Explanatio Psalmorum XII
- 35.7.1.1
Aduertimus ergo, quia iustitia aliis est potius nata quam sibi; commune commodum, non suum spectat et alienum bonum pro suo ducit emolumento. beata et praeclara iustitia, cuius bonum omnibus proficit; ex uno plerumque proficiscitur atque ad omnes peruenit. iustus Dauid, qui parcebat inimico et malebat innocentiam suam quam uitam tueri, ne malo publico uindicaretur atque appetendi principis in malis quoque causis aliis exemplum ederet, cum ipse uindictam de insidiatore sumpsisset.
- 35.7.2.1
iustus Abel, qui de ouibus suis, quas ei dominus dederat, primitias domino putauerit offerendas, et ideo plus placuit deo, quia moram non fecit, deuotionem probauit. sed hoc impius ferre non potuit iustitiae praeuaricator, radix iniquitatis, et ideo fratrem occidit, quia hostia eius deo magis quam oblatio sua fuerat comprobata. sed ille occisus deo loquebatur in uoce sanguinis sui, hic uiuus a facie domini repellebatur et, cum adhuc a domino poena cessaret, torquebat eum suorum conscientia peccatorum.
- 35.7.3.1
latebat miser tremens et timens et, cum adhuc percussor deesset, ipsa sese iniusti uita cruciabat. acceperat signum, ne eum aliquis occideret, non ut uitae suauitate frueretur, sed ne mors auferret aerumnam suum cotidie timendo pateretur. meruerat quidem ut percussor inhiberetur, sed sine ulla intermissione ipse sibi suus carnifex erat, ipse percussor.
- 35.8.1.1
.Quae poena maior quam timere quod uitare non possis nec quod timueris euadere ? unde praeclare Dauid exprimens conuentionem grauissimam conscientiae peccatricis ait: quoniam iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum contra me est semper. offunditur enim nobis ultrix nostri imago peccati nec quietum reum suum esse permittit inferens miseram seruitutem atque in sua uincula trahit, ut enodare se non queat, quoniam uolens ipse se uendidit, cui liberum erat delictorum aera non capere et libertatem innocentiae reseruare.
- 35.8.2.1
itaque dum oramus, peccatum offunditur, ubi somnus sensum corporis , peccatum recurrit. semper nobis error noster tamquam malus exactor occurrit uel tamquam inprobus faenerator conueniens debitorem.
- 35.8.3.1
unde dominus ait: qui facit peccatum seruus est peccati. sed iustus nouit, quemadmodum peccatorum suorum uincula dissoluat, nec expectat accusatorem, sed praeuenit, ut confitendo suum alleuet omne delictum, ne habeat quod aduersarius criminetur. ideoque scriptura tibi dicit: iustus in principio sermonis accusator est sui; uocem enim eripit aduersario et quasi dentes quosdam para-
- 35.8.4.1
tos ad praedam criminationis infestae peccatorum suorum confessi- one constringit . dixit ludas Scarioth , ut delinqueret sibi — quid dixit? —: quem osculatus fuero ipse est; tenete eum. hoc ( dixit et se ipse proprio ore egit in mortem. quantos putamus in ipso fuisse tortores, ut sibi ipse tam grauis poenae exactor incumberet et semet ipse laqueo strangularet!
- 35.9.1.1
Dixit iniustus et deliquit sibi; locutus est iustus: ecce ego pastor male feci, et grex iste quid fecit? et remissum est omne peccatum. dixit ergo iustus et sibi profuit. dixit Cain: numquid ego custos sum fratris mei? et sibi ipse mentitus est. dixit Ananias omne se uenditi sui ruris pretium pertulisse et mentitus est sibi, qui potuit minus offerre sine fraude. ideoque praeclare ait: efmentita est iniquitas sibi. sibi enim ante mentitur, cum suum mentitur exitium, sibi delinquit, qui sibi innocentiae eripit suauitatem.
- 35.9.2.1
qui enim puritate et simplicitate pectoris dulcior fructus, qui cibus suauior quam is, quem animus bene sibi conscii et mens innocentis epulatur? at uero iniquitas uelut quodam plumbeo talento, ut scriptura testificatur, conscientiam grauat, meritoque Dauid ait: sicut onus graue grauatae sunt super me, et Salomon: sicut uua acerba dentibus et fumus oculis, ita iniquitas omnibus utentibus ea.
- 35.9.3.1
grauis poena quae cibum impedit, aspectum obducit et, quod est amplius, oculis mentis internae tenebrosam offundit caliginem, ut, quod uerum est, uidere non possit iniustus. ideoque delinquit sibi qui sibi quae pretiosa sunt eripit.
- 35.10.1.1
Dicit ergo iniustus, ut delinquat sibi, iustus autem loquitur, ut et aliis et sibi prosit; ille loquitur ad perniciem, ad salutem. de iustis uero et fidelib\'is dictum est: corde ditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. illius lingua uulnerat, lingua autem prudentum sanat.
- 35.10.2.1
unde cum expostularet Dauid cum rege Saul, quod oblitus beneficii salutis ingratus eum persequeretur ad mortem a quo totiens iam uideret se esse seruatum, et uitam eius appeteret qui uitam suam pro regis salute periculis obtulisset, ait sibi fructum non perire iustitiae, qui insidiatorem suum in manus suas a domino sibi traditum non peremisset. ab iniustis iniquitas prodiuit, uenenum a serpentibus effusum est; uenenum et iniquitatis arma perierunt.
- 35.11.1.1
Ideo scriptum est: dixit iniustus, ut delinquat sibi. quid dixit ? ponam thronum meum super nubes et ero similis altissimo. effectum non habent uerba, sed peccatum habent; inanis quidem pompa iactantiae, sed superbiae spiritu criminosus non timet conuicio maiestatem uiolare diuinam. etenim si ullus dei timor eius inesset affectui, non in conspectu dei plena doli gerenda sibi ausu temerario credidisset, quasi deus non possit occulta cognoscerequi scrutator est intimorum.
