Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Explanatio Psalmorum XII

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,479 sections

  1. 1.1.1.1

    Summum incentiuum uirtutis proposuit deus futurae beatitudinis delectationem; uehemens quoque calcar erroris delectationem esse diabolus excogitauit. utriusque sententiae praestat indicium primus humani generis Adam a domino deo in paradiso positus uoluptatis, ut aeterna delectatione frueretur ad uirtutem futurae subolis prouocandam — neque enim erat incognitum deo locum eum errori daturum et ceteris propositam spem salutis esse debere, qua in praereptam humano sedem generi contenderent reformari —, et idem per speciem serpentis, quae praefigurauit delectationis illecebras, uxoria persuasione deceptus.

  2. 1.1.2.1

    occasione igitur accepta aduersarius per delectationem mihi operatus est mortem. itaque quod diuina gratia tributum erat ad uitam, factum est mihi in mortem eoque faciliorem inimicus assensum hominis habuit ad lapsum, quo speciem praetendit naturae. delectarunt enim opera sua dominum, delectarunt prima naturae exordia, quae uidens dominus ait: bona ualde.

  3. 1.2.1.1

    Laudant angeli dominum, psallunt ei potestates caelorum et ante ipsum initium mundi Cherubim et Seraphim cum suauitate canorae uocis suae dicunt: sanctus sanctus sanctus. innumera angelorum milia adsistunt et seniores et turba magna sicut uoces aquarum multarum concinunt: alleluia. ipsum axem caeli fert expressior sermo cum quadam perpetui concentus

  4. 1.2.2.1

    suauitate uersari, ut sonus eius extremis terrarum partibus audiretur, ubi sunt quaedam secreta naturae. nec id ab usu naturae alienum uidetur, quandoquidem uox missa gratiore plausu e nemoribus resultet aut montibus et suauiore sono reddant quod acceperint. in scopulis quoque ipsis et lapidibus repperit natura quod delectaret; aliorum specula, aliorum usus delectat aut gratia. ferae ipsae atque aues loci amoenioris aut modulatioris uocis delectatione mulcentur, lactantibus quoque paruulis aut seueritas terrori est aut blanditiae uoluptati. naturalis igitur delectatio est.

  5. 1.3.1.1

    Unde et Dauid sanctus, qui aduerteret, unde homo et qua esset fraude deiectus — nam si tenuisset infusam sibi a domino aeternae illius caelestisque delectationis gratiam nec saecularibus captus amisisset illecebris, numquam tam miserabilis aerumnae subisset iniurias —, itaque reparare eam studens et reformare psallendi munere caelestis nobis instar conuersationis instituit.

  6. 1.4.1.1

    Etenim licet omnis scriptura diuina dei gratiam spiret, praecipue tamen dulcis Psalmorum liber, quandoquidem ipse Moyses, qui plano gesta maiorum sermone descripsit, ubi tamen per Mare Rubrum populum patrum memorabili admiratione transduxit, demersum aspiciens regem Pharaonem cum suis copiis, in maiora

  7. 1.4.2.1

    ingenium attollens suum, quia maiora uiribus suis fuerat assecutus, canticum domino cecinit triumphale. Maria quoque tympanum sumens ceteras hortabatur dicens: cantemus domino, gloriose enim honorificatus est; equum et ascensorem proiecit in mare. ipse etiam Moyses cum legem domini legisset, quo eius memoriam pectoribus affigeret audientium, per canticum locutus est dicens: audi 1 um, et loquar; expectetur sicut pluuia eloquium meum et descendant sicut ros uerba mea, sicut imber super gramen et sicut nix super f a e n u m.

  8. 1.5.1.1

    Delectatur igitur cantico deus non solum laudari, sed etiam reconciliari. inde et Moyses tunc maxime cantico usus est, quando caelum testificabatur et terram, ut salutem suam caelestis sono gratiae concinentem auidius mundus audiret et sacrae suauitate dulcedinis in aeternum legis obseruantia mentibus inoleret humanis.

  9. 1.5.2.1

    denique legis tabulae priusquam cantico firmarentur, per indignationem Moysi fractae et comminutae sunt; ubi uero tali signaculo consecratae sunt, humana locum ira non habuit, quia sanctificatio eam sacrae suauitatis exclusit. canticum itaque domini sicut ros mollior descendit e caelo et fidem hominum sicut gramen imbre quodam gratiae spiritalis infudit. duo igitur haec cantica in libris Moysi tamquam duo mundi oculi caelique lumina totum corpus operis eius illustrant.

  10. 1.6.1.1

    At uero Dauid principaliter a domino ad hoc munus electus est, ut, quod in aliis rarum praeminere reliquo operi uidetur, in hoc iuge et continuum refulgeret. unum canticum legimus in libro Iudicum, reliqua historiae more decursa, quibus expressa sunt gesta maiorum. unum Esaias canticum scripsit, quo legentium corda mulceret, in reliquis terribili tuba correptionis infremuit.

  11. 1.6.2.1

    canticum ei ne ipsi quidem inimici obicere potuerunt, qui eum propter alia dicta usque ad necem sunt persecuti. unum Danihel, unum Habacuc, Salomon ipse Dauid filius, licet innumera cantica cecinisse dicatur, unum tamen quod ecclesia receperit Canticorum canticum dereliquit; scripsit idem Prouerbia. in aliis igitur singula aduertere licet.

