicio tuo, respiciat super nos misericordia tua, ut qui de merito diffidimus nostro per tuam misericordiam liberemur cuius potestate est animae nostrae uitaeque substantia. et ideo non timeamus corporis mortem, sed eum qui potest animam nostram uel seruare uel perdere, cuius substantia uirtus est, quam deus ad similitudinem sui pectoribus infudit humanis.

  59. 38.29.1.1

    Quisquis igitur habet istam substantiam animae suae, dicit: ab omnibus iniquitatibus meis eripe me. non unius criminis lapsum fatetur qui ab omnibus se iniquitatibus solui precatur. scit enim quod, nisi dominus ignoscat, nemo saluus esse possit quicumque natus est sub peccato, quem ipsa noxiae condicionis hereditas adstrinxit ad culpam.

  60. 38.30.1.1

    , inquit, insipienti dedisti me. quis est insipiens nisi qui peccatum facit et eligit mala pro bonis ? ergo, qui auctor est peccatorum, ipse insipiens magis quam eius minister.

  61. 38.30.2.1

    cum peccamus igitur, in obprobrium tradimur aduersario, ut ille nos quasi inimicus in die iudicii accuset et prodat. suscipiamus ergo obprobrium crucis Christi, quod suscepit Moyses et Aegypti thesauris regalibus praetulit et ideo non est insipienti in - obprobrium traditus. alii habent codices: obprobrium insipienti ne tradas me. sed magis Dauid eam consuetudinem habet, ut sua magis obprobria et peccata fateatur nec de peccatis suis erubescat -et obprobriis, qui scit in confessione esse ueniam et in peccati sui condemnatione iustitiam.

  62. 38.31.1.1

    Denique ex his quae secuntur manifestatur hic sensus, quia subiecit: ommutui et non aperui os meum, quoniam tu fecisti me, hoc est: \'dedisti me tu obprobrium insipienti; ideo ommutui et non aperui os meum, ne peccata maiora contraherem. agnoui uoluntatem tuam, ut ad tempus erubescerem et postea saluus fierem ueniam postulando\'. prodest ergo interdum et obprobrium, siquidem etiam ipse prodest carnis interitus, ut testificatur apostolus dicens: tradidi eum in interitum

  63. 38.31.2.1

    carnis, ut spiritus saluus sit in die domini nostri Iesu Christi. obprobrium quoque prodesse Dauid ipse testatus est dicens ad Abessam: sine mal e die at mihi Iemineus, quoniam dixit illi dominus, ut uideat humilitatem meam et retribuat mihi dominus bona pro maledicto hoc. et re uera uidit obprobrium eius dominus, quod flens ibat et excalciatus operto capite, et amouit eius obprobrium. liquet igitur quia, cum datus in obprobrium fugerit et humiliatus sit et nudis pedibus domino satisfecerit et lapides iacientem non repercusserit et in maledicentem non permiserit uindicari et post haec regno suo integro resumptus sit, quia et obprobrium a domino sit et prosit magis sustinere obprobrium quam repellere. denique uictoria post secuta est.

  64. 38.31.3.1

    ergo prodest. sed quid est quod add?dit: quoniam tu fecisti me? nonne ideo ommutuisse se dicit et non aperuisse os suum, quia agnouit domini uoluntatem, et propterea patienter se pertulisse, ut satisfieret domino per obprobrium pro peccato?

  65. 38.32.1.1

    Unde et adiunxit: amou e a me plagas meas. quomodo hoc sibi congruit? in superiore psalmo flagellis se optulit, hic flagella a se postulat amoueri, nisi quia soluit iam de manu domini duplicia peccata sua erubescendo, obprobria sustinendo. conpunctiones cordis sui sunt et cogitationum, sunt et increpationum flagella. uideamus tamen ne ideo dixerit ante deum esse substantiam animae suae, quia non inpugnaret aduersarius eam, nisi potestatem accepisset a domino; quod enim fecit dominus, et tuetur.

  66. 38.32.2.1

    denique angelus in circuitu est hominis, qui praetendat, ne quis noceat ei. non discedit angelus nisi iussus a domino, ut suus athleta decertet. ergo quasi substantia domini praesumit ueniam sibi iniquitatum suarum a conditore suo posse concedi et ideo rogat, quia nouit auctorem suum misericordem.

  67. 38.32.3.1

    deinde, quia datus sit in obprobrium, non resistit,. sed patitur aduersum se assistere peccatorem et silet substantiae suae conscientia, quae bona est, et potest corporis ferocitatem refrenare, ut uirtus succedat, culpa ponatur. postremo, quia factus a domino est, citius sibi posse donari. peccatum confidenter aestimat, qui fortitudinem manus domini potuerit sustinere.

