De Beneficiis
- 6.23.1.1
Adice nunc, quod non externa cogunt deos, sed sua illis in lege aeterna voluntas est. Statuerunt, quae non mutarent ; itaque non possunt videri facturi aliquid, quamvis nolint, quia, quidquid desinere non possunt, perseverare voluerunt, nec umquam primi consilii deos paenitet.
- 6.23.2.1
Sine dubio stare illis et desciscere in contrarium non licet, sed non ob aliud, quam quia vis sua illos in proposito tenet ; nec imbecillitate permanent, sed quia non libet ab optimis aberrare et sic ire decretum est.
- 6.23.3.1
In prima autem illa constitutione, cum universa disponerent, etiam nostra viderunt rationemque hominis habuerunt; itaque non possunt videri sua tantum causa decurrere et explicare opus suum, quia pars operis et nos sumus. Debemus ergo et soli et lunae et ceteris caelestibus beneficium, quia, etiam si potiora illis sunt, in quae oriuntur, nos tamen in maiora ituri iuvant.
- 6.23.4.1
Adice, quod ex destinato iuvant, ideoque obligati sumus, quia non in beneficium ignorantium incidimus, sed haec, quae accipimus, accepturos scierunt ; et quamquam maius illis propositum sit maiorque actus sui fructus, quam servare mortalia, tamen in nostras quoque utilitates a principio rerum praemissa mens est et is ordo mundo datus, ut appareat curam nostri non inter ultima habitam.
- 6.23.5.1
Debemus parentibus nostris pietatem, et multi non, ut gignerent, coierant. Di non possunt videri nescisse, quid effecturi essent, eum omnibus alimenta protinus et auxilia providerint, nec eos per neclegentiam genuere, quibus tam multa generabant. Cogitavit nos ante natura, quam fecit, nec tam leve opus sumus, ut illi potuerimus excidere.
- 6.23.6.1
Vide, quantum nobis permiserit, quam non intra homines humani imperii condicio sit ; vide, in quantum corporibus vagari liceat, quae non coercuit fine terrarum, sed in omnem partem sui misit ; vide, animi quantum audeant, quemadmodum soli aut noverint deos aut quaerant et mente in altum elata divina comitentur : scies non esse hominem tumultuarium et incogitatum opus.
- 6.23.7.1
Inter maxima rerum suarum natura nihil habet, quo magis glorietur, aut certe, cui glorietur. Quantus iste furor est controversiam dis muneris sui facere ! Quomodo adversus eos hic erit gratus, quibus gratia referri sine impendio non potest, qui negat se ab iis accepisse, a quibus cum maxime accepit, qui et semper daturi sunt et numquam recepturi ?
- 6.23.8.1
Quanta autem perversitas ob hoc alicui non debere, quia etiam infitianti benignus est, et continuationem ipsam sedemque beneficiorum argumentum vocare necessario dantis! "Nolo! Sibi habeat! Quis illum rogat ? " et omnes alias impudentis animi voces his adstrue. Non ideo de te minus meretur is, cuius liberalitas ad te etiam, dum negas, pervenit, cuiusque beneficiorum vel hoc maximum est, quod etiam querenti daturus est.
- 6.24.1.1
Non vides, quemadmodum teneram liberorum infantiam parentes ad salubrium rerum patientiam cogant ? Flentium corpora ac repugnandum diligens cura fovent et, ne membra libertas immatura detorqueat, in rectum exitura constringunt et mox liberalia studia inculcant adhibito timore nolentibus ; ad ultimum audacem iuventam frugalitati, pudori, moribus bonis, si parum sequitur, coactam applicant.
- 6.24.2.1
Adulescentibus quoque ac iam potentibus sui, si remedia metu aut intemperantia reiciunt, vis adhibetur ac severitas. Itaque beneficiorum maxima sunt, quae a parentibus accepimus, dum aut nescimus aut nolumus.
- 6.25.1.1
His ingratis et repudiantibus beneficia, non quia nolunt, sed ne debeant, similes sunt ex diverso nimis grati, qui aliquid incommodi precari solent iis, quibus obligati sunt, aliquid adversi, in quo adfectum memorem accepti beneficii approbent.
