Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Epitome Rerum Romanorum

Perseus Latin · Perseus Latin · 979 sections

  1. 1.6.12.2.1

    Caesi apud Cremeram trecenti, patricius exercitus; itaque scelerato signata nomine quae proficiscentes in proelium porta dimisit.

  2. 1.6.12.3.1

    Sed ea clades ingentibus expiata victoriis, postquam per alios atque alios robustissima capta sunt oppida, vario quidem eventu.

  3. 1.6.12.4.1

    Falisci sponte se dediderunt, crematae suo igne Fidenae, direpti funditus deletique Veientes.

  4. 1.6.12.5.1

    Falisci cum obsiderentur, mira est visa fides imperatoris, nec inmerito, quod ludi magistrum, urbis proditorem, cum his quos adduxerat pueris vinctum sibi ultro remi-

  5. 1.6.12.6.1

    sisset. Eam namque vir sanctus et sapiens veram sciebat esse victoriam, quae salva fide et integra dignitate pareretur.

  6. 1.6.12.7.1

    Fidenae quia pares non erant ferro, ad terrorem movendum facibus armatae et discoloribus serpentium in modum vittis furiali more processerant; sed habitus ille feralis eversionis omen fuit.

  7. 1.6.12.8.1

    Veî quanta res fuerit, indicat decennis obsidio. Tum primum hiematum sub pellibus, taxata stipendio hiberna, adactus miles sua sponte iure iurando ne nisi capta urbe remearet.

  8. 1.6.12.9.1

    Spolia de Larte Tolumnio rege ad Feretrium triumpho reportata.Denique non scalis nec inruptione, sed cuniculo et subterraneis dolis peractum urbis excidium.

  9. 1.6.12.10.1

    Ea denique visa est praedae magnitudo, cuius decima Apollini Pythio mitteretur, universusque populus Romanus ad direptionem urbis vocaretur.

  10. 1.6.12.11.1

    Hoc tunc Veî fuere. Nunc fuisse quis meminit? Quae reliquiae? Quod vestigium? Laborat annalium fides, ut Veios fuisse credamus.

  11. 1.7.13.1.1

    Hic sive invidia deum sive fato rapidissimus procurrentis imperii cursus parumper Gallorum Senonum incursione supprimitur.

  12. 1.7.13.2.1

    Quod tempus populo Romano nescio utrum clade funestius fuerit,

  13. 1.7.13.3.1

    an virtutis experimentis speciosius. Ea certe fuit vis calamitatis, ut in experimentum inlatam putem divinitus, scire volentibus inmortalibus dis, an Romana virtus imperium orbis mereretur.

  14. 1.7.13.4.1

    Galli Senones, gens natura ferox, moribus incondita, ad hoc ipsa corporum mole, perinde armis ingentibus, adeo omni genere terribilis fuit, ut plane nata ad hominum interitum, urbium stragem videretur.

  15. 1.7.13.5.1

    Hi quondam ab ultimis terrarum oris et cingente omnia Oceano ingenti agmine profecti, cum iam media vastassent, positis inter Alpes et Padum sedibus, ne his quidem contenti per Italiam

  16. 1.7.13.6.1

    vagabantur; tum Clusium urbem obsidebant. Pro sociis ac foederatis Romanus intervenit; missi ex more legati. Sed quod ius apud barbaros? Ferocius agunt, et inde certamen.

  17. 1.7.13.7.1

    Conversis igitur a Clusio Romamque venientibus ad Aliam flumen cum exercitu Fabius consul occurrit. Non temere foedior clades; itaque hunc diem fastis Roma damnavit.

  18. 1.7.13.8.1

    Fuso exercitu iam moenibus urbis propinquabant. Erant nulla praesidia. Tum igitur sic, ut numquam alias, apparuit vera illa Romana virtus.

  19. 1.7.13.9.1

    Iam primum maiores natu, amplissimis usi honoribus, in forum coeunt, ibi devovente pontifice dis se manibus consecrant,

  20. 1.7.13.10.1

    statimque in suas quisque aedes regressi, sic ut in trabeis erant et amplissimo cultu, in curulibus sellis sese reposuerunt, ut, cum venisset hostis,

  21. 1.7.13.11.1

    in sua quisque dignitate moreretur. Pontifices et flamines quidquid religiosissimi in templis erat partim in doleis defossa terra recondunt, partim inposita plaustris secum Veios auferunt.

