Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Explanatio Psalmorum XII

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,479 sections

  1. 36.80.2.1

    superexaltatus tibi uidetur et eleuatus, si litteram cogites. transi ad intellegentiam spiritalem , quia lex spiritalis ; uides illum nihil esse, tum dicis: uidi impium superexaltatum et transiui, et ecce non erat; et quae siui eum, et non est inuentus locus eius. quaesiui eum ubi esse debuerat, ubi uita est; non illum inueni, non

  2. 36.80.3.1

    erat ibi ubi uita erat, quia mortuus erat, et ideo nec locus eius inuentus est. qui enim mortui locus, qui non erat nec fuit umquam ? non enim fuit qui in littera erat; littera enim occidit, spiritus autem uiuificat. quaesiui ergo eum ut inuenirem; ille se non praebuit ut inueniretur, hoc est: ego eum uolui conuertere, ille se mihi praebere noluit ut conuerteretur. feci quae erant quaerentis, ille refugit ea quae esse debuerant reuertentis.

  3. 36.80.4.1

    denique anima quae conuerti uult uerbum requirit et cum inuenerit dicit: tenui eum et non dimittam eum, hoc est dei filium, dei uerbum. iniustum autem, qui sanari noluit, quaesiui eum et non inueni, et ideo non illum imiteris.

  4. 36.81.1.1

    Custodi di centiam et uide aequitatem . qui custodit innocentiam, aequitatem uidet, quoniam qui mundus est deum uidet, cuius uirga recta est et recta iustitia, ut auersetur eos qui declinauerint ad studia prauitatis. bona innocentia quae deum uidet. denique alii posuerunt: custodi perfectionem; perfectus est enim qui malitiam nescit nec dolum nouit.

  5. 36.81.2.1

    ideo, inquit, custodi perfectionem, quia sunt r eliquiae homini p a c o. reliquiae dicuntur hominis de corpore mortui, de eius exuuiis. ideo reliquiae, quia post mortem hominis uidentur superesse; supersunt enim quae seruantur ad resurrectionem. oportet enim hoc corruptibile induere incorruptionem et hoc mortale induere inmortalitatem.

  6. 36.81.3.1

    ergo magis reliquiae sunt homini spes resurrectionis et fides conuersionis et gratia dilectionis, quoniam impii non resurgunt in iudicium, uita autem iustorum nota est deo et iudicio domini comprobatur. huic loco pulchre illud conuenit: reliquiae secundum electionem gratiae saluae factae sunt.

  7. 36.82.1.1

    I autem disp er ibunt simul, r impiorum interibunt. iustorum reliquiae uirtutes sunt, impiorum reliquiae improbitas atque perfidia ac peccatum. ea delebuntur, ut non sint.

  8. 36.83.1.1

    Salus autem iustorum a domino , non saeculo, non ab elemento; caelum et terra u n t. non committo salutem meam caelo, quia et ipsum praeterit, quia de pluribus caelis dictum est: , tu autem permanes. deo soli committo qui permanet, qui potest donare peccata, ut protector meus sit in tempore tribulationis et adiuuet me et liberet me et eripiat me a peccatoribus iudicii sui tempore et saluum me faciat, quoniam speraui in eum. in ipsum solum speraui; non uult enim nos et sibi et alii seruire. qui ipsi soli seruit, liberatur, quoniam ipsi est laus, gloria, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.

  9. 37.1.1.1

    De paenitentia duos iam dudum scripsi libellos et iterum scribendum arbitror. primum, quia utile est uel cotidie ueniam delictorum precari, deinde, quoniam in illis duobus libellis adhortatio paenitentiae uel profectus est, si geratur, nunc autem, quemadmodum agi paenitentia debeat, exprimendum est; nihil enim prodest agere, nisi ita agatur ut oportet. in quo sanctus Dauid sequendum nobis proposuit magisterium, qui ideo mihi uidetur gustasse peccatum doceret quemadmodum peccatum posset aboleri. unde enim medicina nisi de uulnere sumpsit exordium? dum prima aetas generis humani docet alios quod sibi profuit et, quem-

  10. 37.1.2.1

    admodum uulnus suum sanauerit, aliis ostendit, usus artem fecit et aegritudo magisterium . ipsa est enim prima et ualida secta medicinae, quam experientia, non coniectura formauit. ideoque ab experientia empirici primo medici sunt uocati et ex ea secta ceterae deriuatae sunt atque ab ea sucum quendam suae sumpsere uirtutis. quid autem est ad cohortationem paenitentiae ualidius quam quod sanctus propheta Dauid peccatorum nostrorum nos docuit paenitere? quis enim dedignetur humiliare se deo, cum rex se humiliauerit, aut quis dubitet affligere animam suam, cum propheta tantus afflixerit, soluens pretium lacrimarum pro redemptione peccati ?

  11. 37.1.3.1

    et quamuis toto scriptorum suorum corpore gerendae paenitentiae praecepta diffuderit — quis enim eius psalmus non medicamentum est conscientiae peccatricis, cum alibi, quemadmodum impulsus sit, alibi, quemadmodum conturbatus ostenderit, ut non solum quemadmodum sananda, sed etiam quemad-i modum cauenda uulnera demonstraret et suo nos doceret exemplo ? quis autem stare se credat, ubi lapsus est etiam fortior ? —, tamen in tricesimo septimo psalmo maiorem uim doloris interni et lamentabilis deplorationis expressit.

  12. 37.2.1.1

    Denique in exordio ipse nos titulus ammonet huiusmodi praecepta formari; sic enim legimus: in em, in- inquit , de die sabbati psalmus Dauid. plena enim est definitio paenitentiae commemoratio delictorum, ut unusquisque peccata sua uelut quodam cotidiani sermonis castiget flagello et commissa sibi flagitia condemnet. sic enim docemur dicente deo: dic iniquitates tuas, ut iustificeris, et apostolus ait: ore confessio fit ad salutem.

  13. 37.2.2.1

    sed forte moueat, quia non dixit \'peccatorum commemorationem\', sed \'de die sabbati\' aut, sicut alius habet, \'sabbatorum\'. quid est ergo sabbatum nisi requies futurorum, leuamen praesentium, quo lex iubet hominum opera feriari, onera deponi? quae sunt grauiora onera nisi nostra peccata?