- 35.11.2.1
spectat omnia deus; nihil est quod eum praetereat, nemo qui fallat, cui omnia praesentia quae futura sunt et manifesta quae latent. etenim si sol iste mundanus clausis plerumque domiciliorum habitaculis suum lumen interserit, quanto magis deus summus aeternus etiam secreta penetralia mentis humanae atque omne angelorum consilium scientia sua scrutatur et praeuenit! quid ergo aliud agit iniustus nisi ut iniquitatem sibi quaerat et odium?
- 35.12.1.1
Sic enim scriptum est: non est timor dei ante oculos eius, quoniam dolose e egit in conspectu eius, ut inuenir et iniquitatem suam et odium. quid est \'inueniret\' ? omnis enim qui quaerit inuenit; ergo si malum quaeritur, quaeritur ut inueniatur. sed quemadmodum laudabilis est ille qui bonum quod quaesiuit inuenit, ita inueniabilis qui laborauit, ut malum quod quaesierat inueniret; bonis rebus, non flagitiis atque criminibus laborem nostrum nos oportet inpendere. quid igitur nisi summae stultitiae atque dementiae est odium quaerere, iniquitatem malis artibus inuenire, quam bonus nemo quaesiuit?
- 35.13.1.1
Quomodo igitur improbi iniquitatem suam et odium quaerant, consideremus. nempe Herodias erat tetrarchae Philippi legitimo conexa coniugio, regiae abundans opibus potestatis. quae Herodem Romam adusque tendentem quasi germanum mariti -
- 35.13.2.1
tii et affinitatis iure suscepit, cum quo peccata sua copulans non multo post relicto uiro consortii sui iura mutauit. nonne ea quaesiuit iniquitatem et odium, quae coniugium deseruit, ut inueniret adulterium? et quia sanctus Baptista nuptias inlicitas constanter increpuit, dicens Herodi: \'non licet tibi eam uxorem habere, quae maritum contra legem reliquit et fratri mariti quasi ex lege conuenit\', commota est adultera, ut eum uellet occidere. sed cognito, quod Herodem ad necem iusti non facile posset inflectere, excogitauit, qua uia istud efficeret.
- 35.13.3.1
natalis erat Herodis, quem luxu nimio, ut plerisque regibus mos est, celebrare consueuerat. adornauit filiam, ut in conuiuio regis pignus regale saltaret. et cum placuisset Herodi, quod displiceret patruo, obtulit ei, ut quod uellet praemium pro saltationis obprobrio postularet. matrem illa consuluit, cuius inpulsu caput Baptistae poposcit.
- 35.13.4.1
uictus Herodes, quia sacramento se daturum quicquid neptis propria petisset, iussit occidi Iohannem et caput eius afferri. quod allatum puellae dedit et illa matri suae pertulit. uerum est ergo, quod iniquitas et odium requirantur, quandoquidem ea mulier, quod facili petitione impetrare non poterat, prauis artibus excogitatae fraudis elicuit.
- 35.14.1.1
Quid de Iuda proditore loquar, qui quaesiuit auaritiam et inuenit sacrilegium dicens: quid mihi dabitis, et ego e u m uobis tradam?, nec expletus pauperum spoliis ad plenitudinem criminum grauissimorum crimina serendo peruenit pia miscens caritatis sacramenta flagitiis, cum diceret: quem osculatus fuero ipse est; tenete eum, uere ut de eo dictum dubitari non queat: uerba oris eius iniquitas et dolus us? oscula labiis ferebat, offundebat uenena pectoribus; meditabatur acerba supplicia, gratiae pignus afferebat.
- 35.15.1.1
Bene de eo propheta addi fecit: noluit eg er e, ut b age r e t; non enim per naturam deliquit, sed per uoluntatem. denique apostolus erat, audiebat cotidie diuina mandata, discebat caeleste mysterium, potuit intellegere ut bene ageret, si noluisset . uidebat sanari paralyticos, caecis refundi lumen, mortuos resuscitari;
- 35.15.2.1
non debuit intellegere, quod deus esset qui talia posset operari? sed intellegere noluit, quia auarus homo et pecuniae intentus a cognitione diuinitatis uigorem suae mentis auertit. unusquisque enim, qui se flagitiis ingurgitauerit, non uult intellegere quae caelestium mandatorum sunt, ne reuocetur a uitiis. uide illum fugientem intellegere, : tenebrae operiunt me et circumdant parietes; quis scit an uideat o m i n u s ?
- 35.15.3.1
non uult enim quaerere et inuenire quod deus omnia uideat atque cognoscat, ne metu retrahatur a crimine . uide regem Achab petentem a Nabutha uineam eius, cognosce respondentem illum: absit. ut cedam hereditatem patrum meorum. non debuit intellegere, quod iusta referebat ? sed n intellegere, ut bene ageret et aliena non quaereret. non debuit intellegere, quod uero Helias deo seruiebat, cum. uideret in uerbo Heliae clausum caelum tribus annis et tribus mensibus et ad preces eius pluuias esse demissas, ut arida omnia rigarentur ? sed noluit intellegere, ne perfidiam condemnaret, sequeretur fidem.
- 35.16.1.1
Quin etiam iniquitatem meditatus est in cu- suo, ubi uerum quaerere debuisset... in cubilibus enim compungere nos debent nostra peccata, non ipsis delinquendo committi, dicente propheta: quae dicitis in cordibus uestris, et in cubilibus uestris conpungimini.
- 35.17.1.1
Adstitit, inquit, omni uiae non bonae, malitiam autem o dio non habuit. non enim inmerito iniusta meditatur, qui in uia erroris adsistit et malitiam diligit, quam odisse deberet. plus dixit \'adstitit\', quasi iam dudum in uia nequitiae diuturna statione permaneat; ille enim beatus qui in uia peccatorum non stetit, non is qui in ea stare non desinat.
- 35.17.2.1
et ideo prima praecepta sunt sancti prophetae Dauid impietatem fugere, in peccato non stare, in lege meditari, ut intellegas quae bona sunt et iusta atque iniusta secernas. in omnibus igitur radix est spectanda gignendi, ne eam inutilis ab exordio sucus inficiat, grauioraque multo sunt animorum uitia quam uirgultorum.
