Epitome Rerum Romanorum
- 1.22.6.46.1
tolio videretur. Fugit et cessit et in ultimum se Italiae recepit sinum, cum urbem tantum non adoratam reliquisset.
- 1.22.6.47.1
Parva res dictu sed ad magnanimitatem populi Romani probandam satis efficax, quod illis ipsis quibus obsidebatur diebus ager, quem Annibal castris insederat, venalis Romae fuit hastaeque subiectus invenit emptorem.
- 1.22.6.48.1
Voluit Annibal contra imitari fiduciam subiecitque argentarias urbis tabernas; nec sector inventus est, ut scias etiam praesagia fatis adfuisse.
- 1.22.6.49.1
Nihil actum erat tanta virtute, tanto favore etiam deorum, si quidem ab Hispania Hasdrubal frater Annibalis cum exercitu novo, novis viribus, nova belli mole veniebat.
- 1.22.6.50.1
Actum erat procul dubio, si vir ille se cum fratre iunxisset. Sed hunc quoque iam tum quom ab Alpe descenderat, apud Me-taurum castra metantem Claudius Nero cum Livio Salinatore debellat.
- 1.22.6.51.1
Nero in ultimum Italiae angulum summoverat Annibalem, Livius in diversissimam partem, id est in ipsas nascentis Italiae fauces signa converterat.
- 1.22.6.52.1
Tanto, id est omni, qua longissima est Italia, solo interiacente, quo consilio, qua celeritate consules castra coniunxerint, inopina-tumque hostem conlatis signis oppresserint, neque id fieri Annibal senserit, difficile dictu est.
- 1.22.6.53.1
Certe Annibal re cognita cum proiectum fratris caput ad sua castra vidisset, agnosco inquit infelicita- tem Carthaginis. Haec fuit illius viri non sine praesagio quodam fati inminentis prima confessio.
- 1.22.6.54.1
Iam certum erat Annibalem etiam ipsius confessione posse vinci; sed tot rerum prosperarum fiducia plenus populus Romanus magni aestimabat asperrimum hostem in sua Africa debellare.
- 1.22.6.55.1
Duce igitur Scipione in ipsam Africam tota mole conversus imitari coepit Annibalem et Italiae suae clades in Africa vindicare.
- 1.22.6.56.1
Quas ille, dii boni, Hasdrubalis copias fudit, quos Syphacis Numidici regis equitatus! Quae quantaque utriusque castra facibus inlatis una nocte delevit! Denique iam non a tertio lapide, sed ipsas Carthaginis portas obsidione quatiebat.
- 1.22.6.57.1
Sic factum ut inhaerentem atque incubantem Italiae extorqueret Annibalem.
- 1.22.6.58.1
Non fuit maior sub imperio Romano dies quam ille, cum duo omnium et antea et postea ducum maximi duces, ille Italiae, hic Hispaniae victor, conlatis comminus signis direxere aciem. Sed et conloquium fuit inter ipsos de legibus pacis, et steterunt diu mutua admiratione defixi.
- 1.22.6.59.1
Ubi de pace non convenit, signa cecinere.
- 1.22.6.60.1
Constat utriusque confessione nec melius instrui aciem nec acrius potuisse pugnari; hoc Scipio de Annibalis, Annibal de Scipionis exercitu praedicaverunt.
- 1.22.6.61.1
Sed tamen Anni- bal cessit, praemiumque victoriae Africa fuit et secutus Africam statim terrarum orbis.
- 1.23.7.1.1
Post Carthaginem vinci neminem puduit. Statim Africam secutae sunt gentes, Macedonia, Graecia, Syria ceteraque omnia quodam quasi aestu et torrente fortunae, sed primi omnium Macedones, adfectator quondam imperii populus.
- 1.23.7.2.1
Itaque quamvis tum Philippus regno praesideret, Romani tamen dimicare sibi cum rege Alexandro videbantur.
- 1.23.7.3.1
Macedonicum bellum nomine amplius quam spectatione gentis fuit.
- 1.23.7.4.1
Causa coepit a foedere Philippi, quo rex iam pridem dominantem in Italia Annibalem sibi socium iunxerat; postea crevit inplorantibus Athenis auxilium contra regis iniurias, cum ille ultra ius victoriae in templa et aras et sepulcra ipsa saeviret.
- 1.23.7.5.1
Placuit senatui opem tantis ferre supplicibus. Quippe iam gentium reges, duces, populi, nationes, praesidia sibi ab hac urbe repetebant.