  14. 37.2.3.1

    haec deponantur in sabbatorum diebus, hoc est in hoc uitae istius tempore. septem enim diebus ebdomada omnis concluditur, sex diebus mundus iste formatus est, septimo die requieuit dominus ab opere suo, qui in nostra mansuetudine requiescit, sicut ipse dixit: super quem requiescam nisi supra humilem atque mansuetum? absolue te ergo omni sabbato, ableua pondus erroris, ut securus ad illius futuri sabbati requiem peruenire merearis; nam si hinc peccata grauia portaueris, illic requiem non habebis. exonera igitur tuam mentem, reice -

  15. 37.2.4.1

    nia quibus conscientia grauatur et premitur, ne fiat fuga tua hieme uel sabbato. uita haec in labore est, illa in requie. leuiorem te saeculi huius repperiat consummatio, ne oneratus peccatis fugere non possis. ante fuge, ut praeuenias. fugit saeculum qui saeculi inlecebris non tenetur, qui se omni cura eius absoluit. fuge etiam futuram iram, hoc est iudicii diem. fugit eam qui egerit paenitentiam; sic enim definiuit Baptista Iohannes dicens: generatio uiperarum, quis uobis demonstrauit fugere ab ira futura? facite ergo fructusdignospaenitentiae.

  16. 37.3.1.1

    Audistis hodie legi, quia Iohannes baptizabat in Aenon iuxta Salim. Aenon dicitur \'oculus suppliciorum\', Salim \'ipse ascendens\'; hoc habet interpretatio. qui ergo baptizari eligit, sup-

  17. 37.3.2.1

    plicia praeuidet et ideo confugit ad baptismatis sacramentum, ut peccatum omne deponat, ne obnoxius incipiat esse suppliciis. et forte supplicia praeuidet qui baptizatur baptismo paenitentiae; at uero ille gratiam spectat qui baptizatur in Christo. baptismum ergo Iohannis oculus suppliciorum est, baptismus Christi oculus gratiarum. tamen, etsi in Aenon baptizabat Iohannes, iuxta ascendentem baptizabat; hoc enim et ista habet interpretatio, ut Salim dicatur \'ipse ascendens\'. proximus.

  18. 37.3.3.1

    ergo erat Christo qui eius nuntiabat aduentum. etenim filius hominis, qui descendit de caelo, ipse est et qui ascendit in caelum, ut impleret omnia. sed quia qualis caelestis, tales et caelestes, et ille ascendit in caelum qui terrena deponens consepelitur in Christo, ut cum Christo resurgat a morte peccati ad nouitatem uitae hereditatisque consortium, ut fiat, sicut scriptum est, dei heres, Christi coheres.

  19. 37.4.1.1

    Uera ergo medicina est gerere paenitentiam, quae tunc legitime praedicata est quando medicus uenit e caelo, qui non exasperaret uulnera, sed sanaret. bonus medicus, qui docuit quemadmodum in hac terra corporis nostri remedia quaereremus, cum flos nobis herbae salutaris oriretur, qui de peccato damnauit peccatum i n carne.

  20. 37.4.2.1

    antidotum ergo facta est caro, quae erat uenenum ante peccati, quia erat inlecebra peccatorum. audi, quemadmodum antidoton caro: dei uerbum factum est caro, misit manum in cauernam aspidum, uenenum euacuauit, peccatum abstulit, idest: de peccato damnauit peccatum in carne.

  21. 37.5.1.1

    Et ut hoc possit plenius considerari, ipsum apostoli capitulum recenseamus. namque ita scriptum est: deus filium suum mittens in similitudine carnis peccati et de peccato damnauit peccatum in carne, ut iustificatio legis impleretur in nobis, ut non secundum carnem ambulemus, sed secundum spiritum. uenit ergo filius dei in similitudine carnis peccati; non utique in similitudine carnis uenit qui ueram carnem suscepit, sed in similitudine carnis peccati, id est carnis peccatricis;

  22. 37.5.2.1

    facta enim erat fraude et ueneno infusa serpentis caro nostra caro peccati. postquam est obnoxia facta peccato, facta erat caro mortis, quia erat morti debita. huius carnis iam reae, iam praeiudicatae similitudinem Christus in sua carne suscepit, quia, etsi naturalem substantiam huius susceperat carnis, non tamen contagia ulla susceperat nec in iniquitatibus conceptus et natus est in delictis,

  23. 37.5.3.1

    qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed de spiritu sancto natus ac uirgine est. quid ergo est: de peccato peccatum damnauit in carne? utrum de similitudine carnis peccati an quia peccata nostra Christus non usu, sed qualitate suscepit, non crimine, sed suae misericordiae sacramento, et peccatum pro nobis factus est qui peccatum ipse non fecit; an uero quia etiam de ista carne peccati, hoc est nostra hac obnoxia et praeiudicata damnauit peccatum in carne, docendo

  24. 37.5.4.1

    quemadmodum in carne positi non secundum carnem ambulemus, sed secundum spiritum ? peccatum est quippe secundum carnem ambulare,*quia luxui et uoluptatibus et lasciuiis et carnis cupiditatibus uiuit, qui secundum carnis sapientiam conuersatur; sapientia enim carnis inimica est deo, unde qui in carne sunt deo placere non possunt. ideoque peccatum damnat de peccato, qui se a carnis uitiis ableuando secundum spiritum uiuit totus deo deditus et caelestibus intentus oraculis, propter quod Christus aduenit, ut non suam, id est carnis, sed dei faceret uoluntatem. si quis ergo illum sequatur, ut faciat quae placent deo et carnis suae comprimat appetentiam, imitator est Christi.

  25. 37.6.1.1

    Quid senserimus, expressimus; qui legis, elige quid sequaris. nullus error, ubi simplex pietatis affectus atque omnis fidelis est sensus. damnauit peccatum Christus suscipiendo similitudinem carnis peccati, ut delicta nostrae carnis aboleret. damnauit peccatum, ut peccata nostra in sua carne crucifigeret, factus pro nobis ipse peccatum, ut nos in ipso essemus iustitia dei qui eramus captiuitas mortis et praeda serpentis.

  26. 37.6.2.1

    ergo pietatis est susceptio peccatorum ista, non criminis. per hoc peccatum nos deus aeternus absoluit, qui filio suo proprio non pepercit et peccatum eum fecit esse pro nobis. deinde damnauit peccatum Christus in carne de ipsa carne peccati, quae iudicabili quodam uigore et auctoritate censoria odit uitia quae amare consueuerat et horret inpudicitiam quam uoluptatem putabat.