- 35.17.3.1
cauendum ergo prae ceteris, ne humano ingenio malitiae usus inolescat atque omnis aetas secutura degeneret; arbor enim mala malos fructus facit. nam si plerumque, quod nolumus, hoc agimus et uitare non possumus et, quod odio habemus, hoc facimus uincti quadam aut delectatione flagitii aut obreptione peccati, quomodo possumus uitare quod amamus? adstringimur et inuiti; quomodo possumus uoluntarii non teneri?
- 35.17.4.1
uix se exsoluit Paulus erroribus cotidiana decertatione luctando, ut uinculis captiuitatis exutus per Christi gratiam seruaretur; et tu putas, quod assistendo delictis possis ad caelestium repromissionum meritum peruenire? luctando corona quaeritur, non reluctando; studio, non refragio comparatur. certantibus quoque diuinae misericordiae suffragia postulanda sunt, ut corona iustitiae pro laborum meritis deferatur.
- 35.18.1.1
Denique quid sequatur, consideremus: domine, inquit; in caelo misericordia tua et ueritas tua usque ad nubes; iustitia tua sicut montes dei, iudicia tua sicut ab multa. nonne hunc locum secutus est Paulus, ut diceret: infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum?
- 35.18.2.1
ubi enim mens humana turbatur et certaminum dura atque aspera nos fatigant, domini auxilium postulandum est. ideoque conuersus ad dominum ipsum inuocat et implorat, ut laborantibus adiutor assistat. misericordia ergo petenda de caelo estueritas dei ex prophetarum oraculis colligenda, qui quasi nubes mysteria diuinae cognitionis obtexunt.
- 35.18.3.1
posuit tenebras deus latibulum suum, pluuiam mysticae fertilitatis accipias et tunc infusus rore caelesti fulgorem reseratae lucis agnoscas, ut possis dicere: ex plenitudine eius accepimus. quis enim potest secreta dei facile conprehendere, cuius iustitia sicut montes dei uel, sicut
- 35.18.4.1
posuit, ut montes ua1idi, eo quod ualidae uirtutis plena praecepta sint? unde et apostolus uidens esse sublimia audet et dicit: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quis enim cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit ?
- 35.18.5.1
altitudinem itaque diuitiarum sapientiae retulit ad altitudinem montium; audi quorum montium. ipse enim dei filius mons magnus est, et ideo ascende in hunc montem qui Sion, ut stes radicatus et plantatus in Christo. est mons quasi sapientia dei, est et mons quasi iusti-
- 35.18.6.1
tia dei, est et mons quasi scientia dei, est mons quasi sanctificatio, est mons quasi redemptio, est mons quasi resurrectio. demonstrauit nobis hos montes scriptura, quae dixit: in ipso autem uos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, uel quia angelis angelus factus est dei filius, prophetis propheta, cuius iudicia sicut abyssus multa. audi bona: abyssus abyssum inuocat in uoce tuarum, id est: scriptura ueteris testamenti noui aduocat seriem testamenti ad consummationem sanctificationis et plenitudinem gratiae sonitu quodam atque profluuio redundantiae spiritalis.
- 35.19.1.1
Homines, inquit, et a salu s f acies, domine, sicut i a m tuam, deus; f ilii aut m hominum in protectione alarum tuarum s p er ant, inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrentem uoluptatis tuae pot a b is eos. \' iumenta\'? rationabiles utique et inrationabiles . rationabilibus indicia , inrationabilibus misericordia; alii reguntur, alii nutriuntur.
- 35.19.2.1
ideoque addidit: f i li i autem hominum in protectione alarum t uarum sperant, id est: non generatio uiperarum , sed filii hominum, qui ad imaginem et similitudinem dei uiuunt , non in pascuis, sed in conuiuiis collocantur; alii enim in loco pascuorum, alii in priuilegio sacramentorum ; inperfectis sucus lactis, perfectis mensa refectionis, de qua dixit: parasti in conspectu meo mensam, in qua panis uiuus, id est uerbum dei, in qua oleum sanctificationis, quo inpinguatur caput iusti et sensus firmatur interior, ut aboleatur oleum peccatoris, in qua etiam poculum illud inebrians \'quam praeclarum\' uel \'quam ualidum\'; XQ&UOTOV enim dixit Graecus uel \'potens\' uel \'forte\' uel\'ualidum\'; ualidum enim, quo abluuntur flagitia uel delentur.
- 35.19.3.1
bona ergo ebrietas poculi salutaris. sed est alia ebrietas de redundantia scripturarum, est et alia ebrietas per infusionem spiritus sancti; denique illi, qui diuersis linguis in apostolorum Actibus loquebantur, musto pleni audientibus uidebantur. domus ergo ecclesia est, ubertas domus redundantia gratiarum, torrens uoluptatis spiritus sanctus.
- 35.20.1.1
Nec te nomen aut mos torrentis offendat, quod aliquando aridior aut exilior sit, ut eius soleant fluenta cessare. cessauit et hic noster, cessauit aliquando torrens profluuii spiritalis in populo Iudaeorum. quid dicam \'torrens cessauit\', cum mare cessauerit, sicut lectio hodierna nos docuit dicente domino: ecce ego increpatione mea desolabo mare (et ponam -
- 35.20.2.1
na deserta) et arefient pisces eorum, utique Iudaeorum suae ariditate perfidiae, ut enatare non possint? cessauit ergo torrens propter synagogae sacrilegia, quia erat illa plebs fide arida, sterilis operibus, captiua peccatis. quid enim flueret non bibentibus, sed contaminantibus sacros meatus, cum ipsum fontem negarent? bonus torrens, qui illis cessauit, ut nobis abundaret et sitim humanae captiuitatis auerteret sicut torrens in austro. unde et scriptura dicit: surge, aquilo, et ueni, auster, qui arbusculas paradisi perflare consueuit.