  22. 1.7.13.12.1

    Virgines simul ex sacerdotio Vestae nudo pede fugientia sacra comitantur. Tamen excepisse fugientis unus ex plebe fertur Albinius, qui depositis uxore et liberis virgines in plaustrum recepit. Adeo tunc quoque in ultimis religio publica privatis adfectibus antecellebat. Iuventus vero, quam satis constat vix mille hominum fuisse, duce Manlio arcem Capitolini montis insedit, obtestata ipsum quasi praesentem Iovem, ut quem ad modum ipsi ad defendendum templum concurrissent, ita ille virtutem eorum numine suo tueretur.

  23. 1.7.13.14.1

    Aderant interim Galli apertamque urbem primo trepidi, ne quis subesset dolus, mox, ubi solitudinem vident, pari clamore et impetu invadunt. Patentis passim domos adeunt. Ibi sedentes in curulibus suis praetextatos senes velut deos geniosque venerati, mox eosdem, postquam esse homines liquebat, alioquin nihil respondere dignantes pari vaecordia mactant, facesque tectis iniciunt, et totam urbem igni ferro manibus exaequant.

  24. 1.7.13.15.1

    Sex mensibus barbari—quis crederet?—circa montem unum pependerunt, nec diebus modo, sed noctibus quoque omnia experti; cum tamen Manlius nocte subeuntis clangore anseris excitatus a summa rupe deiecit, et ut spem hostibus demeret, quamquam in summa fame, tamen ad speciem fiduciae panes ab arce iaculatus est.

  25. 1.7.13.16.1

    Et stato quodam die per medias hostium custodias Fabium pontificem ab arce dimisit, qui sollemne sacrum in Quirinali monte conficeret. Atque ille per media hostium tela incolumis religionis auxilio redivit propitiosque deos renuntiavit.

  26. 1.7.13.17.1

    Novissime cum iam obsidio sua barbaros fatigasset, mille pondo auri recessum suum venditantes, idque ipsum per insolentiam, cum ad iniqua pondera addito adhuc gladio superbe vae victisincreparent, subito adgressus a tergo Camillus adeo cecidit, ut omnia incendiorum vestigia Gallici sanguinis inundatione deleret.

  27. 1.7.13.18.1

    Agere gratias dis in. mortalibus ipso tantae cladis nomine libet. Pastorum casas ignis ille, et flamma paupertatem Romuli abscondit. Incendium illud quid egit aliud, nisi ut destinata hominum ac deorum domicilio civitas non deleta nec obruta, sed expiata potius et lustrata videatur? Igitur post adsertam a Manlio, restitutam a Camillo urbem acrius etiam vehementiusque in finitimos resurrexit.

  28. 1.8.13.19.1

    Ac primum omnium illam ipsam Gallicam gentem non contentus moenibus expulisse, cum per Italiam naufragia sua latius traherent, sic persecutus est duce Camillo, ut hodie nulla Senonum vestigia supersint.

  29. 1.8.13.20.1

    Semel apud Anienem trucidati, cum singulari certamine Manlius aureum torquem barbaro inter spolia detraxit, unde Torquati. Iterum Pomptino agro, cum in simili pugna Valerius, insidente galeae sacra alite adiutus, tulit spolia; et inde Corvini.

  30. 1.8.13.21.1

    Nec non tamen post aliquot annos omnis reliquias eorum in Etruria ad lacum Vadimonis Dolabella delevit, ne quis extaret ex ea gente, qui incensam a se Romanam urbem gloriaretur.

  31. 1.9.14.1.1

    Conversus a Gallis in Latinos Manlio Torquato Decio Mure consulibus, semper quidem aemulatione imperii infestos, tum vero contemptu urbis incensae, cum ius civitatis partem imperii et magistratuum poscerent, apud Capuam proeliis congredi audentes.

  32. 1.9.14.2.1

    Quo tempore quis cessisse hostem mirabitur? Cum alter consulum filium suum, quia contra imperium pugnaverat, quamvis victorem occiderit ostenderitque plus esse in imperio quam in victoria;

  33. 1.9.14.3.1

    alter quasi monitu deorum capite velato primam ante aciem dis manibus se devoverit, ut in confertissima se hostium tela iaculatus novum ad victoriam iter sanguinis sui limite aperiret.

