Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Explanatio Psalmorum XII

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,479 sections

  1. 36.16.3.1

    unde pro gloria apostolus dixit: cum autem subiecta illi fuerint omnia, tunc et ipse subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus, et ipse de ait: nonne deo subdita est anima mea? ab ipso enim salutare meum. denique pro pietate erat, non pro infirmitate Ioseph et Mariae parentibus subditus. gloria autem Christi maxima, ut se uniuersorum hominum pectoribus infundat et omnes reuocet ab impietate perfidiae et gentilitatis

  2. 36.16.4.1

    affectu, ut sibi faciat esse subiectos. cum autem sibi subiecerit omnia, cum intrauerit plenitudo gentium et saluus factus fuerit omnis Israel et toto orbe unum fuerit corpus in Christo, tunc erit et ipse subiectus, munus suum deo patri offerens et quasi princeps omnium sacerdotum et caelestibus compos altaribus, ut sit sacrificium fides omnium. pietatis ergo est ista subiectio, quod

  3. 36.16.5.1

    erit subiectus in corpore dominus Iesus, cuius nos sumus corpus et membra. esto ergo, homo, subiectus , hoc est: subditus sapientiae dei, subditus uerbo, subditus iustitiae, subditus uirtuti, quia haec omnia Christus est. omnis homo deo se subiciat; non enim

  4. 36.16.6.1

    unum, sed omnes docet, ut subiciant cor suum, subiciant animam carnem sit deus omnia et III ommbus.subiectus ergo est qui plenus est gratiae et suscipit iugum Christi et mandata domini strenue et incunctanter exequitur, sine subiectione autem, qui se frustra extollit sensu propriae carnis inflatus, insolens deuotionis et piae declinans obseruantiam seruitutis, quam ipso iure naturae auctori debemus aeterno. postremo qui sine peccato est subiectus est Christo, quoniam redemptus a domino est; qui autem in peccato est, non potest dici liber, sed seruus, quem grauia tenent uincla peccati.

  5. 36.17.1.1

    Sequitur: ne aemulatus fueris eum, qui prospere dirigitur in uia sua f iniquitatem . euidenter hic quid superius senserit intimauit, non excitandos malignos aemulatione ad malignitatem neque imitandos facientes iniquitatem. non enim iniquitas, sed prosperae res, quae proueniunt iniqua gerentibus, nos saepe sollicitant, ut eos putemus imitandos, quo ad eorum possimus peruenire successus, dicentes : ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo optinuerunt diuitias. et dixi: ergo sine causa iustificaui cor meum et laui inter innocentes manus meas et fui flagellatus tota die.

  6. 36.17.2.1

    si igitur flagellatus est Dauid, cauere debemus, ne et nos flagellemur et dicatur nobis, quia diuitiae honores potentiae generationi huic uideantur esse disposita quasi uaga et incerta pecuniae opera iniquitatisque compendia, non quasi praemia ulla uirtutis ideoque uelut somnium ueniant et cum somnio te surgente deficiant. ipsos athletas, cum uicerint, certum est coronari, non antequam uincant.

  7. 36.17.3.1

    nobis lucta cum saeculo est; uince ante saeculum quam coronam petas. nemo ante coronatur, nisi certamen impleuerit. qui stadium currunt, numquid ante brauium accipiunt quam stadium percucurrerint ? quanti priores in exitu cadunt et cursus sui celeritate fraudantur! numquid tu deo quam Paulus acceptior? ille uas electionis, ille gentium doctor numquam sibi in hoc saeculo coronam ausus est postulare. denique audi dicentem: certamen bonum certaui, cursum consummaui, fidem seruaui; quod reliquum, reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi dominus in illo die.

  8. 36.17.4.1

    Paulus ille raptus in tertium caelum - qui audiuit ea quae non licet homini loqui, utrum corpore esset raptus an sine corpore, nescit, sicut ipse testatus est -, Paulus ergo dicit in illa die coronam sibi esse reddendam: tu hic tibi ut reddatur insistis ? imple ergo certaminis tui tempus. non semel athleta luctatur nec semel proeliatur miles, ut stipendia sua possit implere; et tibi non cum una passione luctamen est.

  9. 36.18.1.1

    Superiores si euaseris passiones, ira succedit et ideo tibi dicit scriptura: desine ab ira et relinque indigna- tionem. sunt multa uitia quae obrepunt insipientibus. ira grauis passio est; plerumque accendit inuitum et uolentem mitius uiftdicare in furorem rapit, ut perimat quem putauerit coercendum. -

  10. 36.18.2.1

    motus gladio saepe transuerberat innocentem, amicos et fratres per indignationem plurimi peremerunt. ideo sapiens dicit: ira perdit etiam sapientes. Salomonis dictum est, quia non solum quoscumque de medio homines, sed etiam ipsos perdat ira sapientes. et Dauid sapientem monet dicens: desine ab i r a, ne, cum accenderis illa, non desinat priusquam te eius flamma consumat. relinque , inquit, indig nationem, hoc est: natura te rapit, mouet affectus, culpa te alicuius excitat uel offensa, ut indigneris, sed non usque quaque, ut modum nescias:

  11. 36.18.3.1

    relinque eam, finem inpone, ne te in peccatum trahat. hoc est quod supra dixit: irascimini et nolite peccare. non enim hortatur ut irascaris, sed ad tempus cedit affectui, dat tamen medicamentum, ne diutius uis ulceris serpat. \'irascimini\', quod ait, tuae est passionis. medicus enim non statim adhibet medicamenta languori. si dolor feruet, fomenta adhibet, ut mitescat dolor; si febris

  12. 36.18.4.1

    exaestuat, remedii tempus expectat, ipsum potum sitientibus negare consueuit. non dicit: \'noli febrire , cum uapor feruet aegroti, sed dicit: \'expecta desinat febris, digeratur commotio\'. sic et propheta non potuit dicere homini, cuius caro ut uariis morborum, ita commotionum passionibus excitatur: \'non irasceris\', sed dicit: \'desine ab ira et indignationem relinque, ne pecces;

  13. 36.18.5.1

    ira enim grauis est magistra, peccati\'. alius quoque medicus dicit: non occidat super iracundiam tuam, ne, dum diu differs, ueniat ille, qui calefactum corporis somno excitare consueuit, et stimulet te, inserat tibi cogitationes et in secreta se tui cordis inmergat dicens: \'uindica iniuriam tuam, uirum te esse cognosce; femineae infirmitatis est non capere uindictam.