  12. 1.7.1.1

    Historia instruit, lex docet, prophetia annuntiat, correptio castigat, moralitas suadet; in libro Psalmorum profectus est omnium et medicina quaedam salutis humanae. quicumque legerit, habet quo propriae uulnera passionis speciali possit curare remedio. quicumque cernere uoluerit, tamquam in communi animarum gymnasio et quodam stadio uirtutum diuersa genera certaminum -

  13. 1.7.2.1

    periens praeparata id sibi eligat, cui se intellegit aptiorem, quo facilius perueniat ad coronam. si quis gesta studet recensere maiorum atque imitari uelit, intra unum psalmum totam paternae historiae seriem accipit conprehensam, ut thesaurum memoriae conpendio lectionis adquirat. faciliora quoque uidentur quae breuius explicantur. illud etiam quantae altitudinis, quod breui interuallo offensionum aduersa distinxit et reconciliationis secunda subtexuit, ut

  14. 1.7.3.1

    simul cognosceres, quid incredulitatis obesset offensa, quid fides prompta conferret! si quis uim legis explorat, quae tota m uinculo caritatis est — qui enim diligit proximum legem i m p 1 e u i t —, in psalmis legat, quanto dilectionis affectu pro totius plebis obprobrio repellendo periculis se grauibus solus obiecerit; in quo non imparem caritatis gloriam triumpho uirtutis agnoscet. si quis correptionum saeua formidat, audiat dicentem: domine, ne in ira tua arguas me neque in furore tuo

  15. 1.7.4.1

    corripias meet discat, quemadmodum debeat irati iudicis temperare censuram. si quis patientiae cognoscere gestit exemplum, legat in psalmis: si reddidi retribuentibus mihi mala et aduertat, quia praeceptum euangelicum spiritu praeuidit, uirtute praeuenit. habes itaque illud prouerbiale, quia m a homo cordis est medicus. si quis praeterea aduersus nequitiae spiritalis incursus uult esse munitus, quid magis quam psallendum sibi esse nouerit ? psallebat Dauid adulescentior et Saulis nequam spiritum fugabat, qui eum antea stringebat.

  16. 1.8.1.1

    De uirtute autem prophetiae quid loquar? quod alii per aenigmata, huic soli palam atque aperte uidetur esse promissum, ut dominus Iesus ex eius semine nasceretur, sicut dixit ad eum dominus: de fructu uentris tui ponam guper sedem tuam.

  17. 1.8.2.1

    in psalmis itaque nobis non solum nascitur Iesus , sed etiam salutarem illam suscipit corporis passionem, quiescit, resurgit, ascendit ad caelum, sedet ad dexteram patris. id quod nemo praesumpserit hominum dicere, hoc solus hic propheta annuntiauit, postea ipse dominus in euangelio praedicauit.

  18. 1.9.1.1

    Omnes praeterea scriptores psalmorum in suis scriptis exempla posuerunt aut aliqua dicta superiorum; psalmi nihil praeter quod suum est habent. quid igitur psalmo gratius? unde pulchre ipse Dauid: laudate, inquit, dominum, quoniam bonus est psalmus; deo nostro sit iocunda decoraque laudatio. et uere; psalmus enim benedictio populi est, dei laus, plebis laudatio, plausus omnium, sermo uniuersorum, uox ecclesiae, fidei canora confessio, auctoritatis plena deuotio, libertatis laetitia, clamor iocunditatis, laetitiae resultatio. ab iracundia mitigat, a sollicitudine abdicat, a maerore alleuat;

  19. 1.9.2.1

    nocturna arma, diurna magisteria, scutum in timore, festum in sanctitate, imago tranquillitatis, pignus pacis atque concordiae, citharae modo ex diuersis et disparibus uocibus unam exprimens cantilenam. diei ortus psalmum resultat, psalmum resonat occasus.

  20. 1.9.3.1

    Mulieres apostolus in ecclesia tacere iubet, psalmum etiam bene clamant; hic omni dulcis aetati, hic utrique aptus est sexui. hunc senes rigore senectutis deposito canunt, hunc ueterani tristes in cordis sui iocunditate respondent, hunc iuuenes sine inuidia cantant lasciuiae, hunc adulescentes sine lubricae aetatis periculo et temptamento concinunt uoluptatis, iuuenculae ipsae sine dispendio matronalis psallunt pudoris, puellulae sine prolapsione

  21. 1.9.4.1

    uerecundiae cum sobrietate grauitatis hymnum deo inflexae uocis suauitate modulantur. hunc tenere gestit pueritia, hunc meditari gaudet infantia, quae alia declinat ediscere; ludus quidam est iste doctrinae maioris profectus quam cum seria traditur disciplina. quantum laboratur in ecclesia, ut fiat silentium, cum lectiones leguntur! si unus loquatur, obstrepunt uniuersi ; cum psalmus legitur, ipse sibi est effector silentii; omnes locuntur et nullus obstrepit.

  22. 1.9.5.1

    psalmum reges potestatis supercilio resultant, in hoc se ministerio Dauid gaudebat uideri; psalmus cantatur ab imperatoribus, iubilatur a populis. certantur clamare singuli quod omnibus proficit. domi psalmus canitur, foris recensetur; sine labore percipitur, cum uoluptate seruatur. psalmus dissidentes copulat, discordes sociat, offensos reconciliat; quis enim non remittat ei, cum quo unam ad deum uocem emiserit? magnum plane unitatis uinculum, in unum chorum totius numerum plebis coire.

  23. 1.9.6.1

    dispares citharae nerui sunt, sed una symphonia. in paucissimis chordis saepe errant digiti artificis, sed in populo spiritus artifex nescit errare. psalmus nocturni operis commercium, diurnae requiei stipendium, institutio incipientium, perfectorum confirmatio, angelorum ministerium, militia caelestis, hostia spiritalis. psalmum et saxa respondent; psalmus canitur et ipsa etiam saxosa pectora molliuntur: uidemus flere praeduros , flecti inmisericordes.

  24. 1.10.1.1

    Certat in psalmo doctrina cum gratia; simul cantatur ad delectationem, discitur ad eruditionem. nam uiolentiora praecepta non permanent; quod autem cum suauitate perceperis, id infusum semel praecordiis non consueuit elabi. quid est quod non tibi occurrat psalmos legenti?

  25. 1.10.2.1

    in his lego canticum pro dilecto et sacrae desiderio caritatis inflammor, in his torcularia diuini mysterii recognosco, in his reuelationum gratiam, resurrectionis recenseo testimonia, repromissionis munera, in his disco uitare peccatum, dedisco erubescere paenitentiam delictorum. tantus rex, tantus propheta suo me prouocauit exemplo, ut aut commissum studeam extenuare peccatum aut non commissum cauere.

