Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Epitome Rerum Romanorum

Perseus Latin · Perseus Latin · 979 sections

  1. 1.39.4.1.1

    Post Macedonas, si dis placet, Thraces rebellant, illi quondam tributarii Macedonum; nec in proximas modo provincias contenti incurrere, Thessaliam atque Dalmatiam, in Adriaticum mare usque venerunt; eoque fine retenti, quasi interveniente natura.

  2. 1.39.4.2.1

    contorta in ipsas aquas tela miserunt. Nihil interim per id omne tempus residuum crudelitatis fuit in captivos saevientibus: litare dis sanguine humano, bibere in ossibus capitum, cuiusque modi ludibriis foedare mortem tam igni quam fumo, partus quoque gravidarum mulierum extorquere tormentis.

  3. 1.39.4.3.1

    Saevissimi omnium Thracum Scordisci fuere, sed calliditas quoque ad robur accesserat:

  4. 1.39.4.4.1

    silvarum et montium situs cum ingenio consentiebant. Itaque non fusus modo ab his aut fugatus, sed—simile prodigio—omnino totus interceptus exercitus quem duxerat Cato.

  5. 1.39.4.5.1

    Didius vagos et libera populatione diffusos intra suam reppulit Thraciam. Drusus ulterius egit et vetuit transire Danuvium. Minucius toto vastavit Hebro, multis quidem amissis, dum per

  6. 1.39.4.6.1

    perfidum glacie flumen equitatur. Volso Rhodopen Caucasumque penetravit. Curio Dacia tenus venit, sed tenebras saltuum expavit. Appius in Sarmatas usque pervenit, Lucullus ad terminum gentium Tanain lacumque Maeotim.

  7. 1.39.4.7.1

    Nec aliter cruentissimi hostium quam suis moribus domiti. Quippe in captivos igni ferroque saevitum est; sed nihil barbaris atrocius visum est quam quod abscisis manibus relicti vivere superstites poenae suae iubebantur.

  8. 1.40.5.1.1

    Ponticae gentes a septentrione in sinistrum iacent, a Pontico cognominatae mari. Harum gentium atque regionum rex antiquissimus Aeetas, post Artabazes, a septem Persis oriundus, inde Mithridates,

  9. 1.40.5.2.1

    omnium longe maximus. Quippe cum quattuor Pyrrho, tredecim anni Annibali suffecerint, ille per quadraginta annos restitit, donec tribus ingentibus bellis subactus felicitate Sullae, virtute Luculli, magnitudine Pompei consumeretur.

  10. 1.40.5.3.1

    Causam quidem illius belli praetenderat apud Cassium legatum, adtrectari terminos suos a Nicomede Bithyno; ceterum elatus animis ingentibus Asiae totius et,

  11. 1.40.5.4.1

    si posset, Europae cupiditate flagrabat. Spem ac fiduciam dabant nostra vitia. Quippe cum civilibus bellis distringeremur, invitabat occasio, nudumque latus imperii ostendebant procul Marius, Sulla,

  12. 1.40.5.5.1

    Sertorius. Inter haec rei publicae vulnera et hos tumultus repente quasi captato tempore in lassos simul atque districtos subitus turbo Pontici belli ab ultima veluti specula septentrionis erupit.

  13. 1.40.5.6.1

    Primus statim impetus belli Bithyniam rapuit, Asia inde pari terrore correpta est, nec cunctanter ad regem ab urbibus nostris populisque descitum est.

  14. 1.40.5.7.1

    Aderat, instabat, saevitia quasi virtute utebatur. Nam quid atrocius uno eius edicto, cum omnes qui in Asia forent Romanae civitatis homines interfici iussit? tum quidem domus, templa et arae,

  15. 1.40.5.8.1

    humana omnia atque divina iura violata sunt. Sed hic terror Asiae Europam quoque regi aperiebat. Itaque missis Archelao Neoptolemoque praefectis, excepta Rhodo, quae pro nobis firmius stetit, ceterae Cyclades, Delos, Euboea et ipsum Graeciae decus Athenae tenebantur.

  16. 1.40.5.9.1

    Italiam iam ipsamque urbem Romam regius terror adflabat. Itaque L. Sulla festinat, vir armis optimus, parique violentia ruentem ulterius hostem quadam quasi manu reppulit.