- 35.21.1.1
Diximus sensum, etiam elocutionem consideremus. quare torrentem uoluptatis dixit potabis eos et non \'torrente\' quasi \'de torrente\', nisi quia auiditatem bibentium uoluit exprimere, quasi torrentem ipsum uellent ebibere, si possent? hic est forsitan torrens uoluptatis, quem in Genesi legimus fontem qui adluit paradisum et diuiditur in quattuor flumina, quae circumeunt totam terram. ex hoc etiam fonte uirtutes profluunt spiritales, prudentia temperantia fortitudo iustitia. bonus fons gratiae et splendoris eiusdem atque naturae cuius et illud flumen, de quo in posterioribus dicitur: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei.
- 35.22.1.1
Aptissime itaque substituit: quoniam apud te est f uitae et in lumine tuo ui lumen. praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde. etenim post commemorationem caelestium beneficiorum iure gratiae referuntur auctori domino nostro Iesu Christo, qui fons uitae inriguus aeternae descendit in terras, ut ariditates nostri pectoris inrigaret.
- 35.22.2.1
idem splendor gloriae dei patris et imago substantiae eius, et ideo in lumine eius uero, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc dum, uidebimus, inquit, patrem, quia deus lux est. recte etiam dicitur: i n lumine tuo uidebimus lumen secundum illud: qui uidet, uidet et patrem meum. apud te ergo, fons uitae, praesentem uidebimus patrem.
- 35.22.3.1
sicut enim tu apud patrem eras in principio deus uerbum, ita apud te semper est pater qui in te est; est enim apud ipsum in quo et est. prophetatur autem aduentus domini saluatoris, qui uenturus in terram diceret: ego et pater unum sumus, id est: unum sumus lumen sicut unum nomen; per luminis et nominis unitatem ambo unum sumus, immo trinitas unum in unitate substantiae, sed distinctione uniuscuiusque personae.
- 35.22.4.1
trinitas distinctionem significat personarum, unitas potestatem. potest et ad patrem dici: quoniam apud te est fons uitae, id est ex quo uita processit, quod erat uerbum et semper erat ideo, quia apud te erat. omnia per ipsum et in ipso facta sunt et ipse est uita uniuersorum et ipse te nobis manifestauit, ut corda hominum ad cognitionem tuae maiestatis inluminet.
- 35.23.1.1
Praetende ergo misericordiam tuam scientibus te. praerogatiua praetenditur, ut mereantur misericordiam quibus cognitionis tuae meritum suffragatur. denique in posterioribus etiam uilioribus personis studium scientiae agnoscimus suffragatum dicente domino: memor ero Raab et Babylonis scientibus me, idest: meretricis illius Raab et confusionis illius memor ero apud scientes me uel inter ipsos, quia meretrix illa me agnouit, quem populus non cognouit [ut] electus.
- 35.23.2.1
inter illos ergo qui me scierunt commei/iorabitur Raab, ut dignum fidei praemium adipiscatur. unde et in euangelio dictum aduertimus: meretrices et publicani praecedent uos in regno caelorum. sed quia inualidi sumus ad exsequendum, licet deuoti ad credendum, tu praetende misericordiam tuam in te credentibus, quo deuotioni et fidei facta quoque nostra conueniant nec studium mentis nostrae destituat corporis huius infirmitas: sed in ipsis temptationibus et infirmitatibus gloriemur, in quibus gloriabatur apostolus dicens: libentissime itaque magis gloriabor in infirmitatibus meis, ut praetendat in me uirtus Christi.
- 35.24.1.1
Pulcherrime itaque addidit: non ueniat mihi pes superbiae et manus peccatorum non moueat me. ibi ceciderunt operantes iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare. superius quidam accipiunt \'torrentem uoluptatis tuae\' in temptationibus fortitudinem, sicut est martyrum, in quibus placuit deo exhibere sibi suauis et grati certaminis uoluptatem. etenim si hiemes pro temptationibus 2 accipiuntur — unde orandum dominus ammonet, ne fiat fuga nostra hieme uel sabbato, hoc est: uel in temptatione uel otio; hieme autem crescit torrens et adimpletur atque intumescit —, torrens utique pro grauiore temptatione potest accipi, quae est in persecutionibus. et ideo bene torrens uoluptatis dicitur, quia, ubi superabundauit peccatum persecutionis, superabundauit et gratia confessionis.
- 35.25.1.1
Uide uirtutem propheticae distinctionis. primo iniustum exposuit, qui uel in corde suo uel in sermone dicit, ut sibi delinquat uel in se delinquat; habet enim Graecus codex , id est .\'in se ipso\', sed non omnes. et forte ideo, quia insipiens in corde suo dixit quia non est deus, ne forte et iniustus intra se dicat et intra se delinquat, licet deum palam negare dementis sit.
- 35.25.2.1
iniustitiam autem plerique pro laude profitentur; rapere enim, nocere etiam his qui non laeserint, circumuenire plerique sibi existimant gloriosum. ergo primo iniusti uitam exposuit, postea sacramenta diuinae cognitionis adiunxit, ut timentes deum iniquitatem et iniustitiam declinemus. precem addidit, ut ab iniustorum consortio iustos suos liberare dignetur, ut in his quoque, qui mundo sunt corde, iustitia diuina praetendat quasi speculatrix pia, ne nobis peccatorum uelut hostium incursus obrepat et capiat dormientes.
- 35.25.3.1
ideo uigilandum est semper, castra domini munienda, quia nocte aduenit inimicus et aduersarius, quando somno sensus tenetur, cibo corpus distenditur, orandum, ut iustitia dei praetendat in nobis, quae in infirmitate positos faciat fortiores, ut possit unusquisque nostrum dicere: cum infirmor, tunc potens sum.
- 35.26.1.1
Deinde etiam specialiter pro se orat, ut nos doceat, quemadmodum orare debeamus ad dominum: , inquit, mihi pes superbiae, idest: non in superbiam incidam. denique et alibi meminit sui dicens: si non ambulaui in magnis. hic orauit, ibi impleuit; non implesset, nisi orasset. cauenda superbia, quae etiam in prosperis subplantat; denique grauius Adam in paradiso cecidit quam si cecidisset in terra.
