Explanatio Psalmorum XII
- 1.32.2.1
introire in regnum dei. bibe, ut sensus tribulationis pectoris tui infundatur internis, bibe cum patientis affectu maerentis dolorem; cum enim conuersus ingemueris, tunc dominum tibi reconciliabis offensum. hoc ergo primum bibe, ut sis in dolore et angustiis; cito laetitia infundit errorem. pinguis factus et incrassatus populus surrexit ludere et recessit a domino.
- 1.32.3.1
prodest tibi cor habere contritum; hoc primum bibe, ut sacrificium tuum accipiatur a domino. doceat te apostolus, quid sit \'hoc primum bibe\', hoc est tribulationis poculum; tribulatio enim patientiam operatur. non potest esse patientia, nisi ante fuerit tribulatio; tribulatio , inquit, patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio uero spem; spes autem non confundit. primum bibe tribulationem, ut postea tibi tot uirtutum pocula
- 1.32.4.1
ministrentur. et ut scias, quia bibitur tribulatio, audisti hodie dicentemprophetam:potasti nos uino conpunctionis, et in posterioribus ait: et potum dabis eis in lacrimis in mensuram. in mensuram petit potum, non supra mensuram, ne ferre non possint. denique quam bono hoc precaretur affectu, suo probabat exemplo, qui potum cum fletu miscebat, ut domini in se inclinaret misericordia.
- 1.33.1.1
Bibe ergo hoc primum, ut bibas et secundum — hoc enim tempus est ut inseramus mystica —; bibe primum uetus testamentum, ut bibas et nouum testamentum. nisi primum biberis, secundum bibere non poteris. bibe primum ut sitim mitiges, bibe secundum ut bibendi satietatem haurias. in ueteri testamento conpunctio, in nono laetitia est.
- 1.33.2.1
uide quemadmodum dominus artibus diaboli pro suis seruulis obuiauerit. ille cibo fraudis decepit unum, ut in uno omnes cireumueniret; Iesus autem cibo salutis omnes redemit, ut in omnibus et illum, qui deceptus fuerat, reformaret. ille calicem aureum Babylonis excogitauit, ut quicumque plus biberent plus sitirent et, quia potus placere non poterat, auri pretio inliceret ad bibendum.
- 1.33.3.1
propinauit de suo uino, cui metalli suffragia requisiuit; at uero dominus Iesus aquam de petra effudit et omnes biberunt. qui biberunt in typo satiati sunt, qui biberunt in ueritate inebriati sunt. bona ebrietas, quae infunderet laetitiam, non afferret ; bona ebrietas, quae sobriae stabiliret mentis incessum; bona ebrietas, quae uitae munus rigaret aeternae. hoc ergo poculum bibe, de quo dixit propheta: et poculum tuum inebrians quam praeclarum est!
- 1.33.4.1
nec te moueat, quod Babylonis aureum poculum est, quia et tu bibis poculum sapientiae, quae sit auro argentoque pretiosior . utrumque ergo poculum bibe ueteris et noui testamenti, quia in utroque Christum bibis. bibe Christum, quia uitis est, bibe Christum, quia petra est quae uomuit aquam, bibe Christum, quia fons uitae est, bibe Christum, quia flumen est, cuius impetus laetificat ciuitatem dei, bibe Christum, quia pax est, bibe Christum, quia flumina de uentre eius fluent aquae uiuae, bibe Christum, ut bibas sanguinem quo redemptus es, bibe Christum, ut bibas sermones eius; sermo eius testamentum est uetus, sermo eius testamentum est nouum.
- 1.33.5.1
bibitur scriptura diuina et deuoratur scriptura diuina, cum in uenas mentis ac uires animae uerbi descendit aeterni; denique non in solo pane uiuit homo, sed in omni uerbo dei. hoc uerbum bibe, sed ordine suo bibe, primum in ueteri testamento, cito fac ut bibas et in nouo testamento. et tamquam ipse festinet, dicit: Galilaea gentium et partesludaeae, populus qui ambulabas in tenebris, uidete lucem magnam;
- 1.33.6.1
qui habitatis in regione mortis, lux fulgebit super uos. bibe ergo cito, ut lux tibi effulgeat magna, lux non cotidiana, non diei, non solis, nor lunae, sed illa quae umbram mortis excludat. nam qui in umbra mortis sunt, lucem utique solis aut diei uidere non possunt. et quasi requirenti tibi, unde tantus splendor, tanta gratia sit, respondet: quoniam puer natus est nobis, filius datus
- 1.33.7.1
est nobis, puer, quia ortus ex uirgine est, filius, quia ex deo natus tantae auctor est lucis. puer nobis natus est, nobis qui credimus, non Iudaeis qui non crediderunt, nobis, non haereticis, nobis, non Manicheis. nobis natus est, quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis, nobis natus est qui carnem suscepit ex uirgine, quia homo est natus ex Maria. caro nascitur nobis, uerbum datur; quod nostrum est, inter nos natum est, quod supra nos est, nobis donatum est.
- 1.34.1.1
Satis excucurrimus, ut putamus, sed non otiose, ut doceremus, quia et in tribulationibus diligere dominum debemus nec recedere ab eo, quoniam et laetitiae tribulatio saepe succedit et laetitia tribulationi. denique qui tribulatione non frangitur et legem sequitur, beatus est.
- 1.35.1.1
Et erit tamquam l.ignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod f suum dabit in t e suo, et f eius non defluet; et omnia quaecumque f prosper . quae ista beatitudo est quae ligno arboris comparatur, nisi intellegamus in paradiso, illo beatorum loco, lignum uitae in. medio lignorum aliorum de terra productum?
- 1.35.2.1
inter multa enim ligna, quae erant speciosa ad aspectum et bona ad escam, etiam hoc lignum terra produxit et in medio paradisi erat, ut cetera ligna eius uiriditate florerent . quod esse hoc lignum dicimus nisi per quod nobis salus uenit? et recte hoc terra produxit, quia eum uirgo generauit, quae erat terra secundum auctoris sententiam quae in eum dicta est: terra es et in terram ibis.