  26. 1.11.1.1

    Quid igitur psalmus nisi uirtutum est organum, quod sancti spiritus plectro pangens propheta uenerabilis caelestis sonitus fecit in terris dulcedinem resultare? simul, cum ille in fidibus et chordis, hoc est in reliquiis mortuis diuersarum uocum modulatus discrimina diuinae laudationis ad caelestia dirigeret cantilenam, docuit utique prius nobis peccato esse moriendum et tunc demum in hoc corpore diuersa opera discriminanda uirtutum, quibus ad do- , minum deuotionis nostrae gratia perueniret, ut occupatis intentione caelestium nulla inreperet terrenorum libido uitiorum, simul animus caelestis gratiae suauitate nitesceret. n igitur tanti ministrum muneris dominus laudans ait: inueni Dauid secundum cor meum.

  27. 1.12.1.1

    Aiunt etiam eorum, qui cithara canunt, peritiores intus canere, ut ferunt fabulae de Aspendio citharista, causas quoque modulaminum et quaedam claustra rhythmorum in superiore parte esse psalterii. docuit ergo Dauid intus nos canere oportere, intus psallere , quemadmodum canebat et Paulus dicens: orabo s p , orabo et mente; psallam spiritu, psallam e t m e n t e, et ad superiorum intuitum uitam nostram actusque formare, ne delectatio dulcedinis excitet corporis passiones, quibus non redimitur nostra anima, sed grauatur, cum ad redemptionem animae suae psallere se sanctus propheta memorauerit dicens: psallam tibi, deus, in cithara, sanctus Israel. gaudebunt labia mea, cum cantauero tibi, et anima mea quam redemisti. sed iam psalmi istius, qui propositus est nobis, ingrediamur exordia.

  28. 1.13.1.1

    Beatus, inquit, uir qui non abiit in consilio impiorum. quam aptum, quam oportunum principium ! namque ut hi, qui agonis aliquam sollemnitatem receperint exhibendam, proponere praemium solent, iactare coronae nobilitatem, quo certaturi studio maiore conueniant, nisu quoque propensiore decertent, ita dominus noster Iesus regni caelestis gloriam, perpetuae quietis

  29. 1.13.2.1

    gratiaip, uitae aeternae beatitudinem ad uirtutis humanae incentiua proposuit. imperator quoque, cum progreditur ad bellum, donatiuum militi et promotiones dignitatum in numeris militaribus pollicetur, ut spes commodi furetur labores et metum abscondat periculi. uelut praeco igitur magni imperatoris sanctus Dauid hortatur milites, athletas uocat, praemium exprimit dicens: beatus uir qui non abiit in consilio impiorum. a praemio coepit, ut pondus futuri certaminis eleuaret, mercedem praemisit, ut unusquisque praesentium rerum sollicitudines ac labores corde transi-

  30. 1.13.3.1

    liens ad emerendam beatitudinem futurorum auida festinatione contenderet. beatus, inquit, uir. quid plus potuit homini donari quam quo nihil amplius potuit deo apostolica auctoritate deferri ? beatus enim et solus potens et rex regum et dominus dominantium deus dictus est. ille solus potens, ille rex regum, ille dominus dominantium beatitudinis tamen non supergreditur potestatem; donauit nobis appellationis eius commune consortium, quae digna aestimata est honore diuino.

  31. 1.14.1.1

    Consideremus nunc, qua ratione \'beatus uir\' dixerit et non magis \'beati homines\', cum uterque sexus uocetur ad gratiam. numquid a consortio beatitudinis exclusit mulieres, quia uirum solum beatum nuncupauit? absit, quia nec a consortio creaturae exclusit deus feminas , quia prius uirum condidit.

  32. 1.14.2.1

    dixit enim deus: faciamus hominem secundum imaginem nostram et secundum similitudinem nostram, et fecit, inquit, deus hominem, ad imaginem dei fecit illum, masculum et feminam fecit e o s. in homine uterque signatur, in uiro sexus exprimitur. sed quemadmodum, cum homo dicitur, uterque comprehenditur, ita, cum uir nominatur, et mulier cuius uir ille sit intellegitur.

  33. 1.14.3.1

    denique haec uocabitur, inquit, mulier, quoniam de uiro suo sumpta est. accedit illud, quoniam, quorum natura eadem, eorum operationes utique non possunt esse discretae, et quorum opus aequale, eorum utique aequalis et merces. uirum igitur scriptura dicendo consortem copulae non praetermisit, quia et hominem dicendo consortem non tacuit naturae.

  34. 1.14.4.1

    itaque quemadmodum illic hominem factum legimus et, cum sit una natura, tamen principalem sexum prius creatum negare non possumus, ita et hic, cum legimus uirum, de principali portione sexum quoque subparem recognoscimus. paria igitur studia uirtutis, quia par praerogatiua est creaturae. quid autem sexum discutias, ubi non corporis a te, sed animae certamina postulantur, quae sexum non habet ? non ergo illic discernas honorem, mercedem diuidas, ubi non discernitur sexus.

  35. 1.14.5.1

    non incaute tamen, si prior uocetur ad exercitium, qui fuit posterior ad lapsum. quae male coepit, sequi debet, non praecedere; uel post experimentum sit uerecundior. male Eua naturae ordinem praetermisit, expectare debuit praecedentem. astute serpens a posteriore coepit; ideo propheta ad superiorem reuertitur, eum utique qui lapsus non esset, nisi esset posteriorem secutus.

  36. 1.15.1.1

    Denique prius nos reuocauit a lapsu quam ad palmam uictoriae prouocauit. beatus, inquit, uir qui non abiit in consilio impiorum. uide, ubi beatus appelleris o homo: non in diuitiis, non in potestatibus et honoribus, non in nobilitate generis aut decore et pulchritudine, non in corporis salubritate, in quibus nihil naturae est bonum; denique non solum facilem commutationem habent in contraria, uerum etiam ministerium ad culpam exhibent ei, qui uti his nesciat. quis enim iustus propter pecuniam, quis humilis in potestatibus, quis misericors propter nobilitatem, quis castus propter decorem? illecebrosa haec magis sunt ad peccatum quam fructuosa ad uirtutis profectum.