- 1.23.7.6.1
Primum igitur Laevino consule populus Romanus Ionium mare ingressus, tota Graeciae litora velut triumphanti classe peragravit.
- 1.23.7.7.1
Spolia quippe Siciliae, Sardiniae, Hispaniae, Africae prae- ferebat, et manifestam victoriam nata in praetoria puppi laurus pollicebatur.
- 1.23.7.8.1
Aderat sponte in auxilium Attalus rex Pergamenorum, aderant Rhodii, nauticus populus, qui navibus a mari,consul a terris omnia equis virisque quatiebat.
- 1.23.7.9.1
Bis victus, bis fugatus rex, bis exutus castris, cum tamen nihil terribilius Macedonibus fuit ipso volnerum aspectu, quae non spiculis nec sagittis nec ullo Graeculo ferro, sed ingentibus pilis nec minoribus adacta gladiis ultra mortem patebant.
- 1.23.7.10.1
Enimvero Flaminino duce invios antea Chaonum montes Aoumque amnem per abrupta vadentem et ipsa
- 1.23.7.11.1
Macedoniae claustra penetravimus. Introisse victoria fuit. Nam postea numquam ausus congredi rex ad tumulos, quos Cynocephalas vocant, uno ac ne hoc quidem iusto proelio opprimitur.
- 1.23.7.12.1
Et illi quidem consul pacem dedit regnumque concessit, mox, ne quid esset hostile, Thebas et Euboeam et grassantem sub Nabide tyranno suo Lacedaemona conpescuit.
- 1.23.7.13.1
Graeciae vero veterem statum reddidit, ut legibus viveret suis et avita libertate frueretur.
- 1.23.7.14.1
Quae gaudia, quae vociferationes fuerunt, cum hoc forte Nemeae in theatro quinquennalibus ludis a praecone caneretur! Quo certavere plausu! Quid
- 1.23.7.15.1
Horum in consulem profuderunt! Et iterum ite- rumque praeconem repetere vocem illam iubebant, qua libertas Achaiae pronuntiabatur, nec aliter illa consulari sententia quam modulatissimo aliquo tibiarum aut fidium cantu fruebantur.
- 1.24.8.1.1
MACEDONIAM Asia statim et regem Philippum Antiochus excepit quodam casu, quasi de industria sic adgubernante fortuna, ut quem ad modum ab Africa in Europam, sic ab Europa in Asiam ultro se suggerentibus causis imperium procederet, et cum terrarum orbis situ ipse ordo victoriarum navigaret.
- 1.24.8.2.1
Non aliud formidolosius fama bellum fuit; quippe cum Persas et orientem, Xerxen atque Darium cogitarent, quando perfossi invii montes,
- 1.24.8.3.1
quando velis opertum mare nuntiaretur. Ad hoc caelestes minae territabant, cum umore continuo Cumanus Apollo sudaret; sed hic faventis Asiae suae numinis timor erat.
- 1.24.8.4.1
Nec sane viris opibus armisque quicquam copiosius Syria; sed in manus tam ignavi regis inciderat, ut nihil fuerit in Antiocho speciosius quam quod a Romanis victus est.
- 1.24.8.5.1
Inpulere regem in id bellum illinc Thoas, Aetoliae princeps, inhonoratam apud Romanos querens adversus Macedonas militiae suae societa- tem, hinc Annibal, qui in Africa victus, profugus et pacis inpatiens hostem populo Romano toto orbe quaerebat.
- 1.24.8.6.1
Et quod illud fuisset periculum, si se consiliis eius rex tradidisset, id est si Asiae viribus usus fuisset miser Annibal? Sed rex suis opibus et nomine regio fretus satis habuit bellum movere.
- 1.24.8.7.1
Europa iam dubio procul iure belli ad Romanos pertinebat. Hic Lysimachiam, urbem in litore Thracio positam a maioribus suis, Antiochus ut hereditario iure repetebat.
- 1.24.8.8.1
Hoc velut sidere Asiatici belli mota tempestas. Sed maximus regum, contentus fortiter indixisse bellum, cum ingenti strepitu ac tumultu movisset ex Asia, occupatis statim insulis Graeciaeque litoribus otia et luxus quasi victor agitabat.
- 1.24.8.9.1
Euboan insulam continenti adhaerentem tenui freto reciprocantibus aquis Euripus abscindit. Hic ille positis aureis sericisque tentoriis sub ipso freti murmure, cum praefluentes aquae tibiis fidibusque concinerent, conlatis undique quamvis per hiemem rosis, ne non aliquo genere ducem agere videretur, virginum puerorumque dilectus habebat.