  34. 1.10.15.1.1

    A Latinis adgressus est gentem Sabinorum, qui immemores factae sub Tito Tatio adfinitatis quodam contagio bellis se Latinis adiunxerant.

  35. 1.10.15.2.1

    Sed Curio Dentato consule omnem eum tractum, qua Nar, Anio, fontes Velini, Hadriano tenus mari igni ferroque vastavit.

  36. 1.10.15.3.1

    Qua victoria tantum hominum, tantum agrorum redactum est in potestatem, ut in utro plus esset nec ipse posset aestimare qui vicerat.

  37. 1.11.16.1.1

    Precibus deinde Campaniae motus non pro se,

  38. 1.11.16.2.1

    sed eo speciosius pro sociis Samnitas invadit. Erat foedus cum utrisque percussum, sed hoc Campani sanctius et prius omnium suorum deditione fecerunt; sic ergo Romanus bellum Samniticum tamquam sibi gessit.

  39. 1.11.16.3.1

    Omnium non modo Italiae, sed toto orbe terrarum pulcherrima Campaniae plaga est. Nihil mollius caelo: denique bis floribus vernat. Nihil uberius solo:

  40. 1.11.16.4.1

    ideo Liberi Cererisque certamen dicitur. Nihil hospitalius mari: hic illi nobiles portus Caieta, Misenus, tepentes fontibus Baiae,

  41. 1.11.16.5.1

    Lucrinus et Avernus, quaedam maris otia. Hic amicti vitibus montes Gaurus, Falernus, Massicus et pulcherrimus omnium Vesuvius, Aetnaei ignis imitator.

  42. 1.11.16.6.1

    Urbes ad mare Formiae, Cumae, Puteoli, Neapolis, Herculaneum, Pompei, et ipsa caput urbium Capua, quondam inter tres maximas

  43. 1.11.16.7.1

    numerata. Pro hac urbe, his regionibus populus Romanus Samnitas invadit, gentem, si opulentiam quaeras, aureis et argenteis armis et discolori veste usque ad ambitum ornatam 3; si fallaciam, saltibus fere et montium fraude grassantem; si rabiem ac furorem, sacratis legibus humanisque hostiis in exitium urbis agitatam; si pertinaciam, sexies rupto foedere cladibusque ipsis animosiorem.

  44. 1.11.16.8.1

    Hos tamen quinquaginta annis per Fabios ac Papirios patres eorumque liberos ita subegit ac domuit, ita ruinas ipsas urbium diruit, ut hodie Samnium in ipso Samnio requiratur nec facile appareat materia quattuor et viginti triumphorum.

  45. 1.11.16.9.1

    Maxime tamen nota et inlustris apud Caudinas furculas ex hac gente clades Veturio Postumioque consulibus accepta est.

  46. 1.11.16.10.1

    Cluso per insidias intra eum saltum exercitu, unde non posset evadere, stupens tanta occasione dux hostium Pontius Herennium patrem consuluit. Et ille, mitteret omnes vel occideret,

  47. 1.11.16.11.1

    sapienter ut senior suaserat: hic armis exutos mittere sub iugum maluit, ut nec amici forent beneficio et post flagitium hostes magis. Itaque et consules statim magnifice voluntaria deditione turpitudinem foederis dirimunt, et ultionem flagitans miles Papirio duce—horribile dictu—strictis ensibus per ipsam viam ante pugnam furit; et in congressu arsisse omnium oculos hostis auctor fuit. Nec prius finis caedibus datus, quam iugum et hostibus et duci capto reposuerunt.

  48. 1.12.17.1.1

    HACTENUS populus Romanus cum singulis gentibus, mox acervatim; sic tamen quoque par omnibus fuit. Etruscorum duodecim populi, Vmbri in id tempus intacti, antiquissimus Italiae populus, Samnitium reliqui in excidium Romani nominis repente coniurant.

  49. 1.12.17.2.1

    Erat terror ingens tot simul tantorumque populorum. Late per Etruriam infesta

  50. 1.12.17.3.1

    quattuor agminum signa volitabant. Ciminius interim saltus in medio, ante invius plane quasi Caledonius vel Hercynius, adeo tum terrori erat, ut senatus consuli denuntiaret ne tantum periculi ingredi auderet.