  14. 36.18.6.1

    ergo contemnere te debuit seruus, frater decipere, amicus illudere, et tu adhuc tuam non ulcisceris contumeliam ? proscribas necesse est, gladio oportet insurgas et dolorem tuum aduersarii morte soleris. uir fuit ille, qui suum occidit inimicum; merito praedicatur, quia ita se uindicauit, ut alius irrogare ei non auderet iniuriam\'. his stimulis plus accenditur, plus mouetur, ut compleatur quod scriptum est: ira perdit etiam sapientes.

  15. 36.19.1.1

    Ergo tu ne audias eum, ne aemuleris ut nequiter f , quoniam qui nequiter agunt e . , qui radices non habent, sicut holera uel faenum. holera infirmus manducet, tu autem uitem insere in agro tuo, uineam institue et, si uenerit Achab, qui tibi dicat: da mihi uineam tuam, ut holera mihi ins.eram, noli ei adquiescere, ne ex consensu tuo caduca serat, abscidat aeterna.

  16. 36.19.2.1

    ideo Nabuthe inter sanctos habetur, quia maiorum suorum hereditatem ne regi quidem putauit esse cedendam et lapidari maluit, ut uineam suam non daret in direptionem. hereditas maiorum fides uera est. extiterunt Amani regali subnixi potentia, qui templum domini putarent sibi esse tradendum, supplicia acerba minitantes. sed absit, ut apud mentem domino seruientem praeponderaret magis poenae formido quam forma pietatis.

  17. 36.19.3.1

    non praeualuit perfidia, quia fides restitit. est etiam quaedam uinea in pectoribus fidelium, de qua dicit Esaias: u i facta est dilecto in cornu uberi. hanc uineam dominus plantauit in cordibus nostris et ideo legimus dicentem deum: ego te plantaui uitem fructiferam totam ueram. nemo ergo de agro animae nostrae hanc auferat uineam, quia benedicta est ea uinea. ideoque dictum est de sanctis:

  18. 36.19.4.1

    a fructu frumenti, uini et olei multiplicati sunt. bonum est ergo habere intra te torcularia uino redundantia, ut fluat tibi uinum in uas tuum de uinea Sorech, poculum illud inebrians quam praeclarum . Sor-ech enim uinea noui principii, nouae aequitatis. unde et dicitur nobis: cantate deo uestro canticum nouum; principium eius, magnificate nomen eius ab extremo terrae. haec ergo uinea uuas faciat, non iniquitatem. ideo relicta est uinea Iudaeorum, quia iniquitatem fecit, ut scriptum est, et non iudicium. nos ergo fructum feramus in Christo, ut perpetui esse mereamur.

  19. 36.20.1.1

    Sustinentes enim dominum possidebunt terram, illam utique terram uiuentium. est quaedam terra caelestis, quae fructum caelestibus ferat, de qua ait: credo uidere bona domini in terra uiuentium. haec terra multo hominum sudore uentri ministrat alimenta, illa terra bona domini

  20. 36.20.2.1

    sine ullo labore fructificat, in qua iustorum diuturna possessio et piae mentis hereditas est. et bene ait: sustinentes autem dominum hereditate possidebunt terram. haec est enim terra quae non praeterit; nam caelum et terra praeteribunt, u-erba autem domini non praet e r i b u n t. et ideo nec illa intellegibilis terra poterit praeterire paradisi, in qua sunt qui domini uerba conseruant. in hac terra conlocatus est Adam, ut fructum aeternae caperet uitae; sed quia uerba domini seruare non potuit, ideo in possessione quam acceperat manere non meruit.

  21. 36.20.3.1

    qui autem uerba domini custodit, confidenter dicit: expectans expectaui dominum et respexit me. Adam autem quoniam non expectauit dominum — quomodo enim expectauit qui refugit et offerre se timuit? —, ideo nec dominus eum uidere dignatus est; oculi enim domini Super iustos. hunc autem eo usque uidere nolebat, ut quaereret dicens: Adam, ubi es? qui quaeritur, pro absente habetur. fides est, quae nos repraesentat deo, perfidia, quae facit impios exulare.

  22. 36.20.4.1

    nullus itaque est deo absens nisi qui se absentem , et ideo dicit: fiat tibi secundum fidem tuam; \' qui enim ignorat, ignorabitur. ergo Adam quasi peccator locum suum seruare non potuit; de paradiso eiectus in castellum est relegatus, ut ageret paenitentiam. accepit dilationem, ne continuo penitus interiret, ut salua fieret Eua per generationem filiorum, fidem sancti Abel, prophetarum gratiam, ecclesiae posteritatem.

  23. 36.21.1.1

    Sed qui per haec redimi noluerit et in peccato perseuerandum ducit, de eo dicit prophetia: et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non inuenies. quomodo enim esse poterit in futurum, cum peccati locus diuturnus esse non possit? haec est enim terra quae aperuit os suum, ut sanguinem susciperet innocentis, et ideo in hac terra locus est peccatorum.

  24. 36.21.2.1

    praeterit terra; quomodo peccatoris locus poterit inueniri? ego arbitror, quod ideo firmamentum inter aquam et aquam deus esse praeceperit, ut a uirtutibus peccata disc rneret et superior aqua, quae laudat dominum, quieta maneret erroris, inferior peccato esset obnoxia. denique illa deum uidet, haec non uidet;

  25. 36.21.3.1

    quae super caelos, uidet, quae in abysso, non uidet. unde etiam dictum est: uiderunt te aquae, deus, uiderunt te aquae et timuerunt, turbatae sunt abyssi; multitudo sonitus aquarum. merito turbantur abyssi, super quas tenebrae sunt deformes, et ideo pacem habere non possunt. unde rogauit legio daemoniorum, ut in abyssum mitteretur, et se cum magno tumultu praecipitauit in fluctus, ut porcOrum gregem quem reppererat strangularet. peccatores itaque abyssum petunt, ubi caligo tenebrarum.

