Epitome Rerum Romanorum
- 1.46.11.6.1
Itaque dii foederum ultores nec insidiis nec virtuti hostium defuerunt. Iam primum, qui solus et subvehere commeatus et munire poterat a tergo, relictus Euphrates, dum simulato transfugae cuidam Mazarae Syro creditur.
- 1.46.11.7.1
Tum in mediam camporum vastitatem eodem duce ductus exercitus, ut undique hosti exponeretur.
- 1.46.11.8.1
Itaque vixdum venerat Carrhas, cum undique praefecti regis Silaces et Surenas ostendere signa auro sericisque vexillis vibrantia. Tunc sine mora circumfusi undique equitatus in modum grandinis atque nimborum densa pariter tela fuderunt. Sic miserabili strage deletus exercitus.
- 1.46.11.9.1
Ipse in conloquium sollicitatus, signo dato vivus hostium in manus incidisset, nisi tribunis reluctantibus fugam ducis barbari ferro occupassent.
- 1.46.11.10.1
Sic quoque relatum caput ludibrio hostibus fuit. Filium ducis paene in conspectu patris idem telis operuerunt. Reliquiae infelicis exercitus, quo quemque rapuit fuga, in Armeniam, Ciliciam Syriamque distractae, vix nuntium cladis rettulerunt. Caput eius recisum cum dextera manu ad regem reportatum ludibrio fuit, neque indigno. Aurum enim liquidum in rictum oris infusum est, ut cuius animus arserat auri cupiditate, eius etiam mortuum et exsangue corpus auro ureretur.
- 1.47.12.1.1
HAEC est illa tertia aetas populi Romani trans-marina, qua Italia progredi ausus orbe toto arma circumtulit, Cuius aetatis superiores centum anni sancti, pii et, ut diximus, aurei, sine flagitio, sine scelere, dum sincera adhuc et innoxia pastoriae illius sectae integritas, dumque Poenorum hostium inminens metus disciplinam veterem continebat.
- 1.47.12.3.1
Posteri centum, quos a Carthaginis, Corinthi Numantiaeque excidiis et Attali regis Asiatica hereditate deduximus in Caesarem et Pompeium secutumque hos, de quo dicemus, Augustum, ut claritate rerum bellicarum magnifici, ita domesticis cladibus miseri et erubescendi.
- 1.47.12.4.1
Quippe sicut Galliam, Thraciam, Ciliciam, Cappadociam, uberrimas vali- dissimasque provincias, Armenios etiam et Britannos, ut non in usum, ita ad imperii speciem magna nomina adquisisse pulchrum ac decorum:
- 1.47.12.5.1
ita eodem tempore dimicasse domi cum civibus, sociis, mancipiis, gladiatoribus totoque inter se senatu turpe atque miserandum.
- 1.47.12.6.1
Ac nescio an satius fuerit populo Romano Sicilia et Africa contento fuisse, aut his etiam ipsis carere dominanti in Italia sua, quam eo magnitudinis crescere, ut viribus suis confiteretur.
- 1.47.12.7.1
Quae enim res alia civiles furores peperit quam nimiae felicitates? Syria prima nos victa corrupit,
- 1.47.12.8.1
mox Asiatica Pergameni regis hereditas. Illae opes atque divitiae adflixere saeculi mores, mersamque vitiis suis quasi sentina rem publicam pessum dedere. Unde enim populus Romanus a tribunis agros et cibaria flagitaret nisi per famem quam luxus fecerat? Hinc ergo Gracchanae prima et secunda et illa tertia Apuleiana seditio.
- 1.47.12.9.1
Unde iudiciariis legibus divulsus ab senatu eques nisi ex avaritia, ut vectigalia rei publicae atque ipsa iudicia in quaestu haberentur? Hinc Drusus et promissa civitas Latio et per hoc arma sociorum.