  51. 1.12.17.4.1

    Sed nihil horum terruit ducem, quin fratre praemisso exploraret accessus. Ille per noctem pastorali habitu speculatus omnia refert tutum iter.

  52. 1.12.17.5.1

    Sic Fabius Maximus periculosissimum bellum sine periculo explicuit. Nam subito inconditos atque palantis adgressus est captisque superioribus iugis in subiectos suo iure detonuit.

  53. 1.12.17.6.1

    Ea namque species fuit illius belli, quasi in terrigenas e caelo ac nubibus tela iacerentur.

  54. 1.12.17.7.1

    Nec incruenta tamen illa victoria. Nam oppressus in sinu vallis alter consulum Decius more patrio devotum dis manibus optulit caput, sollemnemque familiae suae consecrationem in victoriae pretium peregit.

  55. 1.13.18.1.1

    Sequitur bellum Tarentinum, unum quidem titulo et nomine, set victoria multiplex. Hoc enim Campanos, Apulos atque Lucanos et caput belli Tarentinos, id est totam Italiam, et cum iis omnibus Pyrrhum, clarissimum Graeciae regem, una veluti ruina pariter involvit, ut eodem tempore et Italiam consummaret et transmarinos triumphos auspicaretur.

  56. 1.13.18.2.1

    Tarentus, Lacedaemoniorum opus, Calabriae quondam et Apuliae totiusque Lucaniae caput, cum magnitudine et muris portuque nobilis,

  57. 1.13.18.3.1

    tum mirabilis situ. Quippe in ipsis Hadriani maris faucibus posita in omnis terras, Histriam, Illyricum, Epiron, Achaiam, Africam, Siciliam vela dimittit. Inminet portui ad prospectum maris positum theatrum, quod quidem causa miserae civitati fuit omnium calamitatium.

  58. 1.13.18.4.1

    Ludos forte celebrabat, cum adremigantes litori Romanas classes vident, atque hostem rati emicant, sine discrimine insultant.

  59. 1.13.18.5.1

    Qui enim aut unde Romani? Nec satis. Aderat sine mora querellam ferens legatio. Hanc quoque foede per obscenam turpemque dictu contumeliam violant;

  60. 1.13.18.6.1

    et hinc bellum. Sed apparatus horribilis, cum tot simul populi pro Tarentinis consurgerent omnibusque vehementior Pyrrhus, qui semigraecam ex Lacedaemoniis conditoribus civitatem vindicaturus cum totis viribus Epiri, Thessaliae, Macedoniae incognitisque in id tempus elephantis mari terra, viris equis armis, addito insuper ferarum terrore veniebat.

  61. 1.13.18.7.1

    Apud Heracleam Campaniae fluviumque Lirim Laevino consule prima pugna, quae tam atrox fuit ut Ferentaneae turmae praefectus Obsidius, in- vectus in regem, turbaverit coegeritque proiectis insignibus proelio excedere.

  62. 1.13.18.8.1

    Actum erat, nisi elephanti, converso in spectaculum bello, procucurrissent, quorum cum magnitudine tum deformitate et novo odore simul ac stridore consternati equi, cum incognitas sibi beluas amplius quam erant suspicarentur, fugam stragemque late dederunt.

  63. 1.13.18.9.1

    In Apulia deinde apud Asculum melius dimicatum est Curio Fabricioque consulibus. Iam quippe terror beluarum exoleverat, et Gaius Numicius quartae legionis hastatus unius proboscide abscisa mori posse beluas ostenderat.

  64. 1.13.18.10.1

    Itaque in ipsas pila congesta sunt, et in turres vibratae faces tota hostium agmina ardentibus ruinis operuerunt, nec alias cladi finis fuit quam nox dirimeret, postremusque fugientium rex ipse a satellitibus umero saucius in armis suis referretur.

  65. 1.13.18.11.1

    Lucaniae suprema pugna fuit Arusinis quos vocant campis, ducibus isdem quibus superius; sed tum tota victoria. Exitum, quem datura virtus fuit, casus dedit.

  66. 1.13.18.12.1

    Nam provectis in primam aciem rursus elephantis, unum ex eis pullum adacti in caput teli gravis ictus avertit; qui cum per stragem suorum recurrens stridore quereretur, mater agnovit et quasi vindicaret exiluit, tum omnia circa quasi hostilia gravi mole permiscuit.

