Epitome Rerum Romanorum
- 1.31.15.17.1
Quanto fortius femina et uxor ducis! Quae conprehensis duobus liberis a culmine se domus in medium misit incendium, imitata reginam quae Carthaginem con-
- 1.31.15.18.1
didit. Quanta urbs deleta sit, ut de ceteris taceam, de ignis mora probari potest. Quippe per continuos decem et septem dies vix potuit incendium extingui quod domibus ac templis suis sponte hostes inmiserant; ut, quatenus urbs eripi Romanis non poterat, triumphus arderet.
- 1.32.16.1.1
Quasi saeculum illud eversionibus urbium curreret, Carthaginis ruinam statim Corinthus excepit, Achaiae caput, Graeciae decus, inter duo maria, Ionium et Aegaeum, quasi spectaculo exposita. Haec—facinus indignum—ante oppressa est quam in numero certorum hostium referretur.
- 1.32.16.2.1
Critolaus causa belli, qui libertate a Romanis data adversus ipsos usus est legatosque Romanos, dubium an et manu, certe oratione violavit.
- 1.32.16.3.1
Igitur Metello ordinant! tum maxime Macedoniam mandata est ultio; et hinc Achaicum bellum. Ac primum Critolai manum Metellus consul per patentis Elidos campos toto cecidit Alphio.
- 1.32.16.4.1
Et uno proelio peractum erat bellum; iam enim urbem ipsam terrebat obsidio; sed—fata rerum—cum Metellus dimicasset, ad victoriam Mummius intervenit.Hic alterius ducis Diaei late exercitum sub ipsis Isthmi faucibus fudit geminosque portus sanguine infecit.
- 1.32.16.5.1
Tum ab incolis deserta civitas direpta primum, deinde tuba
- 1.32.16.6.1
praecinente deleta est. Quid signorum, quid vestium quidve tabularum raptum incensumque atque proiectum est! Quantas opes et abstulerit et cremaverit, hinc scias, quod quidquid Corinthii aeris toto orbe laudatur incendio superfuisse comperimus.
- 1.32.16.7.1
Nam et aeris notam pretiosiorem ipsa opulentissimae urbis fecit iniuria, quia incendio permixtis plurimis statuis atque simulacris aeris auri argentique venae in commune fluxerunt.
- 1.33.17.1.1
VT Carthaginem Corinthus, ita Corinthum Numantia secuta est; nec deinde orbe toto quicquam intactum armis fuit.
- 1.33.17.2.1
Post illa duo clarissimarum urbium incendia late atque passim, nec per vices, sed simul pariter quasi unum undique bellum fuit; prorsus ut illae quasi agitantibus ventis diffudisse quaedam belli incendia orbe toto viderentur.
- 1.33.17.3.1
Hispaniae numquam animus fuit adversum nos universae consurgere, numquam conferre vires suas libuit, neque aut imperium experiri aut libertatem tueri suam publice. Alioquin ita undique mari Pyrenaeoque vallata est, ut ingenio situs ne adiri quidem potuerit.
- 1.33.17.4.1
Sed ante a Romanis obsessa est quam se ipsa cognosceret, et sola omnium provinciarum vires suas postquam victa est intellexit.
- 1.33.17.5.1
In hac prope ducentos per annos dimicatum est a primis Scipionibus in primum Caesarem Augustum, non continuo nec cohaerenter, sed prout causae lacessierant, nec cum Hispanis initio, sed cum Poenis in Hispania; inde contagium serpens causaeque bellorum.
- 1.33.17.6.1
Prima per Pyrenaeum iugum signa Romana Publius et Gnaeus Scipiones intulerunt proeliisque ingentibus Annonem et Hasdrubalem fratres Annibalis ceciderunt; raptaque erat impetu Hispania, nisi fortissimi viri in ipsa victoria sua oppressi Punica fraude cecidissent, terra marique victores.
- 1.33.17.7.1
Igitur quasi novam integramque provinciam ultor patris et patrui Scipio ille mox Africanus invasit, isque statim capta Carthagine et aliis urbibus, non contentus Poenos expulisse, stipendiariam nobis provinciam fecit, omnes citra ultraque Hiberum subiecit imperio, primusque Romanorum ducum victor ad Gades et Oceani ora pervenit. Plus est provinciam retinere quam facere.