- 1.35.3.1
pulchre quoque in medio legitur lignorum aliorum, qui erat in medio apostolorum discentium, uel quia in medio erat mentis et cordis, sicut : medius uestrum stat quem uas nescitis; et alibi ait: ego autem sum in medio uestrum. denique de ipso et Salomon dixit: lignum uitae est omnibus percipientibus eum.
- 1.35.4.1
qui ergo beatus est, imitator erit domini Iesu, qui est lignum uitae, lignum sapientiae, plantatum in uterum uirginis uoluntate patris, a quo in perpetuum mansurum plantatur, ut fructum daret in tempore suo. non enim potuit arescere ista habebat ubertatem in se manentem gratiae spiritalis.
- 1.35.5.1
denique plenus spiritu sancto Iesus regressus est a Iordane. hi sunt decursus aquarum, de quibus dicit in euangelio: flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. hoc autem dicebat de spiritu, quem incipiebant accipere qui credituri erant in eum.
- 1.36.1.1
Est et alia traditio, quia sunt aquae de quibus prohibet nos bibere Hieremias dicens: quid tibi et uiae Aegypti, ut bibas aquam Geon? est et Tigris fluuius Assyrios praeterfluens, est et Euphrates in Babyloniam tendens, est et Phison, qui Latina interpretatione dicitur \'oris commutatio\', circumiens terram
- 1.36.2.1
Euilat, ubi est aurum, et aurum terrae illius bonum, et lapis carbunculus et lapis prassinus. merito os illic commutatur, ut non teneatur promissorum fides, sed sit in ore dclus, ubi est aurum bonum; auaritia enim fidem frangit nec tenet uerborum simplici-
- 1.36.3.1
tatem, ornamenta quoque pretiosa mentem animumque commutant, ut aliud in pectore, aliud in sermone sit. in illis ergo regionibus fluminum fuerunt Iudaei captiui abducti in Aegyptum et ad Assyrios et ad Babylonios, ubi super flumina Babylonis sedebant et flebant suae calamitatis aerumnam et, ut hic ipse propheta testa-
- 1.36.4.1
tur, illic suspenderunt organa sua et omnem deposuere laetitiam, ubi grauiora tolerarunt. denique reliquae decem tribus ad Assyrios ductae sunt, duae autem Iuda et Beniamin tamquam grauioris reae flagitii in Babyloniam transierunt. atrocius enim sacerdotis filia adultera quam ceterae puniuntur, quia sacerdotalis generis gratiam turpi obprobrio decolorauit.
- 1.37.1.1
Sicut illi ergo in temptationibus grauissimis fuerunt, ita multis temptationibus se saluator noster obiecit, ut nulla temptationis nostrae certamina praeteriret. plantatus ergo recte dicitur secus decursus horum fluminum, non in ipsis decursibus, ut finitimum, non demersum intellegas. fuit illi congressio prima carnis et sanguinis. denique ait:pater, transfer a me calicem istum; sed non quod ego uolo sed quod tu uis. fuit diuitiarum obiecta temptatio, cum omnia regna terrae ei ini- offerret, si procidens dominus adoraret eum. habes duorum fluminum decursus Geon et Phison. fuit illi conluctatio aduersus principes mundi, fuit in ipsa passione certamen aduersus temptatores quos Persas Hebraea appellat interpretatio, qui falsa testimonia deferebant, aduersus eos qui dicebant descendat nunc de cruce, et credimus ei, quae diabolus suggerebat. habes Tigrin et Euphraten flumina.
- 1.38.1.1
Quadripertitum autem nobis certamen esse etiam apostolus conprehendit dicens quia non est aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates, aduersus mundi huius rectores et tenebrarum, aduersus spiritalia nequitiae quae sunt in caelestibus. hi sunt fluuii qui de paradiso exeunt.
- 1.38.2.1
unde puto quod is, qui in paradisum gestit redire, hos debeat transire decursus aquarum. quod non otiose expressit idem ipse sanctus propheta, demonstrans quod is, qui temptationes omnes subierit, deberi sibi iam paradisi requiem (speret). itaque sic ait: decursus aquarum descenderunt oculi mei.
- 1.38.3.1
sicut enim romphaea est in ingressu paradisi ignea, ut qui redit per ignem reuertatur, urat peccata sua, probet aurum suum, ita qui redit per hos decursus redit, meritoque dicunt sancti: transiuimus per ignem et a q u a m. de istis decursibus et Esaias dicit: si s per aquam, flumina non te concludent. quae flumina ? audi dicentem Dauid de his qui festinabant ad paradisum: forsitan pertransisset anima -nostra aquam intolerabilem.
- 1.39.1.1
Nonnulli de istis quattuor temptationibus etiam illud accipiunt: super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem, ut ambulauerit in incarnatione, conculcauerit in passione uel in traditione regni conculcet, quod patri tradet, cum omnem euacuauerit principatum. pulchre autem Aquilas to [ dixit, hoc est transplantatum, eo quod primo sit plantatus in uirgine, postea transplantatus in paradisum, sicut dixit ad latronem: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.
- 1.40.1.1
Hoc lignum igitur fructum dabit in tempore suo. ligna terrena fructum non dare, sed ferre dicuntur, sed lignum uitae ac sapientiae dat fructum, hoc est largitur et donat. rursus illud occurrit: \'si lignum est sapientiae, cur in tempore dabit et non semper?\', ne forte graue sit nobis hoc sentire de Christo. sed tu, qui legisti, quia dispensatorem fidelem et prudentem constituet dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici men-
- 1.40.2.1
suram — in tempore utique, non semper —, turbari utique non debes. potest sapientia semper fructum dare, sed, quia sapientia est, debet sapienter dare, dispensare prudenter, si quando nos plenam mensuram aut mereamur aut possimus accipere. sicut hic extremum tempus fructum, ita et illic dabit fructum bonum indigentibus, ut resurrectionis eius consortium capere ac seruare possimus. nunc non possumus, in uitioso saeculo non sustinemus; hic enim corruptela est.