  37. 1.16.1.1

    Quid sibi deinde uult quod maluit dicere: non abiit et non stetit quasi de praeterito, cum potuerit dicere: \'beatus uir qui non abit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stat et in cathedra pestilentiae non sedet\'? uide dogma; non enim

  38. 1.16.2.1

    statim beatus, qui non est impius aut peccator, propter incerta exitus. non enim otiose scriptum est: ante mortem ne lauda a u e r i s aliquem. ergo dum in hac uita quisquam est, non potest definita praedicatione laudari, cum patere adhuc possit errori; ille autem, qui uitam sine offensione concluserit, iure beati appellatione censetur, qui utitur consortio beatorum.

  39. 1.17.1.1

    Sed forte dicas: \'qua ratione ergo alibi dixit: beatus qui intellegit super egenum et pauperem? non enim dixit beatum qui intellexerit, sed eum qui intellegit\'. quoniam, qui bonum operantur, in ipso opere et quo probentur inueniunt, remunerationem sui in ipso opere consequentes, siquidem beatae fructus est conscientiae bonum factum. qui autem a malo temperant, non, si semel aut bis declinauerint culpam, statim beati, sed si potuerint culpae contagium per omne tutae suae tempus euadere..

  40. 1.18.1.1

    Nunc illud occurrit, cur beatum dicere maluerit non eum, qui pietatis aliquo sit functus officio, sed eum, qui ab impiorum consilio temperauerit. uidetur enim magis laudandus, qui uirtutis munus impleuerit quam qui peccatum euaserit, siquidem nec bos nec equus nec lapis in peccato esse consueuerit aut sedere in cathedra pestilentiae. sed illa beatitudinis non haber.

  41. 1.18.2.1

    t fructum, quae uirtutis non habent sensum; nam quomodo perueniunt ad legis praemium quae non habent sequendae legis affectum? de rationabilibus ergo propositam sententiam uideo, hoc est de nobis. nobis autem initium bonorum abstinentia peccatorum est, quoniam legimus: declina a malo et fac bonum. hic enim ordo est disciplinae, ut ab inferioribus ad perfectiora contendas, ne terrearis mole maiorum, qui leuiorum exordio debeas prouocari.

  42. 1.18.3.1

    scalarum enim similem esse scriptura nos docet pietatis ascensum, per quas uidit angelos domini ascendentes et descendentes sanctus Iacob uir exercitationis, qui nobis propositus est, ut per illum cognosceremus gradum uirtutis paulatim nos proferre debere et ita posse ab imis ad summa contendere, si per processus gradiamur exiguos ad ea, quae uidentur humanae altiora naturae. has tibi scalas semper habeto propositas.

  43. 1.18.4.1

    ne timeas, o homo, gradus hos ascendere disciplinae. primus gradus uicinus est terrae, sequens similis est prioris. sic per aequales gradus ad summa conscenditur. ne fastidias, o homo, primum illum uelut uilissimum gradum. ille primus ascensus te a terris calcas, ubi ab humo eleuaueris uestigium. in uirtute positus surgendo reliquisti terram; terram relinquis, si culpam declinas. exordium ergo processionis ad uirtutem est abstinere a peccato.

  44. 1.19.1.1

    Ut sciamus autem hanc disciplinam esse doctrinae, audi legem dicentem: non adulterabis, non homicidium facies; inperfectis enim ista praecepta conuenientia uidebantur. denique ipse dominus Iesus sciens inperfectum, a quo interrogabatur quibus ad uitam aeternam operibus perueniret, respondit ei:

  45. 1.19.2.1

    non adulterabis, non homicidium facies, non facies furtum et cetera. deinde dicenti, quod fecisset illa omnia, adiecit perfectiora dicens: uende omnia quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum i n c a e 10, tantumque abesse docuit inter malorum declinationem et imitationem bonorum, ut haec abnueret qui illa sibi facilia iudicabat. sed quia nec illa ascenderat, ideo ad haec se aptare non potuit;

  46. 1.19.3.1

    nam si dilexisset proximum, potuisset pauperibus subsidia sui patrimonii non negare. ideoque gradum primum legis ascende, ut possis ad euangelii caeleste fastigium peruenire. unde arbitror, quod quasi sub lege positus, morem legis in primo psalmo secutus, ex sua persona sanctus propheta magis cauenda denuntiet quam sequenda proponat, in quadragesimo autem psalmo, qui ex persona

  47. 1.19.4.1

    dicitur saluatoris, adhortatio magis uirtutis fiat quam erroris repressio; de passione enim saluatoris loquitur. et ideo euangelii dispensator etiam, sicut possumus aestimare, cum audiuimus dicentem: beati misericordes, et psalmo aeque propriae passionis et in euangelio misericordiam coronauit. sed adoriamur iam psalmi explanationem et uirtutem inspiciamus propheticam.

  48. 1.20.1.1

    Beatus, inquit, uir qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in c e a pestilentiae non sedit. possumus dicere tres esse species peccatorum, quas hic putamus expressas, cogitationis, operationis, permansionis, beatumque eum significari, qui et non cogitauerit quod malum est.

  49. 1.20.2.1

    nam quo modo potest beatus esse, qui suis cogitationibus accusantibus die iudicii reuincendus est? etiamsi hominem fefellit, testem refugit accusatorem euasit, se tamen sui accusatorem uitare non poterit; - quem maxime debet timere, quia et accusatorem habebit et confitentem reum.

