Explanatio Psalmorum XII
- 36.49.2.1
eum esse mutatum, discessisse de monasterio, ualedixisse ieiuniis, continentiae renuntiasse, indulgere deliciis, studere luxuriae . dudum de monasteriis exierunt et nunc luxuriae sunt magistri, disseminatores incontinentiae, incentores petulantiae, obtrectatores pudoris. nonne de his pulchre dixeris: \'effusi sunt gressus eorum\', quos bene direxisse paenituit ? egerunt itaque noui generis paenitentiam pro uirtutibus et non agunt pro delictis. sed hi ex nobis exierunt, dicit Iohannes , sed non erant ex nobis; si
- 36.49.3.1
enim ex nobis fuissent, nobiscum perseuerassent: hi ergo uiam suam condemnauerunt, quibus conuenit dici: o qui dereliquistis semitas rectas abeundo in uias tenebrarum et qui laetamini in malis et gaudetis in euersione mala, quorum semitae prauae et flexuosi cursus eorum, sicut lubricus et flexuosus auctor ipsorum. cur odisse coepistis rectam uiam et iustum consilium deseruistis? non uos direxit dominus. quem autem dirigit dominus, uiam eius cupiet , sicut scriptum est, et ipsius semitis delectabitur.
- 36.50.1.1
Utrumque tamen intellegi potest — ita est medium —, quod et ipse qui a domino dirigitur uiam domini cupiet, quia duce ipso omnis leuatur labor, omnia impedimenta remouentur, incentiua subministrantur, et ipse dominus non aspernatur, sed libenter accipit uiam uiri quem ad uirtutem ipse direxerit. pulchre autem gressus uiri dirigi dicuntur a domino, quia non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei sine offensione seruare uestigium. qui enim plantat et rigat nihil sunt, sed qui dat incrementum deus, ipsi soli gloria uirtutum iure defertur.
- 36.51.1.1
Denique etiam iustus cadit interdum. sed si iustus est, cum ceciderit non conturbabitur. quod condicionis est cadit, quod iustitiae resurgit, quoniam iustum deus non derelinquit, sed con f manum eius. qua ratione non pedem, sed manum dixit nisi forte ea, quoniam qui cadit non magis pede labitur, sed infirmus lubrico saepe decipitur uel offendit in petra? hic autem iusti casum intellege, id est fortioris.
- 36.51.2.1
denique de populo qui luctatur, si genu fixerit uel pede lapsus fuerit, pro uicto habetur. athleta, qui luctandi peritiam habet et ad coronam luctatur, etiam uolens genu figit, ut uincat, et si lapsus fuerit non excluditur et si ab eo, qui superior sit, prematur, manibus tamen se sustinens iure decertat nec aufertur brauium, nisi fuerit fusus in uentrem aut distentus uinculo lacertorum. inde oriuntur crebra certamina, quia multa et incognita plerisque sunt genera ruinarum. nam casus eorum proprie appellant ruinam;
- 36.51.3.1
Graece enim nrcbuara nuncupantur. ergo cum stringitur et urgetur, saepe se uoluit et fit supra qui inferior habebatur superioremque dum surgit elidit. quod uidetur scriptura significare, cum dicit: uniuersum stratum uersasti in infirmitate eius. itaque de eo dicitur: \'cum ceciderit bonus athleta, non turbatur\'. plerique etiam uolunt teneri, quo maturius uincant, qui de arte praesumunt.
- 36.51.4.1
sed etiamsi assignatus, ut ipso uerbo utar, et primo et secundo fuerit, non excluditur; licet ei interdum reparare luctamen et uincere saepe contingit et cedere eum qui secunda contentione superauerit. ita ergo etiam iustus etiamsi offendiculum incurrerit
- 36.51.5.1
et ceciderit, non relinquat tamen studium deuotionis et fidei, sobrietatem teneat, paenitentiam gerat, saepe se reparet. ideoque interrogat Petrus: si peccauerit in me frater meus, quotiens remittam ei? usque septies? et respondit dominus: non solum septies, sed etiam septuagies septies. ut scias autem, quia athletae sumus et inpellimur et alii ruunt et plerique eliduntur, audi dicentem:
- 36.51.6.1
suffulcit dominus omnes qui ruunt et corrigit omnes elisos. unde et ipse de se dicit Dauid uel ille qui locutus est in propheta: inpulsus subuersus sum ut caderem, et dominus suscepit me; Iesus enim non cecidit, sed inpulsus est. etenim cum ipse conuertat elisos, quomodo ipse potuit elidi ? iustum autem, cum ceciderit, posse resurgere testatur scriptura, quae dicit: numquid qui cadit non adiciat ut resurgat? aut qui auersus fuerit non reuertitur? uae his qui auertuntur auersione inpudenti, dicit dominus.
- 36.52.1.1
Utinam quidem inluctabilis et insuperabilis sit Christi athleta et in omni aetate, in omni uirtutum genere gloriosus, sicut ille ait: sed in omnibus superamus propter eum qui nos dilexit! quid est \'in omnibus\'? sunt athletae qui uocentur pueri, ephebi, uiri, hoc est ?<?, ayeveioi, . etiam scriptura has in luctatoribus nouit aetates dicente Dauid: n e auertas faciem tuam a puero tuo, et: iuuenis fui et senui.
- 36.52.2.1
undeetIohannesait: scribo uobis, pueri, quia cognouistis patrem. scribo uobis, iuuenes , quia uicistis malum. scribo uobis. patres, quia cognouistis eum qui est ab initio. maturior itaque ad fratres scribens maturos designat deuotionisque processu. uirtutum ergo istae, non infirmitatis aetates sunt; neque enim sine uirtute est puer qui cognouit patrem deum uirtutum.
- 36.52.3.1
ex illo puero isti sunt pueri, qui, priusquam sciret uocare patrem aut matrem, accepit uirtutem Damasci et spolia Samariae. ipse est puer qui natus est nobis, filius datus est nobis, cuius principium super humeros eius. ipse nos docuit pueritiam esse uirtutem dicens: sinite eos et nolite prohibere pueros ad me uenire, et alibi: amen amen dico uobis, nisi conuersi fueritis et efficiamini sicut puer iste, non intrabitis in regnum caelorum.