  26. 36.22.1.1

    M autem terr am et delectabuntur in multitudine pacis. merito terram possident in quibus deus ipse requiescit, sicut diuino per Esaiam resultauit oraculo dicens: super quem requiescam nisi supra humilem et quietum et trementem uerba mea? qui sunt mansueti, nisi quos nullus

  27. 36.22.2.1

    stimulus dissensionis exagitat, non ira perturbat, non saeuitia exasperat, non rabies crudelitatis inflammat? et ideo quia non uina, non epulas, non diuitias, sed pacem domini dilexerunt in corpore constituti, pro illa delectatione corporalium uoluptatum, qua se putarunt esse fraudandos, ut gratiam adipiscerentur aeternam, delectabuntur in multitudine pacis, quam dominus noster Iesus in diebus suis generi donauit humano, sicut prophetia, quae non mentita est, comprehendit asserens: orietur in diebus eius iustitia et multitudo pacis, donec extollatur luna. quae igitur est pax, qua cunctae ecclesiae multiplicatus est populus, nisi illa de qua dominus dixit: pacem meam relinquo uobis, p meam do uobis? dedit pacem, qui animorum bella sedauit.

  28. 36.23.1.1

    Sequitur: obseruabit peccator iustum et t rem e t super eum dentibus suis. dominus autem inridebit eum, quoniam prospicit quod ueniet dies eius. indignantis quidem et feruescentis in iracundia consuetudo est dentibus fremere, sed habet etiam cor maligni dentes suos, qui non resonare, sed lacerare consueuerunt. insidiae commenta nequitiae dentes sunt peccatoris.

  29. 36.23.2.1

    insidiatur ergo peccator iusto, quia inuidet; iusti enim uita redarguit peccatorem, quem tacita maiore auctoritate condemnat quam si clara uoce loqueretur. sed iustus timere non debet fremitum peccatoris, quia inprobitas non potest esse perpetua. insidiae temporales sunt, munimenta autem uirtutis aeterna. mors peccatoris omnem eius potentiam fraudemque dissoluit.

  30. 36.24.1.1

    Plus adicit: ecce, inquit, gladium euaginauerunt peccatores, extenderunt arcum suum, ut d ei ci ant p er em et inopem. quis est gladius peccatoris nisi contrarius gladio spiritus sancti ? docuit hunc scriptura me gladium, docuit apostolus, dicens quia habemus 1 o ricam iustitiae et scutum fidei et galeam salutis et gladium spiritus quod est uerbum d e i. ergo uerbum dei gladius spiritus sancti est; e contrario utique gladius nequissimi uerbum est malum.

  31. 36.24.2.1

    hoc Petrus apostolus Ananiam et Saphiram sermonis sui quodam ense percussit, hoc gladio Paulus Elymo aduersanti disputationibus suis oculorum lumen eripuit et noctem caecitatis infudit. considera nunc mihi iurgantes peccatores atque acerba iactantes insolentiae et criminationum obprobria proferentes. nonne, si eos audias, dices: gladium euaginauerunt peccatores, quando sermo turpis tam-

  32. 36.24.3.1

    quam de uagina petulanti ex ore profertur, quem cohiberi par fuit et recondi ? similiter ut gladius uerbum dei dicitur, idem et sermo est peccatoris, ita et arcus quem extendunt peccatores mens eorum est et sagitta quam iaciunt sermo est uenenatus. sicut enim sagitta Christus qui est uerbum dei, cui dicitur: posui te sicut sagittam electam quae profertur ex pharetra dei, ita sagittae sunt perfidorum, quae arcu quodam iniquitatis emissae incautum

  33. 36.24.4.1

    uulnerant innocentem, nisi ignita eorum iacula scuto fidei repellantur, et ideo sollicitus esse debes miles in proelio, quia pugna tibi non solum aduersus carnem et sanguinem est, sed aduersus ipsas quoque nequitias spiritales quae non uidentur. abundent tibi arma fortia deo, ut facile possis quae uolueris tela depromere, ne pauperem te et inermem hostis possit opprimere. esto deo fortis, deo diues, ut dicatur de te:

  34. 36.24.5.1

    redemptio animae uiri diuitiae eius. abundato thesauro sapientiae , esto diues in uerbo et operibus bonis, ut possis esse munitus. fuge diuitias peccatoris, ne inueniat ubi uulnerare te possit. esto misericors, ut inuulnerabilis maneas uel curare te. possis, si fueris uulneratus. est et pauper, quem uolunt aduersarii uulnerare, ex illo numero, de quo saluator dixit: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.

  35. 36.25.1.1

    Et ideo framea peccatorum intret, inquit, i n cor ipsorum et ar eorum con f ring antur, ut, quemadmodum reuertitur in dei seruulos ab eis qui non receperint pacem, ita etiam malitia peccatorum, qua iusto nocere conantur, in eorum perniciem reuertatur, quo suis telis et uulneribus trucidentur; saepe enim iacula in ipsos qui ea iecerint refunduntur.

  36. 36.25.2.1

    quod etiam proximo accidit bello, cum infideles et sacrilegi lacesserent aliquem in domino confidentem et regnum eius ereptum ire contenderent, ecclesiis domini persecutionum saeua minitantes, ut subito uentus oreretur, qui infidelibus excuteret scuta de manibus ac tela omnium atque missilia in peccatoris exercitum retorqueret.

  37. 36.25.3.1

    adhuc hostis deerat et iam illi uentorum proelia ferre non poterant suisque spiculis sternebantur et, quod peius est, non erant corporum grauiora uulnera illa quam mentium; deficiebant enim corde, cum deum aduersum se pugnare cognoscerent. exierant itaque prouocantes et de pharetra cordis sui aduersus populum christianum uenenata perfidiae iacula proferebant, sed in caput eorum sua reuertebatur impietas.

