Epitome Rerum Romanorum
- 1.17.25.5.1
Verum in ipsis seditionibus principem populum non inmerito suspexeris. Si quidem nunc libertatem, nunc pudicitiam, tum natalium dignitatem, tum honorum decora et insignia vindicavit, interque haec omnia nullius acrior custos quam libertatis fuit,
- 1.17.25.6.1
nullaque in pretium eius potuit largitione corrumpi, cum ut in magno et in dies maiore populo interim perniciosi cives existerent.
- 1.17.25.7.1
Spurium largitione, Cassium agraria lege suspectum regiae dominationis praesenti morte multavit. Ac de Spurio quidem supplicium pater ipsius sumpsit, hunc Quinctii dictatoris imperio in medio foro magister equitum Servilius Ahala confodit.
- 1.17.25.8.1
Manlium vero Capitolii vindicem, quia plerosque debitorum liberaverat altius et incivilius se efferentem, ab illa ipsa quam defenderat arce deiecit.
- 1.17.25.9.1
Talis domi ac foris, talis pace belloque populus Romanus fretum illud adulescentiae, id est secundam imperii aetatem habuit, in qua totam inter Alpes fretumque Italiam armis subegit.
- 1.18.1.1.1
Domita subactaque Italia populus Romanus prope quingentensimum annum agens, cum bona fide adolevisset, si quod est robur, si qua iuventas, tum ille vere robustus et iuvenis par orbi terrarum esse coepit.
- 1.18.1.2.1
Ita—mirum et incredibile dictu—qui prope quingentis annis domi luctatus est—adeo difficile fuerat dare Italiae caput—his ducentis annis qui secuntur Africam, Europam, Asiam, totum denique orbem terrarum bellis victoresque peragravit.
- 1.18.2.1.1
Igitur victor Italiae populus Romanus cum ad fretum usque venisset, more ignis, qui obvias populatus incendio silvas interveniente flumine ab-
- 1.18.2.2.1
rumpitur, paulisper substitit. Mox cum videret opulentissimam in proximo praedam quodam modo Italiae suae abscissam et quasi revolsam, adeo cupiditate eius exarsit, ut, quatenus nec mole iungi nec pontibus posset, armis belloque iungenda et ad continentem suam revocanda bello videretur.
- 1.18.2.3.1
Sed ecce, ultro ipsis viam pandentibus fatis, nec occasio defuit, cum de Poenorum inpotentia foederata Siciliae civitas Messana quereretur. Adfectabat autem ut Romanus ita Poenus Siciliam, et eodem tempore paribus uterque votis ac viribus imperium orbis agitabat.
- 1.18.2.4.1
Igitur specie quidem socios iuvandi, re autem sollicitante praeda, quamquam territaret novitas rei, tamen—tanta in virtute fiducia est— ille rudis, ille pastorius populus vereque terrester ostendit nihil interesse virtutis, equis an navibus, terra an mari dimicaretur.
- 1.18.2.5.1
Appio Claudio consule primum fretum ingressus est fabulosis infame monstris aestuque violentum; sed adeo non est exterritus, ut illam ipsam ruentis aestus violentiam pro munere amplecteretur, statimque ac sine mora Hieronem Syracusanum tanta celeritate devicit, ut ille ipse prius se victum quam hostem videret fateretur.
- 1.18.2.7.1
Duillio Cornelioque consulibus etiam mari congredi ausus est. Tum quidem ipsa velocitas classis conparatae victoriae auspicium fuit. Intra enim sexagesimum diem quam caesa silva fuerat centum sexaginta navium classis in anchoris stetit, ut non arte factae, sed quodam munere deorum conversae in naves atque mutatae arbores viderentur.
- 1.18.2.8.1
Proelii vero forma mirabilis, cum illas celeris volucrisque hostium navis hae graves tardaeque conprehenderent. Longe illis nauticae artes, detorquere remos et ludificari fuga rostra.
- 1.18.2.9.1
Iniectae enim ferreae manus machinaeque validae, ante certamen multum ab hoste derisae, coactique hostes quasi in solido decernere. Victor ergo apud Liparas mersa aut fugata hostium classe primum illum maritimum egit triumphum.