  68. 38.33.1.1

    Et hoc utique bonae substantiae est, etsi fortitudine manus domini defecisse se dicit. fortis manus sicut male percutit, sic cito sanat; quae fortis ad uulnus, fortis et ad remedium est. unde : percutiam et sanabo, ut non meminerit uulneris qui sanatus euasit. denique haec manus domini sancto Iob omnia

  69. 38.33.2.1

    abstulit et omnia repraesentauit, immo omnia cumulo auxit, ut amissa geminaret. nec te moueat quod defecisse se dixit. est qui deficit et fortior surgit; enim dominus omnes qui ruunt et corrigit omnes elisos; cum uirtute enim surgit quicumque corrigitur. defecit Paulus a fortitudine manus huius; cecidit persecutor et surrexit euangelii praedicator. hoc est quod ait: a f manus tuae ego defeci.

  70. 38.34.1.1

    Et addidit: in incr ep ationibus super at em erudisti hominem et f sicut araneam animam eius. Graecus VTIEQ dixit, hoc est \'pro iniquitate\' et integium uersum posuit, quod est: \'in increpationibus pro iniquitate erudisti hominem\'. ideo Sapiens dixit: quis mihi dabit cogitationum mearum flagella et labiorum meorum signaculum?, ut cor suum ipse suis cogitationibus flagellaret et signaret labia sua, quo et uetera peccata

  71. 38.34.2.1

    minueret nec alia loquendo renouaret, quo propriis increpationibus eruditus exercitia uirtutis indueret. tabescit autem anima; quando peccatum minuitur, uel cum anima tabescit, culpa deponitur; incrassatur, cum peccata cumulantur. unde ait dominus de peccatoribus: non permanebit in his spiritus meus aeternum, quoniam carnes sunt, et alibi scriptura dicit: incrassatum est cor populi huius. ideo et Hieremias primum baculum uidit nucinum, deinde ollam feruentem, ut tabesceret anima prophetae incipientis, quo culpa decederet, ut accederet gratia.

  72. 38.34.3.1

    sed cur prius baculum, postea ollam? quoniam qui baculo non corrigitur in ollam mittitur, ut ardeat et tabescat. et ideo et ad prophetam Hiezechiel dicitur: accipe tibi sartagin e*m et accipies iniquitates domus Israel et consummabis; et tabescent, inquit, in suis iniquitatibus, et alibi in eodem libro dicit dominus: sed ego num faciam titionem et multiplicabo ligna et succendam ignem, ut liquefiat caro et imminuatur ius.

  73. 38.34.4.1

    quibus testimoniis significatur, quod animae perfidorum admoto igne tabescant, ut deponant crassitudinis quendam carnalis humorem. mittuntur ergo in sartaginem et animae peccatorum, ut defluat quaedam peccati caro, quae obduxerat animae ac mentis uigorem et uelut iure quodam ita quibusdam infuderat animam inlecebris cupiditatum. expectant igitur nos quaedam sartagines. ideo hic conteramus cor nostrum, ut subtile fiat et deponat omnem duritiam et pinguedinem quandam carnalis aruinae.

  74. 38.34.5.1

    quod patientur qui luxuriati sunt in hac uita et ludibria dedecorum quam opera ulla uirtutum exercenda sibi more Iudaico crediderunt. incrassatus est enim Iacob et pinguis factus est et surrexit ludere, quem a fidei ueritate lusus ille in perfidiae traduxit errorem. merito ergo Paulus castigabat corpus. suum, ne nutriret carnes peccati; luxuriando enim facimus membra peccati, sobrietate autem membra iustitiae. non natura ergo, sed culpa delinquit.

  75. 38.35.1.1

    Nec iterum uana et inania sequamur, ne telam araneae texere iudicemur, eo quod peccata nullam perpetuitatis possunt habere substantiam. unde cum uideris aliquos studere facultatibus ampliandis, cumulandis potestatibus, affectando decori, dices illud Esaiae: telam araneae texunt isti in omnibus diei unius, quae diuturna esse non potest, sed cito diuiditur atque opus eius omne dissoluitur; non enim supra solidum aliquod firmamentum locatur, sed in uacuo suspenditur. nihil laxum, nihil molle Christi militem decet; ecce enim qui mollibus uestiuntur in domibus regum sunt.