- 35.26.2.1
de altissimis cadere praecipitium est, in planis lapsus uocatur. ideo pes errat superbi, quia caput non tenet; oculi enim sapientis in capite eius. non mirum ergo, si errat uestigium, ubi oculus non habetur. praecedat oculus, ut pes sequatur. quomodo ergo in tenebris uiator incedes ? cito pes offendit in nocte, si quasi quidam mundi oculus uiam luna non monstret. et tu in nocte es saeculi; monstret tibi ecclesia uiam, ex alto te iustitiae sol inluminet, ut lapsum timere non possis.
- 35.27.1.1
Et quia pedem dixerat superbiae, addidit: et manus peccatorum non moueat me. etenim sicut sancti membra sunt Christi, ita impii membra sunt diaboli. manus peccatorum non moueat me, id est: actus eorum qui peccant non me de iustitiae statione demoueant. plerumque enim, dum uidemus peccatores prosperis abundare successibus, nutamus affectu et quasi quadam peccatorum manu de radice uirtutis auellimur. cauendum ergo, ne, quos in domo dei manus diuina plantauit, manus aduersa subplantet. pulchre tamen hoc dicit qui a persecutoribus uerberatur. qui autem mouentur de radice sua, quae iam Christo inhaeserat, cadunt.
- 35.28.1.1
Unde addidit: ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem. quid est \'ibi\' ? utrum ubi est Superbia, ubi est manus peccatorum, an ubi stabant, ubi erant ante plantati, ibi ceciderunt, an in caeno, an in continenti, quasi in ipso tempore, in ipso loco? et uidetur ambiguum. sed alibi docemur quid sit \'ibi\', ubi dicitur: ibi dolores sicut parturientis. bonus dolor ei, cui partus est fidei, quo Christus in ecclesia formatur et nascitur.
- 35.28.2.1
et alibi dicit memor ero Raab et Babylonis scientibus me; etenim alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum, hi fuerunt ibi, idest: ubi scientes me, ubi fundamenta in montibus sanctis, ibi et alienigenae, quia et ipsi in me putauerunt esse credendum. ibi ergo ceciderunt ubi magis stare debuerunt, quia et in paradiso cecidit Adam et Christus in minam uenit et in resurrectionem, ut ruina sit perfidorum, iustorum autem et fidelium resurrectio.
- 35.29.1.1
Denique expulsi sunt, quia iniusti uiri in loco sancto stare non poterant. unde et apostolus dixit: et tu qui stas uide ne cadas, et utique ei dixit qui non corpore, sed fide dabat. possumus et in futurum intellegere \'ibi\', ut est: ibi erit fletus et stridor dentium et: nudus ibi pergam. quam breuis autem in exitu et quanta conclusio!
- 35.29.2.1
\'non sim\', inquit, \'superbus, ut peccem; non peccem, ne mouear; non mouear, ne cadam; non cadam, ne expellar, sicut Adam de paradiso expulsus est, quia in ipso primum pes superbiae stare non potuit\'. nescit stare superbia et, si ceciderit, non nouit resurgere. et ideo pulchre iste et in superioribus locutus est de superbis: hi in curribus et hi in equis, nos autem in nomine dei nostri magnificabimur — hoc enim stabile, illud infidum - et subiecit:
- 35.29.3.1
ipsi obligati sunt et ceciderunt, nos uero surreximus et erecti sumus. et libro Michaeae scriptum est prophetae: superbe gaudere mihi, inimica mea, quia cecidi; sed resurgam. cecidimus enim in hoc mundo, sed in Christo resurreximus, cui est honor, gloria, uirtus, perpetuitas et a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.
- 36.1.1.1
Omnis scriptura diuina uel naturalis uel mystica uel moralis 10 est: naturalis in Genesi, in qua exprimitur, quomodo facta sunt caelum maria, terrae et quemadmodum mundus iste sit constitutus; mystica in Leuitico, in quo comprehenditur sacerdotale mysterium; moralis in Deuteronomio, in quo secundum legis praeceptum uita humana formatur. unde et Salomonis tres libri ex plurimis uidentur electi: Ecclesiastes de naturalibus, Cantica canticorum de mysticis, Prouerbia de moralibus.
- 36.2.1.1
Sed quia omnium psalmorum corpus unum est, idcirco nihil in his diuisum est atque distinctum, sed prout se obtulit ratio, nulla intermissa doctrinae istiusmodi disciplina est. namque et naturalem euidentissime comprehendit dicendo de angelis atque uirtutibus, sole et luna, stellis et lumine caeli caelorum et aqua quae super caelos est: quia ipse dixit et facta sunt, ipse mandauit et creata sunt. statuit ea in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.
- 36.2.2.1
et de mysticis locutus est, cum de occultis et sacrae unctionis unguento et de consummatione scripserit tabernaculi. quorum multiplex gratia, quoniam multifariam et multis modis locutus est dominus in prophetis. nam et uenturum praefatus est dei filium principem sacerdotum, et passurum esse pro nobis et sanguine suo mundaturum nostra peccata tituli \'pro torcularibus\' declararunt et resurrecturum psalmus \'resurrectionis\' expressit, et alius postea titulus indicauit, in quo \'terra eius est restituta\', commutationem quoque uniuersorum futuram fidei sacramentis.
- 36.2.3.1
et de moralibus plura contexuit diuersaque uirtutum genera demonstrauit et dedit praecepta uiuendi, quibus ulcera nostrorum sanauit errorum moresque renouauit humanos atque intimos mutauit affectus, sicut docet psalmus tricesimus tertius, quem etiam Petrus sanctus in epistula sua tamquam medicamentum nostris pectoribus affixit, atque iste, qui nobis hodierna lectione propositus est. nam isti prae ceteris ethici repperiuntur, sed iste diffusior, qui tricesimus sextus inscribitur.