- 1.47.12.10.1
Quid autem? Bella servilia unde nobis nisi ex abundantia familiarum? Unde gladiatorii adversum dominos suos exercitus, nisi ad conciliandum plebis favorem effusa largitio, dum spectaculis indulget,
- 1.47.12.11.1
supplicia quondam hostium artem faceret? Iam ut speciosiora vitia tangamus, nonne ambitus honorum ab isdem divitiis concitatus? Atquin inde Mariana, inde Sullana tempestas.
- 1.47.12.12.1
Aut magnificus apparatus conviviorum et sumptuosa largitio non ab opulentia paritura mox egestatem? Haec Catilinam patriae suae inpegit.
- 1.47.12.13.1
Denique illa ipsa principatus et dominandi cupido unde nisi ex nimiis opibus venit? Atquin haec Caesarem atque Pompeium furialibus in exitium rei publicae facibus armavit.
- 1.47.12.14.1
Hos igitur omnis domesticos motus separatos ab externis iustisque bellis ex ordine persequemur.
- 2.1.13.1.1
SEDITIONUM omnium causas tribunicia potestas excitavit, quae specie quidem plebis tuendae, cuius in auxilium comparata est, re autem dominationem sibi adquirens, studium populi ac favorem agrariis, frumentariis, iudiciariis legibus aucupabatur. Inerat omnibus species aequitatis.
- 2.1.13.2.1
Quid tam iustum enim quam recipere plebem sua a patribus, ne populus gentium victor orbisque possessor extorris aris ac
- 2.1.13.3.1
focis ageret? Quid tam aequum quam inopem
- 2.1.13.4.1
populum vivere ex aerario suo? Quid ad ius libertatis aequandae magis efficax quam ut senatu regente provincias ordinis equestris auctoritas saltem iudiciorum regno niteretur? Sed haec ipsa in perniciem redibant,
- 2.1.13.5.1
et misera res publica in exitium sui merces erat.
- 2.1.13.6.1
Nam et a senatu in equitem translata iudiciorum potestas vectigalia, id
- 2.1.13.7.1
est imperii patrimonium, subprimebat, et emptio frumenti ipsos rei publicae nervos exhauriebat, aerarium; et reduci plebs in agros unde poterat sine possidentium eversione, qui ipsi pars populi erant, et iam relictas sibi a maioribus sedes aetate quasi iure possidebant?
- 2.2.14.1.1
Primam certaminum facem Ti. Gracchus accendit,
- 2.2.14.2.1
genere, forma, eloquentia facile princeps. Sed hic, sive Mancinianae deditionis, quia sponsor foederis fuerat, contagium timens et inde popularis,
- 2.2.14.3.1
sive aequo et bono ductus, quia depulsam agris suis plebem miseratus est, ne populus gentium victor orbisque possessor laribus ac focis suis exularet,
- 2.2.14.4.1
quacumque mente rem ausus ingentem est. Postquam rogationis dies aderat, ingenti stipatus agmine rostra conscendit, nec deerat obvia manu tota inde nobilitas;
- 2.2.14.5.1
et tribuni in partibus. Sed ubi intercedentem legibus suis C. Octavium videt Gracchus, contra fas collegii, ius potestatis, iniecta manu depulit rostris, adeoque praesenti metu mortis exterruit, ut abdicare se magistratu cogeretur.
- 2.2.14.6.1
Sic triumvir creatus dividendis agris, cum ad perpetranda coepta die comitiorum prorogari sibi vellet imperium, obvia nobilitas manu eorum, quos agris moverat.
- 2.2.14.7.1
Caedes a foro coepit; inde cum in Capitolium profugisset plebemque ad defensionem salutis suae manu caput tangens hortaretur, praebuit speciem regnum sibi et diadema poscentis, atque ita duce Scipione Nasica, concitato in arma populo, quasi iure oppressus est.
- 2.3.15.1.1
STATIM et mortis et legum fratris sui vindex non minore impetu incaluit C.