- 1.40.3.1
et cauendum fuit, ne corrumperemus bonos fructus quos lignum uitae daret, quia nunc corrupti, illic autem incorrupti, quando et mortui, inquit, resurgent incorrupti et nos commutabimur. oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem. quid ergo proderat morituro accipere, quod ei mors habebat auferre? nouit ergo sapientia, quibus quando dare debeat, quae nec folium amittit ligni sui. et ideo, quis fructus sit sapientiae, quod folium, consideremus.
- 1.41.1.1
Fructus interior est, folium, quo fructus uel a sole torrenti uel a frigore defendatur. fructus uidetur esse fides, pax, doctrinae excellentia, uerae cognitionis intentio, mysteriorum ratio. hos fructus bona uita custodit, mala, etiamsi percepit, amittit. peccatori autem dixit deus: quare tu enarras iustitias m e a s ? in mysticis fructus est, in moralibus folium contemplatione mysteriorum caelestium.
- 1.41.2.1
nam uirtutes sine fide folia sunt; uidentur uirere, sed prodesse non possunt, agitantur uento, quia non habent fundamentum. quanti gentiles habent misericordiam, habent sobrietatem, sed fructum non habent, quia fidem non habent! labuntur cito folia, ubi uentus flauerit. et aliqui Iudaei habent castimoniam, sedulitatem lectionis multam et diligentiam, sed sine fructu sunt, sed uersantur ut folia. haec forte sunt folia, quae saluator in illa ficu repperit, sed fructum non repperit.
- 1.42.1.1
Mystica saluant et a morte liberant, moralia autem ornamenta decoris sunt, non subsidia redemptionis. praestare autem mystica moralibus etiam ipse dominus docet in euangelio suo dicens de Maria, quae sedens secus pedes domini audiebat uerbum illius, cum Martha circa ministerium festinaret et quereretur, quod soror eam propria circa mensae ministerium non iuuaret: Martha
- 1.42.2.1
Martha, Maria optimam partem elegit sibi, quae non auferetur illi. si quae Christo ministrabat ad mensam non conferebatur ei quae uerbum cupiebat audire, quem operantem studioso cognitionis aeternae conferre poterimus, ita tamen, ut nec illius operationi fides nec huius cognitioni, sicut Mariae, desit operatio, ne uel folia sine fructu sint uel fructus sine munimentis naturalibus sit intectus et pateat iniuriae?
- 1.43.1.1
Possumus etiam illud intellegere, quia foliis se texerunt Adam atque Eua corporea uestimenta quaerentes, eo quod resurrectio dominici corporis prophetaretur, quia nec caro, quae antea uice foliorum interire consueuerat, peritura esset in Christo iustorumque omnium, qui secundum euangelium ad imitationem ligni sapientiae nati ex uirgine uitam suam actusque formarent.
- 1.43.2.1
nam Graecus ita dixit: o avxov , quod potest ad beatum referri — ( XOQVZOV <> Graece —; Latine autem \'qui\' dicitur, ut sit: \'qui beatus dabit fructum\' in resurrectione sua, quando potest perpetuum dare. potest et sic 8 xov XOQVCOV : £ , ut referatur ad lignum, cuius facta omnia prosperabuntur. in quo euidens testificatio, quia de saluatore dictum est;
- 1.43.3.1
cuius enim nisi ipsius facta possunt uniuersa laudari et prosperos habere exitus ? Aquilas autem dirigentur ait, quod et ad quemcumque hominem referendum uidetur quem dirigit dominus fauore caelesti; a domino enim diriguntur gressus uiri et orationem suam in conspectu dei Dauid propheta dirigi postulauit. sed et ipse dominus direxit opera sua, ut nullo erroris curuarentur anfractu.
- 1.44.1.1
Sequitur: non sic impii, non sic, sed tamquam puluis quem pr uentus a f acie terrae, hoc est: non sic ut beatus uir, qui ideo beatus, quia non abiit in consilio impiorum, quia in peccato non stetit, in concilio pestilentium non sedit uolentium uel credentes pie uel uiuentes peruertere, qui uoluntatem habuit in lege et meditabitur in ea aut, sicut Aquilas posuit, resonabit in lege, ut praecepta legis resonet uita eius, mores resultent, sicut illorum quorum in omnem terram exiuit sonus.
- 1.44.2.1
forte hic sonus doctrinae hominum exeat, illic autem, ubi facie ad faciem dabitur uidere, plenior quaedam uerbi fieri uideatur expressio. non ergo, sicut beatus iste qui haec fecerit, qui erit tamquam lignum plantatum, cuius gesta omnia prosperabuntur, ita erit et impius.
- 1.44.3.1
ideo repetiuit uel qui scripsit uel qui postea addidit — ut quidam putant —, quo confirmatior fieret repetita sententia dicendo: non sic impii, non sic, qui erunt tamquam puluis. sunt enim terreni et, sicut puluis proicitur a facie uenti, ita et isti proicientur et dissipabuntur a spiritu sancto, qui terrae fertili atque fecundae animae salutaris sicut uentus auster aspirare consueuit.
- 1.45.1.1
Huic uento dicitur in Canticis: ueni, auster, ut clementia aeris mollioris cordis nostri arua laxentur, quae brumali gelu stricta recipiendis gremium seminibus denegabant. bonum est nobis ut hic uentus aspiret, qui naues Tharsis, ferentes uero Salomoni quae ad templum eius necessaria uidentur, tutos deducat in portus.
- 1.45.2.1
sed tunc iste uentus aspirat, si boreas ille grauis uentus flare desierit. ideo uel ecclesia uel anima pia dicit: exurge, borea, et ueni, auster, hoc est: tu, borea, recede et ueni, auster, adspira hortum meum, ut flores non discutias, sed reserues. anima igitur plena pietatis hortum habet uel ipsa hortus est, qui fructus ferat, anima quae impietati patet puluerem habet, qui est infecundus ad fructum. fructiferam illam quidem fecit dominus, sed ipsa sibi collegit impietatis puluerem.