  17. 1.40.5.10.1

    Primumque Athenas urbem,—quis crederet?—frugum parentem, obsidione ac fame ad humanos cibos conpulit; mox subrutus Piraei portus sex aut amplius muris cinctus. Postquam domuerat ingratissimos hominum, tamen, ut ipse dixit, in honorem mortuorum sacris suis famaeque donavit.

  18. 1.40.5.11.1

    Mox cum Euboea atque Boeotia praesidia regis depulisset, omnis copias uno apud Chaeroniam, apud Orchomenon altero bello dissipavit, statimque in Asiam transgressus ipsum opprimit. Et debellatum foret, nisi de Mithridate triumphare cito quam vere maluisset.

  19. 1.40.5.12.1

    Ac tum quidem hunc Asiae statum Sulla dederat. Ictum cum Ponticis foedus, recepit Bithyniam a rege Nicomedes, Ariobarzanes Cappadociam, Asia rursus nostra, ut coeperat, Mithridates tantum repulsus. Itaque non fregit ea res Ponticos,

  20. 1.40.5.13.1

    sed incendit. Quippe rex Asia et Europa quodam modo inescatus non iam quasi alienas, sed, quia amiserat, quasi raptas belli iure repetebat.

  21. 1.40.5.14.1

    Igitur ut extincta parum fideliter incendia maiore flamma revivescunt, ita ille de integro, auctis maiorem in modum copiis, tota denique regni sui mole in Asiam rursus mari terra fluminibusque veniebat.

  22. 1.40.5.15.1

    Cyzicus, nobilis civitas, arce, moenibus, portu turribusque marmoreis Asiaticae plagae litora inlustrat. Hanc ille quasi alteram Romam toto invaserat

  23. 1.40.5.16.1

    bello. Sed fiduciam oppidanis resistendi nuntius fecit, docens adventare Lucullum, qui—horribile dictu—per medias hostium naves utre suspensus et pedibus iter gubernans, videntibus procul quasi marina pristis evaserat.

  24. 1.40.5.17.1

    Mox clade conversa, cum ex mora obsidii regem fames et ex fame pestilentia urgueret, recedentem Lucullus adsequitur adeoque cecidit, ut Granicus et Aesepus amnes cruenti redderentur.

  25. 1.40.5.18.1

    Rex callidus Romanaeque avaritiae peritus spargi aurum a fugientibus et pecuniam iussit, qua sequentes moraretur. Nec felicior in mari quam terra fuga. Quippe centum amplius navium classem apparatu belli gravem Pontico mari adgressa tempestas tam foeda strage laceravit,

  26. 1.40.5.19.1

    ut navalis belli instar efficeret, planeque ut Lucullus quodam cum fluctibus procellisque commercio debellandum tradidisse regem ventis videretur.

  27. 1.40.5.20.1

    Ad-tritae iam omnes validissimi regni vires erant, sed animus malis augebatur.

  28. 1.40.5.21.1

    Itaque conversus ad proximas gentes totum paene orientem ac septentrionem ruina sua involvit. Hiberi, Caspii, Albani et utraeque sollicitantur Armeniae, per quae omnia decus et nomen et titulos gloriae Pompeio suo Fortuna quaerebat.

  29. 1.40.5.22.1

    Qui ubi novis motibus ardere Asiam videt aliosque ex aliis prodire reges, nihil cunctandum ratus, priusquam inter se gentium robora coirent, statim ponte navibus facto omnium ante se primus transiit Euphratem regemque fugientem media nanctus Armenia—quanta felicitas viri—uno proelio confecit.

  30. 1.40.5.23.1

    Nocturna ea dimicatio fuit et Luna in partibus. Quippe quasi commilitans cum dea a tergo se hostibus, a facie Romanis praebuisset, Pontici per errorem longius cadentis umbras suas quasi hostium corpora petebant.

  31. 1.40.5.24.1

    Et Mithridates quidem nocte illa debellatus est. Nihil enim postea valuit, quamquam omnia expertus more anguium, qui optrito capite postremum cauda minantur.

  32. 1.40.5.25.1

    Quippe cum effugisset hostem Colchis tenus, iungere Bosporon, inde per Thracen Macedoniamque et Graeciam transilire, sic Italiam nec opinatus invadere—tantum cogitavit.

  33. 1.40.5.26.1

    Sed defectione civium Pharnacisque filii scelere praeventus male temptatum veneno spiritum ferro expulit.