- 6.25.2.1
An hoc recte faciant et pia voluntate, quaeritur ; quorum animus simillimus est pravo amore flagrantibus, qui amicae suae optant exilium, ut desertam fugientemque comitentur, optant inopiam, ut magis desiderant donent, optant morbum, ut adsideant, et, quidquid inimicus optaret, amantes vovent. Fere idem itaque exitus est odii et amoris insani.
- 6.25.3.1
Tale quiddam et his accidit, qui amicis incommoda optant, quae detrahant, et ad beneficium iniuria veniunt, cum satius sit vel cessare, quam per scelus officio locum quaerere.
- 6.25.4.1
Quid, si gubernator a dis tempestates infestissimas et procellas petat, ut gratior ars sua periculo fiat ? Quid, si imperator deos oret, ut magna vis hostium circumfusa castris fossas subito impetu compleat et vallum trepidante exercitu vellat et in ipsis portis infesta signa constituat, quo maiore cum gloria rebus lassis profligatisque succurrat ?
- 6.25.5.1
Omnes isti beneficia sua detestabili via ducunt, qui deos contra eum advocant, cui ipsi adfuturi sunt, et ante illos sterni quam erigi volunt. Inhumana ista perverse grati animi natura est contra eum optare, cui honeste deesse non possis.
- 6.26.1.1
" Non nocet," inquit, " illi votum meum, quia simul opto et periculum et remedium." Hoc dicis non nihil te peccare sed minus, quam si sine remedio periculum optares. Nequitia est ut extrahas mergere, evertere ut suscites, ut emittas includere. Non est beneficium iniuriae finis, nec umquam id detraxisse meritum est, quod ipse, qui detraxit, intulerat.
- 6.26.2.1
Non vulneres me malo quam sanes. Potes inire gratiam, si, quia vulneratus sum, sanas, non, si vulneras, ut sanandus sim. Numquam cicatrix nisi conlata vulneri placuit, quod ita coisse gaudemus, ut non fuisse mallemus. Si hoc ei optares, cuius nullum beneficium haberes, inhumanum erat votum ; quanto inhumanius ei optas, cui beneficium debes !
- 6.27.1.1
Simul," inquit, " ut possim ferre illi opem, precor." Primum, ut te in media parte voti tui occupem, iam ingratus es ; nondum audio, quid illi velis praestare, scio, quid illum velis pati. Sollicitudinem illi et metum et maius aliquod imprecaris malum. Optas, ut ope indigeat : hoc contra illum est ; optas, ut ope tua indigeat : hoc pro te est. Non succurrere vis illi, sed solvere : qui sic properat, solvi vult, non solvere.
- 6.27.2.1
Ita, quod unum in voto tuo honestum videri poterat, ipsum turpe et ingratum est, nolle debere; optas enim, non ut tu facultatem habeas referendae gratiae, sed ut ille necessitatem implorandae. Superiorem te facis et, quod nefas est, bene meritum ad pedes tuos mittis. Quanto satius est honesta voluntate debere, quam rationem per malam solvere !
- 6.27.3.1
Si infitiareris, quod acceperas, minus peccares ; nihil enim, nisi quod dederat, amitteret. Nunc vis illum subici tibi, iactura rerum suarum et status mutatione in id devocari, ut infra beneficia sua iaceat. Gratum te putabo ? Coram eo, cui prodesse vis, opta! Votum tu istud vocas, quod inter gratum et inimicum potest dividi, quod non dubites adversarium et hostem fecisse, si extrema taceantur ?
- 6.27.4.1
Hostes quoque optaverunt capere quasdam urbes, ut servarent, et vincere quosdam, ut ignoscerent, nec ideo non hostilia vota, in quibus, quod mitissimum est, post crudelitatem venit.
- 6.27.5.1
Denique qualia esse iudicas vota, quae nemo minus tibi volet, quam is, pro quo fiunt, succedere ? Pessime cum eo agis, cui vis a dis noceri, a te succurri, inique cum ipsis dis ; illis enim durissimas partes imponis, tibi humanas ; ut tu prosis, di nocebunt.
- 6.27.6.1
Si accusatorem submitteres, quem deinde removeres, si aliqua illum lite implicares, quam subinde discuteres, nemo de tuo scelere dubitaret. Quid interest, utrum istuc fraude temptetur an voto, nisi quod potentiores illi adversarios quaeris ? Non est, quod dicas : " Quam enim illi iniuriam facio ?