  27. 37.6.3.1

    segregat se a lasciuiis, abdicat a cupiditatibus, renuntiat criminibus atque flagitiis, propulsat auaritiam, quae uirilitatem quandam carnis effeminat. en tibi illum Christi imitatorem et ipsum de peccato peccatum in carne damnantem: sic curro, inquit, non ut in incertum, sic luctor non ut aera caedens, sed castigo corpus meum et seruituti redigo, ne, cum aliis praedicauerim, ipse reprobus efficiar.

  28. 37.7.1.1

    Non superfluo, ut arbitror, euagati sumus, quia et hoc ad medicinam hominis pertinebat. cui medicinae prospiciens deus, sicut terram istam salubres herbarum atque arborum sucos ferre praecepit, quibus carnis uulnera curarentur, ita etiam praeceptis salutaribus repleuit diuinarum seriem scripturarum, quibus infirmitas animae sanaretur.

  29. 37.7.2.1

    itaque quam graue est, ut muta animalia medicari sibi nouerint et uulneribus suis herbas salubres requirant, deligere non refutent, et hominum industria non requirat, quibus etiam medicus est missus, qui medicinae salutaris in ueteribus scripturis semina demonstraret et noua ipse deferret ! quam multa itaque salubria sunt, quae noxia perfunctorie iudicantur, de ipsa terra sumamus exempla.

  30. 37.8.1.1

    Serpens alit uenenum, morsus noxios habet, uulnerat 30 carnem; sed in ipso quoque eius ueneno antidotum repperies, si requiras. denique caro eius exuritur, cuius puluere theriaca conficitur, qua ueneni uis consueuit hebetari, ut nocere non possit. non terra ergo in uitio, quae serpentem generat, sed ille qui nescit cauere serpentem.

  31. 37.8.2.1

    ipse serpens potest tibi prodesse, si intellegas, immo si medici praecepta non spernas. imitandum disce quem putas esse fugiendum: estote, inquit, astuti sicut serpentes et simplices sicut columbae. serua caput tuum sicut serpens; etsi laceratus toto corpore fueris, reuiuesces. caput tuum Christus est, quia caput ipse est uiri; si seruaueris fidem, etsi mortuus fueris sicut serpens, et tu resurges. imitare serpentem, qui exteriorem suum exuit, ut renouetur interior; imitare serpentem, qui uenenum suum euomit.

  32. 37.8.3.1

    beatus si et tu cogitationes tuas malas euomas et malitiae tuae uenena deponas. celebris sermo est et scriptorum auctoritate robustus serpentem aquis appropinquantem sibilo sibi feminae anguis sponsare concubitus; illam propriae consulentem saluti ea spondere lege petitos coitus sui usus, si serpens uenenum euomat, captumque oboedire iussis, arma deponere et proprii more conuentus caput ori eius inserere atque, ubi calescere coeperit consuetudo, seu naturae quadam uiolentia seu libidinis ardore feminam stringere ora morsusque libidinis osculis premere atque ita caput serpentis abscidi.

  33. 37.9.1.1

    Nonne in natura serpentis mysterium fidei recognosces? serpens ille paradisi prior feminam ad culpae adulterium prouocauit. sed ubi uenenum eius effusum est in hunc mundum, suboles illius feminae circumuentionem parentis et fraudem ulta serpentis armis eum suis exuit et caput illius amputauit. quodsi uenena praeualuerint et peccatum in quo est aculeus mortis inrepserit, utere medicorum exemplo, ut tibi serpens uel sero moriatur: conteras eius uenenum corpusque comminuas et admixtum salutaribus sucis noueris temperandum, ut non solum uim suam et uirus amittat, sed etiam fiat remedium de ueneno.

  34. 37.9.2.1

    moritur autem tibi serpens ille intellegibilis, si tu moriaris peccato et tibi tua peccata moriantur . sic conteritur eius uenenum, si te tua facta conpungant; sic omnis uis eius aboletur, si bonis operibus tegas et fideli confessione temperes crimen admissum. audi, quemadmodum uirtus draconis ipsius conteratur: conterat, inquit, deus satanan sub pedibus uestris. contere primo cor tuum, in quo erat draconis cubile, ut non inueniat ubi possit habitare. contere carnes draconis; carnes eius peccata nostra sunt.

  35. 37.9.3.1

    ideo tibi dicit deus: epulantur in eo gentes et infra ait: praecurrit mori. carnes autem corporis eius sunt adhaerentes ei. sicut enim sancti corpus et membra sunt Christi, ita peccatores, qui peccatum non deserunt, sed peccato inhaerent, corpus draconis et membra. ideo nos Christi corpus epulamurilli autem corpus epulantur draconis. nos epulamur, qui Christo adhaerere contendimus, remissionem cotidianam et ueniam peccatorum, illi autem, qui peccatis cotidie peccata conectunt, continuationem flagitiorum epulantur et criminum.

  36. 37.10.1.1

    Contere igitur has carnes et super eas contritionem tui cordis asperge, deinde mitte super omnia ea Iordanis aquam. Iordanis enim descensio et ascensio est, quoniam, qui in fontem sacrum descenderit, et ascendit, ut quae superiora sunt quaerat; descendit enim in mortem Christi qui baptizatur in Christo et in resurrectionem eius ascendit.

  37. 37.10.2.1

    si autem iam baptizatus errasti, mitte aquam lacrimarum non mendacem, sed ueram, ut de profundo clames ad dominum deum tuum et dicatur de : uox audita est in Eam , fletus et ululatus multus; Rachel plorans filios suos et noluit consolari, quia non sunt.

  38. 37.10.3.1

    Rachel ecclesia est, in qua benedicitur plebs dei. ipsa pro te fleat, ipsa tua peccata deploret et fleat plurimum, ut consolationem non facile admittat, quemadmodum qui plurimum dolent. ideo consolari se noluit, quoniam qui eras esse desisti; sed hac perseuerantia doloris et fletus emereatur, ut dicat: filius meus mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus e s t.