- 1.46.1.1
Quid te iactas, o plene impietatis? an quia honoribus es potens et abundas diuitiis? non aduertis, quia puluis es et tu dispergeris et dissipaberis ? uidi, inquit, impium superexaltatum et eleuatum super cedros Libani et transiui, et ecce non erat. quid gloriaris, quia multa seruitia ambiunt, multi amici tegunt latera tua, plurimi te equi 15
- 1.46.2.1
secuntur, quorum nobis enarres prosapiam et tamquam maiorum suorum genus? praefers diuitias, quia conuiuiis pascis sodales. utinam egenos pasceres, utinam non iocorum ministros, sed uotorum adiutores! iactas, quia prodeunti ilico ceditur et homines te tamquam ferum declinant aut bestiam. \'non haec esse aliquid?\' non audis, quia ea omnia tamquam umbra praetereant? quid iuuant consulares praetextae aut nitentes auro triumphales palmatae?
- 1.46.3.1
nudus exibis, nemo illic consulem recognoscet. quid prosunt innumerae possessiones ? publicae sunt, non tuae; hodie tu tenes, cras alius. cum tu exieris, alius intrat; uix mouisti pedem, alius gressum : intulit. quanti ante te illic fuerunt, quanti post te dominabuntur! et hoc putas esse priuatum? quem umquam a morte diuitiae redemerunt, immo quem non ad mortem diuitiae coegerunt ?
- 1.46.4.1
quem ab inferis suae reuocarunt opes, quem potentia excusauit a poena ? puluis est impietas, sicut puluis est impiorum potentia; caliginem infert, dare salutem non potest. simul ut uehemens flare coeperit spiritus, spargit eam atque dissoluit, aerem turbat, solum nudat; ut puluis proicitur, deficit ut fumus, liquescit ut cera.
- 1.47.1.1
Hinc plerique non mediocrem mouerunt quaestionem, utrum perituram naturam uideatur asserere scriptura diuina, maxime quia alibi dicit: comminuam eos ut puluerem ante faciem uenti et ut lutum platearum delebo eos, : ecce confundentur et reuerebuntur omnes aduersarii; erunt enim tamquam non sint.
- 1.47.2.1
primum ergo interrogo, utrum impietatem secundum naturam putent esse an praeter naturam. si secundum naturam asserant, errare eorum opinionem certum est. denique dicant, utrum naturae peccatum conueniat an non. sed certum est peccare deuiare esse ab eo quod est secundum naturam. quid igitur tam ineptum quam ut dicant minus uideri impium esse quam peccatorem, cum omnium acerbissimum sit quicquid in dei fieri uidetur iniuriam?
- 1.47.3.1
quodsi impie agere non est praeter naturam, uiuere ergo impie secundum naturam nec peccati loco habendum est nec dignum reprehensione aestimandum; nemo enim reprehenditur qui operatur secundum naturam. unde concluditur, quia impietas praeter naturam est. quomodo igitur cum perditione consuetudinis <,
- 1.47.4.1
hoc est perituras naturas inducit scriptura, cum impietas non utique \' naturalis sit, sed praeter naturam quod enim non habes, non amittis nec potest ea substantia perire quae non fuit. nam et puluis commotus aut in aquae substantiam transfertur aut in aerem aut in ignem, hoc est: in aliam uidetur saepe transire naturam. non ergo in nihilum deficit, sed in aliud transit.
- 1.48.1.1
Quid obstat igitur, quin et ille, qui uerbi uirtute et ratione comminuitur ut puluis, non in nihilum dissipetur, sed commutetur in melius, ut ex terreno fiat spiritalis homo et ut lutum platearum sic deleatur, ut. tollatur quicquid asperum ac sordidum uidetur, remaneat quicquid planum ac mundum est ? et quod ait de aduersariis Hierusalem:
- 1.48.2.1
sunt sicut quinonsunt, utique potuit dicere: erunt\'. sed cum dixerit: confundentur et reuerebuntur, utique intellegis, quia erunt per substantiam et profectum conuersionis, sed non erunt quasi aduersarii, quod fuerunt. itaque per improbitatis defectum non erunterunt fide ac deuotione mutati. denique et alibi ex peccatoris persona dicitur: et iram dei sustinebo, quia peccaui, donec iustificet iudicium meum; conuertere enim deus cupiens peccatorem punit eum et urit, ut purget.
- 1.48.3.1
unde ait: e t educet me . nam et ceram urit ignis, liquescit ut purgetur, et nos per ignem probamur, et fumus consumpto omni materiali expurgatur [et] neque naturam transit. itaque et anima purgata ab omni labe in id quod est deficit, non in id quod non est, ut ait Balaam: moriatur anima mea in anima iustorum, ut moreretur lapsus eius et quidam improbitatis usus, transiret autem in consuetudinem uitamque iustorum; omnia enim deus salua uult esse. unde et Salomon dixit: deus mortem non fecit nec laetatur in perditione uiuorum.
- 1.48.4.1
fecit animam ut sit, creauit hominem in incorruptionem quem ad imaginem sui fecit; sed homines a naturae munere deuiantes obnoxios fecere se morti, ut quasi terreni corrumpantur. sed deus per tribulationes ad paenitentiam cogit, ut per paenitentiam uratur et consumatur illud accidens malum inprobitatis et pereat et locus ille animae, qui erat accidentis impietatis possessio, pateat ad receptionem uirtutis et gratiae. certum est autem animae naturam esse pretiosam, quae ad similitudinem dei facta receptionem omnis uirtutis admittit, utpote quae cognitionis supernae non sit fraudata consortio.