- 1.33.17.8.1
Itaque per partes iam huc, iam illuc missi duces, qui ferocissimas et in id tempus liberas gentes ideoque inpatientes iugi multo labore nec incruentis certaminibus servire docuerunt.
- 1.33.17.9.1
Cato ille censorius Celtiberos, id est robur Hispaniae, aliquot proeliis fregit. Gracchus, pater ille Gracchorum, eosdem centum et quinquaginta urbium eversione multavit.
- 1.33.17.10.1
Metellus ille, qui ex Macedonia cognomen meruerat, et Celtibericus fieri meruit, cum et Contrebiam memorabili cepisset exemplo et Nertobrigae maiore gloria pepercisset.
- 1.33.17.11.1
Lucullus Turdulos atque Vaccaeos, de quibus ille Scipio posterior singulari certamine,
- 1.33.17.12.1
cum rex fuisset provocator, opima rettulerat. Decimus Brutus aliquanto latius Celticos Lusitanosque et omnis Callaeciae populos formidatumque militibus flumen Oblivionis, peragratoque victor Oceani litore non prius signa convertit quam cadentem in maria solem obrutumque aquis ignem non sine quodam sacrilegii metu et horrore deprendit.
- 1.33.17.13.1
Sed tota certaminum moles cum Lusitanis fuit et Numantinis. Nec inmerito. Quippe solis gentium Hispaniae duces contigerunt. Fuisset et cum omnibus Celtiberis, nisi dux illius motus initio belli vi oppressus esset, summi vir astus et audaciae, si processisset, Olyndicus, qui hastam argenteam quatiens quasi caelo missam vaticinanti similis omnium in se mentes converterat.
- 1.33.17.14.1
Sed cum pari temeritate sub nocte castra consulis adisset, iuxta tentorium ipsum pilo vigilis exceptus est.
- 1.33.17.15.1
Ceterum Lusitanos Viriatus erexit, vir calliditatis acerrimae. Qui ex venatore latro, ex latrone subito dux atque imperator et, si fortuna cessisset, Hispaniae Romulus, non contentus libertatem suorum defendere, per quattuordecim annos omnia citra ultraque Hiberum et Tagum igni ferroque populatus,
- 1.33.17.16.1
castra etiam praetorum et praesidia adgressus, Claudium Vnimanum paene ad internicionem exercitus cecidit et insignia trabeis et fascibus nostris quae ceperat in montibus
- 1.33.17.17.1
suis tropaea fixit. Tandem et eum Fabius Maximus consul oppresserat; sed a successore Popilio violata victoria est. Quippe qui conficiendae rei cupidus, fractum ducem et extrema deditionis agitantem per fraudem et insidias et domesticos percussores adgressus, hanc hosti gloriam dedit, ut videretur aliter vinci non posse.
- 1.34.18.1.1
Numantia quantum Carthaginis, Capuae, Corinthi opibus inferior, ita virtutis nomine et honore par omnibus, summumque, si vero aestimes, Hispaniae decus.
- 1.34.18.2.1
Quippe quae sine muro, sine turribus, modice edito in tumulo apud flumen sita, quattuor milibus Celtiberorum quadraginta exercitum per annos undecim sola sustinuit, nec sustinuit modo, sed saevius aliquando perculit pudendisque foederibus adfecit. Novissime, cum invictam esse constaret, opus fuit eo qui Carthaginem everterat.
- 1.34.18.3.1
Non temere, si fateri licet, ullius causa belli iniustior. Segidenses, socios et consanguineos suos,
- 1.34.18.4.1
Romanorum manibus elapsos, exceperant. Habita pro his deprecatio nihil valuit. Cum se ab omni bellorum contagione removerent, in legitimi foederis pretium iussi arma deponere. Hoc sic a barbaris acceptum, quasi manus absciderentur. Itaque statim Megaravico fortissimo duce ad arma conversi. Pompeium proelio adgressi, foedus tamen maluerunt, cum debellare potuissent; Hostilium deinde Manci-
- 1.34.18.5.1
num: hunc quoque adsiduis caedibus ita subegerunt, ut ne oculos quidem aut vocem Numantini viri quisquam sustineret.
- 1.34.18.6.1
Tamen cum hoc quoque foedus maluere, contenti armorum manubiis, cum ad internicionem saevire potuissent.