- 1.18.2.10.1
Cuius quod gaudium fuit, cum Duillius imperator, non contentus unius diei triumpho, per vitam omnem, ubi a cena rediret, praelucere funalia et praecinere sibi tibias iussit, quasi cotidie triumpharet.
- 1.18.2.11.1
Prae tanta huius victoria leve damnum fuit alter consulum interceptus Asina Cornelius, qui simulato colloquio evocatus atque ita oppressus, fuit perfidiae Punicae documentum.
- 1.18.2.12.1
Calatino dictatore fere omnia praesidia Poenorum Agrigento, Drepanis, Panhormo, Eryce Lilybaeoque detraxit.
- 1.18.2.13.1
Trepidatum est semel circa Camerinensium saltum, sed eximia virtute Calpurni Flammae tribuni militum evasimus. Qui lecta trecentorum manu insessum ab hostibus tumulum occupavit atque moratus hostes est, dum exercitus omnis evaderet.
- 1.18.2.14.1
Ac sic pulcherrimo exitu Thermopylarum et Leonidae famam adaequavit, hoc inlustrior noster, quod expeditioni tantae superfuit,licet nihil inscripserit sanguine.
- 1.18.2.15.1
Lucio Cornelio Scipione consule,cum iam Sicilia suburbana esset populi Romani provincia, serpente latius bello Sardiniam adnexamque Corsicam transiit.
- 1.18.2.16.1
Olbiae hic, ibi Aleriae urbis excidio incolas terruit, adeoque omni terra et mari Poenos purgavit, ut iam victoriae nihil nisi Africa ipsa restaret.
- 1.18.2.17.1
Marco Atilio Regulo duce iam in Africam navigabat bellum. Nec defuerant qui ipso Punici maris nomine ac terrore deficerent, insuper augente Nautio tribuno metum, in quem, nisi paruisset, securi destricta imperator metu mortis navigandi fecit audaciam.
- 1.18.2.18.1
Mox deinde ventis remisque properatum est, tantusque terror hostici adventus Poenis fuit, ut apertis paene portis Carthago caperetur.
- 1.18.2.19.1
Prooemium belli fuit civitas Clipea; prima enim a Punico litore quasi arx et specula procurrit. Et haec et trecenta amplius castella vastata sunt.
- 1.18.2.20.1
Nec cum hominibus, sed cum monstris quoque dimicatum est, cum quasi in vindictam Africae nata mirae magnitudinis serpens posita apud Bagradam castra vexaverit.
- 1.18.2.21.1
Sed omnium victor Regulus cum terrorem nominis sui late circumtulisset cumque magnam vim iuventutis ducesque ipsos aut cecidisset aut haberet in vinculis, classemque ingenti praeda onustam et triumpho gravem in urbem praemisisset, iam ipsam, caput belli, Carthaginem urguebat obsidio ipsisque portis inhaerebat.
- 1.18.2.22.1
Hic paululum circumacta fortuna est, tantum ut plura essent Romanae virtutis insignia, cuius fere magnitudo calamitatibus adprobatur.
- 1.18.2.23.1
Nam conversis ad externa auxilia hostibus, cum Xanthippum illis ducem Lacedaemon misisset, a viro militiae peritissimo vincimur—foeda clades Romanisque usu incognita—vivus in manus hostium venit fortissimus imperator. Sed ille quidem par tantae calamitati fuit; nam nec Punico carcere infractus est nec legatione suscepta.
- 1.18.2.24.1
Quippe diversa quam hostis mandaverat censuit, ne pax fieret, ne commutatio captivorum reciperetur.
- 1.18.2.25.1
Sed nec illo voluntario ad hostis suos reditu nec ultimo sive carceris seu crucis supplicio deformata maiestas; immo his omnibus admirabilior quid aliud quam victor de victoribus atque etiam, quia Carthago non cesserat, de fortuna triumphavit? Populus autem Romanus multo acrior intentiorque pro ultione Reguli quam pro victoria fuit.
- 1.18.2.27.1
Metello igitur consule spirantibus altius Poenis et reverso in Siciliam bello, apud Panhormum sic hostes cecidit, ut nec amplius eam insulam adgredi cogitarent.
- 1.18.2.28.1
Argumentum ingentis victoriae centum circiter elephantorum captivitas, sic quoque magna praeda, si gregem illum non bello, sed venatione cepisset.