- 1.49.1.1
Nunc illud superesse arbitramur quod in multorum ore uersatur, qua ratione deus, cuius sine uoluntate nec passer uilissimus cadit et apud quem capilli capitis numerati sunt, dixerit per Esaiam: si om.nes gentes ut stillicidium de urceo et sicut momentum staterae aestimatae sunt et ut sputum aestimabuntur. ita ergo peribunt omnes gentes sicut stillicidium de urceo et ut sputum perit et ad nullos usus proficit?
- 1.49.2.1
sed tu, qui nosti quia gentes non eo usque pro nihilo habuit deus noster, ut et Abrahae dixerit: benedicentur in te omnes gentes per Dauid locutus sit ad filium dicens: dabo tibi gentes hereditatem tuam et infra: omnes gentes seruient ei, qui legisti quia optulit filium suum pro omni gente, ut saluos faceret peccatores, debes hoc loco uim diuinae sententiae considerare.
- 1.49.3.1
contemplatione etenim creaturarum caelestium quae multae sunt, sicut caeli, quod multipliciter maius quam terra est, ut a plerisque punctum comparatione caeli terra sit aestimata, angelorum, archangelorum, principatuum et potestatum, thronorum, dominationum, milium et decem milium et innumerabilium milium, contemplatione
- 1.49.4.1
ergo horum gentes ut stillicidium de urceo aestimatae sunt, cuius est omnis plenitudo. ex illa igitur plenitudine caelesti tamquam gutta cadens aestimatae sunt gentes. quomodo enim poterant maximae uideri, cum ipsa terra, in qua sunt gentes, minima mundi portio sit et omnium, quae operatus est deus, tamquam staterae exigua inclinatio gentes sint? simul cognosce per hanc stateram omnia deum cum iustitia condidisse et in ipsis gentibus inesse quiddam naturaliter, in quo iustitiae uideretur uel exiguum esse momentum, et sputum ipsum tamquam ex uniuersitate totius corporis interiorem existere portionem.
- 1.50.1.1
Magis ergo hic misericordia praedicatur, quoniam, qui uenit quaerere quod perierat, nec stillicidium illud quasi uile contempsit et alleuauit momentum staterae et sputo illi substantiam boni corporis donare dignatus est, id est: gentes omnes in unum corpus ecclesiae congregare. inter gentes autem et Israel annumerari potest nequaquam expers diuinae eius iustitiae, quia ipse Moyses dixit de Israel:
- 1.50.2.1
ecce populus sapiens et disciplinae tenax gens magna. et scias, quia supra meritum nostrum dei bonitas redundauit, apostolus hunc propheticum locum interpretatus ait: conclusit deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur, et subiunxit: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quis enim cognouit domini? aut quis consiliarius eius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? hunc autem locum praemittens propheta ait: s i omnes gentes ut stillicidium de urceo aestimatae sunt et reliqua, ut agnoscas intellectum istum cum interpretatione apostolica conuenire.
- 1.51.1.1
Sed quid euidentius eo, quod perituras naturas non uideatur inducere, cum ipse subiecerit sanctus propheta: quoniam non resurgunt impii in iudicio? non enim dixit: \'non resurgunt\', sed ait: \'resurgunt quidem, sed non in iudicio\'. qui autem resurgit, est utique et manet; sed quia non credidit in Christum, iam iudicatus est et ideo non uenit in iudicium, quem peracti iam manet poena iudicii. et de resurrectione quidem plurima scripturarum sunt testimonia, quae non praetermisimus in libris Consolationis et Resurrectionis.
- 1.51.2.1
de eo autem, quod ait: non resurgunt in iudicio, secundum euangelium absoluta sententia est, quia non omnes iudicabuntur. apostolus autem ait:omnes enim oportet nos stare ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis prout gessit, siue bonum siue m a 1 u m. haec putant plerique esse contraria nec aduertunt, quia saluator de perfidis dixit atque impiis, qui non crediderunt in dominum Iesum.
- 1.51.3.1
sic enim ait: qui credit in me non iudicatur; qui autem non credit iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unigeniti filii dei. hoc autem est iudicium, quia uenit lux in hunc mundum et dilexerunt magis homines tenebras quam lucem; erant enim mala ipsorum opera. liquet igitur de quibus dictum sit, hoc est: de his qui non crediderunt in dominum Iesum. apostolus
- 1.51.4.1
quoque, etsi dixit \'omnes\', de his utique dixit qui crediderunt, sed actuum suorum rationem in die iudicii reddituri sunt. denique ipse alibi ait, quia testimonium conscientiae nostrae ad diem iudicii reuelabitur, cum inuicem cogitationes nostrae aut accusabunt se, ut scriptum est, aut defendent et patebunt cordis occulta. quid autem hoc euidentius, quod ait alibi omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur? immutabuntur enim iusti in incorruptionem manente corporis ueritate.
- 1.51.5.1
Danihel quoque dicit: iudicium sedit et libri aperti sunt. ostendit ergo iudicium futurum, maxime cum alibi idem dicat: multi qui sedent in tumulo terrae exurgent, isti in uitam aeternam et isti in obprobrium et confusionem aeternam; et intellegentes splendebunt sicut splendor caeli et de iustis multi sicut stellae lucebunt.
- 1.52.1.1
Quod istud est iudicium sedentium iudicum et qui libri aperti nisi conscientiae nostrae uelut libri peccatorum nostrorum seriem continentes ? quamquam hoc ipsum uile sit aestimare quasi humani simile iudicii. aliud est Christi iudicium, ubi conscientia ipsa se prodit, quae latere non potest occultorum arbitrum, ubi cogitationes lucent apud eum qui adhuc cogitantibus dicebat:
- 1.52.2.1
quid cogitatis mala in cordibus uestris? cum Iudaeis diceret, dicebat omnibus, ne quis putaret quod occulta possent esse quae faceret, ne quis putaret quod parietibus clausus testem occulti erroris effugeret. ideoque et euangelista testatur dicens: Iesus autem sciebat cogitationes eorum. quomodo ergo ait: aperti sunt? non utique atramento scripti, sed uestigiis delictorum et flagitiorum inquinamento. aperietur liber conscientiae tuae, aperietur liber cordis tui, culpa nostra recitabitur.