- 6.27.7.1
" Votum tuum aut supervacuum est aut iniuriosum, immo iniuriosum, etiam si irritum. Quidquid non efficis, dei munus est, iniuria vero, quidquid optas. Sat est ; tibi non aliter debemus irasci, quam si profeceris.
- 6.28.1.1
" Si vota," inquit, " valuissent, et in hoc valuissent, ut tutus esses." Primum certum mihi optas periculum sub incerto auxilio. Deinde utrumque certum puta : quod nocet, prius est.
- 6.28.2.1
Praeterea tu condicionem voti tui nosti, me tempestas occupavit portus ac praesidii dubium. Quantum tormentum existimas, etiam si accepero, eguisse ? Etiam si servatus fuero, trepidasse ? Etiam si absolutus fuero, causam dixisse ? Nullius metus tam gratus est finis, ut non gratior sit solida et inconcussa securitas.
- 6.28.3.1
Opta, ut reddere mihi beneficium possis, cum opus erit, non, ut opus sit. Si esset in tua potestate, quod optas, ipse fecisses.
- 6.29.1.1
Quanto hoc honestius votum est : " Opto, in eo statu sit, quo semper beneficia distribuat, numquam desideret ; sequatur illum materia, qua tam benigne utitur, largiendi iuvandique ; numquam illi sit dandorum beneficiorum inopia, datorum paenitentia ; naturam per se pronam ad misericordiam, humanitatem, clementiam irritet ac provocet turba gratorum, quos illi et habere contingat nec experiri necesse sit ; ipse nulli implacabilis sit, ipsi nemo placandus ; tam aequali in eum fortuna indulgentia perseveret, ut nemo in illum possit esse nisi conscientia gratus."
- 6.29.2.1
Quanto haec iustiora vota sunt, quae te in nullam occasionem differunt, sed gratum statim faciunt! Quid enim prohibet referre gratiam prosperis rebus ? Quam multa sunt, per quae, quidquid debemus, reddere etiam felicibus possumus ! Fidele consilium, adsidua conversatio, sermo comis et sine adulatione iucundus, aures, si deliberari velit, diligentes, tutae, si credere, convictus familiaritas. Neminem tam alte secunda posuerunt, ut non illi eo magis amicus desit, quia nihil absit.
- 6.30.1.1
Ista tristis et omni voto submovenda occasio ac procul repellenda. Ut gratus esse possis, iratis dis opus est ? Ne ex hoc quidem peccare te intellegis, quod melius cum eo agitur, cui ingratus es ? Propone animo tuo carcerem, vincula, sordes, servitutem, bellum, egestatem ; haec sunt occasiones voti tui. Si quis tecum contraxit, per ista dimittitur!
- 6.30.2.1
Quin potius eum potentem esse vis, cui plurimum debes, et1 beatum ? Quid enim, ut dixi, vetat te referre etiam summa felicitate praeditis gratiam ? Cuius plena tibi occurret et varia materia. Quid ? tu nescis debitum etiam locupletibus solvi ?
- 6.30.3.1
Nec te invitum distringam. Omnia sane excluserit opulenta felicitas, monstrabo tibi, cuius rei inopia laborent magna fastigia, quid omnia possidentibus desit : scilicet ille, qui verum dicat et hominem inter mentientes stupentem ipsaque consuetudine pro rectis blanda audiendi ad ignorantiam veri perductum vindicet a consensu concentuque falsorum.
- 6.30.4.1
Non vides, quemadmodum illos in praeceps agat extincta libertas et fides in obsequium servile submissa ?
- 6.30.5.1
Dum nemo ex animi sui sententia suadet dissuadetque, sed adulandi certamen est et unum amicorum omnium officium, una contentio, quis blandissime fallat, ignoravere vires suas, et, dum se tam magnos, quam audiunt, credunt, attraxere supervacua et in discrimen rerum omnium perventura bella, utilem et necessariam rupere concordiam, secuti iram, quam nemo revocabat, multorum sanguinem hauserunt fusuri novissime suum ;
- 6.30.6.1
dum vindicant inexplorata pro certis flectique non minus existimant turpe quam vinci et perpetua credunt, quae in summum perducta maxime nutant, ingentia super se ac suos regna fregerunt ; nec intellexerunt in illa scena vanis et cito diffluentibus bonis refulgente ex eo tempore ipsos nihil non adversi expectare debuisse, ex quo nihil veri audire potuerunt.