- 1.18.2.29.1
Appio Claudio consule non ab hostibus, sed a dis ipsis superatus est, quorum auspicia contempserat, ibi statim classe demersa, ubi ille praecipitari pullos iusserat, quod pugnare ab iis vetaretur.
- 1.18.2.30.1
Marco Fabio Buteone consule hostium classem iam in Africo mari apud Aegimurum in Italiam ultro navigantem cecidit.
- 1.18.2.31.1
Quantus, o, tum triumphus tempestate intercidit, cum opulenta praeda classis adversis acta ventis naufragio suo Africam et Syrtis et omnium interiacentium insularum litora implevit! Magna clades, sed non sine aliqua principis populi dignitate, interceptam tempestate victoriam et triumphum perisse naufragio.
- 1.18.2.32.1
Et tamen cum Punicae praedae omnibus promontoriis insulisque fluitarent, populus Romanus et sic triumphavit.
- 1.18.2.33.1
Lutatio Catulo consule tandem bello finis inpositus apud insulas, quibus nomen Aegatae, nec maior alias in mari pugna.
- 1.18.2.34.1
Aderat quippe commeatibus, exercitu, propugnaculis, armis gravis classis et in ea quasi tota Carthago; quod ipsum exitio fuit.
- 1.18.2.35.1
Romana classis prompta, levis, expedita et quodam genere castrensis ad similitudinem pugnae equestris sic remis quasi habenis agebatur, et in hos vel illos ictus mobilia rostra speciem viventium praeferebant.
- 1.18.2.36.1
Itaque momento temporis laceratae hostium rates totum inter Siciliam Sardiniamque pelagus naufragio suo operuerunt.
- 1.18.2.37.1
Tanta denique fuit illa victoria, ut de excindendis hostium moenibus non quaereretur. Supervacuum visum est in arcem murosque saevire, cum iam in mari esset deleta Carthago.
- 1.19.3.1.1
Peracto Punico bello secuta est brevis sane quasi ad recuperandum spiritum requies, argumentumque pacis et bona fide cessandum armorum tum primum post Numam clausa porta Iani fuit; deinceps statim ac sine mora patuit.
- 1.19.3.2.1
Quippe iam Ligures, iam Insubres Galli, nec non et Illyrici lacessebant, sitae sub Alpibus, id est sub ipsis Italiae faucibus gentes, deo quodam incitante adsidue, ne rubiginem ac situm scilicet arma sentirent.
- 1.19.3.3.1
Denique utrique cotidiani et quasi domestici hostes tirocinia militum inbuebant, nec aliter utraque gente quam quasi cote quadam populus Romanus ferrum suae virtutis acuebat.
- 1.19.3.4.1
Liguras, imis Alpium iugis adhaerentis inter Varum et Magram flumen inplicitosque dumis silvestribus, maior aliquanto labor erat invenire quam vincere. Tuti locis et fuga, durum atque velox genus, ex occasione latrocinia magis quam bella faciebant.
- 1.19.3.5.1
Itaque cum diu multumque eluderent Saluvii, Deciates, Oxubii, Euburiates, Ingauni, tandem Fulvius latebras eorum igni saepsit, Baebius in plana deduxit, Postumius ita exarmavit, ut vix reliquerit ferrum quo terra coleretur.
- 1.20.4.1.1
GALLIS Insubribus, et his accolis Alpium, animi ferarum, corpora plus quam humana erant, sed— experimento deprehensum est, quippe sicut primus impetus eis maior quam virorum est, ita sequens minor quam feminarum—Alpina corpora umente caelo educata habent quiddam simile nivibus suis:
- 1.20.4.2.1
quum mox caluere pugna, statim in sudorem eunt et levi motu quasi sole laxantur.
- 1.20.4.3.1
Hi saepe et alias et Brittomaro duce non prius posituros se baltea quam Capitolium ascendissent iuraverant. Factum est; victos enim Aemilius in Capitolio discinxit.
- 1.20.4.4.1
Mox Ariovisto duce vovere de nostrorum militum praeda Marti suo torquem. Intercepit Iuppiter votum; nam de torquibus eorum aureum tropaeum Iovi Flaminius erexit.
- 1.20.4.5.1
Viridomaro rege Romana arma Volcano promiserant. Aliorsum vota ceciderunt; occiso enim rege Marcellus tertia post Romulum patrem Feretrio Iovi opima suspendit.