  39. 37.10.4.1

    aut forte consolari se noluit Rachel in filiis Iudaeorum, quia non sunt, quos utique ideo genuerat, ut essent. et ideo non admisit consolationem occisis paruulis ab Herode, quia nec in aduentum Iesu crediderunt, mensuram sceleris adimplentes, ut et paruulos interficerent, ut inter eos et filius uirginis necaretur. ergo ecclesia domini in Iudaeis consolari se noluit, quia non sunt, in christianis autem, qui ex nationibus congregati sunt, epulatur et gaudet, quoniam coeperunt esse qui non erant.

  40. 37.11.1.1

    Misisti ergo aquam Iordanis, aquam gratiae; hoc primum bibe. misisti aquam lacrimarum, aquam paenitentiae; hoc secundum est poculum, ut primum repares. bibe aquam de tuis nasi , bibe aquam de tuis fletibus, ut dicas: et potum meum fletu temperabam. fletus ergo tuus potus est tuus et lacrimae tuae cibus est tuus.

  41. 37.11.2.1

    fuerunt, inquit, mihi 1acrimae meae panis. si lacrimae panes, habes ex peccato iniquitatis cibum conuersionis secundum illud quod legis in euangelio, quoniam cui plus dimittitur plus diligit. unde saepe uidemus aliquos, qui ante neglegentes fuerint christiani, peccato aliquo

  42. 37.11.3.1

    commisso fieri diligentiores et ex illo per paenitentiam euadere solere perfectos. sicut igitur ex peccato conuersio, ita remedium de ueneno. audi hoc remedium: iustus in principio sermonis accusator est sui. uenenum peccatum est, uenenum iniquitas est; confessio sui criminis remedium prolapsionis est. et ideo uere remedium de ueneno est, si dicas iniquitates tuas, ut iustificeris.

  43. 37.12.1.1

    Sed iam psalmum adoriamur, ut ipse nos doceat, quemadmodum agenda paenitentia sit. itaque sic incipit:

  44. 37.13.1.1

    Domine, ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me. qui paenitentiam agit, paratus esse debet ad obprobria perferenda iniuriasque subeundas nec commoueri, si quis ei peccati sui crimen obiciat. cum enim ipse accusare se debeat, quemadmodum alium non sustinet arguentem ? quodsi ab homine argui timere non debet, quanto magis a domino deo suo, cui omnes etiam in his quae sunt occulta peccamus, cum praesertim condemnatio praesentium absolutio futurorum sit; qui autem non condemnantur in saeculo, cum hominibus non flagellabuntur.

  45. 37.13.2.1

    uae mihi, si de me dicatur: \'habet mercedem suam\'! si bonum factum hac condemnatur sententia, quanto magis crimen grauatur ! nam si misericordia facili iactata sermone fructu fraudatur aeterno , quanto magis iniquitatis poena acerbi faenoris accessione differtur! ergo qui paenitentiam agit offerre se debet ad poenam, ut hic puniatur a domino, non ad supplicia aeterna seruetur, nec expectare tempus, sed occurrere diuinae indignationi.

  46. 37.14.1.1

    Uide facta Dauid eius precibus conuenire. offenderat dominum, quia numerari iusserat populum. confessione praeuenit dei nuntium peccase se ualde et nimis stulte fecisse commemorans, non quasi ammoneret oblitum, sed quasi urgeret morantem, ne diutius commotionem differret offensae. peccaui, inquit, uade, quoniam hoc uerbum feci; et nunc, domine, dele iniquitatem serui tui. quomodo deleantur peccata, audi dicentem: solutum est peccatum eius, .

  47. 37.14.2.1

    quia cepit de manu domini duplicia peccata sua. non ergo penitus sibi peccatum remitti postulat, sed moderata solutione deleri, hoc est ut in futurum eius memoria deleatur. denique quasi interpellantis uoce conuentus dominus, ne uindicta commissi protelaretur erroris, misit ad eum Nathan prophetam, et ille uenit ad regem et dixit ei: quid fieri uelis, elige: triennium famem super terram aut tribus mensibus fugere te a facie inimicorum tuorum\'et illos persequentes aut triduo fieri mortem in terra.

  48. 37.14.3.1

    et nunc scito ec uide, quid respondeam illi qui misit me. uide docentem deum, qua moderatione eius indignatio leniatur, si non penitus uerbera recusemus, sed qualitatem leuandi, non euitandi supplicii postulemus. tria proposuit, ut quod moderatius putaret eligeret. uide etiam quemadmodum ad paenitentiam prouocat, ut nos offeramus iniuriae, eligere mandans, ut in ipsa poena electionis quaedam praerogatiua seruetur et reo suo blandiatur hoc uerbo. et dixit Dauid ad Nathan: angustiae mihi sunt in his tribus; sedmagis incidam in manus domini, quo-

  49. 37.14.4.1

    niam magna est misericordia illius, quam in hominum manus. numquid donari sibi poenam poposcit erroris? quod si fecisset, inpudentiae notaretur, qui moderationi diuinae fuisset ingratus. plurimum suffragatur reo uerecunda confessio et poenam, quam defensione euitare non possumus, pudore releuamus. elegit non quod a flagello esset immune, sed quod moderatius iudicauit, ut dei lenitati magis, qui nosset ignoscere, quam hominum se committeret potestati, qui mensuram ultionis frequenter excederent. miseretur itaque qui nescit errare, non miseretur qui erroris est particeps.

  50. 37.15.1.1

    Nec fefellit sanctum Dauid fides sua, sed in ipsa quoque offensione gratiam diuinae miserationis emeruit. nam qui proposuerat mortem triduo exercere in terra, ne unum quidem diem passus est praeterire, sed ad horam prandii libenter indulsit et, ut uerbo scripturae utar, habuit paenitentiam super malitiam . uide quomodo te scriptura hortatur, ut et tu paenitentiam non refugias, si sequaris deum quem sequi debes.

  51. 37.15.2.1

    bene addidit super malitiam\', quia uidetur omnis dura esse uindicta. ideo et dies iudicii dies dicitur mala, de qua beatus est qui per deum liberatur, ut scriptum est: in die mala liberabit eum dominus. et dixit, inquit, angelo dominus, ut sibi parceret. uide autem quia, quando uult dominus ignoscere, dat gratiam et fiduciam deprecandi. et uidit Dauid ferientem angelum et dixit: ecce ego sum. ego peceaui et ego pastor male feci; et isti in hoc grege quid fecerunt? fiat manus tua in me et in domo patris mei.