- 36.52.4.1
ipsa quoque corporis fortitudine pueri plerumque uiros uincunt. et utique si aetatem pueritiae consideremus, non potest puer aut usum omnem scire aut uim subire luctandi; nouimus tamen, quod frequenter pueri quos non poterant portare uicerunt; adeo uigor animi infirmitatem excludit aetatis.
- 36.53.1.1
Quales autem pueri, tales et ephebi, hoc est spiritales. nouit scriptura adulescentem Paulum iam proximum conuersioni, nouit et, Eutychum adulescentem, qui cum sermonibus Pauli intentus haereret, somno uictus de tritecto cecidit et resurrexit, nouit et Iohannem adulescentem in Christi pectore recumbentem, qui tam fortis fuit, ut persecutionem non timeret, malum uinceret.
- 36.53.2.1
hic est puer, qui patrem genitalem reliquit, secutus est patrem eum quem cognouit aeternum, adulescens amictus sindone dominum sequebatur tempore passionis, qui sua omnia dereliquerat, maturior deum uerbum in principio ipso semper fuisse atque esse cognouit et manere in se probauit.
- 36.54.1.1
Uiros quoque scriptura nos docuit spiritales Agabo propheta dicente: uirum hunc cuius est zona haec sic alligabunt Iudaei in Hierusalem, et Festus ait: uir quidam est relictus a Felice in custodia. ante passionem suam Paulus adulescens dicitur, in passione sua uir significatur, qui cursu consummato esset iam proximus ad coronam.
- 36.55.1.1
Cognouimus aetates pro fide et deuotione certantes. cognoscamus etiam genera certaminum singulorum. haec quoque scripturae nos doceat tenor. in hoc itaque saeculari agone alii sunt qui simplici quodam et legitimo genere luctantur et ligaturis tantum corporis certant, uerberare non norunt, qui palaestae uocantur, alii qui caedem et pulueris iactum membrorum nisibus miscent omni sibi uerberandi iure permisso, quos pammacharios uocant, eo quod omnis litis et pugnae aduersum se habeant potestatem, alii qui caestibus aduersum se decernunt et dilaceratis capitibus cruciantur; hi pyctae feruntur.
- 36.56.1.1
Haec omnia certamina subiit apostolus Paulus, sicut ipse demonstrat. itaque alibi dicit: quoniam non est nobis πάλη aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates et — ut compendio utar — aduersus nequitias spiritales. in Latinis plerisque \'conluctatio\' repperitur, in Graecis omnibus πάλη scribitur; πάλη enim Graecorum lucta est Latinorum.
- 36.56.2.1
et uere πάλη, quia caro et sanguis et nequitiae spiritales patientia et continentia corporis et animi moderatione superantur. ira furor caedes arma sunt diaboli. alibi quoque plagis supra modum caesum se esse significat dicens: in plagis supra modum, in mortibus frequenter, Hierosolymis autem pugnis se esse percussum. ubi cum interuenientibus militibus aliquando cessassent Iudaei percutere Paulum, ipse pontifex Ananias circumstantibus iussit percutere os eius.
- 36.56.3.1
cui respondit apostolus: percutere te incipiet deus, paries dealbate; et t u sedens iudicas m e secundum legem et extra legem iubes me percuti ? sciuit profecto referire qui grauiore pugno pontificem repercussit; ipse enim corporaliter caesus est, illi retulit quod in animam percuteretur a Christo. in prima quoque epistula ad Corinthios scribens ait: ego igitur sic curro non ut in incertum, sic enitor non ut aera caedens. quod Latine dixit \'enitor\', Graece ait πυκτεύω.
- 36.56.4.1
et uere quasi bonus pycta non aerem, sed aerias potestates et Iudaeorum capita uerberabat, quia caput omnium Iesum dominum non habebant. in omni itaque certamine apostolus est probatus, qui etiam coronam cursu consummato accepit. unde et ipse ait: omnia possum in eo qui me confortat.
- 36.57.1.1
Habet et Christus qui in pueritia sua aeui maturos uicerint, ut Danihel puer spiritu ualido seniores illos redarguit Iudaeorum et de uictoriae iure deiecit in mortem. habet et alios qui, priusquam nascerentur, in matris uentre luctati sunt. denique Iacob fratrem subplantauit Esau et malum uicit atque ita de utero matris exiuit, ut uictoriae insigne monstraret et pedem senioris degeneris uictor inuerteret. Hieremias in uulua matris sanctificatus est et probatus.
- 36.57.2.1
Iohannes Baptista principem agonis humani praemiatoremque luctantium necdum natus uenisse cognouit atque in utero matris exiliens piae brauium confessionis emeruit. recte iam tunc designatus est ad coronamqui ante omnes ad Christi agonem fidei testis et praeco uirtutis suum nomen obtulerat. bonus praeco, qui ad certamen alios excitabat et uere bonus praeco, qui tam magna uoce clamauit, ut ad eius sonum secreta caelestia resultarent.
- 36.57.3.1
quid multa? terram mouit, caelum impleuit. ideoque uocis nomen accepit, quia uerbum dei uox sacrata praecessit, quemadmodum ipse nos docuit dicens: ego uox clamantis in deserto. dixit hoc Esaias propheta, de se dictum iste firmauit. audiuimus quid dixit praeco: parate uiam domini, rectas facite semitas eius. haec est uox singularis et sola tam sonora, ut ab omnibus audiretur, tam dulcis, ut uniuersorum corda mulceret. iustos ergo athletas suos dominus confirmauit, ut uincerent ;.numquam enim suos deserit et relinquit.
- 36.58.1.1
Et ideo addidit propheta: iuuenis fui et senui. sic Latini; aliqui autem iuxta Graecos habent: iuuenis fui; etenim senui et non uidi iustum derelictum nec semen eius quaer panem. simpliciter qui uult intellegere, patet sensus, quod uitae suae tempore Dauid non uiderit iustum derelictum. sed hoc et breuis temporis est et incredibile; siquidem multos uidemus in saeculo iustos ab hominibus derelinqui, quando eos aliqui potentium persecuntur, et nullus ad eos audet accedere, cum se in timore aut iniuria uiderit constitutos.