  67. 1.13.18.13.1

    Ac sic eaedem ferae, quae primam victoriam abstulerunt, secundam parem fecerunt, tertiam sine controversia tradiderunt.

  68. 1.13.18.14.1

    Nec vero tantum armis et in campo, sed consiliis quoque et domi cum rege Pyrrho dimicatum est. Quippe post primam victoriam intellecta vir callidus virtute Romana statim desperavit armis seque ad dolos contulit.

  69. 1.13.18.15.1

    Nam interemptos cremavit, captivosque indulgenter habuit et sine pretio restituit, missisque legatis in urbem omni modo adnisus est ut facto foedere in amicitiam reciperetur.

  70. 1.13.18.16.1

    Sed et bello et pace et foris et domi omnem in partem Romana virtus tum se adprobavit, nec alia magis quam Tarentina victoria ostendit populi Romani fortitudinem, senatus sapientiam,

  71. 1.13.18.17.1

    ducum magnanimitatem. Quinam illi fuerunt viri quos ab elephantis primo proelio obtritos accepimus? Omnium vulnera in pectore, quidam hostibus suis morte sua conmortui, omnium in manibus ensis, et relictae in voltibus minae, et in ipsa morte ira vivebat.

  72. 1.13.18.18.1

    Quod adeo Pyrrhus miratus est ut diceret o quam facile erat orbis imperium occupare, aut mihi Romanis militibus datis, aut me rege Romanis! Quae autem eorum in reparando

  73. 1.13.18.19.1

    exercitu festinatio? Cum Pyrrhus video me inquit plane procreatum Herculis semine, cui quasi ab angue Lernaeo tot caesa hostium capita quasi de sanguine suo renascuntur. Qui autem ille senatus fuit,

  74. 1.13.18.20.1

    cum perorante Appio Caeco pulsi cum muneribus suis ab urbe legati interrogant! regi suo, quid de hostium sede sentirent, urbem templum sibi visam, senatum regum esse concessum confiterentur?

  75. 1.13.18.21.1

    Qui porro ipsi duces? Vel in castris, cum medicum venale regis caput offerentem Curius remisit, Fabricius oblatam sibi a rege imperii partem repudiavit;

  76. 1.13.18.22.1

    vel in pace, cum Curius fictilia sua Samnitico praeferret auro, Fabricius decem pondo argenti circa Rufinum consularem virum quasi luxuriam censoria gravitate damnaret.

  77. 1.13.18.23.1

    Quis ergo miretur his moribus ea virtute militum victorem populum Romanum fuisse, unoque bello Tarentino intra quadriennium maximam partem Italiae, fortissimas gentes, opulentissimas urbes uberrimasque regiones subegisse? Aut quid adeo fidem superet,

  78. 1.13.18.24.1

    quam si principia belli cum exitu conferantur? Victor primo proelio Pyrrhus, tota tremente Campania Lirim Fregellasque populatus, prope captam urbem a Praenestina arce prospexit et a vicensimo lapide oculos trepidae civitatis fumo ac pulvere inplevit.

  79. 1.13.18.25.1

    Eodem postea bis exuto castris, bis saucio et in Graeciam suam trans mare ac terras fugato, pax et quies et tanta de opulentissimis tot gentibus spolia, ut victoriam suam Roma non caperet.

  80. 1.13.18.26.1

    Nec enim temere ullus pulchrior in urbem aut speciosior triumphus intravit.

  81. 1.13.18.27.1

    Ante hunc diem nihil praeter pecora Vulscorum, greges Sabinorum, carpenta Gallorum, fracta Samnitium arma vidisses: tum si captivos aspiceres, Molossi, Thessali, Macedones, Brittius, Apulus atque Lucanus; si pompam, aurum, purpura, signa, tabulae Tarentinaeque deliciae.

  82. 1.13.18.28.1

    Sed nihil libentius populus Romanus aspexit quam illas, quas ita timuerat, cum turribus suis beluas, quae non sine sensu captivitatis summissis cervicibus victores equos sequebantur.

  83. 1.14.19.1.1

    OMNIS mox Italia pacem habuit—quid enim post Tarentum auderent?—nisi quod ultro persequi socios hostium placuit.

  84. 1.14.19.2.1

    domiti ergo Picentes et caput gentis Asculum Sempronio duce, qui tremente inter proelium campo Tellurem deam promissa aede placavit.