  52. 37.15.3.1

    si mandauerat dominus angelo ut parceret, quomodo feriebat adhuc angelus, nisi quia dominus, etsi uult ignoscere, uult rogari et ut rogetur operatur? nec uidisset homo angelum ferientem, nisi dominus eius oculis angelum reuelasset. unde et Heliseus dicit: domine, aperi nunc oculos pueri huius ut uideat; et aperti sunt oculi pueri eius et uidit montem equis repletum et curribus in circuitu prophetae. nec te moueat, quod persona uilior seruuli quam prophetae uel regis, quia uilior et equorum et curruum species quam sanctitas angelorum.

  53. 37.16.1.1

    Et fortasse aliquibus perfunctorie legentibus durum uideatur, quod Dauid ille humilis corde atque mansuetus, qui parcebat inimicis, mortem magis populi elegit quam suam fugam aut famem super terram. famem uitauit populi, quia grauior morte et omnibus suppliciis habetur, quam sequitur etiam pestilentia quae caelum contaminat, mortem aceruat. suam fugam non poposcit

  54. 37.16.2.1

    propter illud, quia propheta pro populo deprecari poterat, sicut factum est, populus pro propheta interuenire non poterat. scriptum est enim: si populus errauerit, sacerdos orabit pro eo. si sacerdos errauerit, quis rogabit pro eo? et tamen, ubi uidit occidi populum, ipse se angelo ferienti optulit, ut ipse potius pro populo feriretur. plus est quod nec ipsa perterritus specie mortuorum gladio se optulit, quam si remissionem propositae condicionis optasset. in electione itaque rationem secutus est, in dolore pietatem.

  55. 37.17.1.1

    Uide autem domini gratiam, quod et ipse de proposita condicione deflexit. numquid aliquod miserationis est crimen, quia plus minatur et minus exigit ? qui in remuneratione praemiorum sua promissa custodit, in exactione poenarum praescriptum remordet. cum irascitur, reum differt, cum miseretur, properat ut absoluat. terret ut corrigat, ammonet ut emendet, praeuenit ut ignoscat.

  56. 37.17.2.1

    unde et alibi ait propheta de domino: calix in manu d omini uini meri plenus est mixto; uerumtamen faex eius non est exinanita. ad terrendum plenus est calix, ad feriendum non est exinanitus. plenus erat calix, cum

  57. 37.17.3.1

    mors per triduum mandaretur, sed occurrit jnisericordia dei, tenuit manum angeli, priusquam calicem istum exinaniret. ut scias autem, quia calix poena uel gladius est, audi dicentem: accipe calicem uini meri huius de manu mea, et potionabis omnes gentes ad quas ego mittam te, et uoment et insanient a facie gladii, et ad Hierusalem dicitur: bibisti calicem irae de manu domini; calicem enim ruinae bibisti et , nec erat qui te consolaretur. Hierusalem mensuram bibit, quae supra mensuram peccauit.

  58. 37.17.4.1

    ecclesia Christianorum calicem irae exinanire non nouit, sed exinaniuit unguentum, propter quam se Christus exinaniuit, ut ubique fragraret. de manu domini hoc munus accepit, poculum autem mortis ignorat. duos calices lego, unum mortis, alterum uitae. mortis calicem suo Christus exinaniuit in sanguine et nouum calicem ministrauit, ut dicamus: calicem salutaris accipiam, noui calicem testamenti, qui in remissionem effunditur peccatorum . effunditur hic calix et faex eius non inuenitur, quia mundat omne delictum.

  59. 37.18.1.1

    Diximus quemadmodum in ulciscendo inflectat dominus commotionem suam; dicamus quemadmodum in remunerando praeueniat nostram precationem et doceamus exemplo. audi illum ex duobus latronem dicentem domino: memento mei, domine, cum ueneris in regnum tuum. respondit dominus: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. ille adhuc rogabat, ut meminisset sui cum uenisset in regnum, et dominus iam regnum caeleste tribuebat. quam uelox misericordia! tardius uotum precantis quam remunerantis est praemium.

  60. 37.19.1.1

    Ideo ergo Dauid moderationem tenuit, non remissionem orauit dicens: domine, ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me. furor Graece θυμὸς dicitur et irae impetus. hoc ergo Latinus uoluit exprimere: \'neque in ira neque in ipso impetu irae arguas me aut corripias\'. correptio autem eruditio est; ipsa Graece dicitur , de qua dicitur: beatus homo quem tu erudieris, domine.

  61. 37.19.2.1

    non enim deus passioni patet, ut irascatur, cum sit inpassibilis; sed quia uindicat, uidetur irasci. nobis hoc uidetur, quia ipsi cum commotione uindicare consueuimus. plerumque tamen et homines inueniuntur, cum uindicant, non moueri, sed summa patientia celebrare uindictam, exercere tormenta. cur ergo mireris in deo, si hoc interdum in homine recognoscas?

  62. 37.19.3.1

    uindictam autem iram esse supra diximus de die irae. denique usus habet, ut dicamus de quoquam punito, quia iram incidit legum, non quia legum iram, sed quia legum seueritatem incidit. sic et alibi de decem plagis Aegyptiorum in eos iram per angelos malos, id est uindictam; lex enim nescit irasci, sed scit legum minister. nescit ergo irasci et qui auctor est legum, cui terrendi est uoluntas, non puniendi. imitamini ergo, imperatores, exemplum diuinum, ut sitis in statuendis legibus seueriores, in exigendis suppliciis misericordes.

  63. 37.19.4.1

    seueritas legum insolentem restringat audaciam, misericordia principum reos subtrahat poenae. recognoscit igitur propheta culpam suam, uidet uulnera, curari postulat. qui sanari uult, argui non reformidat, sed non uult argui in furore, sed in uerbo dei. uerbum dei sanitas est; sic enim legimus: misit uerbum suum, et sanauit eos. non uult erudiri in ira, sed in doctrina, ut si medicum roges, ne secet uulnus tuum, sed medicamentum apponat. urget medicamento, sed non secat, est dolor, sed non supra mensuram doloris, mordet, sed non cruentat.