  50. 1.20.3.1

    beatus ergo est, qui et non cogitauerit quod malum est et non operatus fuerit peccatum — quia interdum et sine cogitatione delinquimus; ex multiloquio enim non effugimus peccatum — et non perseuerauerit in peccato. uel sic: qui et non cogitauerit quod esset erroris uel in ea cogitatione non steterit uel certe non perseuerauerit in his cogitationibus, quas plenas erroris aduerterit.

  51. 1.20.4.1

    sed haec utrum recte conueniant, qui legerit aestimabit. nam qui semel male cogitauit, nec stare in eo debuit nec perseuerare. sed etsi non perseuerauerit, beatus esse non potuit, quia stetit in eo quod improbe cogitauit; etsi non stetit, tamen eo ipso, quod cogitauit male, utrum habeat beatitudinis fructum, clementem aliquem quaerere debet interpretem.

  52. 1.20.5.1

    postremo quia nemo potest dicere mundum se habere cor, esto ut ueniabilis cogitatio sit: numquid ueniabilis operatio peccatorum? postremo si ueniabilis statio, numquid etiam plena beatitudinis eo, quod non perseuerat in crimine? deinde-qui non cogitauit quae inproba sunt, quomodo in peccato stare potuit aut perseuerare ? ut beatus sit, qui tria haec iure seruauerit, certe ordo diuersus est.

  53. 1.20.6.1

    primum est enim, ut non perseueret in peccato, secundum, ut non steterit in eo, tertium, ut non cogitauerit quod esset erroris. qui enim non perseuerauit, potuit tamen stare, qui non stetit, potuit cogitare, qui autem nec cogitauit, uere beatus est.

  54. 1.21.1.1

    Unde alteram quoque traditionem non praetermittendam putaui, quo tres gradus recto ordine factos asseramus, ut, qui beatus uult esse, non abeat in consilio impiorum, hoc est in eorum

  55. 1.21.2.1

    cogitationibus non ambulet, deinde non stet in uia peccatorum, tertio non sedeat in cathedra pestilentiae. tu igitur, qui ad ecclesiam factus es christianus, uel tu, qui ad gratiam tendis, abstine ab impiorum consiliis, ut possis dicere: ne perdas cum impiis, deus, animam meam et cum uiris sanguinum uitam meam nec cogites quae sunt impia. quae sunt illa nisi quae in dei excogitantur iniuriam?

  56. 1.21.3.1

    pietas enim prima in deum, secunda in parentes. et quidem inimicus inserit frequenter diuersa mentibus nostris et ideo caute propheta cogitationes magis quam infusiones inprouisas putauit ad crimen tenendas. abstinuisti ergo ab impiorum consiliis; recte, non tamen statim beatus. caue etiam, ne in uia peccatorum steteris.

  57. 1.22.1.1

    Quanto examine scripturae diuinae uerba ponuntur! etenim quia omnes sub peccato sumus, non a te exigit quod ultra naturam est, ut peccatum non facias, quia nec unius diei infans sine peccato, sed ut non maneas in peccato quadam statione diuturna. non omnes impii sunt; ideo reuocaris ab omnibus cogitationibus et coniurationibus impiorum; sed omnes peccatores; ideo ammoneris ut desinas peccare. si fueris adulescentioris lapsus aetatis, debet te maturitatis emendare processus.

  58. 1.22.2.1

    ergo in grauiora non abeas, in leuioribus non stes, habes hoc et in Esaia dictum a domino: exi a Babylone fugiens a Chaldaeis, hoc est: etsi intrasti in confusionem uitiorum, exi. non oportuit intrare, sed ingressus es carnis lege cogente et captiuante te in lege peccati; exi, egredere uel serius, exue te seruitio graui. non potuisti non introire in peccatum per fragilitatem; datur tibi exire peccato per sobrietatem. exi ergo de Babylone fugiens a Chaldaeis. Babylon confusio est, quae uirtutum ordinem non tenet; confusa enim inlecebris mente delinquimus.

  59. 1.22.3.1

    Chaldaei sunt, qui siderum cursus uanae studio superstitionis explorant et impiae serunt gentilitatis errores. ab his fuge, ne te capiant, ne te graui laqueo captiuitatis innectant. Abraham Chaldaeus fuit, sed fugit a Chaldaeis et ante legem; tu sub lege iam natus es, fuge ab impiis. ille hereditatem patrum respuit, ut fidei possideret; tu successionem corporis derelinque, hereditatem deuotionis adquire.

  60. 1.23.1.1

    Si autem in peccato non steteris, nec sic beatus; adhuc habes quo carere debeas. multae sunt inlecebrae, multi a uirtute deflexus, grauia inritamenta sunt uoluptatum, grauis fomes auaritiae, cupiditas potestatum, honoris ambitio, quae uelut ueneno quodam mentes hominum et quadam animas pestilenti uitiorum tabe contaminant. haec est cathedra pestilentiae, super quam sederunt scribae et Pharisaei, qui inponunt hominibus onera grauia, ipsi autem digito nolunt ea mouere.

  61. 1.23.2.1

    has cathedras de templo saluator eiecit eorum, qui se de honore iactarent, primatus quaererent dignitatum, eorum, qui sacerdotio uel primatu honoris uterentur ad quaestum, eorum, qui indulgentes gulae nequaquam debitam continentiae praestarent custodiam. haec uera est pestilentia; denique Heli filii erant filii pestilentiae. in hac quadam sede uitiorum prohibet scriptura nos ceruicem reflectere uiresque totius corporis reclinare. aduerte igitur proprietates.