- 1.52.3.1
est ibi liber ubi est tabula, immo sunt libri inscripti ubi sunt inscriptae tabulae, quas inscribit spiritu sancto apostolica doctrina, sicut legimus dicente Paulo epistula nostra uos estis, inscripta non atramento, sed spiritu dei uiui, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis 1 ibus. sunt ergo tabulae cordis inscriptae spiritu sancto, istae recitabuntur; si bene egeris, manebit scriptura.
- 1.52.4.1
uide ne tollas spiritus sancti gratiam, uide ne deleas et scribus atramento flagitia tua, ne ueniat dies iudicii et dicat iudex: \'recitentur libri, recitentur tabulae gestorum eius\' et dicat tibi: \'ego scripsi tabulas tuas; cur delesti apices meos? et ego scripsi dona mea; quomodo delesti munera mea et scripsisti obprobria tua? non legisti quia scribo ? non tibi dixi per os prophetae mei: mea calamus scribae uelociter scribentis? iudicium autem uerbi est\'.
- 1.53.1.1
Multi ergo dormientium in tumulo terrae surgent, qui bene egerunt in resurrectionem uitae, qui mala egerunt in resurrectionem iudicii. quod Danihel ait: in uitam aeternam, hoc saluator in r uitae dixit; item quod ait Danihel: in obprobrium et confusionem, saluator dixit: in resurrectionem iudicii.
- 1.53.2.1
unde non expedit nobis ad iudicium et non expedit non uenire, ne aut praedamnati uideamur aut in hac labe uitiorum subeamus tanti pondus iudicii. propheta rogat, ne intret dominus in iudicium cum seruo suo; quanto magis nos iudicium domini timere debemus! pone, quia misericors dominus ignoscet; quanta prodentur, quae latere credebam! qui pudor, quae confusio erit, cum, qui alios profitebar docere, ipse in eo deprehendar in quo alios arguebam!
- 1.54.1.1
Et ideo quoniam et saluator duo genera resurrectionis posuit et Iohannes in Apocalypsi dicens: beatus qui habet partem in prima resurrectione — isti enim sine iudicio ueniunt ad gratiam, qui autem non ueniunt ad primam resurrectionem, sed ad secundam reseruantur, isti urentur, donec impleant tempora inter primam et secundam resurrectionem, aut, si non im-
- 1.54.2.1
pleuerint, diutius in supplicio permanebunt —, ideo ergo rogemus, ut in prima resurrectione partem habere mereamur. sunt qui resurrexerunt in passione Christi et isti plane beati, qui acceperunt Christi gratiam et audierunt uocem eius, de qua scriptum est: uenit hora quando audient mortui uocem filii dei et qui audierint uiuent, et: ingressi sunt in sanctam ciuitatem. puto quod magis illam significet supernam quam istam Hierusalem quam reliquit, quam incusauit, quod in istam pedibus, in illam autem supernam meritis intrauerunt.
- 1.55.1.1
.Sed et illud caueamus, ut hic positi surgamus de tumulo terrae. sunt qui uiuentes sepulchro sunt circumdati et repleti mortuis, quorum guttur sepulchrum est non loquentium uerba uitae, sed mortis. si hic resurrexerimus a mortuis, et ibi resurgemus; si hic non fuerimus ossa arida, sed acceperimus rorem uerbi, umorem spiritus sancti, et illic uiuemus; si hic nos excitauerit Iesus uoce sua magna, ut excitauit et Lazarum, et per discipulos suos soluerit a uinculis mortis et induxerit in Bethaniam, ubi erat Lazarus, hoc est in domum oboeditionis et adhibuerit conuiuio suo, et illic cum eo semper epulabimur et illic cum eodem recumbemus et illic nobis redolebit unguentum, quod solus proditor dolebat effusum.
- 1.56.1.1
Ergo impii non resurgunt in iudicio, hoc est: in portionem eorum qui iudicium subituri sunt, nec surgunt in consilio iustorum . uides quia surgunt impii et non surgunt in iudicio, quia et peccatores, etsi non surgunt in consilio iustorum, resurgunt tamen in iudicio. unde uidentur, qui bene crediderunt et fidem suam etiam operibus exsecuti sunt, ipsi non iudicari, sed surgere in consilio iustorum; peccatores autem, qui non possunt inter iustos surgere, surgent in iudicio.
- 1.56.2.1
habes duos ordines; tertius superest impiorum, qui quoniam non crediderunt iam iudicati sunt et ideo non surgunt in iudicio, sed ad poenam; dilexerunt enim magis tenebras quam lucem ideo iudicium eorum poena est et forte poena tenebrarum. et poterat quidem intellegi, quod hi, qui mala opera habent credentes tamen in Christum, uolcntes quidem recte uiuere, sed uicti inlecebris peccatorum, dilexerunt plus tenebras quam lucem, id est: utrumque dilexerunt, sed magis tenebras.
- 1.56.3.1
sed quia de illis praemisit qui non crediderunt, sic accipiendum puto, quod dilexerunt tenebras et non lucem; lux enim Christus. qui ergo non crediderunt luci, absurdum est ut lucem uel dilexisse credantur quam nescierunt; nescierunt enim neque i ntellexerunt, in tenebris ambulant, sicut scriptum est.
- 1.57.1.1
Sequitur: quoniam nouit dominus uiam iustorum, et iter impiorum peribit. : non resurgunt impii in iudicio, quoniam nouit dominus uiam iustorum. uias eorum utique nouit, quorum dirigit gressus ; sunt enim gressus hominum qui a domino diriguntur. diriguntur a domino et uiae uiri. has nouit dominus uias quae sunt rectae, quae ad illam uitam tendunt dicentis:
- 1.57.2.1
ego sum uia et ueritas et uita. haec bona est uia, tortuosa autem est uia saeculi; non dignatur illam uiam nosse. illos enim cognoscit qui sunt ipsius, qui operantur opera eius; qui autem operantur iniquitatem, his dicit dominus: discedite a ; non noui uos. non per ignorantiam, sed per id, quod indigni sint scientia dei, nesciuntur.