- 1.34.18.7.1
Sed non minus Numantini quam Caudini illius foederis flagrans ignominia aut pudore populus Romanus dedecus quidem praesentis flagitii deditione Mancini expiavit,
- 1.34.18.8.1
ceterum duce Scipione, Carthaginis incendiis ad excidium urbium inbuto, tandem etiam in ultionem excanduit. Sed tum acrius in castris quam in campo,
- 1.34.18.9.1
nostro cum milite quam cum Numantino proeliandum fuit.
- 1.34.18.10.1
Quippe adsiduis et iniustis et servilibus maxime operibus adtriti ferre plenius vallum, qui arma nescirent, luto inquinari, quia sanguine nollent, iubebantur. Ad hoc scorta, calones, sarcinae nisi ad usum necessariae amputantur.
- 1.34.18.11.1
Tanti esse exercitum quanti imperatorem vere proditum est. Sic redacto in disciplinam milite commissa acies, quodque nemo visurum se umquam speraverat factum, ut fugientes Numantinos quisquam videret.
- 1.34.18.12.1
Dedere etiam se volebant, si toleranda viris imperarentur. Sed cum Scipio veram vellet et sine exceptione victoriam, eo necessitatum conpulsi primum ut destinata morte in proelium ruerent, cum se prius epulis quasi inferiis implevissent carnis semicrudae et caeliae; sic vocant indigenam ex frumento potionem.
- 1.34.18.13.1
Intellectum ab imperatore consilium, itaque non est permissa pugna morituris. Cum fossa atque lorica quattuorque castris circumdatos fames premeret, a duce orantes proelium, ut tamquam viros occideret, ubi non impetrabant, placuit eruptio.
- 1.34.18.14.1
Sic conserta manu plurimi occisi, et cum urgueret fames, aliquantisper inde vixerunt. Novissime consilium fugae sedit; sed hoc quoque ruptis equorum cingulis uxores ademere, summo scelere per amorem.
- 1.34.18.15.1
Itaque deplorato exitu in ultimam rabiem furoremque conversi, postremo Rhoecogene duce se, suos, patriam ferro veneno, subiecto igne undique pere-
- 1.34.18.16.1
gerunt. Macte fortissimam et meo iudicio beatissimam in ipsis malis civitatem. Adseruit cum fide socios, populum orbis terrarum viribus fultum tam parva manu aetate tam longa sustinuit. Novissime maximo duce oppressa civitas nullum de se gaudium hosti reliquit.
- 1.34.18.17.1
Unus enim vir Numantinus non fuit qui in catenis duceretur; praeda, ut de pauper-rimis, nulla: arma ipsi cremaverunt. Triumphus fuit tantum de nomine,
- 1.34.19.1.1
Hactenus populus Romanus pulcher, egregius, pius, sanctus atque magnificus; reliqua saeculi, ut grandia aeque, ita vel magis turbida et foeda, crescentibus cum ipsa magnitudine imperii vitiis;
- 1.34.19.2.1
adeo ut, si quis hanc tertiam eius aetatem transmarinam, quam ducentorum annorum fecimus, dividat, centum hos priores, quibus Africam, Macedoniam, Siciliam, Hispaniam domuit, aureos,
- 1.34.19.3.1
sicut poetae canunt, iure meritoque fateatur, centum sequentes ferreos plane et cruentos et si quid immanius; quippe qui Iugurthinis, Cimbricis, Mithridaticis, Parthicis, piraticis bellis, Gallicis atque Germanicis, quibus caelum ipsum gloria ascendit, Gracchanas Drusianasque caedes, ad hoc servilia bella miscuerint et, ne quid turpitudini desit,
- 1.34.19.4.1
gladiatoria. Denique in se ipse conversus Marianis atque Sullanis,novissime Pompei et Caesaris manibus, quasi per rabiem et furorem—nefas!—semet ipse laceravit.
- 1.34.19.5.1
Quae etsi iuncta inter se sunt omnia atque confusa, tamen quo melius appareant, simul et ne scelera virtutibus obstrepant, separatim referentur, priusque, ut coepimus, iusta illa et pia cum exteris gentibus bella memorabimus, ut magnitudo crescentis in dies imperii appareat; tum ad illa civium scelera turpesque et inpias pugnas revertemur.