- 36.58.2.1
unde lob dicit: fratres mei discesserunt, agnouerunt extraneos magis quam me; amici mei inmisericordes facti sunt et qui me nouerant obliti sunt nomen meum. Dauid quoque non solum destitutum, sed etiam inpugnatum se ab amicis et proximis clamat: amici, inquit, mei et proximi mei aduersum me appropinquauerunt. ergo si in hoc saeculo repperiuntur iusti derelicti, quomodo sibi contraria dixit Dauid, nisi intellegas quod iustus, etsi in saeculo derelinquitur, a domino tamen non derelinquitur?
- 36.58.3.1
neque enim Iob, cum esset in stercore, a domino derelictus est, quem in angelorum concilio dominus sua uoce laudabat, quem temptari passus est ut coronaret; temptationem autem in corpus dedit, in animam denegauit. nec derelictus Dauid, cui regnum dedit, ut populo imperaret electo, quem parricidalibus proeliis appetitum, regni sui depulsum finibus, uictoriae iure restituit.
- 36.58.4.1
ipsi quoque Iacob , Helias et Heliseus et Iohannes Baptista et ceteri, qui in caprinis pellibus circumeuntes errabant in solitudinibus et montibus et speluncis et foueis terrae, licet ludibria multa et acerba supplicia tolerasse uideantur, tamen non derelicti sunt. siquidem cum fratrem fugeret Iacob et per deserta incomitatus erraret, obdormiuit et surgens uidit ibi multitudinem caelestis militiae et ait: hic locus uocatur castra angelorum. non satis fuit castrum uocare, sed castra, quae tantae multitudini conuenirent.
- 36.58.5.1
uides ergo quia solum se putabat et castra eum caelestis exercitus sequebantur, sicut et patres nostros Moysi tempore, ne in deserto sitirent, petra, ut scriptum est, sequebatur. nam cum in Exodo legerimus, quod sitiente populo percussit Moyses uirga petram et aqua fluxit et bibit populus dei, iterum in Leuitico legerimus uel in Numeris, quod rursus Moyses tetigerit petram uirga et scaturiuerit aqua patribus ad bibendum, praeclare apostolus hoc interpretatus est dicens: bibebant autem de consequenti eos petra, petra autem erat Christus.
- 36.58.6.1
illos igitur querulos, illos murmurantes, illos praeuaricantes tamen non deserebat dominus, sed sequebatur. quid de Helia et Heliseo dicam, quibus per deserta gradientibus equi de caelo et igneus currus occurrit? quomodo derelictus Helias, qui est inuitatus a Christo? quomodo derelictus in terris, qui raptus ad caelum ? quomodo egens et nudus et inanis, qui geminati spiritus hereditatem discipulo dereliquit, ut una melotide heres donatus fluuios sisteret, Iordanem reuocaret in fontem, regum exercitus pasceret in deserto et potum sitientibus ministraret?
- 36.58.7.1
ad eius arbitrium de caelo profluebant pocula, in terris mortui resurgebant. quomodo erectus est Heliseus, qui cum Syrorum uallatus esset exercitu, ut captiuus raperetur ad regem, dicente Giezi seruo: domine, quid faciemus? ait: noli timere, quoniam nobiscum plures sunt quam cum illis. et dixit: domine, eius ut uideat? et aperti sunt oculi illius
- 36.58.8.1
et uidit montem et omnia in circuitu equis innumeris et caelestibus repleta legionibus . Paulus quoque, qui dixit periculis in mari, periculis in deserto se esse iactatum, tamen ipse testificatus est dicens: si deus pro nobis, quis contra nos? ergo ille sic derelictus et destitutus ab hominibus apud deum abundat et profluit. nam et Helias destitutus erat ita, ut diceret: domine, accipe animam meam, et tamen uigebat apud deum, ut ipsis esset regibus uirtute terribilis.
- 36.59.1.1
Quomodo iuuenis Dauid hoc potuit comprehendere ? iuuenis enim magis temporalia quam aeterna considerat, quia aetas ea propendit ad uitia. sed sunt quidam in iuuentute senes et alii iuuenes in senectute. sunt, inquam, uiri quorum animi senilium grauitate censentur, in quibus aetas senectutis sit uita inmaculata, in quibus uigeat incana prudentia, qualis erat Hieremias., qui cum se iuuenem contuitu memoraret aetatis et per iuuentutem excusaret, quod praedicandi impar officio uideretur, ait illi dominus: dicere sum ego, misero te abibis.
- 36.59.2.1
ita luuenem non putauit quem aptum prophetiae gratiae iudicabat. talis ergo iuuenis fuit Dauid, qui renouatus esset et refloruisset, ut ipse dixit, uelut aquilae iuuentus sua. sic ergo intellegi oportet: iuuenis fui, sed sanctificatus, sed propheta in gentibus positus, qui iam possem regni caelestis sacramenta cognoscere et uera praemia considerare iustitiae, sed non uidi iustum derelictum. postea quoque alibi et usu roboratus et munere adquisiui incrementa sapientiae; eadem circa iustum uisa est mihi gratia permanere.
- 36.60.1.1
Explanauimus, ut potuimus, quomodo dixerit: iuuenis fui; sed quomodo addiderit: etenim senui consideremus. bona iuuentus, sed melior senectus; qui enim usque in finem perseuerauerit, hic saluus erit. unde non perfunctorie de patriarcha Abraham dictum est, quod nutritus esset in senectute bona. et Iohanpes senex coepit scribere euangelium uel epistulas .