  38. 36.25.4.1

    denique ipsi inter se sua perfidia sunt soluti paratasque fidelibus insidias dominus dissipauit, ut non solum piis nocere non possent, sed propriis auxiliis nudarentur atque ad hostem sua arma transirent. quanto melius non protulissent gladium de uagina, hoc est impia nequaquam uerba prompsissent! nam si pro otioso sermone redditurus est unusquisque rationem, quanto magis uerba sacrilegii grauibus suppliciis expiabit!

  39. 36.26.1.1

    Igne nos examinasti, dicit Dauid. ergo omnes igne examinabimur. et Ezechiel dicit: ecce uenit dominus omnipotens. et quis sustinebit diem introitus eius? aut quis sustinebit cum appa.ruerit nobis? quoniam ipse introibit sicut ignis conflatorii et sicut alueus lauantium. et sedebit conflans et purgans sicut aurum et argentum et purgabit filios Leui et effundet eos sicut aurum et sicut argentum, et

  40. 36.26.2.1

    erunt domino offerentes sacrificium in aequitate. igne ergo purgabuntur filii Leui, igne Ezechiel, igne Daniel. sed hi etsi per ignem examinabuntur, dicent tamen: transiuimus per ignem et aquam. alii in igne remanebunt. illis rorabit ignis ut Hebraeis pueris, qui incendio fornacis ardentis obiecti sunt, ministros autem impietatis ultor ignis exuret.

  41. 36.26.3.1

    uaemihi, si opus meum arserit laboris huius patiar detrimentum etsi saluos faciet dominus seruos suos, salui erimus per fidem, sic tamen salui quasi per ignem; etsi non exuremur, tamen uremur. quomodo tamen alii remaneant in igne, alii pertranseant, alio loco nos doceat scriptura diuina. nempe in Mare Rubrum demersus populus est Aegyptiorum, transiuit autem populus Hebraeorum;

  42. 36.26.4.1

    Moyses pertransiuit, praecipitatus est Pharao, quoniam grauia eum peccata merserunt. eo modo praecipitabuntur sacrilegi in lacum ignis ardentis, qui superba in deum iactauere conuicia. sequamur ergo hic positi columnam ignis, quae nos in hoc corpore positos inluminet et uiam monstret, ut in futurum nobis nebula refrigeret noctis, quo saeua incendia releuare possimus.

  43. 36.27.1.1

    Uide autem, scriptura quid dicat: arcus, inquit, peccatorum dominus confringat. arcum autem suum posuit in nube, quando diluuia cesserant, ut tranquillitas refunderetur. unde credendum, quia aduersarius et.malignus arcum extendit suum, ut quietis animis moueat tempestates, excitet flatus. oremus ergo, ut arcum malignitatis dissoluat dominus deus noster, assit pauperi suo et inopi, qui propter dei timorem nescit affectandas esse diuitias, occupanda minorum praedia, uiduas relictis maiorum hereditatibus exuendas.

  44. 36.28.1.1

    M elius est parum iusto super diuitias peccatorum multas. non ergo diuitiae accusantur, sed diuitiae peccatorum, nisi forte quia peccator dixit: omnia haec mihi tradita sunt et cui uolo do illa, deinde quoniam diuitiae magis facem cupiditatis inflammant et unusquisque, dum maiora desiderat, non declinat diuerticula peccatorum.

  45. 36.28.2.1

    unde et saluator dixit: facite uobis amicos de mamona iniquitatis. iniquitatis enim census est, qui in diaboli potestate est, ut cui ille uoluerit conferatur. potest et illud intellegi, quia melius est parum iusto super diuitias peccatorum multas, quia est quidam diues in uerbis, ut sunt philosophi istius mundi de sacrilegiis disputantes, de motu siderum, de stella Iouis ac Saturni, de generationibus hominum, de simulacrorum cultu, de geometria et dialectica. philosophi ergo in sermone diuites sunt, fidei inopes, ueritatis exsortes.

  46. 36.28.3.1

    et sunt plerique simplices domini sacerdotes, in sermone pauperes, abstinentia et uirtute sublimes. illi multis locuntur perfidiam, isti paucis fidem asserunt; illi suos amittunt cotidie sacerdotes, hic pauper populos adquirit ecclesiae numeroque credentium. qui ergo hos audierit et uiderit operum qualitatem, dicet: melius est modicum iusto super diuitias

  47. 36.28.4.1

    peccatorum multas. hinc Salomon deriuauit illud, quod quasi suum ipse posuit: e x multiloquio non effugies peccatum. dialectica ergo diuitias uerborum fluit, pietas timorem dei seruat. ideo hic parcus in uerbis, diues in spiritu magis uult timere quam uana ueri uerba iactare. timor enim disciplina sapientiae est, loquacitas innocentiae uirtutisque naufragium atque incentiuum prolapsionis et culpae.

  48. 36.29.1.1

    Quoniam brachia, inquit, peccatorum entur, ut actus eorum iusto impedimentum afferre non possint, ne derelinquatur uirga peccatorum super sortem iustorum. et Paulus conterat deus satanan sub pedibus uestris. si enim brachium eius contritum fuerit, totus ipse conteretur, ut conculcentur eius commenta sicut uenena serpentis.

  49. 36.30.1.1

    f autem iustos dominus brachio aduersarii dissoluto, et ideo iustus dicit: et confirmasti super , et Iob ait: manus domini tetigit me. misit ergo dominus manum suam in seruum suum et manum peccatoris, quam in eum accepta miserat potestate, brachiumque contriuit. ita diabolus suo sermone deceptus est, qui dixit: mitte manum tuam in eum et uideamus, si in faciem te non benedicit;

  50. 36.30.2.1

    non enim ausus est dicere \'maledicit\', sed hoc intellegendum reliquit. misit dominus manum suam et confirmatus est Iob, coepit benedicere qui maledicere credebatur; sanat enim iustos cum tangit manus diuina, non uulnerat. misit manum suam et leprosi macula omnis abscessit, tetigit caecorum oculos et caecitate depulsa lumen refulsit oculorum. pete ergo semper ut confirmeris, quoniam et tu qui stas uide ne cadas. nos stare debemus, ut confirmemur a domino. lubricum est saeculum, cito labimur; ideo rogemus, ut nos dominus stabilire et confirmare dignetur.