- 36.2.4.1
nam etsi ille praedulcis et lucidus est, iste tamen dulcior, quia ille me docuit cohibere linguam a malo, iste desinere ab ira, indignationem relinquere, ille praecepit sine dolo loqui, iste instituit esse mansuetum, qui praemia mansuetudinis demonstrauit. quae maiora fomenta sunt cordis humani quam mansuetudo atque simplicitas, quibus et dolor omnis acceptae leuatur iniuriae et labes criminis omnis excluditur?
- 36.3.1.1
Ad haec igitur manum medicamenta mittamus, ut uulnera nostra curemus, ne, si uelimus dicere quod alios curare possimus, dicatur nobis: medice, cura te ipsum. ergo quod etiam non medicis, sed uulgo quoque solet esse commune, ut medicinam pauci profiteantur, plurimi tamen remedia eius aliqua scire se dicant, uel quod medicorum pueri faciunt, nos quoque alieno medicamento remedium indigentibus deferamus.
- 36.3.2.1
diues magisirum adhibeat, pauper ministrum. qui perfecti altitudinem capit, sumat ex ipso, qui planiora desiderat, in ualle pascatur, ut paruulus, qui fluuium metuit, de riuulo bibit et qui profundum pauit, ad litora natat. pulchre autem sanctus Dauid in superiore psalmo iniusti uitam describit , hic iusti; ibi iniustus exponitur, hic iustus instituitur; ille sibi delinquit, hic tollit etiam aliena peccata. et ideo quod primum medicamentum sit iustitiae, consideremus.
- 36.4.1.1
Noli, inquit, malignari inter malignantes neque atus fueris f s iniquitatem. primum discamus quid sit aemulari, licet minor uis sermonis huius sit in Latino quam in Graeco; nam et in bono aemulationem legimus et in malo. denique apostolus dicit: bonum est aemulari in bono semper, et supra ipse dixit : aemulantur uos non bene, sed excludere uos uolunt, ut illos aemulemini, et iterum ipse ait: aemulamini meliora charismata habes: dico ergo: numquid sic offenderunt ut caderent? absit; sed illorum delictum salus est gentibus, ut illos aemulentur, et infra: uobis enim dico gentibus: quamdiu ego sum gentium ap\'ostolus, ministerium meum inlustrabo, si quo modo aemuler carnem meam et saluos faciam aliquos ex ipsis, hoc est: afficiam carnem meam; denique παραζηλώσω Graecus habet. nam et hic μὴ παραζήλου ἐν πονηρευομένοις habet et μηδὲ ζήλου τοὺς ποιοῦντας τὴν ἀνομίαν, hoc est: noli malignos in aemulationem excitare, quoniam illi non de bono, sed de malo certant.
- 36.5.1.1
Quid est in aemulationem excitare? exemplo, si possumus, aperiamus. intemperantes mulieres quaedam sunt, quae aliorum coniugum corda sollicitant. quos cum suae consuetudini probroque subdiderint, non contentae erroris sui habere secretum student coram iugalibus eorum suum iactare flagitium, ut eas in zelum sui excitent et inflamment triumphum quendam de dolore probarum mentium et commotione captantes.
- 36.5.2.1
quae aemulatione feminea tori proprii contumeliam non ferentes soluunt conplaciti uincla coniugii aut cotidiana lite decernunt fitque ex aemulatione discordia, ex dissensione dissidium, quo domus tota turbetur. exemplo igitur proteruae mulieris cognosce, qui legis, partes esse nequissimae detestabilisque uersutiae inproba aemulatione alterius animam commouere aliudque esse zelum, aliud parazelum.
- 36.5.3.1
haec est enim praua aemulatio quae bonorum subintrat affectum, qua etiam Iudaeus errauit, qui a uero et bono euangelicae disciplinae deuius legis aemulatione deflexit, sicut de se apostolus ait, quod secundum aemulationem legis persequebatur ecclesiam Christi.
- 36.6.1.1
Ergo quamuis deus noster ingratis Iudaeorum offenderetur frequenter affectibus et querelis, tamen adsumptum semel et electum sibi populum minime relinquebat; sed synagoga tamquam meretrix ptocax irritare eum coepit in aemulationis amaritudinem praeuaricationis se miscendo sacrilegiis. denique dixit ad sacerdotem Aaron:
- 36.6.2.1
fac nobis deos, ut adoremus, et uituli caput adorare coeperunt. unde per canticum magnum Moysi dominus in ore ipsius resultauit dicens: ipsi excitauerunt me in aemulationem in non deo, irritauerunt me in simulacri suis; ego autem excitabo eos in aemulationem in non gente, in.
- 36.6.3.1
natione insipienti irritabo eos. en quomodo dominus condemnauit synagogam propter meretricios mores, quo ipsorum in eos uersutiam retorqueret et suo afficerentur ingenio, qui dominum deum suum, a quo assumpti fuerant, grauibus sacrilegiis refutarunt deos sibi quos colerent eligentes, assumens e contrario sibi ecclesiam de profanis, quos praelatos sibi sine lege, sine gratia Iudaeorum populus ingemesceret atque eo amplfus in aemulationem illorum excitaretur affectus, quo uiliorum facta esset electio;
- 36.6.4.1
nam ante quo afficeretur populus non habebat, cum solum se a domino consideraret electum. ubi uero aduertit adscitam ex nationibus conuenam plebem, quae sibi legem domini, prophetarum oracula, testamentum nouum domini uindicaret, tunc demum excruciari nimio coepit affectu, posteaquam se repudiatum esse cognouit. denique si uideat gentilium caeremonias, non mouetur; si audiat profectum ecclesiae, misera torquetur inuidia. completur ergo in Iudaea: et ego in eos excitabo in non gente.
- 36.7.1.1
Accedit ad cruciatus grauioris aerumnam, quod ex gentibus peccatores sibi uidentur esse praelati, qui ne gentis quidem alicuius aut nationis nomen attollant. nam omnis congregatio cuiusque regionis nomen sibi uindicare consueuit, ut Aegyptii Aethiopes Syri Iudaei Arabes prouinciae suae terrarumque suarum uocabulum praeferunt.