  62. 1.24.1.1

    Beatus qui in uia peccatorum non stetit et in cathedra quoque pestilentiae non sedit. uiam dici uitae huius cursum in dubium non uenit, cum ipsa scriptura dicat: in uia hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi, et: esto

  63. 1.24.2.1

    consentiens aduersario tuo cito, dum es cum illo in uia. etenim quamdiu cursum uitae huius currimus, habemus semitam per quam ambulamus cotidie, donec perueniamus ad finem; etsi non uidemur corporaliter ire, progredimur. nam sicut in nauibus dormientes uentis aguntur in portus, etsi nullus quiescentibus sensus est nauigandi, tamen cursus eos urget ad

  64. 1.24.3.1

    finem et impellit ignaros, sic uitae rostrae spatio defluente ad proprium unusquisque finem cursu latente deducitur. unde dicitur: surge qui dormis - et tempus tuum ambulat — et uide ne, dum diu dormis, praetereat tempus. ideo, etsi dormis, cor tuum uigilet, cor tuum non ferietur; si cor otiosum non sit, non sunt otiosa tempora tua. in uia es o homo; ambula, ut

  65. 1.24.4.1

    peruenias, ne te nox in uia occupet, ne consumatur dies uitae, antequam progressum uirtutis acceleres. uiator es uitae huius, omnia transeunt, omnia post te fiunt, omnia in hac uia cernis et transis. uidisti amoenitatem arborum, herbarum uiriditatem, puritatem fontium et quodcumque huiusmodi, quo delectantur oculi, iuuit spectare: delectauit parumper attendere; dum attendis, pertransisti. iterum, dum ambulas, incidisti scopulosum et confragosum iter, concaua rupium, praerupta montium, densa siluarum:

  66. 1.24.5.1

    taediasti parum; iterum transisti. talis haec uita est, cuius nec prospera permanent nec aduersa diuturna sunt. ergo quasi in uia locatum neque secunda extollant neque aduersa te frangant nec plausibilia demorentur nec maesta detineant. festina semper ad finem, festina, ut peruenias; elige tamen uiam, antequam curras.

  67. 1.25.1.1

    Duae uiae sunt, una iustorum, altera peccatorum, una aequitatis, altera iniquitatis, de qua dixit propheta: et uide si est uia iniquitatis in me. non solum autem uita nostra uia est, sed etiam ipsa uita nostra aut uirtutis uia est aut iniquitatis. caue igitur, ne in te gressus suos collocet auaritia et sis uia criminis, ne inprobitas, ne libido et sis uia iniquitatis itinerantibus detrita flagitiis. licet tibi eligere quos sequaris, aut iustos aut iniustos.

  68. 1.25.2.1

    iustorum uia angustior est, iniustorum latior; illa sobrietatis angustior, haec ebrietatis latior, ut possit capere fluctuantes; haec habet saeculi huius inlecebras, illa habet futurorum praemia. in istis fructus praesentior, in illis spes tardior; quae enim suauia sunt, non differunt diuturnam expectationem, sed praesentem habent , quod autem serium est labore quaeritur, quod beata cogitatione uix capitur, quod oculus non uidit nec auris audiuit quae praeparauit deus diligent i b u s s e.

  69. 1.25.3.1

    difficile solemus credere quae non uidemus et ideo anima aestuat et huc atque illuc uelut oculos quosdam circumfert cogitationes suas. tunc illi occurrunt diuersae rerum species seque offundunt; si ad sempiterna intendat, uirtutem eligit, si ad praesentia, uoluptatem praeponit. graue et iniquum certamen aduersus delectationes praesentium.

  70. 1.25.4.1

    hic libertas est cupiditatum, illic seruitutis iniuria facere quae non uis et ab his quae desideraueris abstinere; hic conuiuium, illic ieiunium, hic intemperantia gaudiorum, illic perseuerantia lacrimarum, hic saltatio, illic oratio, hic cantus dulces, illic gemitus graues. scriptum est quidem: cor sapientium in domo luctus et cor stultorum in domo epularum. melius est audire increpationem sapientis magis quam uirum audientem canticum stultorum; sed pauci haec audiunt, pauciores se-cuntur.

  71. 1.25.5.1

    allicit homines magis dulce peccati, quod ad praesens influit et inpinguat audientis affectum, quam triste uirtutis, quae fidei spem uelut quodam cortice amari laboris inuoluit. beatus ergo atque mirabilis, qui talium uiarum positus in electione non fuerit inlecebris uoluptatis inflexus, ut gradum suum super uadosa et praua constituat; non dicitur ei: qui dereliquisti semitas directas ab.eundo in uias tenebrarum.

  72. 1.26.1.1

    Cognouimus igitur quae sit peccatorum uia, in qua standum non esse propheta nos ammonet, sed etiam Ecclesiastes docet, qui ait: noli stare in sermone malo, hoc est: non persistere in malis sermonibus, similiter et operibus inprobandis. quomodo in bonis sit standum, sanctus idem propheta praecipit dicens: stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Hierusalem .

  73. 1.26.2.1

    in Hierusalem standum est, de Babylone fugiendum. et Moysi dicitur: tu autem sta mecum, qui de Aegypto fugit et cum domino stans perseuerabat. et in euangelio, qui steterunt usque ad horam undecimam, aequalem mercedem operantibus acceperunt et quae steterant uirgines usque ad aduentum sponsi, ad nuptias simul introire meruerunt, quae autem discesserunt et postea reuerterunt, dominicae excluduntur auctoritate sententiae. didicimus ergo non stare in uia peccatorum, stare autem in uirtutis officio, quia scriptum est: tu autem fide stas.

  74. 1.27.1.1

    Nunc consideremus quid sit: et in cathedra pestilentiae non sedit. et quidem praemittimus, quod non simplex consessus in huiusmodi quod in usu est solio reprehendatur — . quid enim inuidiae haberet ad culpam ? - sed cum semper oculi domini super fideles terrae sint, tamquam sub conspectu imperatoris locati et uelut in ministerio quodam positi stare debemus.

  75. 1.27.2.1

    miles in procinctu stat, non sedet, miles in armis non se reflectit, sed excitat atque erigit. ideoque militibus Christi dicitur: ecce nunc benedicite dominum omnes serui domini, qui statis in domo domini. at contra iniquitas in talento plumbeo sedet, eo quod fixa in peccato se ab eo separare non possit. etenim inueterati in errore et studiose flagitiis inhaerentes sedere dicuntur, qui nolunt adsurgere nec audire dicentem: surgite, postquam sederitis.