  51. 36.31.1.1

    Noli putare, quia uiam tuum nesciat dominus; si iustus es, nouit. crede dicenti prophetae: nouit dominus uias inmaculatorum et hereditas eorum um inmaculata erit; non confundentur in tempore malo. qui nouit Christum, scitur a domino; nouit iustos, nescit iniustos . ideo iniustis dicet: discedite a m e omnes qui operamini iniquitatem; nescio uos, hoc est: quia estis indigni cognitione diuina; nescio uos, quia me ipsi nescire uoluistis. opera uestra me nesciunt, facta uestra me nesciunt; etsi dicatis, quia scitis me, redarguunt uos uestra peccata.

  52. 36.31.2.1

    omne peccatum a malo est, qui autem non peccat, in me manet; hoc scripsit Iohannes . quid de domino dicam, quia dedignatur impium scire ? Paulus dedignatur, qui dixit: si quis in uobis propheta est aut spiritalis, cognoscat quae scribo uobis ; qui autem ignorat, ignorabitur, et alibi ita dictum est: cognouit dominus qui sunt eius. simus ergo domini, ut cognoscat nos dominus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen domini.

  53. 36.32.1.1

    Graecus habet: nouit dominus dies inmaculatorum; sunt enim dies Heliae, sunt dies Nabuchodonosor. ideo euangelium habet: in diebus Heliae, quando clausum est caelum . nox erat perfidis, sed Heliae lumen erat; clausum erat perfidis caelum, sed Heliae patebat; fames erat perfidis, sed Heliae ubertas. neque enim poterat cui cibum caelestia ministrabant nec esuriebat qui alios ipse pascebat. ergo sibi dies est iustus in tenebris, quia et lux in tenebris . et Ioseph in Aegypto erat et lucebat ei meridies, sicut supra dixit.

  54. 36.32.2.1

    peccatori autem dixit deus: quare tu enarras iustitias me ? iustitia lumen est, quia supra habet: et educet sicut lumen iustitiam tuam. habes ergo quod in te luceat, si iustitiam sequaris. splendet tibi dies, lucet tibi nox, quia fideli et nox tamquam dies inluminabitur. dies igitur iusti nouit dominus, quia ipse inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, hoc est: illum qui ad imaginem et similitudinem dei uiuit, illum qui se hominem eius cognoscit, ut refugiat equorum libidinem adhinnientem, ferarum rabiem, lepusculorum formidinem, uulpium fraudem, rapinam luporum , illum

  55. 36.32.3.1

    hominem qui sic agit, quasi in hunc mundum superuenerit, qui non ex sanguine neque ex uoluntate carnis, sed ex deo natus sit. uenisti ergo; noli remanere, noli terrenis. ut scias autem, quia dies bQni sunt, audi dicentem: Abraham diem meum uidit et gauisus est. bonum habet diem qui dei filium bonum deum nouit et dominum confitetur. et rursus ipse nos ammonet cauere debere, quia dies mali . qui mali sunt dies ? in quibus utique malum cognoscitur, quod est a malo.

  56. 36.32.4.1

    aut forte dies saeculi mali sunt, quia saeculum in maligno positum est. sed legimus etiam post saeculum diem malum: in die mala liberabit eum dominus, hoc est: in die iudicii propter multorum supplicia. necesse est enim ut torqueantur iniusti, conpatiantur iusti, quia et angeli gaudent, cum peccator a morte seruatur unus. conpatiuntur igitur cum punitur, etsi alibi legerimus: laetabitur iustus, cum uiderit uindictam impiorum, quod suo loco reseruo, etsi frequenter audieris cur laetetur; sed occupationes occupationibus non inseramus.

  57. 36.33.1.1

    Nouit dominus dies inmaculatorum, quia inmaculatae innocentiae gratia eius et plenitudo miseretur, non miseretur errantibus. isti non habent diem, quia lucem fugiunt; de quibus pulchre dictum est: dies eorum sicut umbra praetereunt. cognitio ergo dei dignationis est, non uisionis. oculi eius lux sunt, quos aspicit illuminat; et ideo oculi eius dies iustorum sunt.

  58. 36.34.1.1

    Unde et hereditas eorum in aeternum erit, quia aeterna bona, non temporalis hereditatis compendia quaesiuerunt, et non habebunt de quo erubescant i n tempore , id est iudicii caelestis, et in diebus f famis s atur ab u ntur, quia non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei. sed quis homo? scio hominem in Christo ante annos quattuordecim m —siue in corpore nescio, siue extra corpus nescio, deus scit - raptum eiusmodi usque ad tertium caelum.

  59. 36.34.2.1

    ille ergo homo qui in Christo est, qui se in carne esse non nouit, qui non in carne ambulat, sed in spiritu, ille qui rapitur non solum ad caelum, sed etiam ad tertium caelum et rapitur ad paradisum et audit uerba quae non licet homini loqui, qui non in uirtutibus suis, sed in infirmitatibus gloriatur, ipse non in solo pane, sed in omni uerbo dei uiuit. uerbum enim dei uita est, quia uerbum caro factum est. unde praeclare dixit euangelista: quod factum est in ipso uita est.

  60. 36.35.1.1

    Alexandrini quidem et Aegyptii legunt: omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est et interposita distinctione subiciunt: uita est. salua sit fidelibus illa distinctio; ego non uereor legere: quod factum est in ipso uita

  61. 36.35.2.1

    est et nihil habet quod teneat Arrianus, quia non illius uenena considero, sed lectionis sacrae consuetudinem recognosco. non enim dixit \'factum est uerbum ante omne principium\', non dixit \'factum est uerbum\', sed si, quod dixerit, audire desideras: uerbum, inquit, erat apud deum. erat apud deum quod cum ipso operabatur, cum ipso dominabatur. non dixit \'factum est uerbum\', sed dixit: deus erat uerbum.