  64. 37.20.1.1

    Et addidit: quoniam sagittae tuae in fixae . eadem uidetur dicere quae sanctus lob, sed diuersa sunt. nam et ille ait: sagittae enim domini in corpore meo sunt, quarum furor bibit sanguinem meum, cum incipio loqui, conpungunt me. ille de uulnere sui corporis queritur, hic deplorat animae suae uulnera. et forte hic agit paenitentiam de peccato, ille causam agit infirmitatis humanae et quasi nostrae inbecillitatis assertor ad remedium operis auxilium creatoris exposcit.

  65. 37.20.2.1

    hic igitur precatur, ille patrocinatur, ideoque uehementior huius est dolor, quia animae uulnera grauiora quam carnis sunt. ille dicit sagittas domini in suo esse corpore, iste deplorat infixas; illius sanguis bibitur, huius effunditur; ille conpungitur, hic uulneratur; illum manus dei tetigit, super hunc confirmata est graui pondere; hic animam suam deflet illusionibus esse completam, ille suum corpus ulceribus. manum autem dei uirtutem intellegimus puniendi.

  66. 37.20.8.1

    haec manus regem Aegyptiorum propter Abrahae iniuriam ob temptatam Sarrae pudicitiam flagellauit, haec manus Aegyptiorum currus et equos et populos Rubri Maris demersit profundo, haec manus mentem grauauit regis Saul, ut gratiam sui conseruatoris odisset et pro praeuaricatione caelestis imperii desertus a sociis, interemptis quoque filiis destitutus, uictus ab hostibus, quo spectaculo nihil est deformius regi, gladium suum in se ipse conuerteret, ne captiuus senex uiueret et filiis superstes et regno.

  67. 37.20.4.1

    hanc manum Dauid in se ipso expertus et liberis alterius incestum, alterius parricidium deplorauit et, quod pio patri grauius est suae salutis exitiis, simul obprobria subolis et pietatis defleuit excidia; quorum alter ad incestum ac-

  68. 37.20.5.1

    census de germanitatis affectu, alter ad parricidium armatus est studio castitatis. quemadmodum illos in grauissimis criminibus confinia lusere uirtutum! utinam aut ille sororem non amasset aut hic non uindicasset! ad postremum et ipse patriae finibus pulsus a filio fugiebat hostem quem optabat heredem, metuebat uincere, ne pietatis dispendio uinceretur.

  69. 37.21.1.1

    Sed forte aliquis dicat, quomodo in parricidio uel incesto manus fuerit dei, cum opus illud inimici sit. cognoscamus igitur, quoniam et, ubi diabolus uulnerat sagittae domini uulnerare dicantur. nempe sic legimus, quod, cum in concilio angelorum sanctum Iob seruulum suum dominus conuersus ad diabolum praedicaret, ut ureretur inuidus et humani generis aduersarius — laus enim inferioris substantiae uiri condemnatio eius est, qui de statu superiore

  70. 37.21.2.1

    deiectus est —, responderit diabolus, quia non gratis lob dominum ueneraretur qui nutu dei omnibus abundaret. sed mitte, inquit, manum tuam et tange omnia quae habet; uideamus si non in faciem te benedicit. et deus potestatem dedit diabolo, ut mitteret manum suam in omnia quae haberet Iob. quibus gestis cum sanctus Iob in sua fortitudine permaneret, quia non est motus Iob aut in interitu filiorum aut dispendio facultatum, iterum dominus ad diabolum dixit inludens ei, quod dissipasset omnia quae habuerat Iob, filios

  71. 37.21.3.1

    eius interemisset, ipsum tamen nequaquam mouere de uirtutis statone potuisset. et ille respondit: quaecumque habet pro anima sua dabit. sed mitte, inquit, manum tuam et tange carnem et ossa eius. et accepit iterum potestatem, ut mitteret manum suam in corpus eius, tamen ut animam ipsius custodiret, et perfudit ulceribus sanctum Iob , ubi est egressus a domino. aduertimus ergo, quod manus domini dicatur, ubi est hominis diabolo infestante temptatio, siquidem et Iob manum domini dixit esse quae se tetigerit et sagittas domini esse memorauit sagittas piratarum: et tradidit, inquit, me in manus iniusti.

  72. 37.21.4.1

    inse itaque absoluit, quia, cum diabolus uulnerat, domini sunt sagittae, qui uulnerandi permisit diabolo potestatem. denique si mandes, ut tuus seruulus uerberetur, nonne, etiamsi ab alio adstante caedatur, a te jlicitur uerberatus? est et illa ratio, quia dominus ideo dat temptatori potestatem, ut hominum in temptationibus probetur affectus; ideo fit persecutio, ut fides luceat, uirtus excellat, mens interna omnibus manifestetur.

  73. 37.22.1.1

    Ergo temptatio quasi sagitta penetrat interiora hominis et quasi gladius dei qui scrutatur interna. gladius autem uerbum est dei ualidum et acutius omni gladio acutissimo. de quo gladio audi dicentem Mariae: et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut reuelentur multorum cordium cogitationes.

  74. 37.22.2.1

    uerbo enim dei omnia reuelantur, in cuius conspectu nuda et aperta sunt omnia. anima ipsa diuiditur, medullae interiores cogitationesque manifestae sunt, est creatura, ut scriptura dicit, quae se a cognitione eius abscondat. ergo uendamus omnia, ut uerbum emamus, ipsum in nostris uisceribus recondamus.

  75. 37.23.1.1

    Ipse postremo diabolus testificatur, quia omnia dat homo quae habet pro anima sua, nec dignum illud pretium totius patrimonii pro redemptione unius animae confitetur. quid parcimus patrimonio, quod et ipse diabolus uile iudicat pro salute? parum dixi \'pro salute\'; parum esse et pro errore testatur.

  76. 37.23.2.1

    denique haec omnia, inquit, tibi dabo, si procidens adoraueris me, nec solum diuitias mundi, sed etiam honores et regna monstrauit. si tanto constat, ut diabolus adoretur, quantum christianus debet offerre, ut cum Christo resuscitetur ? sed diabolum dimittamus quasi hircum emissionis in desertum; neque enim fidelis assertor est ueritatis, etsi aliquando transfiguret se in angelum lucis.