- 1.21.5.1.1
ILLYRII seu Liburni sub extremis Alpium radicibus agunt inter Arsiam Titiumque flumen, longissime per totum Hadriani maris litus effusi.
- 1.21.5.2.1
Hi regnante Teutana muliere populationibus non contenti licentiae scelus addiderunt.
- 1.21.5.3.1
Legatos quippe nostros, ob ea quae deliquerant iure agentes, ne gladio quidem, sed ut victimas securi percutiunt, praefectos navium igne comburunt; idque, quo indignius foret, mulier imperavit.
- 1.21.5.4.1
Itaque Gnaeo Fulvio Centimalo duce late domantur. Strictae secures in principum colla legatorum manibus litavere.
- 1.22.6.1.1
Post primum Punicum bellum vix quadriennii requies: ecce alterum bellum, minus quidem spatio —nec enim amplius decem et octo annos habet—, sed adeo cladium atrocitate terribilius, ut si quis conferat damna utriusque populi, similior victo sit
- 1.22.6.2.1
populus ille qui vicit. Urebat nobilem populum mare ablatum, raptae insulae, dare tributa, quae iubere consueverat. Hinc ultionem puer Annibal ad aram patri iuraverat, nec morabatur.
- 1.22.6.3.1
Igitur in causam belli Saguntos electa est, vetus Hispaniae civitas et opulenta fideique erga Romanos magnum quidem sed triste monimentum, quam in libertatem communi foedere exceptam Annibal, causas novorum motuum quaerens, et suis et ipsorum manibus evertit, ut Italiam sibi rupto foedere aperiret.
- 1.22.6.5.1
Summa foederum Romanis religio est; itaque ad auditum sociae civitatis obsidium, memores icti cum Poenis quoque foederis, non statim ad arma pro-currunt, dum prius more legitimo queri malunt.
- 1.22.6.6.1
Saguntini interim iam novem mensibus fessi fame machinis ferro, versa denique in rabiem fide inmanem in foro excitant rogum, tum desuper se suosque cum omnibus opibus suis ferro et igne corrumpunt.
- 1.22.6.7.1
Huius tantae cladis auctor Annibal poscitur. Tergiversantibus Poenis dux legationis quae inquit mora est? Fabius in hoc ego sinu bellum pacemque porto; utrum digitis? Succlamantibus bellum, bellum igitur inquit accipite. Et excusso in media curia togae gremio non sine horrore, quasi plane sinu bellum ferret, effudit.
- 1.22.6.8.1
Similis exitus belli initiis fuit. Nam quasi has inferias sibi Saguntinorum ultimae dirae in illo publico parricidio incendioque mandassent, ita manibus eorum vastatione Italiae, captivitate Africae, ducum et regum qui id gessere bellum exitio parentatum est.
- 1.22.6.9.1
Igitur ubi semel se in Hispania movit illa gravis et luctuosa Punici belli vis atque tempestas destinatumque Romanis iam diu fulmen Saguntino igne conflavit, statim quodam impetu rapta medias perfregit Alpes et in Italiam ab illis fabulosae altitudinis nivibus velut caelo missa descendit.
- 1.22.6.10.1
Ac primi quidem impetus turbo inter Padum atque Ticinum valido statim fragore detonuit. Tum Scipione duce fusus exercitus; saucius etiam ipse venisset in hostium manus imperator, nisi protectum patrem praetextatus admodum filius ab ipsa morte rapuisset.
- 1.22.6.11.1
Hic erit Scipio, qui in exitium Africae crescit, nomen ex malis eius habiturus.
- 1.22.6.12.1
Ticino Trebia succedit. Hic secunda Punici belli procella desaevit Sempronio consule. Tum callidissimi hostes, frigidum et nivalem nancti diem, cum se ignibus prius oleoque fovissent—horribile dictu— homines a meridie et sole venientes, nostra nos hieme vicerunt.
- 1.22.6.13.1
Thrasymennus lacus, tertium fulmen Annibalis, imperatore Flaminio.Ars nova Punicae fraudis; quippe nebula lacus palustribusque virgultis tectus equitatus terga subito pugnantium invasit.