- 1.58.1.1
Pulchre autem ait: et iter impiorum peribit. separauit Latinus, ut \'iter\' diceret, et tamquam discreuit iter a uia; Graecus autem in utroque \'uiam\' dixit. non otiose tamen Latinus, quia et dominus ego sum uia dixit, non dixit \'ego sum iter\'. perire autem iter impiorum dixit, non impios; seruat eorum substantiam, qui si conuertantur solum iter impietatis amittent, quod. nec ab initio fuit nec erit. quod accidens igitur est perit, quod substantiuum, manet. pereunt autem ita impii, quomodo dicitur: anima quae peccat ipsa morietur, ut peccati aculeo, non omni substantiae suae dissolutione moriantur.
- 35.1.1.1
Dicturus propheta in psalmo sequenti, quae esset forma iusti, ante formam expressit iniusti. neque enim possumus cognoscere, quae sit forma iustitiae, nisi cognoscamus, quae sit iniquitatis effigies; sunt enim sibi aduersae atque contrariae. namque in altera simplex habitudo naturae, in altera fallax uersutia nequitiae; alia uirtutum imagines praefert, alia uitiorum commenta praetendit.
- 35.1.2.1
conuenire autem ordinem hunc et ipsa ratio docet et, si de contrariis sumenda sunt testimonia, ipsi doctores philosophiae confessi sunt, dum secuntur. quis autem dubitet ionge anteriorem Dauid Platonis fuisse temporibus, quem non solum magister eius, sed nec aui quidem auorum eius uidere potuerunt, cum ille in principio regni fuerit Iudaeorum, quod per innumera annorum curricula propagatum est, iste post tempora captiuitatis, quibus regnum gentis eius iam fuerat dissolutum?
- 35.1.3.1
ergo ipse, qui tenet in omnes saecularis sapientiae principatum, cum diceret non posse formam iustitiae comprehendi, nisi ante discutiendam iniustitiae seriem putauissent, exemplum attulit, quod hi, qui uelint aurum quaerere, prius se luto obliniant. aurum itaque iustitia, iniquitas lutum est. quod a nostris quoque dictum esse non dubium est, cum scriptum sit:ut lutum platearum delebo eos;et uere lutum, quia eos inquinat qui sibi appropinquauerint.
- 35.1.4.1
fugiamus ergo , ne luteis sordibus atque in eius uoraginem non pes noster exterior, sed, quod est grauius, mens nostra mergatur. et philosophia quidem aurum se quaerere dicit, sed lutum uersat, quae diuinitatem quaerit in statuis; sed uasa figuli uirga confringit. nos aurum quaerimus, quo corpora nostra mundemus, mortificationem Iesu Christi in corpore nostro circumferentes, ut et uita Iesu Christi in corpore nostro manifestetur. bonum aurum sanguis est Christi, diues ad pretium, profluus ad lauandum omne peccatum. ordinem diximus; titulum consideremus.
- 35.2.1.1
In f , inquit, seruo domini psalmus D Dauid . in toto psalterii corpore solus hic titulus est, quo psalmum \'seruo domini\' se scripsisse testetur. quis iste est seruus domini? uideamus, quid psalmi series significet, cui dictus hic psalmus sit. audiamus ad quem loquatur: domine, inquit, in caelo misericordia tua et ueritas tua usque ad nubes: iustitia tua sicut montes dei, iudicia tua sicut abyssus multa.
- 35.2.2.1
cui hoc nisi filio dei dicitur ? haec enim non humanae, sed diuinae sunt potestatis. sed quid sibi uult, quod \'seruo domini\' dici psalmum hunc titulus declarauit, cum orationem Moysi hominis dei maluerit quam \'serui domini\' in posteriore titulo nuncupare ? quod ergo consilium prophetae fuerit non intellego uel potius ipsius domini saluatoris, qui locutus est in propheta.
- 35.2.3.1
uere iudicia eius sicut abyssus multa, ut seruo honorificentiam reseruaret, sibi condicionem seruitutis adscriberet. uideor mihi intellegere, uideor hausisse aliquid de gratia spiritali. aduersus iniustitiam, ut diximus, psalmus hic scriptus est et ideo plus graua-
- 35.2.4.1
tur iniustitia perfidorum, qui Christum Iesum dominum recipere noluerunt, cum ille propter illos susceperit seruitutem. quid enim tam iniquum quam ingratos tantis fuisse beneficiis, ut, quibus ille salutem daret, hi sanguinem eius effunderent? denique alibi, cum de sua passione loqueretur, ad acerbandam impietatis inuidiam sic ait: n e auertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, uelociter exaudi me. pauperetdolensegosum.
- 35.3.1.1
Ueni, Paule, interpretare nobis, qua ratione dominus caeli atque terrarum se pauperem dixerit, quae sit ista paupertas. tu certe illum diuitem dixisti; quomodo idem diues et pauper est? audiamus testimonium Pauli: scitis, inquit, gratiam domini nostri Iesu Christi, quia propter uos pauper factus est, cum diues esset, ut uos eius inopia i ni.
- 35.3.2.1
ueni et tu, Esaias, interpretare nobis, quomodo se dolentem dixerit Christus, qui dolores uulnerum sanare consueuit. medicus uenit, ut curaret aegrotos: quid ipse habuit quod doleret ? audiamus etiam Esaiae testimonium: pro n o b 1 s, inquit, dolet, et nos aestimauimus eum esse in doloribus.
- 35.3.3.1
expressit medici affectum, qui, etiamsi ipse nullum uulnus habuit quod doleret, tamen conpassus est uulneratis. hoc igitur in psalmo dominus exprobrat Iudaeis: \'ego propter uos pauper, ego pro uobis dolens, et uos mihi manus impias intulistis dicentes: tollamus iustum, quia inutilis est nobis. iniciamus lignum in panem eius\'. bene panem dicit pro carne eius; ille alimentum detulit, isti pro beneficio retulere supplicium.