- 36.60.2.1
qui cum refugeret apostolum se scribere, seniorem scripsit nec minor est aestimatus, cui cygnea quaedam suppeteret gratia senectutis. ipse uas electionis dominicae scribens ad Philemonem ait: talis senex, nunc autem et uinctus Christi Iesu, obsecro te pro meo filio, quem genui in uinculis, Onesimo. uolens itaque illi plurimum deferre seniori Paulo eum, non iuueni
- 36.60.3.1
comparauit et ibi se senem est gloriatus, ubi iam in uinculis tenebatur. et uidete distantiam: adulescens significatus est in alterius passione, senex in sua; ibi ut adulescens, quia Iudaeorum uestimenta seruabat, hic senex, ubi sui corporis exuuias exuebat. denique et Petrus ibi senex dicitur, ubi certamen est passionis: cum iunior, inquit, esses, cingebas te et ambulabas ubi uolebas ; cum autem senueris, extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo tu non uis.
- 36.60.4.1
hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset deum. ante certamen iunior dicitur, in certamine senex qui omne certaipen impleuerit. hoc ergo dicit Dauid ille in iuuentute bellator, in senectute pacificus: iuuenis, inquit., fui, sed nolo me adhuc iuuenem putes; etenim senui et non uidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem.
- 36.61.1.1
Quod est semen iusti? Abrahae dictae s 11 ut. promissiones et semini eius. non dicit \'et seminibus\' tamquam in multis, sed sicut in uno: \'et semini tuo\', quod est Christus. audi iusti semen: filioli mei, quos ego parturio, donec formetur Christus in uobis. et nunc si quis ex gentibus ueniens sermonem audiat nostrum et dominus iuuare dignetur, ut formetur
- 36.61.2.1
Christus in animo eius, quo partus fidei ferat, semen ei Christus erit [illic in utroque]. Abraham itaque et generationis pater erat secundum carnem et is, qui uerbum domini in pectoribus iustorum primus . et ideo hoc semen Abrahae panes istos, quibus praebeatur corporalis alimonia, non requirit, -quia habet panem iustitiae qui descendit de caelo. sicut enim negantur filii Abrahae qui opera Abrahae non fecerint, ita semen Abrahae sunt et inter filios recipiuntur qui opus eius effecerint. uerum Abrahae semen Helias, cui angelus alimenta praebebat et in uirtute escae illius quadraginta dierum curriculis ambulabat.
- 36.61.3.1
non requirebat istam corporis huius alimoniam uerum semen Abrahae, cui panes deferebantur de caelo; denique corui ei cotidianum conuiuium ministrabant. ita indiguus erat omnium, ut nihil haberet suum, et mittebatur ut uictum aliis largiretur. uerum semen Danihel, cui inter leones posito aeria fercula per Habacuc prophetam referta messorum epulis uehebantur.
- 36.61.4.1
est ergo panis angelorum quem manducauit homo; sic enim scriptum est: panem angelorum manducauit homo. hic est panis de quo dixit Dauid: dominus pascit me et nihil mihi deerit. in loco uiridi ibi me collocauit, super aquam refectionis educauit me. bonus Dauid docuit me panem angelorum et ipse me docuit aquam refectionis. haec refectio spiritalis est, haec refectio requies est mentis internae. bona aqua quae peccatum lauat, mundat interna.
- 36.61.5.1
quae sit aqua haec, audiamus: si quis, inquit, sitit, ueniat ad me et bibat. qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. dicebat de spiritu quem incipiebant accipere qui credituri erant in eum. ergo nec pane hoc nec aqua refectionis indiget iustus, cui spiritus sanctus est requies et refectio.
- 36.62.1.1
Quomodo autem poterit indigere qui tota die mis e t faenerat ? quid est quod faenerat iustus ? non aes, non ferrum, non plumbum, sed argentum igni examinatum. hoc defert ad mensam domini et diuidit requirentibus, cui unam, cui duas, cui quinque mnas cotidie diuidit, et numquam deficit.
- 36.62.2.1
sed faenerationem audiuimus in lege reprehensam dicente Moyse non faenerabis. duplex est faeneratio, una pecuniae, altera gratiae. diuide utramque, quia scriptum est: si recte offeras, non recte diuidas, peccasti; quiesce. et tu recte diuide, ne pecces. ipse Moyses doceat te diuidere qui ammonuit recte diuidendum, ut sequaris quod Abel, qui recte diuisit, fugias quod Cain erat; parricida erat qui recte diuidere nesciebat. diuidit ergo spiritus sanctus
- 36.62.3.1
diuisiones, qui operatur omnia diuidens singulis prout uult. ille prout uult, tu prout potes, prout ingenio uales. diuide quando lex de pecunia dicat, quando de gratia. dixit enim tibi: faenerabis gentibus, cuius dominus usuras exigit, tu autem non mutuaberis. est et pecunia faenoris, est et gratia, cuius dominus usuras exigit; pecunia faenoris aes habet, gratia fidem confert . faenerato ergo fidem gentibus, ut tibi abundet gratia;
- 36.62.4.1
tu autem noli mutuari quasi indiguus, sed quasi diues et locuples faenerato. faenerauit Petrus, faenerauit Paulus, faenerauit Iohannes Euangelista uel uterque et non indiguit, hoc est: faenerarunt pecuniam Christi, non faenerarunt pecunias ad usuram. faenera ergo et noli desistere faenerare. audis quid dicat scriptura: tota die miseretur et faenerat? iustus per diem faenerat, auarus in nocte; gratia enim lucis est, auaritia autem usura tenebrarum est. et ideo semen faenerantis fidem in benedictione erit, habens utique praemium benedictionis.
- 36.63.1.1
Declina a malo et f ac b et inhabita in s saeculorum. quoniam dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos, in aeternum conseruabuntur; iniusti autem puni entur et semen impiorum p it. iusti her e d ita t e possidebunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. his uersiculis demonstrat propheta, quod pertineamus ad dominum et ipse arbiter cogitationum operationumque nostrarum sit spectans merita singulorum, qui nihil sine iudicio agit, sed malos et bonos actus iudicio discernit.
- 36.63.2.1
declinandum ergo est a malo et faciendum bonum. ne bona malaque confundas, prius est ut crimine careas, postea ut innocentiae fructum deferas, quo possis esse perpetuus. noli putare, quod deum tua peccata praetereant; sic enim plerique labuntur. ipse uniuersa cernit et damnat et impiorum semen exterminat, semen utique non corporalis generationis, sed mentis internae et impietatis successionem.