  62. 36.35.3.1

    deus autem non factura, sed factor est et creator. aperi aures et audi: omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil discis esse filium, in quo diuinitatis est plenitudo. aperi aures adhuc paululum et audi dicentem: quod factum est in ipso uita est.

  63. 36.35.4.1

    \'in ipso\', inquit, \'factum est\', non \'dei uerbum factum est. aut si hoc mouet te ad calumniam, quia dixit \'in ipso factum est\', numquid et deo patri calumniaris, quia dei filius dixit: qui autem facit ueritatem uenit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in deo sunt facta, aut quia Dauid dixit: confitebor tibi, domine, quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem, hoc est: conuersus es mihi in salutem, operatus es ad salutem? possem aliis uti, sed nolo mihi credas, ne putes argumenta esse ingenii, non testimonia ueritatis.

  64. 36.36.1.1

    Ipse tonitrui filius, ipse qui in Christi pectore recumbebat, ipse cui secreta sua dominus non tacebat, cui Petrus innuit ut dominum interrogaret et ille interrogauit et dominus reuelauit, ipse exponat quid senserit de eo quod ait: factum est in ipso uita est. audi ergo interpretantem, quia tuas, Arriane, calumnias iam cauebat: quod erat ab initio et quod audiuimus et uidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostrae scrutatae sunt de uerbo uitae, et uita apparuit.

  65. 36.36.2.1

    caro ergo est quae in Christo apparuit uel Christus in carne; ipse nostra in omnibus uita est. ipsius diuinitas uita est, ipsius aeternitas uita est, ipsius caro uita est, ipsius passio uita est. unde et Hieremias ait: in umbra eius uiuemus. umbra alarum umbra crucis, umbra est passionis. ipsius mors uita est, ipsius uulnus uita est, ipsius sanguis est uita, ipsius sepultura est uita, ipsius resurrectio uita est uniuersorum.

  66. 36.36.3.1

    uis scire quam mors ipsius uita sit? in morte ipsius baptizati sumus, ut cum ipso in nouitate uitae ambulemus. et ipse ait: amen amen dico uobis, nisi granum tritici cadens in terram moriatur, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. ipse granum pro nobis corpore solutus et mortuus est, ut fructum multum afferret in nobis. mors itaque eius fructus est uitae. quod factum est ergo in ipso, uita est.

  67. 36.36.4.1

    caro facta est in ipso, uita est; infantia facta est in ipso , uita est; iudicium factum est in ipso, uita est; mors facta est in ipso, uita est; remissio peccatorum facta est in ipso, uita est; uulnus factum est in ipso, uita est; inlusio facta est in ipso, uita est; diuisio facta est in ipso, uita est; sepultura facta est in ipso, uita est; resurrectio facta est in ipso, uita est. uide quanta in ipso facta sunt, quibus uitae nostrae facta conuersio est, ut quae perierat redderetur.

  68. 36.36.5.1

    ad postremum uenditio facta est in ipso, uita est; redemptio facta est in ipso, uita est. ad mortem uenditus est a Iuda, emptus a Iudaeis ad mortem, ut pretioso eius sanguine nos redimeremur ad uitam. haec est uita quae facta est, haec est uita quae apparuit, haec est uita quam uidimus, haec est uita quae erat apud patrem, quia ipse, qui erat in principio, ipse est natus ex uirgine, ut esset uita morituris.

  69. 36.37.1.1

    Ipsum hunc propositum nobis locum interrogemus. quid est: hominem in Christo? hoc est factum in Christo, in quo facta sunt omnia, siue sedes siue dominationes siue principatus siue potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante

  70. 36.37.2.1

    omnes et omnia in ipso constant, hoc est in uirtute eius. homo ergo 111 , qui factus est ad imaginem eius et similitudinem, homo in Christo, qui totus in Christo sit. sicut enim deus per unitatem et plenitudinem diuinitatis pater deus totus in filio est et filius in patre, ita per intentionem et pietatis affectum, ut exempli uice, non comparationis utamur, homo totus in Christo est; qui enim adhaeret domino unus spiritus est.

  71. 36.37.3.1

    homo ergo in Christo non ille terrenus, non ille peccati, sed homo Christi. quid ergo mouet quod factum est in ipso uita e s t, si et homo praecipue interior in ipso factus est, in ipso crucifixus, in ipso renouatus, in ipso sepultus et cum ipso consepultus, in ipso resuscitatus ? quid mouet , ut dixi, quia scriptum est: quod factum est in ipso uita est, cum homo dixerit:

  72. 36.37.4.1

    in deo faciemus uirtutem? si quaeris quae uita sit, moueat quod factum sit in ipso, accipe: nempe uita ecclesia est. in ipso facta est, in eius costa, in ipso resuscitata Eua. Eua autem uita, hoc est: quod factum est, quia Eua quae perierat salua facta est per ecclesiam, hoc est: per filiorum suorum generationem, sicut scriptum est, quia delictum superioris sobria emendauit hereditas. unde et ipse Paulus raptus est ad uitam, qui ante erat persecutor ad mortem.

  73. 36.38.1.1

    Prolixius euagati sumus, ut de eo homine, qui non in solo pane, sed in omni uerbo dei uiueret, diceremus. reuertamur ad psalmum: et ideo inmaculati non confundentur in die iudicii et in diebus famis saturabuntur.

  74. 36.39.1.1

    sicut fumus deficient. Graecus ἐξέλιπον habet, hoc est \'defecerunt\'. uides subito aliquem ad potestatis uenisse et honoris insignia; sublimem iudicas. uides illi esse successum; nonne dicis de eo: \'ubi honoratus et exaltatus est iste? . ideo plus dixit Graecus, quia, ubi honorari et exaltari quis creditur, ibi defectu proprio praeuenitur, ut meatus fluminum praeterisse citius quam uenisse comprehendas et, dum uentura opperiris fluenta, te adhuc expectante fluxerunt. contra humiles atque mansueti dum subiciuntur a diuitibus et opprimuntur, exaltati sunt a sua humilitate et subito refulserunt. ideoque Paulus in infirmitatibus sibi complacuit, non in uirtutibus.