  34. 1.40.5.27.1

    Gnaeus interim Magnus rebellis Asiae reliquias sequens per diversa gentium terrarumque volitabat. Nam sub orientem secutus Armenios, captis, ipso capite gentis, Artaxatis, supplicem iussit regnare Tigranen.

  35. 1.40.5.28.1

    At in septentrione Scythicum iter tamquam in mari stellis secutus Colchos cecidit, ignovit Hiberiae, pepercit Albanis. Regem horum Oroden positis sub ipso Caucaso castris iussit in plana descendere, at Arthocen, qui Hiberis imperabat, obsides liberos dare; Oroden etiam muneravit, ultro ab Albania sua lectum aureum et alia dona mittentem.

  36. 1.40.5.29.1

    Nec non in meridiem verso agmine Libanum Syriae Damascumque transgressus per nemora illa odorata, per turis et balsami silvas Romana signa circumtulit.

  37. 1.40.5.30.1

    Arabes, si quid imperaret, praesto fuere. Hierosolyma defendere temptavere Iudaei; verum haec quoque et intravit et vidit illud grande inpiae gentis arcanum patens, sub aurea vite caelum. Dissidentibusque de regno fratribus arbiter factus regnare iussit Hyrcanum; Aristobolum, quia renovabat imperium, in catenas dedit.

  38. 1.40.5.31.1

    Sic Pompeio duce populus Romanus totam,qua latissima est, Asiam pervagatus, quam extremam imperii habebat provinciam mediam fecit. Exceptis quippe Parthis, qui foedus maluerunt, et Indis, qui adhuc nos nec noverant, omnis Asia inter Rubrum et Caspium et Oceanum Pompeianis domita vel oppressa signis tenebatur.

  39. 1.41.6.1.1

    Interim cum populus Romanus per diversa terrarum districtus est, Cilices invaserant maria sublatisque commerciis, rupto foedere generis humani, sic maria bello quasi tempestate praecluserant.

  40. 1.41.6.2.1

    Audaciam perditis furiosisque latronibus dabat inquieta Mithridaticis proeliis Asia, dum sub alieni belli tumultu exterique regis invidia inpune grassantur.

  41. 1.41.6.3.1

    Ac primum duce Isidoro contenti proximo mari Cretam inter atque Cyrenas et Achaiam sinumque Maleum, quod ab spoliis aureum ipsi vocavere,

  42. 1.41.6.4.1

    latrocinabantur. Missusque in eos Publius Servilius, quamvis leves et fugaces myoparonas gravi et Martia classe turbaret, non incruenta victoria superat.

  43. 1.41.6.5.1

    Sed nec mari summovisse contentus, validissimas urbes eorum et diutina praeda abundantes, Phaselim et Olympum evertit Isaurosque ipsam arcem Ciliciae, unde conscius sibi magni laboris Isaurici cognomen adamavit.

  44. 1.41.6.6.1

    Non ideo tamen tot cladibus domiti terra se continere potuerunt; sed ut quaedam animalia, quibus aquam terramque incolendi gemina natura est, sub ipso hostis recessu inpatientes soli in aquas suas resiluerunt, et aliquanto latius quam prius Siciliae quoque litora et Campaniam nostram subito adventu terrere voluerunt.

  45. 1.41.6.7.1

    Sic Cilix dignus victoria Pompei visus est et Mithridaticae provinciae factus accessio. Ille dispersam toto mari pestem semel et in perpetuum volens extinguere divino quodam apparatu adgressus est.

  46. 1.41.6.8.1

    Quippe cum classibus et suis et socialibus Rhodiorum abundaret, pluribus legatis atque praefectis utraque Ponti et Oceani ora conplexus est.

  47. 1.41.6.9.1

    Gellius Tusco mari inpositus, Plotius Siculo; Atilius Ligusticum sinum, Pomponius Gallicum obsedit, Torquatus Balearicum, Tiberius Nero Gaditanum fretum, qua primum maris nostri limen aperitur; Lentulus Marcellinus Libycum, Aegyptium, Pompei iuvenes Hadriaticum, Varro Terentius Aegaeum et Ionicum, Pamphylium Metellus, Asiaticum Caepio;

  48. 1.41.6.10.1

    ipsas Propontidos fauces Porcius Cato sic obditis navibus quasi porta obseravit.