  76. 38.35.2.1

    arguti sibi et industrii omnes auari uidentur. quid argutius, quid sollicitius aranea, quae operi suo diebus ac noctibus semper intendit nec ullo sumptu ullaque inpensa conficit uestimentum? sed uanum est omne quod fecerit. sic homo omnis est qui opus suum supra Christi non constituit fundamentum; uane noctibus et diebus et ipse turbatur, cum eum plerumque aianeae modo etiam in ipso suae improbitatis molimine operis sui ruina conuoluat.

  77. 38.36.1.1

    Et ideo sapiens, qui cognoscit huius saeculi uanitatem, non diuturnam uitae huius precatur usuram, sed ad illa aeterna festinat et labore huius corporis et dolore gestit absolui, sicut propheta desiderasse cognoscitur dicens: e , domine, or m eam et depr meam, auribus percipe lacrimas meas. ne sileas a me, quoniam ego aduena sum apud te in terra et per sicut omnes patres mei.

  78. 38.36.2.1

    aliud est incola, aliud aduena, aliud accola: incola qui de loco est et genitalem locum incolit, aduena qui aliunde uenit, accola qui ad tempus colit et mutatur annorum uicibus. hoc est ergo quod dicit Dauid: \'apud te alienus sum, dum in terra sum; non sum nunc paradisi tui incola\\ unde exposuit hoc ipse subiciens: et peregrinus sicut omnes patres mei. quod aperuit et apostolus - Paulus, quoniam, cum sumus in corpore, peregrinamur a domino, quia, etsi fides in nobis est, per fidem tamen ambulamus, non per speciem, id est non ad faciem quasi praesentes; ambulamus enim in aenigmate adhuc, non m .

  79. 38.36.3.1

    denique addidit: audemus ergo et confidimus magis peregrinari de corpore et adesse ad dominum. \'audemus\' praesumptionis in deo fidei, non temeritatis est uerbum, et \'confidimus\' id est: uolentes adquiescimus et optantes, non plenioris scientiae auctoritatem uelut principaliter nostro iudicio dependentes uolumus uerum esse quod cupimus, ut appropinquemus ad dominum, a quo nos uidetur futurorum et praesentium distantia separare. audemus ergo adesse, et ideo, inquit, conitimur. cognoscis uerbum uolentis adhuc peruenire, non eius qui peruenerit; affectus igitur in hoc sermone, non effectus ostenditur.

  80. 38.36.4.1

    denique ipsum affectum sui sermonis interroga, immo audi dicentem uel potius audi dubitantem, cum dicit: ideo conitimur siue absentes siue praesentes placere illi, absentes adhuc per fidem, praesentes per speciem. unde et hoc potest intellegi, quod et hic positi et illic placere e nostro iudici, redemptori quoque nostrarum desideramus animarum. necesse est enim nos ei assistere per speciem, ut unusquisque. operum suorum merita dignae adipiscatur sortis examine, uel iustus in requie

  81. 38.36.5.1

    uel impius in aerumna. fundit igitur lacrimas, quoniam, cum aduena in terram uenerit, demoretur et separetur a patria longo detentus exilio. considera nunc mihi illum Adam de paradiso eiectumin castellum relegatum spectantem, unde deiectus sit, flentem ubertim, quia reminiscitur quid amiserit quoue deciderit. et ideo gratias agamus deo, qui nos perpetuo exilio liberauit, aperiens ianuam qua reuertamur ad patriam. unde apostolus praesumpsit dicere: ergo iam non estis aduenae atque peregrini, sed estis ciues sanctorum et domestici dei.

  82. 38.37.1.1

    Hoc uolens recipere Dauid, antequam Christus ueniret in terras, dixit: remitte mihi ut , mea m, et amplius non er , hoc est: hic mihi remitte ubi peccaui. nisi hic remiseris mihi, ibi remissionis requiem inuenire non potero; quod enim ligatum in terra manserit, ligatum manebit in caelo, quod solutum in terra fuerit, solutum erit in caelo. propheta enim et praedicator ecclesiae congregandae euangelico spiritu indulgentias domini praeuidebat et praecipienda apostolis

  83. 38.37.2.1

    ei dominus reuelabat, immo haec erat uetus sententia, ut qui se ligasset in terris uinctus migraret a corpore. ideo dominus, quod erat ante iudicii sui, dedit apostolis peccata remittendi aequitatem, soluenda ne di-u ligata manerent. denique audi dicentem: tibi dabo claues regni caelorum, et quodcumque ligaueris super terram erit ligatum et in caelo, et quodcumque solueris super terram 25 eiit solutum et in caelo. tibi, inquit, dabo claues regni caelorum, ut et soluas et liges. hoc Nouatianus non audiuit, ecclesia dei audiuit; ideo ille in lapsu, nos in remissione, ille in inpaenitentia, nos in gratia. quod Petro dicitur, apostolis dicitur.