  75. 36.40.1.1

    Sed consideremus, ne quis putet eum in reuelationibus gloriatum, et repetamus ea, ut se ipse defendat humilitatis magistrum: scio, inquit, hominem in Christo ante annos quattuordecim —siue in corpore nescio, siue extra corpus nescio, deus scit-, raptum eiusmodi usque ad tertium caelum. ante annos quattuordecim reuelatum sibi dicit et tamen reuelationem tamdiu tenuit et repressit, nec dixisset, nisi utile nobis iudicasset ut diceret, ne nos reuelationibus extolleremur.

  76. 36.40.2.1

    si enim in tanta gratia non est gloriatus Paulus, nec nos gloriari oportet. iuuenis ipse non gloriatus est: senex gloriaretur? deinde raptum se usque ad tertium caelum negare non potuit et tamen, utrum in corpore an extra corpus raptus esset, se ignorare testatus est. non ergo de scientia, sed de ignorantia, gloriatur et dei circa se gratiam praedicat. quod scientiae est negat, quod caritatis est confitetur; scientia enim inflat, caritas uero aedificat. et iterum raptum eiusmodi hominem dixit;

  77. 36.40.3.1

    quemadmodum raptus esset,utrum in corpore an extra corpus, incertum sibi esse memorauit. u de stateram sapientiae. constituit unum in Christo et se alterum, qui ait: \'nescio\'. quod alienum est attollit, quod suum humiliat. et audiuit, inquit, uerba ineffabilia. non dixit \'audiui\', sed quod alter audierit non negauit. uerecunde itaque testem se maluit significare quam uatem et refugit uideri caelestium arbiter secretorum. testimonium enim dicere ueritatis est, meritum reuelationis non refugere gloriantis. : pro huiusmodi gloriabor, pro me .

  78. 36.41.1.1

    Quid est autem quod ait audisse hominem, hominem illum in Christo, quae non licet homini loqui? quomodo hoc conuenit, ut non licuerit homini loqui quae licuerit homini audire ? si ipsi homini qui audiuit non licet loqui, quomodo ei creditum est audire quod non permissum est loqui? quae ista distantia est? si alteri homini, qui esset exterior, quomodo potuit homo cognoscere quod homini non licebat audire?

  79. 36.41.2.1

    unde uidetur non gratia loquencu illl homini defuisse qui esset in Christo, cui non defuit, sed eis qui audirent locum tempus meritum defuisse. ille enim in caelo audiuit et ideo non competere iudicatum est, ut id loqueretur in terris quod audisset in caelo, eum in ipsa terra sit ista discretio, ut quod in altera regione canitur, in altera non canatur, secundum quod scriptum est: quomodo cantabimus canticum domini in terra aliena?

  80. 36.41.3.1

    denique Hebraei non canebant in terra captiuitatis quod in sua patria canere consueuerant. haec terra captiuitatis est, alia est terra libertatis; ista peccati, illa quietis aeternae; uallestris ista, illa caelestis. ergo in caelo illa nunc praedicat Paulus quae in terris ante praedicare non poterat; inter perfectos enim secreta sapientiae sunt loquenda..

  81. 36.42.1.1

    Et tamen quid commemoratio istius reuelationis operatur, nisi ut doceat, quod in reuelationibus minime gloriandum sit, sed in infirmitatibus, quia infirmitas et remedium reuelationis et uirtutis exercitium est, contra autem reuelatio elationis lubricum ? namque ne sublimitate reuelationis extolleretur ipse Paulus qui raptus in tertium caelum est, stimulum carnis accepit.

  82. 36.42.2.1

    subuenit igitur infirmitas, ne gratia in periculum uerteretur. utilior infirmitas ergo quam gratia. eadem quoque infirmitas officina uirtutis est, sicut testificatus est dominus, quia uirtus in infirmitatibus consummatur. denique iste ipse post reuelationem rogauit remedium sanitatis et non impetrauit, in infirmitate autem remedium non quaesiuit, sed cursum consummauit et coronam inuenit.

  83. 36.43.1.1

    Mutuatur, inquit, peccator et non soluet, iustus autem miseretur et tribuit. hoc quoque personae conuenit Pauli, quia iustus miseretur et tribuit. uide illum domini eloquia diuidentem, uide argentum domini faenerantem.

  84. 36.43.2.1

    unam mnam accepit, duas reddidit, duas accepit, quattuor reddidit, quinque accepit, decem . non ligauit in sudario acceperat, sed nummulariis erogauit et quod erogauerat cum usuris recepit. ita et accipientem a peccato maximo liberauit, ne apud eum pecunia domini deperiret, et ipse ut decem ciuitatibus praeficeretur emeruit. quae sint decem ciuitates in epistulis recognosce quas scripsit, etsi apostoli praescripto numero non teneantur, quibus dictum est:

  85. 36.43.3.1

    ite per orbem uniuersum et praedicate euangelium uniuersae creaturae. ab Hierusalem per orientem et Illyricum et Italiam domini pecuniam dispensauit. et ne quis putaret quod suam faeneraret, domini esse pecuniam testabatur dicens: his autem qui matrimonio iuncti sunt denuntio non ego, sed dominus, uxorem a uiro non discedere, et alibi:

  86. 36.43.4.1

    quid experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus? denique ipse rex haec dixit, in quo figura est domini: oportuit te pecuniam meam committere nummulariis. \'meam\', inquit, non \'tuam*. iustus ergo miseretur et tribuit. quomodo tribuat, audi dicentem: per omnes ecclesias doceo. peccator autem mutuatur et non soluit. uide diuitem mutuantem et non reddentem, pauperem accipientem et continuo remunerantem, ne diutius in aere alieno sit. haec moralia.

  87. 36.44.1.1

    Uide nunc pauperem mysticum, id est simplicem et timentem dei nomen, audientem uerbum de castitate et soluentem, audientem de misericordia et soluentem, audientem de placiditate et non irascentem, diuitem uero illum arrogantem et superbum audientem quidem, sed post se reicientem sermones dei, audientem de condemnatione luxuriae et magis luxuriantem.