  77. 37.24.1.1

    Abundant nobis diuinarum testimonia scripturarum, quibus instruimur nihil esse in homine pretiosius fide, nullum tantum esse patrimonium, quod salutis nostrae atque animae pretio conferatur. fide Abraham patriam suam reliquit et terram et proximos etiam quos uidebat, et eum quem non uidebat tamquam aspiciens sequebatur;

  78. 37.24.2.1

    Moyses quoque pretium animae suae maius omnibus Aegypti diuitiis aestimauit. quid de uiris sublimibus loquor ? Raab meretrix, alienigena illa de saeculo, tamen animam suam non solum contemptu omnium quae habebat, sed etiam uitae periculis putauit esse redimendam, quae exploratores Iesu Naue ciuibus suis quaerentibus denegauit et hostes patriae, legatos tamen fidei maluit occultare quam prodere.

  79. 37.24.3.1

    non eam minae ciuium, non bellorum pericula, non incendia patriae, non suorum discrimina terruerunt. disce, uir, disce, christiane, quomodo uerum Iesum sequi debeas, quando femina contempsit omnia sua et Iesum in figura propter similitudinem nominis est secuta. unde praeclare Salomon dixit: diuitiae uiri redemptio animae eius. redime ergo animam tuam. uilis est pecunia, sed fit pretiosa per fidem; uilis est cum conditur, pretiosa cum dispergitur; sic enim scriptum est: dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet .

  80. 37.25.1.1

    Si igitur talis fueris, ut possis contemnere non solum omnia tua, sed etiam ipsam carnem tuam pro iustitia, qua nulla potest locupletior esse possessio — possessio enim pretiosa homo mundus —, etsi flumina te superiora concluserint, transis, etsi dederit temptandi tui dominus potestatem, mandat tamen diabolo ut animam ipse custodiat, secundum quod scriptum est: ut destruas inimicum et defensorem; temptat enim ut aduersarius, defendit ut seruus.

  81. 37.25.2.1

    scriptum est enim: et uolet tibi seruire. seruit enim qui non ex uoluntate sua quod optat exequitur, sed ex necessitate mandatis imperialibus inuitus obtemperat. uide altitudinem Christi, qui retorsit in diabolum malitiae suae pretium. ille nos cogit quod odio habemus hoc facere; non enim quod uolo hoc ago, ut apostolus dixit, sed quod odi illud facio. retorsit in illum dominus, ut et ipse plerumque non faciat quod uult, sed quod odit hoc faciat; denique animam quam uult expugnare custodit.

  82. 37.25.3.1

    nos corruptelam carnis condemnamus et sequimur ut illa uidua, quae promissam marito fidem irritam fecit et postea nubere uult, quod ante fugiebat. ille inimicus est sanctis et defensor adhibetur, quo amplius puniatur, ut nocere non audeat qui nocere desiderat. et quanto tolerabilius est amare uirtutes, etsi implere non possis, quam odisse uirtutes, quibus nocere non possis!

  83. 37.26.1.1

    Non est, inquit, sanitas in carne mea a uultu irae tuae. exposuit nobis hunc locum Esaias: iratus es, et nos peccauimus. qui est tamen irae domini uultus ? ne forte ille, quia oculi domini super facientes mala? si enim oculi domini super iustos, quomodo 25 a uultu irae dei infirmatur propheta ? unde et illud considera, quod ipse Dauid in posterioribus dixit: quoniam ex omnibus tribulationibus eripuisti me et super inimicos meos respexit oculus tuus.

  84. 37.26.2.1

    sicut enim bona iustorum respicit, ita et peccatorum occulta deprehendit. nisi forte ad Christum hoc referas, qui ab omnibus a quibus conterebatur ereptus est, quando se exuit a populo Iudaeorum, qui eum frequentibus sacrilegiis et cotidianis impietatibus conterebant, et inimicos suos uocauit ad gratiam, quos oculus dei uidit et amauit. ergo quia pius est deus, nequaquam est desperandum; etsi irascitur, ignoscit, etsi percutit, sanat, etsi tradit in interitum carnem, spiritum saluat. noli ergo timere carnis infirmitatem, quia sanctus, cum infirmatur, potentior est.

  85. 37.27.1.1

    Quid autem est quod ait: non est pax meis a facie peccatorum meorum? quae sunt ista ossa ? utrum animae an corporis ? sed non tanta esset doloris cura corporei ubi et anima laborat, cum sancti sit uelle carnem propter animam flagellari, sicut se flagellabat et Paulus, ne eius reprobaretur assertio.. sunt quaedam interioris ossa hominis sicut et membra sunt cetera, oculi mentis et nares, sicut Iob dixit: spiritus diuinus qui est in naribus meis.

  86. 37.27.2.1

    sunt ergo et ossa, quibus caritatis quaedam compago formatur. unde et Adam dixit de consorte caritatis et coherede gratiae uitae: hoc nunc os de ossibus meis et caro de carne mea, quod apostolus interpretatus ait: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. Christi autem et ecclesiae sacramentum non carnale, sed spiritale esse quis dubitet, cum bonus quisque in ipso coniugio non carnis, sed uirtutis decore teneatur et mores diligat in uxore, non usus? denique audi, quia non secundum carnem loquitur, sed secundum uirtutem interiorem: non est d itum os meum quod fecisti in d ito. uirtus itaque, non caro est, quae dei patris nouit abscondita.

  87. 37.28.1.1

    Ergo non est pax animae uirtutibus, quando ante oculos nobis nostra peccata concurrunt et offundunt se mentibus nostris. et hoc bene interpretatus est gentium doctor electus in epistula secunda. ad Corinthios dicens: nam et cum uenissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed in omnibus sumus afflicti; foris pugnae, intus timores.

  88. 37.28.2.1

    illum Macedonum peccata uexabant; quanto magis propria unumquemque nostrum peccata perturbant, ut requies nobis esse non possit! grauior aduersaria nobis culpa est nostra, quae sollicitat otiosos, affligit sanos, contristat laetos, inquietat placidos, exagitat mites, excitat dormientes. rei sumus sine accusante, sine torquente cruciamur, sine uinculis astringimur, sine uenditore seruimus.

  89. 37.28.3.1

    unde et scriptura dicit: peccatis uestris uenditi estis. haec igitur peccata sunt quae contra nos semper sunt, ut dixit propheta: uendiderunt nos et dominantur nobis. seruus qui uenditur superiore seruitio exit, ut ad dominum alterum migret; nos nec superiorum iugum deponimus et ad noua peccata curuamur.