- 1.35.20.1.1
Victa ad occasum Hispania populus Romanus ad orientem pacem agebat, nec pacem modo, sed inusitata et incognita quadam felicitate relictae regiis hereditatibus opes et tota insemel regna veniebant.
- 1.35.20.2.1
Attalus rex Pergamenorum, regis Eumenis filius, socii quondam commilitonisque nostri, testamentum reliquit: Populus Romanus bonorum meorum heres esto. In bonis regiis haec fuerunt. Adita igitur hereditate provinciam populus Romanus non quidem bello nec armis,
- 1.35.20.3.1
sed,
- 1.35.20.4.1
quod aequius, testamenti iure retinebat. Sed hanc difficile dictu est utrum facilius amiserit populus Romanus an recuperaverit. Aristonicus, regii sanguinis ferox iuvenis, urbis regibus parere consuetas partim facile sollicitat, paucas resistentis, Myndon, Samon, Colophona vi recepit; Crassi quoque praetoris cecidit exercitum ipsumque cepit.
- 1.35.20.5.1
Sed ille memor et familiae et Romani nominis custodem barbarum virgula excaecat et in exitium sui, quod volebat, ita concitat.
- 1.35.20.6.1
Mox a Perperna domitus et captus et per deditionem in vinculis habitus.
- 1.35.20.7.1
Aquilius Asiatici belli reliquias confecit, mixtis—nefas—veneno fontibus ad deditionem quarundam urbium, Quae res ut maturam, ita infamem fecit victoriam, quippe cum contra fas deum moresque maiorum medicaminibus inpuris in id tempus sacrosancta Romana arma violasset.
- 1.36.1.1.1
HAEC ad orientem; sed non ad meridianam plagam eadem quies. Quis speraret post Carthaginem aliquod in Africa bellum? Atquin non leviter se Numidia concussit, et fuit in Iugurtha quod post Annibalem timeretur.
- 1.36.1.2.1
Quippe rex callidissimus populum Romanum armis invictum opibus adgressus est; citra spem omnium fortuna cessit,
- 1.36.1.3.1
ut rex fraude praecipuus fraude caperetur. Hic, Massinissa avo, Micipsa patre per adoptionem, cum interficere fratres statuisset agitatus regni cupiditate, nec illos magis quam senatum populumque Romanum, quorum in fide et in clientela regnum erat, metueret, primum scelus mandat insidiis.
- 1.36.1.4.1
Potitus Hiempsalis capite cum se in Adherbalem convenisset isque Romam profugisset, missa per legatos pecunia traxit in sententiam suam senatum.
- 1.36.1.5.1
Et haec eius fuit de nobis prima victoria. Missos deinde, qui regnum inter illum Adherbalemque dividerent, similiter adgressus, cum in Scauro ipsos Romani imperii mores expugnasset, inchoatum nefas perfecit audacia.
- 1.36.1.6.1
Sed non diu latent scelera. Corruptae nefas legationis erupit, placuitque persequi bello parricidam.
- 1.36.1.7.1
Primus in Numidiam Calpurnius Bestia consul inmittitur; sed rex, peritus fortius adversus Romanos aurum esse quam ferrum, pacem emit.
- 1.36.1.8.1
Cuius flagitii reus cum interveniente publica fide a senatu arcesseretur, pari audacia et venit et conpetitorem imperii Massivam inmisso percussore confecit.
- 1.36.1.9.1
Haec altera contra regem causa belli fuit. Igitur sequens ultio mandatur Albino. Sed huius quoque—pro dedecus—frater ita corrupit exercitum, ut voluntaria nostrorum fuga vinceret Numida castrisque poteretur, addito etiam turpi foedere in pretium salutis, quo quos emerat dimisit exercitus.
- 1.36.1.10.1
Tandem in ultionem non tam imperii Romani quam pudoris Metellus adsurgit, qui callidissime hostem nunc precibus nunc minis, iam simulata iam vera fuga eludentem artibus suis adgressus est.
- 1.36.1.11.1
Agrorum atque vicorum populatione non contentus in ipsa Numidiae capita impetum fecit; et Zamam quidem frustra adsiluit, ceterum Thalam, gravem armis thensaurisque regiis, diripuit.