  49. 1.41.6.11.1

    Sic per omnis aequoris portus, sinus, latebras, recessus, promontoria, freta, paeninsulas quidquid piratarum fuit quadam indagine inclusum est.

  50. 1.41.6.12.1

    Ipse Pompeius in originem fontemque belli Ciliciam; nec hostes detractavere certamen.

  51. 1.41.6.13.1

    Non ex fiducia, sed quia oppressi erant, ausi videbantur; sed nihil tamen amplius, quam ut ad primum ictum concurrerent. Mox ubi circumfusa undique rostra viderunt,abiectis statim telis remis-que plausu undique pari, quod supplicantium signum fuit, vitam petiverunt.

  52. 1.41.6.14.1

    Non alia tam incruenta victoria usi umquam sumus, sed nec fidelior in posterum reperta gens ulla est; idque prospectum singulari consilio ducis, qui maritimum genus a conspectu longe removit maris et mediterraneis agris quasi obligavit, eodemque tempore et usum maris navibus recuperavit et terrae homines suos reddidit.

  53. 1.41.6.15.1

    Quid prius in hac mirere victoria? velocitatem? quadragesimo die parta est. An felicitatem? ne una quidem navis amissa est. An vero perpetuitatem? amplius piratae non fuerunt.

  54. 1.42.7.1.1

    Creticum bellum, si vera volumus, nos fecimus sola vincendi nobilem insulam cupiditas fecit. Favisse Mithridati videbatur; hoc placuit armis vindicare.

  55. 1.42.7.2.1

    Primus invasit insulam Marcus Antonius cum ingenti quidem victoriae spe atque fiducia, adeo ut pluris catenas in navibus quam arma portaret.

  56. 1.42.7.3.1

    Dedit itaque poenas vaecordiae. Nam plerasque naves intercepit hostis, captivaque corpora religantes velis ac funibus suspendere, ac sic velifi- cantes triumphantem in modum Cretes portibus suis adremigaverunt.

  57. 1.42.7.4.1

    Metellus deinde totam insulam igni ferroque populatus intra castella et urbes redegit, Cnoson Eleuthernan et, ut Graeci dicere solent, urbium matrem Cydoneam;

  58. 1.42.7.5.1

    adeoque saeve in captivos consulebatur,ut veneno se plerique conficerent, alii deditionem suam ad Pompeium absentem mitterent.

  59. 1.42.7.6.1

    Et cum ille res in Asia gerens eo quoque praefectum misisset Antonium in alienam provinciam, inritus fuit, eoque infestior Metellus in hostes ius victoris exercuit, victisque Lasthene et Panare, Cydoneae ducibus, victor rediit. Nec quicquam tamen amplius de tam famosa victoria quam cognomen Creticum reportavit.

  60. 1.43.8.1.1

    Quatenus Metelli Macedonici domus bellicis agno-minibus adsueverat, altero ex liberis eius Cretico facto mora non fuit quin alter quoque Balearicus vocaretur.

  61. 1.43.8.2.1

    Baleares per id tempus insulae piratica rabie maria corruperant. Homines feros atque silvestres mireris ausos a scopulis suis saltem maria prospicere.

  62. 1.43.8.3.1

    Ascendere etiam inconditas rates et praeternavigantes subinde inopinato impetu terruere.

  63. 1.43.8.4.1

    Sed cum venientem ab alto Romanam classem pro- spexissent, praedam putantes, ausi etiam occurrere, et primo impetu ingenti lapidum saxorumque nimbo classem operuerunt.

  64. 1.43.8.5.1

    Tribus quisque fundis proeliantur. Certos esse quis miretur ictus, cum haec sola genti arma sint, id unum ab infantia studium? cibum puer a matre non accipit, nisi quem ipsa monstrante percusserit. Sed non diu lapidatione Romanos terruere.

  65. 1.43.8.6.1

    Nam postquam comminus ventum est expertique rostra et pila venientia, pecudum in morem clamore sublato petiverunt fuga litora, dilapsique in proximos tumulos quaerendi fuerunt ut vincerentur.

  66. 1.44.9.1.1

    Aderat fatum insularum. Igitur et Cypros recepta sine bello. Insulam veteribus divitiis abundantem et ob hoc Veneri sacram Ptolemaeus regebat.