  90. 37.29.1.1

    Unde ingemuit sanctus dicens: quoniam m meae superposuerunt caput meum, sicut onus graue gr sunt super me, hoc est: iniquitates meae supertransierunt caput meum et supereminent mihi, ut sensus meos deprimant; oculi enim sapientis in capite eius. et ideo Nabal malus erat et durus, quia sensus eius malitia et iniquitas obserabant. unde et Abigaeae uerbum ferre non potuit, sed obduruit cor eius et quasi infirmus occubuit.

  91. 37.29.2.1

    aut uide ne hoc sit caput, de quo ait apostolus, quia non tenet illud mente carnis inflatus. hoc autem caput Christus est, quia omnis uiri caput Christus. hoc est caput, quod per conpaginationes et conligationes totius plebis crescit in incrementum dei, quia in omnibus nobis per singula membra sua Christus assurgit. ergo quando ingrauant nostra peccata et talento quodam iniquitatis plumbeo ad terrena deprimimur, disrumpamus uincula . eorum et abiciamus a nobis iugum-ipsorura, ut possimus oculos mentis nostrae adtollere et audire dicentem:

  92. 37.29.3.1

    uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. denique Aegyptum auaritia onerabat, pecunia uexabat mercatus Aethiopum, sicut scriptum est: laborauitAegyptus et mercatus Aethiopum, et Sabaim uiri excelsi ad te transibunt. laborauit Aegyptus, antequam cognosceret ueritatem, sed iam non laborat, postquam transiuit ad Christum. secuntur uolentes Sabaei uiri qui ante fugiebant, quia tenent eos uincula caritatis, quae adamante fortiora sunt. pulchre et illud Esaiae huic loco aptatur: omne caput in dolore et omne cor in maestitia. a

  93. 37.29.4.1

    pedibus usque ad caput non est uulnus neque cicatrix neque plaga cum feruore . feruet enim iniquitas, cum dominatur super caput nostrum sese extollens et locum occupans, ne eum Christus magister teneat paenitentiae. non mediocrem uim habent istae iniquitates, si consideres hominem illum iniquitatis, qui uenturus est secundum opera satanae in omni uirtute et signis et prodigiis mendacibus et omni seductione iniquitatis, quem cauendum nobis apostolus demonstrauit, quia operationem erroris accipiet, ut probentur fideles, iudicentur infidi.

  94. 37.30.1.1

    Merito ergo sub iniquitatibus posito sibi et, quod peius est, suis computuisse et computruisse dicit cicatrices suas a facie suae, quia leuantem onera iniquitatum tardius remedium sequebatur. tamen et Iob sancto, qui saniem radebat suorum ulcerum perfusus ulceribus a pedibus usque ad caput, sanitas est refusa et Lazarus pauper, qui iacebat ad ianuas diuitis lambentibus ulcera eius canibus, de cicatricum suarum faetore sublatus ab angelis in Abrahae sinu est collocatus. est ergo in sancto Dauid spes et remedium sanitatis, quia non unguentum redolent, sed faetorem suorum uulnera peccatorum et quia affligitur his atque curuatur et non delectatur.

  95. 37.30.2.1

    specta nunc epheborum aliquem lasciuum et egregie libidinosum, qui in stupris uitam suam exigat, more illius diuitis in bysso et ostro iacentem atque epulantem cotidie splendide, cui natent pauimenta uino, tegatur humus floribus et spinis cooperta piscium incensis diuersorum thymiamatum odoribus triclinia compleantur, quemadmodum se beatum putet et bene se olere iudicet, cum grauia atque diuturna animae suae uulnera gerat et corruptum sanguinem fluat, nullum tamen faetorem suae cicatricis accipiat. obstructas caeno nares habet nec potest dicere: spiritus diuinus qui est in naribus meis. ideo diues ille remedium salutis inuenire non potuit, pauper inuenit; denique alter apud inferos in supplicio, alter in requie.

  96. 37.31.1.1

    Inuenit ergo perpetuae salutis remedium etiam sanctus propheta Dauid, qui faetere sibi animae suae uulnera fatebatur et a facie insipientiae. suae conputruisse sibi cicatrices proprias loquebatur. sed est et insipientia, quae per stultitiam praedicationis dedentibus salutem afferat. refugit ergo propheta iam spiritu

  97. 37.31.2.1

    sapientiam istius mundi qua non cognoscitur deus, quae tegit sua uulnera, non reuelat ad dominum melior igitur insipientia quae oculos habet, ut uideat ulcera sua, quam sapientia quae non habet. et ideo insipientiae suae obtutu ammonitus spiritali tantus rex afflictum se miseriis protestatur, ut remedium possit paenitentiae repperire, quod ludas , aui agrum de iniquitatis mercede possedit, repperire non potuit.

  98. 37.32.1.1

    Miseriis, inquit, t t t use t curuatus sum usque ad finem, tota die contristatus ingr e ar. usque in quem finem se dicit esse curuatum: utrum legitimum in finem paenitentiae aut amplius, ut mystice intellegamus, usque ad Christum qui finis est legis, qui se passus est lapidari, passus est corpus suum mortuum uulnerari ?

  99. 37.32.2.1

    sed nullum faetorem paenitentiae, sed odorem gratiae uulnera illa redolebant. denique non tabes mortis de uulnere eius, sicut hominum ceterorum, sed fons uitae scaturiuit aeternae, ut scriptura nos edocet dicens : et s aqua cum delectatione de fontibus salutaris. exiliuit ergo de uulnere aqua, ut nos biberemus salutem; bibent omnes peccatores terrae, ut peccata deponant. uide singula. miseriis afflictus est Christus, ut beatos faceret homines qui erant in miseriis constituti. nemo miserum eum qui sit iustus appellet, quia ipse dixit: uos nemo faciet miseros, curuatus est ille, ut nos erigeremur; contristatus est ille, ut nos laetificaret, secundum quod scriptum est: si enim ego contristo uos, et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me?

  100. 37.32.3.1

    qui contristatur ergo cx domino Iesu Christo ipse laetificat Christum et ipse laetificatur a Christo. ideo ergo et nos non perfunctorie satisfaciendum a nobis esse cognoscimus. curuemur usque in finem, id est non solum Christo fidem, sed etiam passionum nostrarum perseuerantiam deferentes, et gaudeamus in passionibus nostris, sicut et Christus gaudebat in passionibus suis. quas ille suscipiebat pro seruulis suis, nos subeamus pro domino.

← Previous · Next → — showing 501600 of 1,479

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa048.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.