- 1.36.1.12.1
Tunc urbibus exutum regem et iam finium suorum regnique fugitivum per Mauros atque Gaetuliam sequebatur.
- 1.36.1.13.1
Postremo Marius auctis admodum copiis, cum pro obscuritate generis sui capite censos sacramento adegisset, iam fusum et saucium regem adortus, non facilius tamen vicit quam si integrum ac recentem.
- 1.36.1.14.1
Hic et urbem ab Hercule conditam Capsam, in media Africa siti anguibus harenisque vallatam, mira quadam felicitate superavit, et saxeo inditam monti Molucham urbem per Ligurem aditu arduo inaccessoque penetravit.
- 1.36.1.15.1
Mox non ipsum modo, sed Bocchum quoque Mauretaniae regem, iure sanguinis Numidas vindicantem, apud oppidum Cirtam graviter cecidit,
- 1.36.1.16.1
Qui ubi diffisus rebus suis alienae cladis accessio fieri timet, pretium foederis atque amicitiae regem facit.
- 1.36.1.17.1
Sic fraudulentissimus regum fraude gener soceri sui in insidias deductus Sullae in manum traditur, tandemque opertum catenis Iugurtham in triumpho populus Romanus aspexit.
- 1.36.1.18.1
Sed ille quoque, quamvis victus ac vinctus, vidit urbem, quam venalem et quandoque perituram, si habuisset emptorem, frustra cecinerat. Iam, ut venalis fuisset, habuit emptorem; cum illum evaserat, certum erat non esse perituram.
- 1.37.2.1.1
Sic ad meridiem populus Romanus. Multo atrocius et multipliciter magis a septentrione venientem * * *.
- 1.37.2.2.1
Nihil hac plaga infestius. Atrox caelum, perinde ingenia. Omni igitur tractu violentus hostis, a dextris atque laevis et a medio septentrionis erupit.
- 1.37.2.3.1
Prima trans Alpes arma nostra sensere Saluvii, cum de eis fidissima atque amicissima civitas Massilia quereretur;
- 1.37.2.4.1
Allobroges deinde et Arveni, cum adversus eos similes Haeduorum querellae opem et auxilium nostrum flagitarent: utriusque victoriae testes Isara et Vindelicus amnes et inpiger fluminum Rhodanus.
- 1.37.2.5.1
Maximus barbaris terror elephanti fuere, inmanitati gentium pares. Nihil tam conspicuum in triumpho quam rex ipse Bituitus dis- coloribus in armis argenteoque carpento, qualis pugnaverat.
- 1.37.2.6.1
Utriusque victoriae quod quantumque gaudium fuerit, vel hinc aestimari potest, quod et Domitius Ahenobarbus et Fabius Maximus ipsis quibus dimicaverant locis saxeas erexere turres, et desuper exornata armis hostilibus tropaea fixerunt, cum hic mos inusitatus fuerit nostris. Numquam enim populus Romanus hostibus domitis victoriam exprobravit.
- 1.38.3.1.1
Cimbri, Teutoni atque Tigurini ab extremis Galliae profugi, cum terras eorum inundasset Oceanus,
- 1.38.3.2.1
novas sedes toto orbe quaerebant, exclusique et Gallia et Hispania cum in Italiam demigrarent, misere legatos in castra Silani, inde ad senatum, petentes ut Martius populus aliquid sibi terrae daret quasi stipendium, ceterum ut vellet manibus atque armis suis uteretur.
- 1.38.3.3.1
Sed quas daret terras populus Romanus agrariis legibus inter se dimicaturus? Repulsi igitur, quod nequiverant precibus,
- 1.38.3.4.1
armis petere coeperunt.Sed nec primum impetum barbarorum Silanus, nec secundum Manilius, nec tertium Caepio sustinere potuerunt; omnes fugati,
- 1.38.3.5.1
exuti castris. Actum erat, nisi Marius illi saeculo contigisset. Ille quoque non ausus congredi statim militem tenuit in castris, donec invicta illa rabies et impetus, quem pro virtute barbari habent, consenesceret.
- 1.38.3.6.1
Recessere igitur increpantes et—tanta erat capiendae urbis fiducia—consulentes, si quid ad uxores suas mandarent. Nec segnius quam minati fuerant tripertito agmine in Alpes, id est claustra Italiae, ferebantur.