- 1.22.6.14.1
Nec de dis possumus queri. Inminentem temerario duci cladem praedixerant insidentia signis examina et aquilae prodire nolentes et commissam aciem secutus ingens terrae tremor; nisi illum horrorem soli equitum virorumque discursus et mota vehementius arma fecerunt.
- 1.22.6.15.1
Quartum id et paene ultimum volnus imperii Cannae, ignobilis Apuliae victis; sed magnitudine cladis emersit et sexaginta milium caede parta nobilitas. Ibi in excidium infelicis exercitus dux, terra, caelum, dies, tota rerum natura consensit.
- 1.22.6.16.1
Si quidem non contentus simulatis transfugis Annibal, qui mox terga pugnantium ceciderunt,insuper callidus imperator in patentibus campis observato loci ingenio, quod et sol ibi acerrimus et plurimus pulvis et curus ab oriente semper quasi ex constituto, ita instruxit aciem, ut, Romanis adversus haec omnia obversis, secundum caelum tenens vento pulvere et sole pugnaret.
- 1.22.6.17.1
Itaque duo maximi exercitus caesi ad hostium satietatem, donec Annibal diceret militi suo parce ferro. Ducum fugit alter, alter occisus est; dubium, uter maiore animo: Paulum puduit, Varro non desperavit.
- 1.22.6.18.1
Documenta cladis cruentus aliquandiu Aufidus, pons de cadaveribus iussu ducis factus in torrente Vergello, modii duo anulorum Carthaginem missi dignitasque equestris taxata mensura.
- 1.22.6.19.1
Dubium deinde non erit quin ultimum illum diem habitura fuerit Roma quintumque intra diem epulari Annibal in Capitolio potuerit, si, quod Poenum illum dixisse Maharbalem Bomilcaris ferunt, Annibal quem ad modum sciret vincere, sic uti victoria scisset.
- 1.22.6.20.1
Sed tum quidem illum, ut dici volgo solet, aut fatum urbis imperaturae aut ipsius mens mala et aversi a Carthagine di in diversum abstulerunt.
- 1.22.6.21.1
Cum victoria posset uti, frui maluit, relictaque Roma Campaniam Tarentumque perrexit; ubi mox et ipsius et exercitus ardor elanguit, adeo ut vere dictum sit Capuam Annibali Cannas fuisse.
- 1.22.6.22.1
Si quidem invictum Alpibus indomitumque armis Campani—quis crederet?—soles et tepentes fontibus Baiae subegerunt.
- 1.22.6.23.1
Permissum est interim respirare Romanis et quasi ab inferis emergere. Arma non erant: detracta sunt templis. Deerat iuventus: in sacramentum liberata servitia.
- 1.22.6.24.1
Egebat aerarium: opes suas senatus in medium libens protulit, nec praeter quod in bullis singulisque anulis erat quicquam sibi auri reliquerunt. Eques secutus exemplum imitataeque equitem tribus.
- 1.22.6.25.1
Denique vix suffecere tabulae, vix scribarum manus Laevino Marcelloque consulibus,
- 1.22.6.26.1
cum privatorum opes in publicum referrentur. Quid autem? In eligendis magistratibus quae centuriarum sapientia, cum iuniores a senioribus consilium de creandis consulibus petiverant. Quippe adversus hostem totiens victorem, tam callidum, non virtute tantum, sed suis etiam pugnare consiliis . oportebat.
- 1.22.6.27.1
Prima redeuntis et, ut ita dixerim, revivescentis imperii spes Fabius fuit, qui novam de Annibale victoriam commentus est, non pugnare. Hinc illi cognomen novum et rei publicae salutare Cunctator; hinc illud ex populo, ut imperii scutum vocaretur.
- 1.22.6.28.1
Itaque per Samnium totum, per Falernos Gauranosque saltus sic maceravit Annibalem, ut, quia frangi virtute non poterat, mora comminueretur.
- 1.22.6.29.1
Inde Claudio Marcello duce etiam congredi ausus est: comminus venit et perculit in Campania sua et ab obsidione Nolae urbis exclusit.
- 1.22.6.30.1
Ausus et Sempronio Graccho duce per Lucaniam sequi et premere terga cedentis, quamvis tum—o pudor!2—servili pugnaret exercitu; nam hucusque tot mala conpulerant. Sed libertate donati fecerunt de servis se virtute Romanos.