  88. 36.44.2.1

    denique ecclesia soluit quod accepit, synagoga non soluit. cognosce ecclesiam soluere: tui, inquit, erant et mihi eos dedisti, et uerbum tuum seruauerunt, et alibi: ipse enim pater diligit uos, quia uos me diligitis. reddidit ergo ecclesia quam accepit a domino pecuniam caritatis, sed synagoga non reddidit. ideoque de Iudaeis dicitur: si non uenissem et locutus non fuissem his, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de , quia audierunt utique et non crediderunt.

  89. 36.44.3.1

    probatum est ergo, quia mutuati sunt peccatores et non soluerunt. peccator igitur eget semper, iustus autem abundat et tribuit, cuius diues est conscientia. ideo Iudaei in suis diuitiis eguerunt — diuites eguerunt et esurierunt —, christiani autem in diuitiis simplicitatis suae non defecerunt.

  90. 36.45.1.1

    Bonus ergo iustus, et ideo addidit scriptura: quo n i a m b di c s eum possi d terram, maledicentes autem eum . quomodo iustus possidet terram aut quam terram, cum scriptura dicat: n u mquid soli habitabitis super terram?, et alibi: uae habitantibus super terram, quod increpationis est atque maledicti ? cuius ergo terrae benedicta possessio est ? non istius quae tenebris absconditur et amaritudinibus impletur, sed illius quae fluit mei et lac, id est habens gratiam suauitatis et fulgorem lucis aeternae.

  91. 36.45.2.1

    accipe mellis boni suauitatem, immo super mei : fugit dolor et t r is i a et gemitus, quia suauitatis gratia amaritudinem humanae fragilitatis excludet. et alibi: et delebit omnem lacrimam de oculis eorum et mors non erit amplius neque luctus. accipe etiam lactis nitorem: et non indigebunt lucerna et lumine solis; ipse enim dominus inlumina bit super illos et regnabunt in saecula saec u 10 r u m.

  92. 36.46.1.1

    Est etiam mysticus iustus qui miseretur et tribuit, qui omnia uerba quae accepit a patre dedit nobis et peccatorum nostrorum nobis aera dimisit et sanguinem suum pro nostris debitis soluit, ut non in faenore essemus alieno, sed in suo aere bonus creditor nos haberet. est et peccator ille qui congregauit quae non peperit

  93. 36.46.2.1

    et mutuatus est quod non tenebat nec uult restituere quod accepit. audi quia mutuatus est diabolus: 11 b 1, inquit, dabo potestatem hanc uniuersam et , quia mihi tradita sunt et cui uolo do illa, si procidens adoraueris me. nequissime, I accepisti ad temptationem, non ad mortem, hoc est: accepisti ut,

  94. 36.46.3.1

    probarentur dei seruuli, non ut extinguerentur, accepisti ut deus adoraretur, non ut negaretur. accepisti saecularia; cur eripis quae aeterna sunt ? accepisti quae mundi sunt; cur uis auferre quae Christi sunt? da illa cui uis, non inuidemus; cur nobis a te quae nos uolumus inuidentur? tu adorari uis, qui omnibus nequior ipsa quoque indignus es seruitute?

  95. 36.47.1.1

    A domino gressus uiri co-rrig entur. Graecus bia$r\\ixaxa dixit, hoc est \'transitus\', et ideo dicitur tibi: si transeas p.er aquam, flumina te non concludent . transi ergo, noli cessare, sicut bonus uiator, cum uenerit ad aliquod uiae signum, non stat, sed pertransit; et tu in uia es, quamdiu in hoc cursu es constitutus. Paulus si stetisset, cursum suum non consummasset. uide ne ideo dicat et uide ne cadas; non enim qui transiuit potest timere ne cadat.

  96. 36.47.2.1

    uidi, inquit, impium superexaltatum et eleuatum super cedros Libani et transiui, et ecce non erat. uidens ergo impium superexaltatum qui non stetit, non offendit; si stetisset, miratus illum fuisset et secutus esset, offenderat et ceciderat sicut . ideo Moyses uidens rubum relucere et non ardere ait: transiens uidebo hoc uisum magnum. qui transit de hoc saeculo, magnum uisum uidet; qui soluit uincula istius nexus, quo ligamur huic corpori, uisum magnum uidet.

  97. 36.47.3.1

    Moyses [in Exodo legitur] multa uidet miracula in Exodo; non tanta alius uidet qui non est in exodo. idem Moyses transiuit; transiuit et populus patrum, quia de terra captiuitatis exibat. dirigebantur itaque a domino gressus eorum, quibus per noctem ignis columna lucebat, per diem nubis, ut nec diei ardor afficeret commeantes nec impedimentum uiantibus tenebrae noctis afferrent.

  98. 36.48.1.1

    Et tu merere factis uotisque deposce, ut gressus tui a domino dirigantur, ne moueantur pedes tui, quia scriptum est: mei autem paene moti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei. cauendum est quoque, ne rectam semitam derelinquas et deuerticula te uiarum tortuosarum decipiant. ideo dicitur: parate uiam domino, rectas facite semitas eius.

  99. 36.48.2.1

    paremus ergo uiam domino deo nostro in mentibus nostris, rectas faciamus semitas eius, rectas faciamus animorum semitas, ne labamur. non effundantur gressus nostri sicut uxoris Loth, quae post se respexit et gressus tenere non potuit, sed effusi sunt, cum in salem esset repente conuersa. non effundantur sicut Aegyptiorum, quorum gressum maris fluctus effudit. ipsis Hebraeis, qui cum Moyse erant, quia peccauerunt in deserto, ceciderunt uestigia pedum, ne in terram resurrectionis intrarent.

  100. 36.49.1.1

    Nonne etiam de his pulchre dicitur, quia effusi sunt processus eorum, quorum spes lapsae, in uanum effusus labor, uota sunt destituta? considera enim aliquem per aliquot annos habuisse studium probitatis, castitatis custodiam, uitae attentioris affectum, piae propositum seruitutis, sedulae obseruationis officium subitoque

← Previous · Next → — showing 301400 of 1,479

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa048.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.