  84. 38.37.3.1

    non potestatem usurpamus, sed seruimus imperio, ne postea, cum uenerit dominus et ligatos inuenerit quos oportuit solui, commoueatur aduersus dispensatorem, qui ligatos seruauerit seruos quos dominus iusserat solui dicens, quoniam qui cognouit uoluntatem domini sui et non fecit secundum uoluntatem eius, uapulabit multum; qui autem non cognouit et fecit digna plagis, uapulabit minus.

  85. 38.38.1.1

    Merito ergo Dauid remitti sibi postulat, quod sciebat non esse his qui secundum Aaron erant sacerdotibus adtributum, sed euangelio seruabatur. cui ergo non remittitur in exilio est, in peregrinationis iniuria perseuerat. hic ergo petenda est uenia — hic enim dictum est: beati qui fletis, quia ridebitis —, hic locus est ueniae postulandae. deploremus igitur in terris, ut meieamur indulgentiam.

  86. 38.38.2.1

    nisi remissum peccatum hic fuerit, non habebimus requiem, si requies non fuerit , non erit uita aeterna , si uita aeterna non fuerit, non erimus. ideo petit remitti sibi, antequam eat, ut sit. si enim remissum non fuerit, non ero, inquit, cum his qui sunt, cum his qui in paradisum merentur ascendere. qui autem non est, consumetur cum descendentibus in lacum, qui in catenis et carcere fuerit derelictus.

  87. 38.39.1.1

    Non ergo definitiue dicit \'non ero\', quia alibi dicit: psallam tibi in cithara, deus, sanctus Israel. gaudebunt labia mea cum cantauero tibi, et anima mea quam redemisti; de redemptione ergo praesumit. et alibi audi dicentem: placebo domino in regione uiuorum; erit ergo, qui placere praesumit. potest et sic intellegi, quia dixit: aduena ego sum apud te in terra et peregrinus sicut omnes patres mei et ideo remitte mihi, ut peregrinus esse desinam;

  88. 38.39.2.1

    remitte mihi exilium quo relegatus sum. si remiseris, antequam discedam hinc, non ero amplius exui atque peregrinus; cum enim tu , non ero peregrinus, sed ciuis ero sanctorum tuorum, ero cum patribus meis qui et ipsi fuerunt ante peregrini, nunc uero iam ciues sunt. ero domesticus dei, ut poenam non timeam, gratiam merear per dominum nostrum Iesum, cum quo tibi est laus, honor, gloria, perpetuitas cum spiritu sancto a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.

  89. 39.1.1.1

    In superioribus psalmis paenitentiam praedicauit, deinde de patientia sua et perturbatione hominis est locutus. in tricesimo autem et nono psalmo nouum adnuntiat testamentum; qui enim malorum paenitentiam agit expectat, sed non est perfecti expectare, sed expectasse; nemo enim, nisi qui perseuerauerit usque in finem, saluus erit.

  90. 39.2.1.1

    Ideo addidit: expectans e.xpectaui dominum. ubi ergo recte hoc dicitur nisi in euangelio ? in quo iam nobis qui expectabatur aduenit, in quo iam nobis non legis caligat umbra, sed ueritas fulget, quia Christus inluxit, qui exaudiuit deprecationem suorum et eduxit nos de lacu miseriae et de luto faecis, ubi iam demersi tenebamur nostrorum uoragine peccatorum et totus homo noster inhaerebat nec poterat sese animus noster eruere, obrutus multiplicis labe flagitii.

  91. 39.2.2.1

    gratias igitur domino Iesu unigenito dei filio redemptori nostro, qui nobis peccata omnia remissurus descendit e caelo, ut nos de lacu ac limo istius mundi et caenulenta quadam palude terrarum, de corpore quoque mortis huius eriperet atque in carne sua statueret animi nostri interiora uestigia, ut confirmati in dei uerbo et per crucem dominici corporis absoluti ambulemus iam non in obprobrio dedecoris, sed in remissione peccati.

  92. 39.2.3.1

    confirmatus igitur et radicatus in Christo supra petram sibi memorat pedum suorum statuta uestigia. unde dicit apostolus: , petra autem erat Christus. petra eo, quod sitientes sequatur, confirmet labentes, ne sitientibus aqua desit, labentibus firmamentum.