- 2.3.15.2.1
Gracchus. Qui cum pari tumultu atque terrore plebem in avitos agros arcesseret, et recentem Attali hereditatem in alimenta populo polliceretur,
- 2.3.15.3.1
iamque nimius et inpotens altero tribunatu secunda plebe volitaret,
- 2.3.15.4.1
obrogare auso legibus suis Minucio tribuno, fretus comitum manu fatale familiae suae Capitolium invasit.
- 2.3.15.5.1
Inde proximorum caede depulsus cum se in Aventinum recepisset, inde quoque obvia senatus manu ab Opimio consule oppressus est.
- 2.3.15.6.1
Insultatum quoque mortis reliquiis, et illud sacrosanctum caput tribuni plebis percussoribus auro repensatum.
- 2.4.16.1.1
NIHILO minus Apuleius Saturninus Gracchanas adserere leges non destitit. Tantum animorum viro Marius dabat, qui nobilitati semper inimicus, consulatu suo praeterea confisus. Occiso palam comitiis A. Ninnio conpetitore tribunatus, subrogare conatus est in eius locum C. Gracchum, hominem sine tribu, sine notore, sine nomine; sed subdito titulo in familiam ipse se adoptabat.
- 2.4.16.2.1
Cum tot tantisque ludibriis exultaret inpune, rogandis Gracchorum legibus ita vehementer incubuit, ut senatum quoque cogeret in verba iurare, cum abnuentibus aqua et igni interdicturum minaretur.
- 2.4.16.3.1
Unus tamen extitit, qui mallet exilium. Igitur post Metelli fugam omni nobilitate perculsa cum iam tertium annum dominaretur, eo vesaniae progressus est, ut consularia quoque comitia nova caede turbaret.
- 2.4.16.4.1
Quippe ut satellitem furoris sui Glauciam consulem faceret, C. Memmium conpetitorem interfici iussit, et in eo tumultu regem se a satellitibus suis appellatum laetus accepit.
- 2.4.16.5.1
Tum vero iam conspiratione senatus, ipso quoque iam Mario consule, quia tueri non poterat, adverso, directae in foro acies;
- 2.4.16.6.1
pulsus inde Capitolium invasit. Sed cum abruptis fistulis obsideretur senatuique per legatos paenitentiae fidem faceret, ab arce degressus cum ducibus factionis receptus in curiam est. Ibi eum facta inruptione populus fustibus saxisque opertum in ipsa quoque morte laceravit.
- 2.5.17.1.1
POSTREMO LIVIUS Drusus non tribunatus modo viribus, sed ipsius etiam senatus auctoritate totiusque Italiae consensu easdem leges adserere conatus,
- 2.5.17.2.1
dum alium captat ex alio, tantum conflavit incendium, ut nec primam illius flammam posset sustinere et subita morte correptus hereditarium in posteros suos bellum propagaret.
- 2.5.17.3.1
Iudiciaria lege Gracchi diviserant populum Romanum et bicipitem ex una fecerant civitatem. Equites Romani tanta potestate subnixi, ut qui fata fortunasque principum haberent in manu, interceptis vectigalibus pecula-bantur suo iure rem publicam; senatus exilio Metelli, damnatione Rutili debilitatus omne decus maiestatis amiserat.
- 2.5.17.4.1
In hoc statu rerum pares opibus animis dignitate (unde et nata Livio Druso aemulatio)equitem Servilius Caepio, senatum Livius Drusus adserere.
- 2.5.17.5.1
Signa, aquilae et vexilla deerant: ceterum sic urbe in una quasi in binis castris dissidebatur. Prior Caepio in senatum impetu facto reos ambitus Scaurum et Philippum principes nobilitatis elegit.
- 2.5.17.6.1
His ut motibus resisteret, Drusus plebem ad se Gracchanis legibus, isdemque socios ad plebem spe civitatis erexit. Extat vox ipsius, nihil se ad largitionem ulli reliquisse, nisi si quis aut caenum dividere vellet aut caelum.
- 2.5.17.7.1
Aderat promulgandi dies, cum subito tanta vis hominum undique apparuit, ut hostium adventu obsessa civitas videretur.