- 1.22.6.31.1
O horribilem in tot adversis fiduciam! O singularem animum ac spiritum populi Romani! Tam artis adflictisque rebus, ut de Italia sua dubitare debuisset, ausus tamen est in diversa respicere,
- 1.22.6.32.1
cumque hostis in iugulo per Campaniam Apuliam-que volitaret mediaque de Italia Africam faceret, eodem tempore et hunc sustinebat et in Siciliam, Sardiniam, Hispaniam divisa per terrarum orbem arma mittebat.
- 1.22.6.33.1
Sicilia mandata Marcello. Nec diu restitit; tota enim insula in una urbe superata est. Grande illud et ante id tempus invictum caput, Syracusae, quamvis Archimedis ingenio defenderentur, aliquando cesserunt.
- 1.22.6.34.1
Longe illi triplex murus totidemque arces, portus ille marmoreus et fons celebratus Arethusae; nisi quod hactenus profuere, ut pulchritudini victae urbis parceretur.
- 1.22.6.35.1
Sardiniam Gracchus arripuit. Sed nihil illi gentium feritas Insanorumque—nam sic vocantur— inmanitas montium profuere. Saevitum in urbes urbemque urbium Caralim, ut gens contumax vilisque mortis saltem desiderio patrii soli doma-retur.
- 1.22.6.36.1
In Hispaniam missi Gnaeus et Publius Scipiones paene totam Poenis eripuerant, sed insidiis Punicae fraudis oppressi rursum amiserant, magnis quidem illi proeliis cum Punicas opes cecidissent. Sed Punicae insidiae alterum ferro castra metantem, alterum, cum vix evasisset in turrem, cinctum facibus oppresserant.
- 1.22.6.37.1
Igitur in ultionem patris ac patrui missus cum exercitu Scipio, cui iam grande de Africa nomen fata decreverant,
- 1.22.6.38.1
bellatricem illam, viris armisque nobilem Hispaniam, illam seminarium hostilis exercitus, pusilli illam iam Annibalis eruditricem—incredibile dictu—totam a Pyrenaeis montibus in Herculis columnas et Oceanum recuperavit,
- 1.22.6.39.1
nescias citius an felicius. Quam velociter, quattuor anni fatentur; quam facile, vel una civitas probat. Eodem quippe quo obsessa est die capta est, omenque Africanae victoriae fuit, quod tam facile victa est Hispaniae Carthago.
- 1.22.6.40.1
Certum est tamen ad profligandam provinciam maxime profecisse singularem ducis sanctitatem, quippe qui captivos pueros puellasque praecipuae pulchritudinis barbaris restitueret, ne in conspectum suum quidem passus adduci, ne quid de virginitatis integritate delibasse saltem oculis videretur.
- 1.22.6.41.1
Haec in diversa terrarum populus Romanus, nec ideo tamen visceribus Italiae inhaerentem summovere poterat Annibalem. Pleraque ad hostem defecerant, et dux acerrimus contra Romanos Italicis quoque viribus utebatur.
- 1.22.6.42.1
Iam tamen eum plerisque oppidis et regionibus excusseramus, iam Tarentum ad nos redierat, iam et Capua, sedes domus et patria altera Annibalis, tenebatur, cuius amissio tantum Poeno duci dolorem dedit, ut inde totis viribus Romam converteretur.
- 1.22.6.43.1
O populum dignum orbis imperio dignumque omnium favore et admiratione hominum ac deorum! Conpulsus ad ultimos metus ab incepto non destitit, et de sua urbe sollicitus Capuam tamen non omisit; sed parte exercitus sub Appio consule relicta, parte Flaccum in urbem secuta, absens simul praesensque pugnabat.
- 1.22.6.44.1
Quid ergo miramur moventi castra a tertio lapide Annibali iterum ipsos deos—deos inquam, nec fateri pudebit—restitisse? Tanta enim ad singulos illius motus vis imbrium effusa est,
- 1.22.6.45.1
tanta ventorum violentia coorta est, ut divinitus hostem summoveri non a caelo, sed ab urbis ipsius moenibus et Capi-
← Previous · Next → — showing 201–300 of 979
Perseus Latin. CTS URN phi1242.phi001.perseus-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.