  93. 39.3.1.1

    Expectanti ergo mihi, domine Iesu, aliquando uenisti, direxisti gressus meos in euangelio, inmisisti in os meum canticum nouum quod est r.ouum testamentum. gaudentes iam canimus hymnum deo nostro, quia nouarum uirtutum praecepta cognouimus, ut nostra omnia relinquamus Christum sequentes et nostros diligamus inimicos. nouos etiam hausimus mores, ut pro persequentibus nos precem domino deferamus; maledicentes ecce benedicimus, nescimus opera nostra iactare aut celare peccata, angelorum etiam more nuptias ref-utamus.

  94. 39.4.1.1

    Quid multa? de illo aerumnoso peccatore beatus homo factus est iam non respiciens in istius mundi uarias uanitates; u enim uanitatum et omnia uanitas totus hic mundus est, sicut dixit sapiens Salomon. quid enim nisi uanum est ea sequi, quae perseuerare non possunt et omnia tamquam umbra praetereunt? insaniae autem falsae aut certamina ista bellorum, in quibus pro temporali possessione sanguis tantus est fusus, aut contentionum theatralium dissensiones aut circensium plena furoris studia declarantur aut haereticorum doctrina feralis aut pseudoprophetarum in modum oraculorum caelestium simulati gestus, uerba composita. sic enim dixit propheta: beatus uir cuius est nomen domini spes eius, et non respexit in uanitates et insanias falsas.

  95. 39.5.1.1

    Sunt ergo et uerae insaniae et forsitan prophetarum, qui in excessu mentis positi prophetabant repleti dei spiritu, ut quibusdam insanire uiderentur, cum propriae salutis immemores nudi plerumque et excalciati, sicut Esaias sanctus, per populos currerent, uociferantes non quae ipsi uellent, sed quae a domino iuberentur. ex his igitur intellegitur affluxisse remedium salutis, quoniam qui expectabatur adest.

  96. 39.6.1.1

    Expectauit eum Adam de paradiso eiectus, ut longo liberaretur exilio. expectauit eum in Noe iusto, qui ad semen futurorum est reseruatus, ut ex eo iustitiae semina in hominibus pullularent. ipsum putabat publicae salutis auctorem, qui diluuio superstes esse

  97. 39.6.2.1

    meruisset, ipsum sapientiae principem, qui excoluisset uitem et eius fructu ebriatus foret — quid est enim uitis nisi sapientia ? sicut aperuit nobis Dauid caelestis interpres oraculi dicens: uxor tua sicut uilis abundans in lateribus domus tuae-, eo quod in ipso esset sapientiae plenitudo quae expectabatur in Christo, qui nouo repletus sapientiae sacramento, quod oculus non uidit nec auris audiuit, inusitatum nobis deferre mysterium properauit, ut nudus iaceret et exuberantis sapientiae pocula inaudita proflueret, ut obliti superiorum in nouos mores et nouam sobrietatem uitae resurgeremus aeternae, quo per stultitiam praedicationis deus agnosceretur, quem per sapientiam non cognouit hic mundus.

  98. 39.6.3.1

    denique in figura illa dormientis et nudati patris qui stultitiam risit maledictus est, qui uenerati sunt benedictionis gratiam sunt adept:. ideoque qui mortem unigeniti filii dei, patris et creatoris omnium, ad offendiculum aut\' obprobrium nostrae obiciendam esse crediderint, peccatorum suorum nexibus ad perpetuam maledictionis aerumnam tenentur adstricti; qui uero eam pro totius humani generis absolutione suscipiunt, uirtutis aeternae praesidio fulciuntur. crux enim Christi Iudaeis offendiculum, Graecis stultitia, ut apostolus dixit, nobis autem, qui credimus in dominum nostium, uiitus dei atque sapientia est.

  99. 39.7.1.1

    Expectatus est in Moyse, cum scidisset et pertransisset undas maris et inpossibile uiribus humanis pedestris uiae aperiret in fluctibus iter, sequeretur petra, uomeret aquas , ut sitientium patrum in medio deserti uiscera interna satiaret.

  100. 39.8.1.1

    Expectatus est et in Aaron principe sacerdotum, qui inter uiuos ac mortuos medius stetit et serpentem statuit luem mortis, ne a cadaueribus defunctorum ad uiuentium transisset interitum. quid enim tam proprium Christi quam aduocatum apud deum patrem adstaie populorum, mortem suam offerre pro cunctis, repellere necem, uitam reformare perituris?

← Previous · Next → — showing 701800 of 1,479

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa048.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.