- 2.5.17.8.1
Ausus tamen obrogare legibus consul Philippus, sed adprehensum faucibus viator non ante dimisit quam sanguis in os et oculos redundaret.
- 2.5.17.9.1
Sic per vim latae iussaeque leges. Et pretium rogationis statim socii flagitare, cum inparem Drusum aegrumque rerum temere motarum matura, ut in tali discrimine, mors abstulit. Nec ideo minussocii promissa Drusi a populo Romano reposcere armis desierunt.
- 2.6.18.1.1
Sociale bellum vocetur licet, ut extenuemus invidiam, si verum tamen volumus, illud civile bellum fuit. Quippe cum populus Romanus Etruscos, Latinos Sabinosque sibi miscuerit et unum ex omnibus sanguinem ducat, corpus fecit ex membris et ex omnibus unus est;
- 2.6.18.2.1
nec minore flagitio socii intra Italiam quam intra urbem cives rebellabant.
- 2.6.18.3.1
Itaque cum ius civitatis, quam viribus auxerant, socii iustissime postularent, quam in spem eos cupidine dominationis Drusus erexerat,
- 2.6.18.4.1
postquam ille domestico scelere oppressus est, eadem fax, quae illum cremavit, socios in arma et expugnationem urbis accendit.
- 2.6.18.5.1
Quid hac clade tristius? Quid calamito-sius? Cum omne Latium atque Picenum, Etruria omnis atque Campania, postremo Italia contra matrem suam ac parentem urbem consurgeret;
- 2.6.18.6.1
cum omne robur fortissimorum fidelissimorumque sociorum sub suis quisque signis haberent municipalia illa prodigia, Poppaedius Marsos et Paelignos3, Latinos Afranius, Vmbros Plotius, Egnatius Etrus-
- 2.6.18.7.1
cos, Samnium Lucaniamque Telesinus; cum regum et gentium arbiter populus ipsum se regere non posset, et victrix Asiae et Europae a Corfinio Roma adpeteretur.
- 2.6.18.8.1
Primum fuit belli consilium, ut in Albano monte festo die Latinorum Iulius Caesar et Marcius Philippus consules inter sacra et aras immolarentur.
- 2.6.18.9.1
Postquam id nefas proditione discussum est, Asculo furor omnis erupit, in ipsa quidem ludorum frequentia trucidatis qui tunc aderant ab urbe legatis.
- 2.6.18.10.1
Hoc fuit inpii belli sacramentum. Inde iam passim ab omni parte Italiae, duce et auctore belli discursante Poppaedio, diversa per populos et urbes signa cecinere.
- 2.6.18.11.1
Nec Annibalis nec Pyrrhi fuit tanta vastatio. Ecce Ocriculum, ecce Grumentum, ecce Faesulae, ecce Carseoli, Aesernia, Nuceria,Picentia penitus ferro et igne vastantur. Fusae Rutili copiae, fusae Caepionis.
- 2.6.18.12.1
Nam ipse Iulius Caesar, exercitu amisso, cum in urbem cruentus referretur, miserabili funere mediam per urbem viam fecit.
- 2.6.18.13.1
Sed magna populi Romani fortuna, et semper in malis maior, totis denuo viribus consurrexit; ad-gressique singulos populos Cato discutit Etruscos, Gabinius Marsos, Carbo Lucanos, Sulla Samnites;
- 2.6.18.14.1
Pompeius vero Strabo omnia flammis ferroque populatus non prius finem caedium fecit, quam Asculi eversione manibus tot exercituum, consulum direptarumque urbium dis litaretur utcumque.
- 2.7.19.1.1
Etsi cum sociis—nefas—cum liberis tamen et ingenuis dimicatum est: quis aequo animo ferat in principe populo bella servorum? Primum servile bellum inter initia urbis Herdonio duce Sabino in ipsa urbe temptatum est, cum occupata tribuniciis seditionibus civitate Capitolium obsessum est et a consule receptum;
- 2.7.19.2.1
sed hic tumultus magis fuit quam bellum. Mox imperio per diversa terrarum occupato, quis crederet Siciliam multo cruentius servili quam Punico bello esse vastatam? Terra frugum ferax et quodam modo suburbana provincia latifundiis civium Romanorum tenebatur.