  85. 1.15.20.1.1

    SALLENTINI Picentibus additi caputque regionis Brundisium inclito portu M. Atilio duce. In hoc certamine victoriae pretium templum sibi pastoria Pales ultro poposcit.

  86. 1.16.21.1.1

    Postremi Italicorum in fidem venere Volsinn, opulentissimi Etruscorum, inplorantes opem adversus servos quondam suos, qui libertatem a dominis datam in ipsos erexerant translataque in se re publica dominabantur. Sed hi quoque duce Fabio Gurgite poenas dederunt.

  87. 1.17.22.1.1

    Haec est secunda aetas populi Romani et quasi adulescentia, qua maxime viruit et quodam flore virtutis exarsit ac ferbuit. Itaque inerat quaedam adhuc ex pastoribus feritas, quiddam adhuc spirabat indomitum.

  88. 1.17.22.2.1

    Inde est, quod exercitus Postumium imperatorem, infitiantem quas promiserat praedas, facta in castris seditione lapidavit; quod sub Appio Claudio noluit vincere hostem, cum posset; quod duce Volerone detrectantibus plerisque militiam,

  89. 1.17.22.3.1

    fracti consulis fasces. Inde clarissimos principes, quod adversaretur voluntati suae, exulatione multavit, ut Coriolanum colere agros iubentem— nec minus ille ferociter iniuriam armis vindicasset, nisi quod iam inferentem signa filium mater Veturia lacrimis suis exarmavit;—ut ipsum Camillum, quod inique inter plebem et exercitum divisisse Veientem praedam videretur.

  90. 1.17.22.4.1

    Sed hic melior Veis in capta urbe consenuit et mox supplices de hoste Gallo vindicavit.

  91. 1.17.22.5.1

    Cum senatu quoque vehementius aequo bonoque certatum est, adeo ut relictis sedibus solitudinem et interitum patriae suae minaretur.

  92. 1.17.23.1.1

    Prima discordia ob inpotentiam feneratorum. Quibus in terga quoque serviliter saevientibus, in sacrum montem plebs armata secessit aegreque, nec nisi tribunos impetrasset, Meneni Agrippae, facundi et sapientis viri, auctoritate revocata est.

  93. 1.17.23.2.1

    Extat orationis antiquae satis efficax ad concordiam fabula, qua dissedisse quondam humanos dixit artus, quod omnibus opere fungentibus solus venter inmunis ageret; deinde moribundos ea seiunctione redisse in gratiam, quando sensissent quod eius opera redactis in sanguinem cibis inrigarentur.

  94. 1.17.24.1.1

    Secundam in urbe media decemviratus libido conflavit. Allatas a Graecia leges decem principes lecti iubente populo conscripserant, ordinataque erat in duodecim tabulis tota iustitia, cum tamen traditos fasces regio quodam furore retinebant.

  95. 1.17.24.2.1

    Ante ceteros Appius eo insolentiae elatus est, ut ingenuam virginem stupro destinaret, oblitus et Lucretiae et regum et iuris quod ipse conposuerat.

  96. 1.17.24.3.1

    Itaque cum oppressam iudicio filiam trahi in servitutem videret Virginius pater, nihil cunctatus in medio foro manu sua interfecit, admotisque signis commilitonum totam eam dominationem obsessam armis in carcerem et catenas ab Aventino monte detraxit.

  97. 1.17.25.1.1

    Tertiam seditionem excitavit matrimoniorum dignitas, ut plebei cum patriciis iungerentur; qui tumultus in monte Ianiculo duce Canuleio tribuno plebis exarsit. 26. Quartam honorum cupido, ut plebei quoque magistratus crearentur.

  98. 1.17.25.2.1

    Fabius Ambustus duarum pater alteram Sulpicio patricii

  99. 1.17.25.3.1

    sanguinis dederat, alteram plebeius Stolo sibi iunxit. Qua quodam tempore, quod lictoriae virgae sonum ignotum penatibus suis expaverat, a sorore satis insolenter inrisa, iniuriam non tulit.

  100. 1.17.25.4.1

    Itaque nanctus tribunatum honorum et magistratuum consortium quamvis invito senatui extorsit.

← Previous · Next → — showing 101200 of 979

Perseus Latin. CTS URN phi1242.phi001.perseus-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.