- 1.24.8.10.1
Talem ergo regem iam luxuria sua debellatum Acilio Glabrione consule populus Romanus in insula adgressus ipso statim adventus
- 1.24.8.11.1
sui nuntio coëgit ab insula fugere. Tum praecipitem apud Thermopylas adsecutus, locum trecentorum Laconum speciosa clade memorandum, ne ibi quidem fiducia loci resistentem, mari ac terra cedere coëgit.
- 1.24.8.12.1
Statim et e vestigio itur in Syriam. Classis regia Polyxenidae Annibalique commissa— nam rex proelium nec spectare poterat,—duce Aemilio Regillo, adremigantibus Rhodiis tota laceratur.
- 1.24.8.13.1
Ne sibi placeant Athenae; in Antiocho vicimus Xerxen, in Aemilio Alcibiaden aequavimus,
- 1.24.8.14.1
Epheso Salamina pensavimus. Tum consule Scipione, cui frater, ille modo victor Carthaginis Africanus, aderat voluntaria legatione, debellari regem placet. Et iam toto cesserat mari, sed nos imus ulterius.
- 1.24.8.15.1
Maeandrum ad amnem montemque Sipylum castra ponuntur. Hic rex, incredibile dictu quibus auxiliis, quibus copiis consederat.
- 1.24.8.16.1
Trecenta milia peditum, equitum falcatorumque curruum non minor numerus. Elephantis ad hoc inmensae magnitudinis, auro purpura argento et suo ebore fulgentibus, aciem utrimque vallaverat.
- 1.24.8.17.1
Sed haec omnia praepedita magnitudine sua, ad hoc imbre, qui subito superfusus mira felicitate Persicos arcus corruperat. Primum trepidatio, mox fuga, deinde triumphus fuerunt.
- 1.24.8.18.1
Victo et supplici pacem par- temque regni dari placuit eo libentius, quod tam facile cessisset.
- 1.25.9.1.1
Syriaco bello successit, et debebat, Aetolum. Victo quippe Romanus Antiocho faces Asiatici belli persequebatur. Ergo Fulvio Nobiliori mandata ultio est.
- 1.25.9.2.1
Hic protinus caput gentis Ambraciam, regiam Pyrrhi, machinis quatit. Secuta deditio est.
- 1.25.9.3.1
Aderant Aetolorum precibus Attici, Rhodii, et memineramus auxilii:
- 1.25.9.4.1
sic placuit ignoscere. Serpsit tamen latius in proximos bellum, omnisque late Cephallenia, Zacynthos et quidquid insularum in eo mari inter Ceraunios montes iugumque Maleum Aetoli belli accessio fuerunt.
- 1.26.10.1.1
Histri secuntur Aetolos; quippe bellantes eos nuper adiuverant.
- 1.26.10.2.1
Et initia pugnae hosti prospera fuerunt, eademque exitii causa. Nam cum Gnaei Manlii castra cepissent opimaeque praedae incubarent, epulantes ac ludibundos plerosque, qui aut ubi essent prae poculis nescientes, Appius Pulcher
- 1.26.10.3.1
invadit. Sic cum sanguine et spiritu male partam revomuere victoriam. Ipse rex Aepulo equo inpositus, cum subinde crapula et capitis errore lapsaret, captum sese vix et aegre, postquam expergefactus est, didicit.
- 1.27.11.1.1
GALLOGRAECIAM quoque Syriaci belli ruina convolvit.
- 1.27.11.2.1
Fuerint inter auxilia regis Antiochi, an fuisse cupidus triumphi Manlius Vulso simulaverit, du-
- 1.27.11.3.1
bium; at certe negatus est victori triumphus, quia causam belli non adprobavit. Ceterum gens Gallo-graecorum, sicut ipsum nomen indicio est, mixta et adulterata est: reliquiae Gallorum, qui Brenno duce vastaverant Graeciam, orientem secuti, in media Asiae parte sederunt;
- 1.27.11.4.1
itaque, uti frugum semina mutato solo degenerant, sic illa genuina feritas eorum Asiatica amoenitate mollita est.
- 1.27.11.5.1
obus itaque proeliis fusi fugatique sunt, quamvis sub adventu hostis relictis sedibus in altissimos se montes recepissent. Tolostobogi Olympum, Tecto-sagi Magabam insederant. Utrimque fundis sagittisque detracti in perpetuam se pacem dediderunt.