- 2.7.19.3.1
Hic ad cultum agri frequentia ergastula catenatique cultores materiam bello praebuere.
- 2.7.19.4.1
Syrus quidam nomine Eunus 4—magnitudo cladium facit, ut meminerimus—fanatico furore simulato, dum Syriae deae comas iactat, ad libertatem et arma servos quasi
- 2.7.19.5.1
numinum imperio concitavit; idque ut divinitus fieri probaret, in ore abdita nuce quam sulphure et igni stipaverat, leniter inspirans flammam inter verba fundebat.
- 2.7.19.6.1
Hoc miraculum primo duo milia ex obviis,mox iure belli refractis ergastulis sexaginta amplius milium fecit exercitum; regisque, ne quid mali deesset, decoratus insignibus castella,
- 2.7.19.7.1
vicos, oppida miserabili direptione vastavit. Quin, illud quoque ultimum dedecus belli, capta sunt castra praetorum—nec nominare ipsos pudebit— castra Manlii, Lentuli, Pisonis, Hypsaei. Itaque qui per fugitivarios abstrahi debuissent, praetorios duces profugos proelio ipsi sequebantur. Tandem Perperna imperatore supplicium de eis sumptum est.
- 2.7.19.8.1
Hic enim victos et apud Hennam novissime obsessos cum fame quasi pestilentia consumpsisset, reliquias latronum compedibus, catenis crucibusque punivit; fuitque de servis ovatione contentus, ne dignitatem triumphi servili inscriptione violaret.
- 2.7.19.9.1
Vixdum respiraverat insula, cum statim Servilio praetore a Syro reditur ad Cilicem. Athenio pastor interfecto domino familiam ergastulo liberatam sub signis ordinat.
- 2.7.19.10.1
Ipse veste purpurea argenteoque baculo et regium in morem fronte redimita non minorem quam ille fanaticus prior conflavit exercitum, acriusque multo, quasi et illum vindicaret, vicos, oppida, castella diripiens, in servos infestius quam in dominos quasi in transfugas,
- 2.7.19.11.1
saeviebat. Ab hoc quoque praetorii exercitus fusi, capta Servili castra, capta Luculli. Sed Titus Aquilius Perpernae usus exemplo, interclusum hostem commeatibus ad extrema conpulit comminutasque copias fame armis facile delevit; dedidissentque se, nisi suppliciorum metu voluntariam mortem praetulissent.
- 2.7.19.12.1
Ac ne de duce quidem supplicium exigi potuit, quamvis vivus in manus venerit; quippe dum circa adprehendendum eum a multitudine contenditur, inter rixantium manus praeda lacerata est.
- 2.8.20.1.1
ENIMVERO et servitium armorum dedecus feras; nam etsi per fortunam in omnia obnoxii, tamen quasi secundum hominum genus sunt et in bona libertatis nostrae adoptantur: bellum Spartaco duce concitatum quo nomine appellem nescio;
- 2.8.20.2.1
quippe cum servi militaverint, gladiatores imperaverint, illi infimae sortis homines, hi pessumae auxere ludibriis calamitatem Romanam.
- 2.8.20.3.1
Spartacus, Crixus, Oenomaus effracto Lentuli ludo cum triginta aut amplius eiusdem fortunae viris erupere Capua;servisque ad vexillum vocatis cum statim decem milia amplius coissent, homines modo effugisse contenti, iam et vindicari volebant.
- 2.8.20.4.1
Prima sedes velut rabidis beluis mons Vesuvius placuit. Ibi cum obsiderentur a Clodio Glabro, per fauces cavi montis vitineis delapsi vinculis ad imas eius descendere radices et exitu inviso nihil tale opinantis ducis subito impetu castra rapuerunt;
- 2.8.20.5.1
inde alia castra, Vareniana, deinceps Thorani; totamque pervagantur Campaniam. Nec villarum atque vicorum vastatione contenti Nolam atque Nuceriam, Thurios atque Metapontum terribili strage populantur.