- 36.63.3.1
nam utique Iob de semine Esau genitus scripturae testificatione signatur. quomodo ergo semen Esau periit in Iob, cum tantus iste uir fuerit, ut uenturum in terras dominum praeuideret, qui cetum istius saeculi diabolum subiugaret? ergo hoc quaeritur, ne malitia transfundatur in posteros.
- 36.63.4.1
hoc per baptismatis sacramentum Christus operatur, ut exuat unusquisque quod natus est, induat quod renatus, fiat non familiae heres, sed gratiae, ut perpetuum domicilium habitationis aeternae sibi possit adquirere. qui autem habitare meruerit in saeculum saeculi, et ipse honorificabit deum in saecula saeculorum.
- 36.64.1.1
Ubi moralibus iustum instituit disciplinis, ut, qualis deo esse, te doceret quaeue esset perfectae forma iustitiae, ad sapientiam et theoremata mentem uult eius assurgere et excitat eius intentionem, ut spectet intento corde caelestia et diuina intra se uoluat oracula atque ad ea quae complaceant deo suum informet
- 36.64.2.1
affectum, sit meditatus in lege nec ulla eum domini mandata praetereant, motus diuini sacramenti cognoscat. denique abhinc uide in praeceptis sanctum prophetam assurgere: 0 s iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium; le x dei eius in corde ipsius. nec damnabit, inquit, eum dominus, cum illi. e xp dominum et custodi uiam eius et exaltabit te, ut her possideas terram; cum per eunt peccatores uidebis. uidi impium superexaltatum et eleuatum ultra cedros Libani et transiui, et ecce non erat, et quaesiui eum, et non est inuentus locus eius.
- 36.64.3.1
superiora moralia, haec intellegibilia. quod est iusti os quod meditabitur sapientiam nisi interioris hominis ? duo sunt enim homines in singulis, unus interior, alter exterior. interior cogitat quae mentis sunt, quae mentis sunt loquitur, exterior quae sunt corporis. tamen adueniens dominus utrumque coniunxit et duos condidit in uno homine, ne diuersis
- 36.64.4.1
sese inpugnent motibus, sed inuicem sibi uoluntatum suarum unitate socientur. ideo os iusti meditabitur sapientiam. iam enim et ipse exterior homo iusti in interioris hominis transfusus est disciplinam et in eius conformatus naturam ipsius exercet officia, ut caro meditetur quod mentis internae est. sed ne hoc incredibile tibi uideatur, audi dicentem, quia dominus Iesus transfigurauit corpus humilitatis nostrae, ut conforme fieret corpori gloriae suae.
- 36.64.5.1
quis audeat dicere carnem sine peccato, carnem assumptam ex uirgine, carnem spiritu dei in Mariam superueniente generatam, quae in nullo discrepauit a sapientiae disciplinis, interioris hominis exsortem fuisse uirtutum nec in usus eius transire potuisse, cum supra hominem fuerit quod tactu eius sanabantur aegroti, caecis refundebatur lux, mortui resurgebant ?
- 36.64.6.1
competenter ergo scriptum est: os iusti meditabitur sapientiam, eo quod totus homo sit spiritalis, non utique terrenus. qualis enim terrenus, tales et terreni et qualis caelestis, tales et caelestes. abiit ergo terrenus, remansit caelestis. ideoque in tempora redemptionis referens propheta \'meditabitur\' dixit, licet unus e pluribus \'meditatur\' scripserit neque a sensu, quia prophetarum spiritui futura pro praesentibus sunt. alii putant os pro mente dictum.
- 36.64.7.1
pulchre autem istud exposuit nobis Salomon dicens : narratio iusti semper sapientia, stultus autem sicut luna inmutatur, id est: quod saepe uarietur nec in sua perseueret sententia et tamquam in tenebris lumen uideatur offundere nec tenere.
- 36.65.1.1
Sit ergo nobis semper in corde et ore meditatio sapientiae et lingua tua loquatur iudicium, lex dei tui in corde sit tuo. ideo tibi dicit scriptura: loqueris in i 11 i s sedens in domo, ambulans in uia, dormitans, resurgens. loquamur ergo dominum Iesum, quia ipse est sapientia, ipse est uerbum et uerbum dei. nam et hoc scriptum est: aperi os tuum uerbo dei. ipsum spirat qui sermones eius resonat et uerba meditatur.
- 36.65.2.1
ipsum semper loquamur. cum de sapientia loquimur, ipse est, cum de uirtute loquimur, ipse est, cum de iustitia loquimur, ipse est, cum de pace loquimur, ipse est, cum de ueritate et uita et redemptione loquimur, ipse est. aperi os tuum dei uerbo, scriptum est. tu aperi, ille loquitur. ideo dixit Dauid: audiam quid loquatur in me dominus et ipse dei filius dicit: aperi os tuum et adimplebo illud. sed non omnes ut Salomon possunt percipere sapientiae perfectionem, non omnes ut Daniel;
- 36.65.3.1
omnibus tamen pro possibilitate infunditur spiritus sapientiae, sed omnibus qui fideles sunt. si credas, habes spiritum sapientiae. ideo sapiens dicit: credidi, propter quod locutus sum. cum credideris, accipies loquendi gratiam. et qui credit redimitur et qui orat redimitur, si pie intendat orationibus et in oratione assiduus sit, diem praeueniat, noctem frequentet, solis matutinis occurrat, ut ante ipse inluminetur a Christo quam terra solis exortu. et qui psallit redimitur et qui compungitur redimitur.