- 1.27.11.6.1
Sed alligat! miraculo quidam fuere, cum catenas morsibus et ore temptassent, cum offocandas invicem fauces praebuissent. Nam Orgiacontis regis uxor a centurione stuprum passa memorabili exemplo custodiam evasit, revolsumque adulteri hostis caput ad maritum reportavit.
- 1.28.12.1.1
Dum aliae aliaeque gentes Syriaci belli secuntur ruinam, Macedonia rursus se erexit.
- 1.28.12.2.1
Fortissimum populum memoria et recordatio suae nobilitatis agitabat, et successerat Philippo filius Perses, qui semel in perpetuum victam esse Macedoniam non putabat ex gentis dignitate.
- 1.28.12.3.1
Multo vehementius sub hoc Macedones quam sub patre exurgunt. Quippe Thracas in res suas traxerant, atque ita industriam Macedonum viribus Thracum, ferociam Thracum disciplina Macedonica temperavere.
- 1.28.12.4.1
Accessit his consilium ducis, qui situm regionum suarum a summo speculatus Haemo, positis per abrupta castris, ita Macedoniam suam armis ferroque vallaverat, ut non reliquisse aditum nisi a caelo Venturis hostibus videretur.
- 1.28.12.5.1
Tamen Marcio Philippo consule eam provinciam ingressus populus Romanus, exploratis diligenter accessibus per Ascurida paludem Perrhaebosque tumulos illa volucribus quoque, ut videbantur, invia accessit, regemque securum et nihil tale metuentem subita belli inruptione deprehendi Cuius tanta trepidatio fuit,
- 1.28.12.6.1
ut pecuniam omnem in mare iusserit mergi ne periret, et classem cremari ne incenderetur.
- 1.28.12.7.1
Paulo consule, cum maiora et crebriora essent inposita praesidia, per alias vias Macedonia deprensa est, summa quidem arte et industria ducis, cum alia minatus alia inrupisset.
- 1.28.12.8.1
Cuius adventus ipse adeo terribilis regi fuit, ut interesse non auderet, sed gerenda ducibus bella mandaverit.
- 1.28.12.9.1
Absens ergo victus fugit in maria insulamque Samothracen, fretus celebri religione, quasi templa et arae possent defendere, quem nec montes sui nec arma potuissent.
- 1.28.12.10.1
Nemo regum diutius amissae fortunae conscientiam retinuit. Supplex cum scriberet ad imperatorem ab illo quo confugerat templo nomenque epistolae notaret suum, regem addidit. Sed nec reverentior captae maiestatis alius Paulo fuit.
- 1.28.12.11.1
Cum in conspectum venisset hostis, in tribunali recepit et conviviis adhibuit liberosque admonuit suos ut fortunam, cui tantum liceret, revererentur.
- 1.28.12.12.1
Inter pulcherrimos hunc quoque populus Romanus de Macedonia duxit ac vidit triumphum, quippe cuius spectaculo triduum impleverit.
- 1.28.12.13.1
Primus dies signa tabulasque, sequens arma pecuniam transvexit, tertius captivos ipsumque regem adtonitum adhuc tamquam subito malo et stupentem.
- 1.28.12.14.1
Sed multo prius gaudium victoriae populus Romanus quam epistulis victoris praeceperat. Quippe eodem die, quo victus est Perses in Macedonia, Romae cognitum est, cum duo iuvenes candidis equis apud Iuturnae lacum pulverem et cruorem abluebant.
- 1.28.12.15.1
Hi nuntiavere. Castorem et Pollucem fuisse creditum volgo, quod gemini fuissent; interfuisse bello, quod sanguine maderent; a Macedonia venire, quod adhuc anhelarent.
- 1.29.13.1.1
Macedonici belli contagio traxit Illyrios; si quidem, ut Romanum a tergo distringerent, a Perse rege conducti pecunia militaverunt.
- 1.29.13.2.1
Sine mora ab Anicio praetore subiguntur. Scodram, caput gentis, delesse suffecit; statim secuta deditio est. Denique hoc bellum ante finitum est quam geri Romae nuntiaretur.
- 1.30.14.1.1
Quodam fato, quasi ita convenisset inter Poenos et Macedonas ut tertio quoque vincerentur, eodem
- 1.30.14.2.1
tempore utrique arma moverunt. Sed prior iugum excutit Macedo, aliquanto quam ante gravior, dum contemnitur.
- 1.30.14.3.1
Causa belli prope erubescenda. Quippe regnum pariter et bellum vir ultimae sortis Andriscus invaserat, dubium liber an servus, mercennarius certe; sed quia vulgo Philippus ex similitudine Philippi Persae filii vocabatur,regiam formam, regium nomen, animum quoque regis implevit.