- 36.7.2.1
nos de diuersis populis congregati uocabulum nobis unius gentis non possumus usurpare et ideo, quia nomen non habebamus in terris, de caelo accepimus, ut Christi populus diceremur. sed hoc gentilis stultitiam putat, Iudaeus obprobrium. uerum est ergo quod scriptum est, quia ultus est deus propriam contumeliam ecclesiam sibi ex non gente quaerendo et eam ex gente insipiente uetusto illi atque regali populo praeferendo.
- 36.7.3.1
quae sit gens insipiens quae praelata sit, audi dicentem: quoniam stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientes, et iterum: si quis uidetur sapiens esse inter uos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. reddidit ergo, non intulit dominus aemulationis commotionem, ut esset non in forma imitationis, sed in poena iniquitatis.
- 36.8.1.1
Denique Latinus interpres uolens distinctionem facere inter aemulationem uirtutis et aemulationem offensionis ait: numquid aemulamur domino? hoc est: numquid domino offensionem aemulationis inferimus, ut de his edamus quae immolata simulacris sunt, sicut Iudaei eum sacrificando simulacris exasperarunt ? quodsi inter homines excitandae aemulationis offendit intentio et frequenter persona exasperati superior inuenitur, quod incentori aemulationis fraudi\'esse consueuit, cuius stultitiae est maiestatem irritare diuinam et offendiculo aemulationis incessere, ubi nulla ultionis est difficultas!
- 36.9.1.1
Non debemus igitur malignis aemulandi aduersum nos aculeos ministrare, qui etiam non lacessiti inuidiae stimulis excitantur ut noceant, sicut Cain fratrem occidit, quia magis illius sacrificium acceptum est quam quod ipse putauerat offerendum; in quo non aemulatus Abel, sed inuidus Cain praelationis gratiam scelesto parricidio persecutus est. non enim ille fratris uoluit obumbrare sacrificium, sed seruare sacrificii disciplinam, ut primitias nulla -
- 36.9.2.1
dia moraretur nec aliqua in usus proprios deriuata usurpatione uiolaret. Saul quoque triumphatorem Palaestinorum Dauid prophetam et propriae conseruatorem salutis iuuencularum sibi sermone praelatum temptauit insidiis, teli iactu parauit occidere ac paene sanguinem generi fuderat innocentis, nisi uulnus ille sinuati corporis inflexione lusisset. quae ibi malitia, si iuuenculae dixerunt: in milibus, Dauid in decem milibus? quam atrox autem inuidia regis Saul, qui sermonis errorem in innocentis exitium deriuauit!
- 36.10.1.1
Neque aemulatus, inquit, fueris facientes iniquitatem. non repetiuit, quod dixerat, sed mutauit. aliud est enim subaemulari, aliud aemulari; subaemulatio astutiam habet, aemulatio simplicitatem. sed tamen etiam ipsa cauta debet esse simplicitas et prouida, ut nouerit quid cauendum sit; neque enim otiose dictum est: estote astuti sicut serpentes et simplices sicut columbae. spiritalis ergo debet esse astutia, quae seruet salutem, dolum nesciat, spiritalis debet esse simplicitas.
- 36.10.2.1
uidetur autem etiam alio loco distinctionem subaemulationis scnptura fecisse, cum dicit: et auferetur zelus Ephrem et inimici Iudae peribunt; non erit aemulus Ephrem Iudae et Iuda non uexabit Ephrem. alibi autem habet: sic et uos, quoniam aemulatores estis spiritalium aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis. aemulatores pro bonis et bonae rei imitatoribus posuit, aemulum pro oblico et inuido.
- 36.11.1.1
Primum est ergo, ne malignos ad aemulationis malignitatem lacessas, secundum, ut non aemuleris iniquitatem facientes. plerumque enim uidentes pii fraude aliquos et astutia quaesisse diuitias et peruenisse ad honores aemulatione deformi uias eorum sequi gestiunt, ut ad diuitias et honores simili arte perueniant uel in contrahendo coniugio circumscribant adulescentulas.
- 36.11.2.1
quid enim prodest, cum ipsae diuitiae et omnis gloria saecularis tamquam faenum cito arescat et tamquam holera herbarum in ipsa specie sui floris intercidant? omnis caro faenum et omnis gloria hominis ut flos faeni. noli ergo magnopere affectare quod perpetuum esse non possit, noli esse aemulus et oblicus, noli esse contentiosus et decertator in zelo. unde et Aquilas dixit: noli concertare in malignantibus, Symmachus: noli contendere.
- 36.11.3.1
Loli etiam esse imitator iniquitatis et fraudis, sed esto apostolicae doctrinae, propheticae gratiae sanctorumque uirtutis imitator, ut fructum feras et messem bonitatis recondas, sicut Ioseph, qui multitudine frumenti famem diuturnae sterilitatis exclusit, ut Habacuc, qui prandium messoribus deferendo eleuatus ab angelo aerii tramitis iter carpsit et redditus terris inter saeuos leonum strepitus pio prophetae dulce conuiuium ministrauit.