- 2.8.20.6.1
Adfluentibus in diem copiis cum iam esset iustus exercitus, e viminibus pecudumque tegumentis inconditos sibi clipeos et ferro ergastulorum recocto gladios ac tela fecerunt.
- 2.8.20.7.1
Ac ne quod decus iusto deesset exercitui, domitis obviis etiam gregibus paratur equitatus, captaque de praetoribus insignia et fasces ad ducem detulere.
- 2.8.20.8.1
Nec abnuit ille de stipendiario Thrace miles, de milite desertor, inde latro, deinde
- 2.8.20.9.1
in honorem virium gladiator. Quin defunctorum quoque proelio ducum funera imperatoriis celebravit exsequiis, captivosque circa rogum iussit armis depugnare, quasi plane expiaturus omne praeteritum dedecus, si de gladiatore munerarius fuisset.
- 2.8.20.10.1
Inde iam consulares quoque adgressus in Appenino Lentuli exercitum cecidit, apud Mutinam Publi Crassi castra delevit.
- 2.8.20.11.1
Quibus elatus victoriis de invadenda urbe Romana—quod satis est turpitudini nostrae—deliberavit.
- 2.8.20.12.1
Tandem enim totis imperii viribus contra myrmillonem consurgitur pudoremque Romanum Licinius Crassus adseruit; a quo pulsi fugatique—pudet dicere—
- 2.8.20.13.1
hostes in extrema Italiae refugerunt. Ibi circa Brittium angulum clusi, cum fugam in Siciliam pararent neque navigia suppeterent, ratesque ex trabibus et dolia conexa virgultis rapidissimo freto frustra experirentur, tandem eruptione facta digna 1
- 2.8.20.14.1
viris obiere morte et, quod sub gladiatore duce oportuit, sine missione pugnatum est. Spartacus ipse in primo agmine fortissime dimicans quasi imperator occisus est.
- 2.9.21.1.1
Hoc deerat unum populi Romani malis, ut iam ipse intra se parricidale telum domi stringeret, et in urbe media ac foro quasi harena cives cum civibus suis gladiatorio more concurrerent.
- 2.9.21.2.1
Aequiore animo utcumque ferrem, si plebei duces aut, si nobiles, mali saltem ducatum sceleri praebuissent. Tum vero—pro facinus—qui viri! qui imperatores! decora et ornamenta saeculi sui, Marius et Sulla, pessimo facinori suam etiam dignitatem praebuerunt.
- 2.9.21.3.1
Bellum civile Marianum sive Sullanum tribus, ut sic dixerim, sideribus agitatum est. Primum levi et modico tumultu magis quam bello, intra ipsos dumtaxat armorum duces subsistente saevitia;
- 2.9.21.4.1
mox atrocius et cruentius, per ipsius viscera senatus grassante victoria;
- 2.9.21.5.1
ultimo non civicam modo, sed hostilem quoque rabiem supergressum est, cum armorum furor totius Italiae viribus niteretur, eo usque odiis saevientibus, donec deessent qui occiderentur.
- 2.9.21.6.1
Initium et causa belli inexplebilis honorum Marii fames, dum decretam Sullae provinciam Sulpicia lege sollicitat. Sed inpatiens iniuriae statim Sulla legiones circumegit, dilatoque Mithridate Esquilina Collinaque porta geminum urbi agmen infudit.
- 2.9.21.7.1
Inde cum consules Sulpicius et Albinovanus obiecissent catervas suas, et saxa undique a moenibus ac tela iacerentur, ipse quoque iaculatus incendia viam fecit arcemque Capitolii, quae Poenos quoque, quae Gallos etiam Senonas evaserat, quasi captivam victor insedit.
← Previous · Next → — showing 601–700 of 979
Perseus Latin. CTS URN phi1242.phi001.perseus-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.