  67. 1.44.9.3.1

    Sed divitiarum tanta erat fama, nec falso, ut victor gentium populus et donare regna consuetus, P. Clodio tribuno plebis duce, socii vivique regis confiscationem mandaverit.

  68. 1.44.9.4.1

    Et ille quidem ad rei famam veneno fata praecepit.

  69. 1.44.9.5.1

    Ceterum Porcius Cato Cyprias opes Liburnis per Tiberinum ostium invexit. Quae res latius aerarium populi Romani quam ullus triumphus implevit.

  70. 1.45.10.1.1

    Asia Pompei manibus subacta reliqua, quae restabant in Europa, Fortuna in Caesarem transtulit.

  71. 1.45.10.2.1

    Restabant autem inmanissimi gentium Galli atque Germani et quamvis toto orbe divisi, tamen quia vincere libuit, Britanni. Primus Galliae motus ab Helvetiis coepit, qui Rhodanum inter et Rhenum siti, non sufficientibus terris venere sedem petitum, incensis moenibus suis;

  72. 1.45.10.3.1

    hoc sacramentum fuit, ne redirent. Sed petito tempore ad deliberandum, cum inter moras Caesar Rhodani ponte rescisso fugam abstulisset, statim bellicosissimam gentem sic in sedes suas, quasi greges in stabulum pastor, reduxit.

  73. 1.45.10.4.1

    Sequens longe longeque cruentior pugna Belgarum, quippe pro libertate pugnantium. Hic cum multa Romanorum militum insignia, tum illud egregium ipsius ducis, quod, nutante in fugam exercitu, rapto fugientis e manu scuto in primam volitans aciem manu proelium restituit.

  74. 1.45.10.5.1

    Inde cum Venetis etiam navale bellum, sed maior cum Oceano quam cum ipsis navibus rixa. Quippe illae rudes et informes et statim naufragae, cum rostra sensissent; sed haerebat in vadis pugna, cum aestibus solitis in ipso certamine subductus Oceanus intercedere bello videretur.

  75. 1.45.10.6.1

    Illae quoque accessere diversitates pro gentium locorumque natura. Aquitani, callidum genus, in speluncas se recipiebant: iussit includi; Morini dilabebantur in silvas:iussit incendi. Nemo tantum feroces dixerit Gallos:

  76. 1.45.10.7.1

    fraudibus agunt. Indutiomarus Treveros, Ambiorix concitavit Eburones. Utrique, absente Caesare coniuratione facta, invasere legatos.

  77. 1.45.10.8.1

    Sed ille fortiter a Dolabella summotus est, relatum-que regis caput; hic insidiis in valle dispositis dolo perculit. Itaque et castra direpta sunt et Aurunculeium Cottam cum Titurio Sabino legatos amisimus. Nec ulla de rege mox ultio; quippe perpetua trans Rhenum fuga latuit.

  78. 1.45.10.9.1

    Nec Rhenus ergo inmunis; nec enim fas erat ut liber esset receptator hostium atque defensor.

  79. 1.45.10.10.1

    Et prima contra Germanos illius pugna iustissimis quidem ex causis. Haedui de incursionibus eorum querebantur.

  80. 1.45.10.11.1

    Quae Ariovisti regis superbia! cui cum legati dicerent veni ad Caesarem, et quis est Caesar? et si vult, veniat inquit, et quid ad illum, quid agat nostra Germania? num ego me interpono Romanis?

  81. 1.45.10.12.1

    Itaque tantus gentis novae terror in castris, ut testamenta passim etiam in principiis scriberentur. Sed illa inmania corpora quo maiora erant, eo magis gladiis ferroque patuerunt.

  82. 1.45.10.13.1

    Qui calor in proeliando militum fuerit, nullo magis exprimi potest quam quod, elatis super caput scutis cum se testudine barbarus tegeret, super ipsa Romani scuta salierunt, et inde in iugulos gladiis descendebant.

  83. 1.45.10.14.1

    Iterum de Germano Tencteri querebantur. Hic vero iam Caesar ultro Mosellam navali ponte transgreditur ipsumque Rhenum et Hercyniis hostem quaerit in silvis; sed in saltus ac paludes gens omnis diffugerat. Tantum pavoris incussit intra ripam subito Romanus visus.