- 36.66.1.1
Ideo meditare semper, loquere quae\'dei sunt, sedens in domo. domum possumus accipere ecclesiam, possumus domum accipere interiorem in nobis, ut intra nos loquamur. sedent iudices in Hierusalem, sederunt sedes in iudicio, sedit etiam iudicum consilium et libri aperti sunt. propheta dicit: et tu cum consilio omnia fac. cum consilio de factis tuis iudica, cum
- 36.66.2.1
consilio uinum bibe, cum consilio loquere, ut effugias peccatum, ne incidas per multiloquium. sedens loquere tecum quasi qui iudices. in uia loquere, ne umquam uaces. in uia loqueris, si in Christo loquaris, quia uia Christus est. in uia loquere tibi, loquere Christo. audi quomodo illi loquaris: uolo, inquit, uiros in omni loco orare leuantes puras manus suas sine ira et disceptatione. loquere, o homo, dormitans, ne tibi somnus mortis obrepat.
- 36.66.3.1
audi quomodo dormitans loquaris: si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem, donec inueniam locum domino, tabernaculum deo Iacob. uince naturam diligentia, exclude corporis somnum. naturam nobis formare non possumus, possumus diligentiam. homo erat Dauid, indulgebat aliquid et somno per noctem, sed excludebat somnum lauans per singulas noctes lectum suum et lacrimis inrigans stratum suum.
- 36.66.4.1
ideo memor erat in stratu suo semper domini sui et in ipso meditabatur, ut diluculum praeueniret et in tenebris ei inlucesceret Christus dicens: surge qui dormis. non in omnibus haec gratia est, sed potest esse et in pluribus diligentia. ne igitur expectes, ut te excitet Christus, sed potius Christum excita. excitat eum qui de ipso dormitans cogitat. si tu illum excitaueris, et ipse te excitabit a somno, resuscitabit a morte dicens tibi: exurge a mortuis.
- 36.66.5.1
cum surges ergo uel resurges, ipsum loquere, ut impleas quod iuberis. audi quomodo te Christus excitet. anima tua dicit: uox fratris mei pulsat ad ianuam et Christus ait: aperi mihi, soror mea sponsa. audi quomodo tu exsuscites Christum. anima dicit: adiuraui uos, filiae Hierusalem, si suscitaueritis et resuscitaueritis caritatem. caritas Christus est. audi etiam quomodo dormiens loquaris: ego dormio et cor meum uigilat. haec communiter; attolle nunc paulo altius mentem tuam.
- 36.67.1.1
Loquere sedens in domo, in hac terrestri domo huius habitationis quae dissoluitur, in qua peregrinamur a domino. in corpore enim isto positi dum superuestire magis quam expoliare nos uolumus, exulamus a Christo et grauiter ingemescimus. in hac sedens ergo confitere peccata tua, quia sedisti et non stetisti et non dixisti:
- 36.67.2.1
stantes erant pedes nostri in atriis Hierusa1em. loquere magis et noli occultare delicta, loquere sedens, ut audias dicentem: surgite, postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. loquere in ui ambulans, id est carpens uitae istius cursum. hic loquere, ne illic , sicut ille ommutuit qui angelo Christi ante non credidit, postea tamen cum credidisset uocem recepit.
- 36.67.3.1
loquere dormiens et quiescens, consepultus in Christo, ut cum ipso in nouitate uitae resurgas. loquere etiam sepultus in tumulo, sicut loquebantur animae sanctorum de mortis petentes auctore uindictam: usque quo, domine sanctus et uerus, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum? loquere postremo, cum surgis, sicut docuit ille qui dixit:
- 36.67.4.1
ego dormiui et quieui et resurrexi, quoniam dominus suscipiet me. et illic ergo os iusti meditabitur sapientiam, donec ad sublimiora tabernaculi secreta, caelestis ac sacrae plena iocunditatis atque laetitiae, ipse perueniat, quemadmodum scriptura nos docuit dicente Dauid: sum et effudi super me animam meam, quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum dei, in uoce exultationis et confessionis, sonitus epulantis. erga et sedentes in hac corporea domo et egressi hinc atque ambulantes in uia cum rapimur, si meremur, obuiam Christo et dormientes loquemur.
- 36.68.1.1
Accipe tertiam , qua se anima eleuat iusti. est enim quidam spiritalis somnus intellegendus, de quo Salomon ait: si enim sedeas, sine timore sedebis, si dormias, suauiter requiesces; et non timebis pauorem qui superuenit tibi neque impetus impiorum superuenientes tibi. cum suauitate requiesces et pauorem et superuenientes impiorum impetus non timebis, si lingua tua loquatur iudicium dei et semper illud ante oculos habeas, ut peccato locum nullum relinquas et noueris, quod delicti pretium supplicii retributione soluetur.
- 36.68.2.1
ipse enim hoc in nonagesimo interpretatus est psalmo dicens: non timebis a timore nocturno et a sagitta uolante per diem, a negotio perambulante in tenebris, ab occursu et daemonio meridiano. cadent a latere tuo mille et dena milia a dextris tuis, ad te autem non adpropinquabit ; uerumtamen oculis t.uis considerabis et retributionem peccatorum uidebis.
- 36.68.3.1
iustus enim cum loquitur iudicium dei uel cum loquitur ipse quae iusta sunt et ueri plena iudicii, non cum iracundia loquitur, non ex animi maerentis afflictione, non ex dolore, non ex aliqua passione, sed loquitur ex ueritate, loquitur ex aequitate, ut non propendat affectu, sed quae loquitur uero pendat examine; iudicat enim, quae dicenda sint uel non promenda. cui simile est illud: labia sapientium alligata sunt sensu, eo quod omnia quae locuntur uero sensui conuenire uideantur et sensus sui prudentia intellegant, quae loqui debeant uel tacere, ut quae silenda sunt cohibeant claustro quodam
- 36.68.4.1
nexuque labiorum, in his autem quae oporteat dici labiorum uincula resoluantur. merito ergo praemisit: os iusti meditabitur sapientiam; meditatio enim diuturna plenum poterit habere iudicium, quod loquetur iustus in tempore, cum ea quae perfecta sunt facie ad faciem uiderit; nunc enim de his quae non comprehendimus loqui uera non possumus. denique nec Paulus praesumpsit dicere, qui raptus in paradisum audiuit secreta caelestia, sed uolens non in his errare quae diceret ait: quam inscrutabilia sunt iudicia dei et inuestigabiles uiae eius! nunc autem absolutus corpore forsitan inuestigabilium uiarum genera et iudicia eius, quae sicut abyssus multa sunt, comprehendit.