  76. 1.27.3.1

    denique hic ipse propheta alibi ait: sederunt principes et aduersum me a n t. an ignoramus, quod tantam uim habeat inueterata consuetudo peccandi, ut excludat naturam, quae, cum sit medicabilis ad salutem, tamen corroboratis tempore passionibus inmedicabilis inuenitur? non ergo permaneamus in uitiis, sed unusquisque, etiamsi fuit, exsiliat a culpa, sicut scriptum est de muliere meretrice: ne intendas in eam oculum tuum, sed exsili, ne moreris, exsili, antequam te anni iuuentutis inueniant.

  77. 1.27.4.1

    sed, quod grauius est, corporis nec albenti erubuere canitie et usque ad senectutis aetatem produxere maculosam; intimis enim concepta uisceribus lues culpae processu temporis coacerbatur. caue igitur ab impiorum consiliis; non penetrent huiusmodi consilia mentem tuam, ne dicatur de te: alligabit quis ignem in sinu, uestimenta autem non conburet? etenim qui

  78. 1.27.5.1

    semel in sinu mentis flagitii flammam feruentis adoleuerit, cito corporis sui uestimenta conburet. et ut in stipulam ignis exiliens inhaeret ac permanet, donec omne quod corripuit absumat, ita uel exigua scintilla peccati, si quo uitiorum fomite fuerit excitata, incendium grande excitat. noli ergo stare in peccato. postremo posuisti uestigium supra uoraginem culpae; cito aufer pedem, ne supra plantam tibi ascendat pollutio et lapsu faciliore deceptus supra lutum residas.

  79. 1.28.1.1

    Cauenda ergo prima sunt uitia, ne in plura deinde grauiora proserpant. etenim sicut hi, qui se in luto uersant, quo magis uolutantur, eo amplius inquinantur, ita, qui semel se luto inprobitatis asperserit, nisi ab eo uelociter exiliat, grauius sibi dedecoris sui caenum per singulos dies lutulentae conuersationis obducit.

  80. 1.28.2.1

    itaque graui odore taetrae illius ac flagitiosae uoraginis contrahitur quaedam animarum pestilentia corruptoque salubrium cogitationum spiramine lues aestuantium passionum miseranda grassatur. hinc letale se mentibus uirus infundit, hinc subrepit aegritudo corporibus, languores animis.

  81. 1.28.3.1

    est enim malus languor erroris languor, auaritiae languor, inexplebilis cupiditatis languor. istae diuitiae sunt, ut dicit Ecclesiastes: est languor malus quem uidi sub sole, diuitias custodiri in malum possidentis eas. dic mihi o Ecclesiastes, qua causa malus hic languor sit. respondebit, quia multos auara spes deuorat. insatiabilis edacitas cupiditatis est; nescii satiari argento qui concupiscit argentum.

  82. 1.28.4.1

    distendunt diuitiae, non explent. etsi quis satiatus fuerit diuitiis, non e s t, inquit, qui sinat eum dormire. et quidem omnes dies eius in tenebris et luctu et iracundia multa et languore et ira. quomodo enim potest dormire, qui sollicitam auri exercet custodiam, qui damna formidat, qui lucra cogitat, qui usuras computat, qui apothecas numerat ? malus ergo languor, qui bonam aufert mentis quietem.

  83. 1.28.5.1

    est languor malus luxuria, libido, concupiscentia, delectatio saecularis, ambitio, quae cito corrumpit salutem sobrietatis. omnis postremo mundi huius corruptela pestilentia est. ne ergo tetigeritis, ne attaminaueritis eam: lues est, contaminat; morbus est, polluit. ne quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu, ut apostolus dixit, qui et alibi clamat: radix omnium malorum est auaritia.

  84. 1.28.6.1

    morbos excitat, dolores inserit; denique qui eam appetierunt, inseruerunt se multis doloribus. ista est pestilentia, quae plerumque neque calidos neque frigidos, sed, quod et calidis est deterius et frigidis, tepidos facit, ut euomantur ex ore domini Iesu quos propter grauia peccata reiecerit. ista est quae non paucorum, sed omnium excitat aegritudines. omne caput in dolore, omne cor in maestitia.

  85. 1.28.7.1

    a pedibus usque ad caput peccatorum ulcera. omne caput in dolore, quando sapientes qui aestimantur dolore cruciantur auaritiae. sensus enim sapientis in capite eius; quod referri potest etiam ad ecclesiae praeminentes. omne cor in maestitia, quando sapimus quae sunt carnalia et corporalibus uoluptatibus aciem nostri cordis infodimus. unde ait dominus ad huiusmodi, quod dederit illis cor carneum.

  86. 1.29.1.1

    A pedibus usque ad caput serpit lues dira morborum, quando laborant contagio, quando compatiuntur aliis, si quis effectu libidinis defraudetur, uiduae pudorem expugnare non potuit, agrum inuadere, et aegri cuncti inuicem languores transferunt. quotiens ingemiscunt seniores, quod diu potare non possint! quotiens dolent, quod scortari desierint, cum scortandi habeant uoluntatem! quotiens inter fabulas ebriorum uirtutes probro sunt,

  87. 1.29.2.1

    peccata laudi, honestas ludibrio, continentia risui, misericordia uanitati! isti sunt morbi, qui mala sua in multos transferunt; a paucis corruptela ad omnes peruenit. sedent in conciliis derogantes sobriis, ructantes crapulam, sedent in tabernis de ebrietate certantes, inter hos meretrix plena uino, huic arridens, illum adurens et omnes ardore inflammans libidinis. uerecundus si transeat, erubescit, a singulis carpitur; si flagitiosus, omnium ore laudatur et tamquam morbus transit in animas singulorum;

  88. 1.29.3.1

    qui enim in flagitiis celebris, plurimos ad imitationem adducit erroris. itaque, dum peccatum imitantur alienum, suum faciunt malum. non sedeas inter eos quos sanctus propheta fugiebat; illum imitare fugientem sedentem, qui ait: non sedi in concilio malignantium et cum iniqua gerentibus non int o i b 0. qua ratione eos fugiebas , Dauid, explica nobis; de-

  89. 1.29.4.1

    monstra has partes, ut et nos eas fugere poSsimus, ne inficiamur earum contagio. corrupti sunt, inquit, et abominabiles facti sunt, non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum. generaliter ergo ad omnes flagitiosos, demum potest referri specialiter ad inrisores bonorum, quos Aquilas dixit, quod isti uere morbi sunt, qui inridendo bonos plurimum animis operantur errorem mentesque corrumpunt. quanta dixit, a quibus beatus uir debeat abstinere! et adhuc adicit alia.