- 36.12.1.1
Recte ergo dicit propheta: spera a i n domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in diuitiis eius. quae est terra quam suadet inhabitandam nisi anima tua, quam bene debes excolere, frequenter spiritalibus inarare uomeribus, ne longo inhorrescat situ? bonus enim agricola cotidiana operatione et peruigili sollicitudine exercet agrum suum et
- 36.12.2.1
propria rura custodit, ne deuastet ea aper de silua et fructus maturos raptor eripiat. ara ergo terram tuam, ut, cum uenerit qui seminat uerbum, animam-tuam inueniat praeparatam, ne supra inculta cordis tui decidat semen et ueniant aues caeli et diripiant quod fuerit seminatum. quae sit ergo terra, audi dicentem: ecce exiit qui seminat seminare agrum suum. et dum seminat, aliud cecidit secus uiam, aliud supra petram, aliud supra terram bonam. quod autem bonam, hi sunt qui in corde bono
- 36.12.3.1
audientes uerbum retinent et fructum afferunt per patientiam. mundum sit ergo cor tuum, munda sit anima tua, ut fructum bonitatis possis afferre, hoc est gratiae spiritalis. bonitas enim fructus est spiritus sancti, sicut scriptum est: autem spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, fides, modestia, continentia. hi sunt fructus, quorum diuitiis pascimur et ubertate satiamur. in hac terra uitem illam fructiferam iustus Noe plantauit et de fructu eius bibit
- 36.12.4.1
atque intimo corde solutus est, quando eum laudabili pietatis amictu induit uirtutum suarum geminata posteritas. alio quoque loco nobis istas propheta sanctus diuitias demonstrauit, quibus erat diues in Christo et omnibus, quae ad uitam aeternam conducerent, abundauit. et re uera quis ditior quam qui diues in domino est, ut possit dicere: in uia testimoniorum tuorum delectatus sum quasi in omnibus diuitiis? quid enim poterat deesse uiro qui caelestibus ditabatur oraculis ? et ideo suadet hoc psalmo, ut thesaurum illum nobis quaeramus aeternum et delectationem eius adquisitione capiamus.
- 36.13.1.1
Ideoque ait: delectare e in domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. quare non dixit \'tuas\', sed \'cordis tui petitiones\'? etenim petitiones exterioris hominis interiorisque communes non sunt nec omnes probantur a Christo, quia lex carnis legi mentis frequenter repugnat. quae autem interioris sunt hominis, qui renouatus est spiritu, illas petitiones dominus petitus donat effectu.
- 36.13.2.1
unde et alibi ait: tribuat tibi dominus secundum cor tuum et omnes petitiones tuas confirmet. \'secundum cor\' ait, non \'secundum appetentiam carnis\' et illas petitiones , inquit, quae prodeunt ex intimo corde, confirmet, non quae ex carnis huius inlecebra et uoluptatibus diriguntur.
- 36.14.1.1
Reuela ad do minum uiam tuam et spera in eum, et ipse faciet; et..educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem . hoc solo uersiculo qualis esse debeas declarauit; quis enim reuelat uiam suam nisi qui deo occultorum suorum arbitro interna sui pectoris confitetur?
- 36.14.2.1
bene ait \'reuela\', hoc est: aperi conscientiam tuam, ne eam saeculi istius grauet umbra uel carnis. prorumpentia enim semina si fuerint obumbrata, tenuantur, soli obiecta pinguescunt. quid de seminibus loquor? ipsas arbusculas, quo minus sese in altum subiciant, umbra siluestris internecat et prohibet brachia ramosa diffundere.
- 36.14.3.1
pulchre autem dixit: reuela ad dominum uiam tuam, quia natura hominum prona peccato uelut quoddam menti nostrae uelamen obducit, ne nostra domino peccata fateamur, qui potest uulnera nostra sanare,
- 36.14.4.1
ut erubescat quis ore proprio postulare medicinam, ne coram hominibus sua prodantur obprobria. premit igitur se intra hominem conscientia, cum latere non possit, et tamdiu differt, quoad uulnus efferueat, ut iam non fidei salubritate, sed inmedicabili atrocitate ulceris detegatur. , inquit, ad dominum uiam tuam, hoc est: aperi uiam tuam, noli abscondere, sicut abscondebat Cain, qui latere cupiebat;
- 36.14.5.1
omnis enim qui male agit odit lucem. reuelabat Dauid uiam suam, qui ait: dico ego opera mea regi. aperi sensum tuum, ut nihil sit quod timeas reprehendi; reuelauit et Paulus, qui praesumpsit dicere: nihil mihi conscius sum. is actus, ea uita sit, ut uia tua coram patre tuo luceat qui in caelis est.
- 36.15.1.1
Sed quia obnoxia fragilitati omnis humana condicio est et non nostrae est potestatis iter nostrum ex uoluntate dirigere, ideo tibi dicit: \'spera in domino, et ipse faciet\', hoc est: ut aperiat uiam tuam nec talem te esse permittat, ut fugias lucem, dum times prodi, et diligas tenebras, ut tua possis occultare flagitia dicens: tenebrae operiunt me;
- 36.15.2.1
quis scit si uidet altissimus ? quomodo enim potest, qui adulterium molitur, non noctem suis accommodam quaerere temptamentis, qui falsum cogitat, testem suae fraudi adhibere, qui corruptelam iudicis captat, ut opprimat innocentem, iniquitatis non explorare secretum? latro solitudines obsidet, noctis tenebras operitur, ut sceleri cedat effectus.
- 36.15.3.1
iniquitas ergo tenebrae sunt, deus x est. et si tu tuam occultare iustitiam, deus eam educit in lucem nec patitur latere iudicium, quo ea quae bona sunt elegisti, quae improba refutasti. nec solum facit tuum lucere iudicium, sed lucere sicut meridiem. quando se sol iste in splendorem totus effundit, meridies est; meridies erat, quando Ioseph cum fratribus epulabatur non ultus iniuriam, sed oblitus.
- 36.16.1.1
S esto domino et obsecra eum. non solum ut subiectus domino sis, moneris, sed etiam ut obsecres dominum, quo possis tuae studium subiectionis implere, sicut et supra ait: reuela domino uiam tuam et spera in eum. non solum reuelare uiam tuam te conuenit, sed etiam sperare in domino. bona autem subiectio non abiecta, non uilis, sed gloriosa atque sublimis; ille enim subditus deo est qui facit domini uoluntatem.
- 36.16.2.1
denique quis ignorat, quod sapientia mentis praestantior quam carnis sapientia sit? sapientia autem mentis subiecta est dei legi, sapientia carnis non est subdita, et addidit apostolus: nec enim potest. esto ergo subditus, hoc est proximus Christo, ut legem impleas. denique Christus faciendo uoluntatem patris legem impleuit et ideo finis est legis et plenitudo est caritatis, quia diligens patrem effectum omnem eius adhibuit uoluntati.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 1,479
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa048.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.