- 36.69.1.1
Adhuc iustitiae forma describitur et augetur dicente scriptura: lex x dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius. in corde iusti lex dei est. quae lex? non scripta, sed naturalis; iusto enim non est posita, sed iniusto. in corde eius lex est, non perfunctorie sicut in labiis Iudaeorum; corde enim creditur ad iustitiam. qui credit, et loquitur; qui autem loquitur, non continuo credit. denique non credidit populus, de quo dictum est:
- 36.69.2.1
populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est . si igitur gentes, cum ea quae legis sunt faciunt, ipsi sibi sunt lex cognoscentes quae sequi debeant uel cauere, quanto magis fidelis et iustus, qui ad imaginem et similitudinem dei uiuit, decora nouit et honesta decernere et uti legitimo quodam naturalis sapientiae gubernaculo, ne eius subplantentur uestigia sicut Esau, quem propter gulae auiditatem frater subplantauit, ut caderet, atque in mortem uestigia eius effudit!
- 36.70.1.1
Quo magis iustus est quisque, eo magis illi insidiatur inimicus, et ideo ait scriptura: considerat peccator iustum et quaerit perdere eum; dominus autem non der eum in manibus eius nec damn.abit eum, cum iudicabitur illi. uidens ergo peccator, quia iustus in ore suo loquitur et in corde meditatur sapientiam, quia in lingua sua iudicium loquitur, quia in corde suo legem domini custodit, mortem peccati ei conatur inferre, sed dominus tuetur eum.
- 36.70.2.1
et ideo non timeamus insidias peccatoris, quoniam deus pro nobis est. s i ergo deus pro nobis, quis contra nos ? propterea non derelinquet iustum suum deus nec damnabit eum, cum habuerit de ipso iudicium; uerus enim iudex est et ideo iustitia non potest periclitari. unde et Aquilas dixit: nec c da eum in iudicando eo, Symmachus: nec damnabit, cum iudicatur iustus.
- 36.71.1.1
Sed quia Septuaginta uiri sic posuerunt: cum iudicabitur illi putamus quod ad illud respexerit, quia scriptum est: quoniam ipse dominus ueniet in iudicium. sed in quod iudicium? audi dicentem: tibi soli peccaui et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, cum iudicaris.
- 36.71.2.1
ideo ergo praebet se dominus audiendum, ut de se iudicetur, quo magis uincat . quomodo se praebeat, audi: populus meus, quid feci tibi aut in quo contristaui te aut quid molestus tibi fui? responde mihi. quia ex Aegypto eduxi te et de domo seruitutis libera te, et alibi: ego sum ego sum, qui deleo iniquitates tuas et memor non ero. tu autem memor esto et iudicemur.
- 36.72.1.1
Graue hoc iudicium, cum dominus de se postulat contra hominem iudicari. quid enim respondeas ei quj uniuersa tibi contulit, omnibus te praefecit, subiecit tibi Aegyptios ad quos hospes adueneras, insectantes postea mari mersit ? ille tuos deleuit hostes atque subuertit, ille te creauit et condidit; ille suo sanguine te redemit, et tu tradis te, ut seruias eius inimico?
- 36.72.2.1
ille tibi omnia peccata dimisit, et tu grauiora committis ? uocat te: in iudicium ueniens quid responsurus es ei, qui nisi iterum tibi donet, peristi? ideoque uidens sanctus Dauid hac quadam moralitate dei amplius se grauari iudicium refugit, misericordiam poscit dicens: et ne intres in iudicium cum seruo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens.
- 36.72.3.1
confitetur se in tenebris sicut mortuum saeculi conlocatum. caute sicut mortuum saeculi dixit, non mortuum. non enim mortui saeculi sunt qui moriuntur in Christo, illi autem sunt mortui saeculi qui omnem uitam suam, quam uixerunt in saeculo, in interitu et morte constituunt. et ideo quasi desperatus ad remedium confugit dicens: cito exaudi me, domine, quia defecit spiritus meus. talis enim iudicii proposita sibi oblatione defecit, in quo examinanda ueritas foret potius quam conferenda.
- 36.73.1.1
Tamen tam pius est dominus, ut, etsi nemo iustificetur in conspectu eius uiuens — quis enim quamuis iustus non obnoxius est peccato aut cuius talis est uita, ut digna iudicetur dei similitudi ne ? - , utique ad imaginem et similitudinem dei factus debeat sicut deus, qui sine peccato est, ita et is qui ad imaginem eius est esse sine peccato.
- 36.73.2.1
qua ergo dignus est poena, qui gratiam tantam dominicae operationis et similitudinem diuini decoris amisit? sed quia misericors est, etiamsi ipse se iudicio subiciat, iustum tamen non iudicat, sed iniustum. iusto parcit quasi condicionis fragilitate peccanti, iniustum punit, quasi qui detestetur ingratum. deinde etiamsi multa habeas opera iustitiae, noli esse inpatiens atque arrogans, qui praemia tibi iustitiae in hoc saeculo existimes flagitanda aut indigne tibi aduersa accidisse aliqua conqueraris. quamdiu enim\' uiuis, certamen tibi debetur, non praemium.
- 36.74.1.1
ergo uel auxiliatorem dominum uel remuneratorem e t custodi uias eius. hoc est \'expectare\', eius quem expectandum putas mandata conseruare. etsi conteraris, etsi affligaris, etsi aegritudine deficias, tamen expecta dominum; non te confundet spes.
- 36.75.1.1
Ueniet dominus et e ab it t e, ut hereditate possideas terram. liquet superiorem esse terram, non istam in ualle terrenam, sed illam quae est repromissionis aeternae, in qua quicumque constituitur exaltatur a domino.
- 36.76.1.1
U autem, cum per eunt peccatores. tunc enim iustorum remuneratio erit, cum iudicium fuerit de meritis impiorum. sed non uno genere pereunt peccatores. ante tibi pereunt, si eorum potentiam, (si) diuitias non mireris, si non te moueat, cum eos honoribus liberis amicis abundare cognoueris.