  84. 1.45.10.15.1

    Nec semel Rhenus, sed iterum quoque, et quidem ponte facto penetratus est. Maior aliquanto trepidatio. Quippe cum Rhenum suum sic ponte quasi iugo captum viderent, fuga rursus in silvas et paludes, et, quod acerbissimum Caesari fuit, non fuere qui vincerentur.

  85. 1.45.10.16.1

    Omnibus terra marique peragratis respexit Oceanum et, quasi hic Romanis orbis non sufficeret, alterum cogitavit. Classe igitur conparata Britanniam transit mira celeritate; quippe qui tertia vigilia cum Morinorum solvisset a portu, minus quam medio die insulam ingressus est.

  86. 1.45.10.17.1

    Plena erant tumultu hostico litora, et trepidantia ad conspectum rei novae carpenta volitabant. Itaque trepidatio pro victoria fuit. Arma et obsides accepit a trepidis, et ulterius isset, nisi inprobam classem naufragio castigasset Oceanus.

  87. 1.45.10.18.1

    Reversus igitur in Galliam, classe maiore auctisque copiis in eundem rursus Oceanum eosdemque rursus Britannos. Caledonas secutus in silvas unum quoque e regibus Casuellanum in vincla dedit.

  88. 1.45.10.19.1

    Contentus his (non enim provinciae, sed nomini studebatur) cum maiore quam prius praeda revectus est, ipso quoque Oceano tranquillo magis et propitio, quasi inparem ei se fateretur.

  89. 1.45.10.20.1

    Sed maxima omnium eademque novissima coniuratio fuit Galliarum, cum omnis pariter Arvernos atque Biturigas, Carnuntas simul Sequanosque contraxit corpore armis spirituque terribilis, nomine etiam quasi ad terrorem conposito, Vercingetorix.

  90. 1.45.10.21.1

    Ille festis diebus et conciliabulis, cum frequentissimos in lucis haberet, ferocibus dictis ad ius pristinum libertatis erexit.

  91. 1.45.10.22.1

    Aberat tunc Caesar Ravennae dilectum agens, et hieme creverant Alpes: sic interclusum putabant iter. Sed ille qualis erat ad nuntium rei felicissima temeritate per invios ad id tempus montium tumulos, per intactas vias et nives, expedita manu emensus Galliam, et ex distantibus hibernis castra contraxit, et ante in media Gallia fuit, quam ab ultima timeretur.

  92. 1.45.10.23.1

    Tum ipsa capita belli adgressus urbes, Avaricum quadraginta milium propugnantium sustulit, Alesiam ducentorum quinquaginta milium iuventute subnixam flammis adaequavit.

  93. 1.45.10.24.1

    Circa Gergoviam Avernorum tota belli moles fuit. Quippe cum octoginta milia muro et arce et abruptis ripis defenderent maximam civitatem,

  94. 1.45.10.25.1

    vallo sudibus et fossa inductoque fossae flumine, ad hoc decem et octo castellis ingentique lorica circumdatam primum fame domuit, mox audentem eruptiones in vallo sudibusque concidit,

  95. 1.45.10.26.1

    novissime in deditionem redegit. Ipse ille rex, maximum victoriae decus, supplex cum in castra venisset, equum et phaleras et sua arma ante Caesaris genua proiecit. Habe, inquit, fortem virum, vir fortissime, vicisti.

  96. 1.46.11.1.1

    Dum Gallos per Caesarem in septentrione debellat, ipse interim ad orientem grave volnus a Parthis populus Romanus accepit. Nec de fortuna queri possumus;

  97. 1.46.11.2.1

    caret solacio clades. Adversis et dis et hominibus cupiditas consulis Crassi, dum Parthico inhiat auro, undecim strage legionum et ipsius

  98. 1.46.11.3.1

    capite multata est. Et tribunus plebi Metellus exeuntem ducem hostilibus diris devoverat, et cum Zeugma transisset exercitus, rapta subitis signa turbinibus hausit Euphrates,

  99. 1.46.11.4.1

    et cum apud Nice-phorium castra posuisset, missi ab Orode rege legati nuntiavere, percussorum cum Pompeio foederum Sullaque meminisset.

  100. 1.46.11.5.1

    Regiis inhians ille thensauris, nihil ne imaginario quidem iure, sed Seleuciae se responsurum esse respondit.

← Previous · Next → — showing 501600 of 979

Perseus Latin. CTS URN phi1242.phi001.perseus-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.