  90. 1.30.1.1

    S in lege domini f uit uolunt as eius et in lege eius meditabitur die ac nocte, hoc est: beatus ille qui haec faciat consilio ratione prudentia. potest enim et paruulus non per uirtutem, sed per inpossibilitatem et inscientiam delinquendi ab his quae dicta sunt abstinere; potest et inrationabili pecudi conuenire, cui nulla uis consilii, nullus sensus erroris est.

  91. 1.30.2.1

    hoc est ergo quartum uel quod sequitur, in quo definitio beati uiri a pecude discernitur, quia subditus legi est uoluntate, non necessitate. plurimum enim refert, quia in uoluntate mercedis est fructus, in necessitate dispensationis obsequium. ita enim docuit nos apostolus dicens: si uolens hoc ago, mercedem habeo; si inuitus, dispensatio mihi credita est. ordo autem conueniens, ut primo diligas legem, secundo ut mediteris. qui diligit, ex uoluntate facit mandata legis, qui timet, inuitus obseruat.

  92. 1.30.3.1

    hanc disciplinam docendi etiam dei iustitiam in lege accepimus; sic scriptum est: audi, Israel: dominus deus tuus deus unus est; et diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota uirtute tua. et erunt uerba haec, quae ego praecipio , inc-ordetuoetinanima tua; et demonstrabis ea filiis tuis et loqueriseis sedens et in itinere et in quiete et in uigilia; et alligabis ea in signo in manu tua et erunt monilia ante oculos tuos; et scribes ea super limina in domiciliis tuis et in ianuis tuis.

  93. 1.30.4.1

    et infra: et nunc, Israel, quid abs te postulat dominus deus tuus quam ut diligas dominum deum tuum et ambules in omnibus uiis eius? Sapientia quoque dicit: concupiscite ergo sermones meos, diligite illos et habebitis disciplinam. clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile uidetur ab his qui diligunt illam et inuenitur ab his qui quaerunt illam.

  94. 1.30.5.1

    legitime ergo docemur a sancto propheta uoluntatem in lege habere, meditationem secundum legem. uoluntas in lege non solum in studio, sed etiam in facto est; prior uoluntas, secunda operatio. denique et dominus dicenti sibi: si uis, potes me mundare respondit: uolo, mundare, quo ostenderet operationibus nostris uoluntatem praeuiam esse debere. denique lex uoluntarios quaerit, quia lex domini inreprehensibilis, conuertens a n i m a m, nemo autem conuertitur nisi qui uoluntate conuertitur. uoluntarius autem abscondit et sensum furatur laboris.

  95. 1.31.1.1

    Ideoque die et nocte in lege meditatur, in quo non tam continua legendi postulatur intentio quam seruandae legis affectus; ille enim plene meditatur, qui ipse sibi lex est, scriptum in corde suo opus legis intendens. Aquilas tamen diem tantummodo posuit, non etiam noctem; quod non tam a ceteris discrepans quam alio

  96. 1.31.2.1

    referens posuit, quoniam qui legem meditatur semper in luce est, noctem non habet. etenim cuius lucent opera, non potest utique in tenebris ambulare, quia iustitia eius sicut lumen effulget. meditetur ergo legem uita nostra, meditetur conuersatio, meditetur actus, meditetur intellectus mysteriorum caelestium. lex enim exemplar est et umbra caelestium, umbra futurorum bonorum. qui quae credit in lege in euangelio recognoscit, meditetur in tenebris et die, id est et in aduersis positus et prosperis; lex enim praecipit, ut diligamus dominum. qui diligit, in omni statu suo debet seruare diuturnae caritatis affectum.

  97. 1.31.3.1

    pater diligit filium, diligit etiam cum arguit, diligit etiam cum uerberat baculo; qui enim parcit baculo suo, odit filium suum. nos quoque dominus castigat et diligit. itaque etiam cum digna cohercitione committimus, ille tamen diligit, qui etiam recipit offensum; castigat autem dominus omnem filium quem recipit. et tu cum castigaris dilige, quia ideo castigaris, ut recipiaris.

  98. 1.31.4.1

    nam quid grande est, si tunc diligas dominum deum tuum, cum tibi abundant omnia, cum frueris optatis, cum honoribus facultatibus liberis gaudes? et homini, a quo acceperimus beneficium, gratiam referre consueuimus. denique cum laudaretur Iob iudicio caelesti, hoc retulit diabolus: minime mirum si gratus esset deo, cui tanta subpeteret affluentia prosperorum; sed tunc probandum, si illa amittat uniuersa et pii cultoris praestet officium.

  99. 1.31.5.1

    haec igitur prima uirtus, ut non frangaris aduersis, non extollaris secundis. id te lex docet, ut in afflictione non relaxes intentionem nec desperationem induas, uictor iam non dicas: uirtus mea et fortitudo mea haec tribuit mihi, sed omnia noueris diuinae misericordiae deputanda.

  100. 1.32.1.1

    Clamat Esaias: non confundetur qui in angustia est usque in tempus. hoc primum bibe. quid est \'hoc primum bibe\'? sequestremus mystica, persequamur moralia quae docet littera. propter errorum grauia graues contritiones et uexationes populi dicit futuras, et oportuit eas praecedere, ut sequeretur misericordia. bibe ergo primum tribulationem; per multas enim tribulationes oportet nos

Next → — showing 1100 of 1,479

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022.stoa048.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.