- 36.76.2.1
haec enim saeculi sunt et saeculum saeculari subiacet malignitati et princeps mundi his qui sibi seruiunt fauet secundum illud: omnia tibi dabo, si procidens adoraueris me. quid quaeris ut ea tibi dentur, cum ipse impius qui dat in eis diutius esse non possit? transit etiam ipse: quomodo possunt non transire quae contulit? tu modo constantem animum gere, iustitiam tene, nemo te moueat, et uidebis nihil esse impium.
- 36.77.1.1
Denique audi dicentem: uidi impium super e et eleuatum super c e o s an i et transi u i, e t ecce non er at. uidi eum in saeculo hoc, uidi oculis corporis, uidi etiam iactantem se et superexaltantem sermonibus suis, aestimantem se aliquid esse qui nihil est. quomodo se superexaltat ? ponam, inquit, thronum meum super nubes et ero similis altissimo.
- 36.77.2.1
exaltat se, ut uideas eum sicut cedros Libani superexaltatas. et ipsae altae sunt et in monte sunt altissimo; merito ergo superexaltatae sunt et superexaltatus uidetur impius, qui se in illo monte constituit de quo scriptum est: si habueritis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic monti: tollere et iactare in mare. \'huic daemonio\', inquit, \'a quo iste inuasus fuerat et oppressus quem miramini esse sanatum. ideo caritatem magis habetis in Christo quam potestatem in diabolo.\' uides cedrum in
- 36.77.3.1
monte altissimo superexaltatam, sed uento frangitur, sed igni exuritur, sed uetustate dissoluitur. ita est diues in saeculo; fulget quidem splendore quodam gratiae saecularis ut Libanus, nixus est mundi potentia, opibus et diuitiis exultat. uidetur tibi aliquid esse, antequam dicas: transiens uidebo. sicut enim Moyses animo et mente transiuit materialia et deum uidit, ita et tu, si transeas hinc, ad dei gratiam uestigium tuae mentis attollens
- 36.77.4.1
uidebis eum nihil esse, qui in hac terra sibi potentissimus uidebatur. ideo animae tuae dicit, menti tuae dicit deus uerbum: ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano; transibis et pertransibis. si transeas saecularia, pertransies ad paradisum. audi transeuntem: memento mei, domine, cum ueneris in regnum tuum; audi iterum pertranseuntem: amen e n. amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.
- 36.78.1.1
Quid est: ecce non erat?in principio utique uerbum )rat et qui uerbum uidet, qui particeps uerbi est, utique et ipse est, quia uerbum dei semper est et sermo qui de ipso est non est \'est\' et \'non\', sed \'est\' et manet in eo qui sequitur deum. qui autem nescit uerbum, non est, quia non adhaeret ei qui dixit: ego sum qui sum. qui autem adhaeret ei unus spiritus e s t; ubi autem spiritus, et uita. ideo tibi dicit scriptura de deo: qui uiuificat mortuos et uocat ea quae non sunt tamquam ea quae sunt, hoc est: uocat gentes quae non erant tamquam populum suum qui erat; erant enim patres nostri qui erant electi dei.
- 36.78.2.1
et alibi, ubi dicitur: cognouit dominus qui sunt ipsius, non cognoscit eos qui non sunt, et Esther ait: non des uirgam regni tui his qui non sunt. recte ergo iustus dicit: et transiui et ecce non erat, hoc est: uidi eum superexaltatum in saeculo, antequam considerarem quia nihil est saeculum; ubi autem transiui mente supra mundum, uidi quia iam non erat qui ante erat superexaltatus in hoc mundo.
- 36.79.1.1
Et tu, si iustus es, transi a praesentibus ad ea quae futura sunt, et transibunt tibi praesentia. caelum et terra transibunt, uerba autem mea non praeteribunt. iusto ergo omnia transeunt. transit impius, similis uanitati est et dies eius sicut umbra praetereunt. nec solum praetereunt iusto praesentia, sed etiam cum ad ea quae sunt futura intenderit, iam ista praetereunt.
- 36.79.2.1
uide quomodo iusto praesentia praeterierunt. utique temporibus Dauid prophetae synagoga erat, ecclesia ex gentibus non erat et idem futuris quasi praesentibus dicit: benedicite, gentes, deum nostrum, deinde supra ait: ascendit in . transiuit perfidiae uentura tempora non aetate, sed mente et resurrectionem domini multo post saeculo futuram pia fidei deuotione celebrauit dicens: psallite deo nostro, psallite;
- 36.79.3.1
psallite regi nostro, psallite. quasi interesset ipsis Christi et ecclesiae nuptialis copulae sacramentis, ita tripudiat et gaudet. causam quoque celebritatis expressit dicens: regnauit dominus super omnem terram. ergo si nos praetereamus, et illa praeterisse quae futura sunt nobis uidentur, ut, si in nauigando terram praetereas, illam quoque uideas praeterire et quasi a te discedere. saepe nautae, maxime in tempestate, fugiunt terram et tamen, cum eam fugiant nauigantes, ipsa potius fugere uidetur a nauigantibus.
- 36.79.4.1
et tu si fugias mundum hunc, et ipse te fugiet; si praetereas terram hanc, et ipsa te praeterit. et tu in mari hoc nauigas et in hoc saeculo fluctuas: fuge terram, saxa habet, lapides habet, sicut scriptum est: lapides de uia proicite. si festines per aerium hoc profundum ad portum diuinae uoluptatis, uidebis tibi haec omnia praeterisse. quid enim interest, utrum praeterierint an tibi ea iudices praeterisse?
- 36.80.1.1
Est et alius impius qui uidetur exaltatus et eleuatus super cedros Libani et, si transeas, non erit nec locum eius inuenies. uide mihi scribam Iudaicum reddentem seriem ueterum scripturarum, sed non sequentem; audis quia labiis reddit, miraris ut doctum. interrogas quid sentiat; respondet secundum* litteram, percurrit historiam.
← Previous · Next → — showing 401–500 of 1,479
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa048.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.