- 35.3.4.1
non mirum ergo si esuriunt, qui sibi uitae aeternae alimoniam denegarunt. pulchre etiam duo ista iunxerunt: iniciamus lignum in panem eius; nesciebant quid loquerentur Iudaei et mysterium loquebantur. paradisum nobis crux reddidit Christi; hoc est lignum, quod Adae dominus demonstrauit dicens de ligno uitae, quod esset in medio paradisi, edendum, de ligno autem scientiae boni et mali non edendum. errauit Adam, mandata non tenuit, interdictum gustauit;
- 35.3.5.1
per lignum coepimus esurire, quoad caro suum accepit alimentum. ideo dominus in Christo carnem iunxit et lignum, ut fames antiqua cessaret, uitae gratia redderetur. beatum lignum domini, quod omnium peccata crucifixit, beata caro domini, quae uictum omnibus ministrauit!
- 35.4.1.1
De paupertate igitur et dolore domini idonea, ut arbitror, sanctorum protulimus testimonia, quorum alter uidit et dixit, alter est electus ut diceret. ipsorum igitur qui probati sunt de seruitute domini testimonia iterum proferamus, immo sua, quae de se ipse locutus est in utroque. audiamus ergo quid dicat: sic dicit dominus qui finxit me seruum ex utero sibi ad congregandum Iacob et Israel ad eum. aduer-
- 35.4.2.1
timus ergo, quod propter congregationem populi formam susceperit seruitutis. audi, Iudaee: et de gratia contumeliam fers et hoc ad perfidiam deriuas, propter quod magis credere debuisti. ad te uocandum uenit, et conuiciaris. \'ex utero seruum\' dixit. audi, Arriane, ex quo utero; paululum supra recurre: ex utero, inquit, matris meae uocauit dominus nomen meum. quod nomen eius sit, audiamus, quo eum pater uocauit: ecce uirgo in utero accipiet et pariet filium et
- 35.4.3.1
uocabitur nomen eius Emmanuei, quod interpretatur: nobis-cum deus. quod enim aliud nisi \'filius dei\' nomen est Christi? accipe aliud. dixerat quidem et Gabriel ad Ioseph de Maria: pariet filium, et uocabis nomen eius Iesum. accipe dei uocem: et tu, BethleemIudaeae, non es minima inter principes Iuda;
- 35.4.4.1
ex te enim exiet princeps, qui regat populum meum. aduerte mysterium: ex utero uirginis idem et seruus exiuit et dominus, seruus ad operandum, dominus ad imperandum, ut regnum deo in hominum mentibus radicaret; uterque unus, non alter ex patre et alter ex uirgine, sed idem, qui ante saecula ex patre, ipse postea carnem suscepit ex uirgine. ideo ergo et seruus uocatur et dominus, propter nos seruus, sed unitate diuinae substantiae deus ex deo, princeps ex principe, aequalis ex aequali; neque enim degenerem genuit in quo se ipse conplacere memorauit.
- 35.5.1.1
Magnum, inquit, tibi est uocari puerum meum, ut statuas tribus Iacob. seruat ubique suae uocabula dignitatis: magnus deus et magnus puer, nec in carne magnitudinis suae nomen amittit cuius finis. meritoque securus, cum in forma dei esset, ut apostolo dicit, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus; et specie inuentus ut homo humiliauit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
- 35.5.2.1
hic est ergo aequalis quasi dei filius, hic serui formam m carne suscepit, hic mortem gustauit, cuius magnitudo non habet finem, quia finis est Christus ad iustitiam omni credenti, ut in ipsum omnes credamus, hunc intimo adoremus affectu. bona seruitus quae omnes liberos fecit, bona seruitus quae nomen super omne nomen adquisiuit, bona humilitas quae fecit, ut in nomine eius omnes genu sinuent caelestium et terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quoniam dominus Iesus in gloria est dei patris. in hunc ergo finem dirigitur hic psalmus, ut et nos serui simus ad iustitiam, non superbi ad arrogantiam; seruitus enim stipendium libertatis est, stipendium autem mortis arrogantia est. sed iam psalmi seriem adoriamur.
- 35.6.1.1
Dixit iniustus, ut delinquat sibi. quid dixerit non expressit, et ideo sic intellegendum arbitror, quia, quicquid dicit iniustus, peccatum est. omnis enim iniustitia peccatum, quoniam, ubi organum uitiosum, quomodo potest cantus non esse uitiosus ? degeneris materiae decolor partus est. quicquid ergo loquitur iniustus, iniquitas est, quae in suum refertur auctorem
- 35.6.2.1
sicut uiperae partus, qui primo suam scindit parentem, ut frequens sermo est; sibi ergo delinquit . nihil hac sententia sublimius dictum arbitror; in illis, qui sibi sapientiam saeculi uindicarunt, nihil tale legi, nihil tale cognoui. nec mirum, quandoquidem illi humano ingenio locuti sunt, hoc infudit spiritus dei, spiritus ueritatis, quia iniustus sibi delinquat, sibi generet uulnera, se ipse confodiat. nam sicut spinae nascuntur in manu ebriosi, ut scriptura
- 35.6.3.1
asserit, ita et in iniusti sermone nascuntur quae conpungant loquentem. loquitur iniustus et eius conscientia uulneratur , quia in omni sermone quem loquitur non est fraudis immunis. cuius enim grauior est poena quam propria, cum pro omni sermone det poenas? serpens aliis infundit uenenum, iniustus sibi; in eum enim refunditur quicquid effuderit. iniustus igitur et aliis inutilis et sibi noxius, iusti autem uita fructuosa aliis et sibi dulcis; dicit enim Salomon: fili, si sapiens eris tibi, sapiens eris et proximis; si autem malus euaseris, solus hauries mala.
← Previous · Next → — showing 101–200 of 1,479
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa048.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.