- 1.30.14.4.1
Igitur dum haec ipsa contemnit populus Romanus, Iuventio praetore contentus, virum non Macedonicis modo sed Thraciae quoque auxiliis ingentibus validum temere temptavit, in victusque a veris regibus, ab illo imaginario et scaenico rege superatus est.
- 1.30.14.5.1
Sed consul Metellus amissum cum legione praetorem plenissime ultus est. Nam et Macedoniam servitute multavit et ducem belli, deditum ab eo ad quem confugerat Thraciae regulo, in urbem in catenis reduxit, hoc quoque illi in malis suis indulgente fortuna, ut de eo populus Romanus quasi de rege vero triumpharet.
- 1.31.15.1.1
Tertium Punicum bellum et tempore exiguum (nam quadriennio patratum est) et in comparatio-nem priorum minimum labore (non enim tam cum viris quam cum ipsa urbe pugnatum est) sed plane maximum eventu: quippe tandem Carthago finita est.
- 1.31.15.2.1
Atquin si quis trium temporum momenta consideret, primo commissum est Punicum bellum,
- 1.31.15.3.1
profligatum secundo, tertio vero confectum est. Sed huius causa belli, quod contra foederis legem adversus Numidas quidem, sed parassent classem et exercitum.
- 1.31.15.4.1
Frequens autem Massinissa finis territabat; sed huic ut bono socioque regi favebatur. Cum de bello sederet, de belli fine tractatum est. Cato inexpiabili odio delendam esse Carthaginem,
- 1.31.15.5.1
et cum de alio consuleretur, pronuntiabat, Scipio Nasica servandam, ne metu ablato aemulae urbis luxuriari felicitas inciperet; medium senatus elegit, ut urbs tantum loco moveretur.
- 1.31.15.6.1
Nihil enim speciosius videbatur quam esse Carthaginem, quae non timeretur.
- 1.31.15.7.1
Igitur Manilio Censorinoque consulibus populus Romanus adgressus Carthaginem spe pacis iniecta traditam a volentibus classem sub ipso ore urbis incendit.
- 1.31.15.8.1
Tum evocatis principibus, si salvi esse vellent, ut migrarent finibus imperavit. Quod pro rei atrocitate adeo movit iras, ut extrema mallent. Comploratum igitur publice statim et pari voce clamatum est "ad arma," seditque sententia quoquo modo rebellandum;
- 1.31.15.9.1
non quia iam spes ulla superesset, sed quia patriam suam mallent hostium quam suis manibus everti.
- 1.31.15.10.1
Qui rebellandum fuerit furor, vel hinc intellegi potest, quod in usum novae classis tecta domuum resciderunt; in armorum officinis aurum et argentum pro aere ferroque conflatum est, in tormentorum vincula crinis suos matronae contulerunt. Mancino deinde consule terra marique fervebat obsidio.
- 1.31.15.11.1
Operti portus, nudatus est primus et sequens, iam et tertius murus, cum tamen Byrsa, quod nomen arci fuit, quasi altera civitas resistebat.
- 1.31.15.12.1
Quamvis profligato urbis excidio tamen fatale Africae nomen Scipionum videbatur. Igitur in alium Scipionem conversa res publica finem belli reposcebat. Hunc Paulo Macedonico procreatum Africam illius magni filius in decus gentis adsumpserat, hoc scilicet fato, ut, quam urbem concusserat avus, nepos eius everteret.
- 1.31.15.13.1
Sed quem ad modum maxime mortiferi morsus solent esse morientium bestiarum, sic plus negotii fuit cum semiruta Carthagine quam cum integra. Conpulsis
- 1.31.15.14.1
in unam arcem hostibus portum quoque mari Romanus obstruxerat. Illi alterum sibi portum ab alia urbis parte foderunt, nec ut fugerent; sed qua nemo illos nec evadere posse credebat, inde quasi nata
- 1.31.15.15.1
subito classis erupit, cum interim iam diebus, iam noctibus nova aliqua moles, nova machina, nova perditorum hominum manus quasi ex obruto incendio subita de cineribus flamma prodibat.
- 1.31.15.16.1
Deploratis novissime rebus triginta sex milia virorum se dediderunt, quo minus credas, duce Hasdrubale.
← Previous · Next → — showing 301–400 of 979
Perseus Latin. CTS URN phi1242.phi001.perseus-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.