- 1.38.3.7.1
Marius mira statim velocitate occupatis compendiis praevenit hostem, prioresque Teutonas sub ipsis Alpium radicibus adsecutus in loco quem Aquas Sextias vocant quo—fidem numinum—proelio oppressit! Vallem fluviumque medium hostes tenebant, nostris aquarum nulla copia.
- 1.38.3.8.1
Consultone id egerit imperator, an errorem in consilium verterit, dubium; certe necessitate acta virtus victoriae causa fuit.
- 1.38.3.9.1
Nam flagitante aquam exercitu, Si viri estis, inquit en, illic habetis. Itaque tanto ardore pugnatum est, ea caedes hostium fuit, ut victor Romanus cruento flumine non plus aquae biberit quam sanguinis barbarorum.
- 1.38.3.10.1
Certe rex ipse Teutobodus, quaternos senosque equos transilire solitus, vix unum, cum fugeret, ascendit, proximoque in saltu conprehensus insigne spectaculum triumphi fuit, Quippe vir proceritatis eximiae super tropaea sua eminebat.
- 1.38.3.11.1
Sublatis funditus Teutonis in Cimbros convertitur. Hi iam—quis crederet?—per hiemem, quae altius Alpes levat, Tridentinis iugis in Italiam provoluti veluti ruina descenderant.
- 1.38.3.12.1
Atesim flumen non ponte nec navibus, sed quadam stoliditate barbarica primum corporibus adgressi, postquam retinere amnem manibus et clipeis frustra temptaverant,
- 1.38.3.13.1
ingesta silva obrutum transiluere. Si statim infesto agmine urbem petissent, grande discrimen; sed in Venetia, quo fere tractu Italia mollissima est, ipsa soli caelique clementia robur elanguit. Ad hoc panis usu carnisque coctae et dulcedine vini mitigatos Marius in tempore adgressus est.
- 1.38.3.14.1
Venere ipsi—nam metus in barbaris nulla vestigia—et diem pugnae a nostro imperatore petierunt; et sic proximum dedit. In patentissimo, quem Raudium vocant, campo concurrere. Inde milia sexaginta quinque cecidere, hinc trecentis minus; per omnem diem conciditur barbarus.
- 1.38.3.15.1
Istic quoque imperator addiderat virtuti dolum, secutus Annibalem artemque Cannarum; primum nebulosum nanctus diem, ut hosti inopinatus occurreret, tum ventosum quoque, ut pulvis in oculos et ora ferretur, tum acie conversa in orientem, ut, quod ex captivis mox cognitum est, ex splendore galearum aere repercusso quasi ardere caelum videretur.
- 1.38.3.16.1
Nec minor cum uxoribus eorum pugna quam cum ipsis fuit; cum obiectis undique plaustris atque carpentis altae desuper securibus contisque pugnarent.
- 1.38.3.17.1
Perinde speciosa mors earum fuit quam pugna. Nam cum missa ad Marium legatione libertatem ac sacerdotium non inpetrassent (nec fas erat), suffocatis elisisque passim infantibus suis aut mutuis concidere vulneribus aut vinculo e crinibus suis facto ab arboribus iugisque plaustrorum pependerunt.
- 1.38.3.18.1
Boiorix rex in prima acie dimicans inpigre nec inultus occiditur. Tertia Tigurinorum manus, quae quasi in subsidio Noricos insederat Alpium tumulos, in diversa elapsa fuga ignobili et latrociniis evanuit.
- 1.38.3.19.1
Hunc tam laetum tamque felicem liberatae Italiae adsertique imperii nuntium non per homines, ut solebat, populus Romanus accepit, sed per ipsos, si credere fas est, deos.
- 1.38.3.20.1
Quippe eodem die quo gesta res est visi pro aede Pollucis et Castoris iuvenes laureatas praetori litteras dare, frequensque in spectaculo rumor victoriae Cimbricae.
- 1.38.3.21.1
feliciter! dixit. Quo quid admirabilius, quid insignius fieri potest? Quippe velut elata montibus suis Roma spectaculo belli interesset, quod in gladiatorio munere fieri solet, uno eodemque momento, cum in acie Cimbri succumberent, populus in urbe plaudebat.
← Previous · Next → — showing 401–500 of 979
Perseus Latin. CTS URN phi1242.phi001.perseus-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.