- 6.31.1.1
Cum bellum Graeciae indiceret Xerxes, animum tumentem oblitumque, quam caducis confideret, nemo non impulit. Alius aiebat non laturos nuntium belli et ad primam adventus famam terga versuros ;
- 6.31.2.1
alius nihil esse dubii, quin illa mole non vinci solum Graecia, sed obrui posset ; magis verendum, ne vacuas desertasque urbes invenirent et profugis hostibus vastae solitudines relinquerentur non habituris, ubi tantas vires exercere possent ;
- 6.31.3.1
alius vix illi rerum naturam sufficere, angusta esse classibus maria, militi castra, explicandis equestribus copiis campestria, vix patere caelum satis ad emittenda omni manu tela.
- 6.31.4.1
Cum in hunc modum multa undique iactarentur, quae hominem nimia aestimatione sui furentem concitarent, Demaratus Lacedaemonius solus dixit ipsam illam, qua sibi placeret, multitudinem indigestam et gravem metuendam esse ducenti; non enim vires habere, sed pondus ; immodica numquam regi posse, nec diu durare, quidquid regi non potest. "
- 6.31.5.1
"In primo," inquit, " statim monte Lacones obiecti dabunt sui experimentum. Tot ista gentium milia trecenti morabuntur ; haerebunt in vestigio fixi et commissas sibi angustias armis tuebuntur, corporibus obstruent ; tota illos Asia non movebit loco ; tantas minas belli et paene totius generis humani ruentis impetum paucissimi sistent.
- 6.31.6.1
Cum te mutatis legibus suis natura transmiserit, in semita haerebis et aestimans futura damna, cum computaveris, quanti Thermopylarum angusta constiterint ; scies te fugari posse, cum sciens posse retineri.
- 6.31.7.1
Cedent quidem tibi pluribus locis velut torrentis modo ablati, cuius cum magno terrore prima vis defluit ; deinde hinc atque illinc coorientur et tuis te viribus prement.
- 6.31.8.1
Verum est, quod dicitur, maiorem belli apparatum esse, quam qui recipi ab his regionibus possit, quas oppugnare constituis, sed haec res contra nos est. Ob hoc ipsum te Graecia vincet, quia non capit ; uti toto te non potes.
- 6.31.9.1
Praeterea, quae una rebus salus est, occurrere ad primos rerum impetus et inclinatis opem ferre non poteris nec fulcire ac firmare labentia ; multo ante vincens, quam victum esse te sentias.
- 6.31.10.1
Ceterum non est, quod exercitum tuum ob hoc sustineri non putes posse, quia numerus eius duci quoque ignotus est ; nihil tam magnum est, quod perire non possit, cui nascitur in perniciem, ut alia quiescant, ex ipsa magnitudine sua causa."
- 6.31.11.1
Acciderunt, quae Demaratus praedixerat. Divina atque humana impellentem et mutantem, quidquid obstiterat, trecenti stare iusserunt, stratusque passim per totam Graeciam Perses intellexit, quantum ab exercitu turba distaret. Itaque Xerxes pudore quam damno miserior Demarato gratias egit, quod solus sibi verum dixisset, et permisit petere, quod vellet.
- 6.31.12.1
Petit ille, ut Sardis, maximam Asiae civitatem, curru vectus intraret rectam capite tiaram gerens ; id solis datum regibus. Dignus fuerat praemio, ante quam peteret ; sed quam miserabilis gens, in qua nemo fuit, qui verum diceret regi, nisi qui non dicebat sibi !
- 6.32.1.1
Divus Augustus filiam ultra impudicitiae maledictum impudicam relegavit et flagitia principalis domus in publicum emisit : admissos gregatim adulteros, pererratam nocturnis comissationibus civitatem, forum ipsum ac rostra, ex quibus pater legem de adulteriis tulerat, filiae in stupra placuisse, cotidianum ad Marsyam concursum, cum ex adultera in quaestuariam versa ius omnis licentiae sub ignoto adultero peteret.
- 6.32.2.1
Haec tam vindicanda principi quam tacenda, quia quarundam rerum turpitudo etiam ad vindicantem redit, parum potens irae publicaverat. Deinde, cum interposito tempore in locum irae subisset verecundia, gemens, quod non illa silentio pressisset, quae tam diu nescierat, donec loqui turpe esset, saepe exclamavit : " Horum mihi nihil accidisset, si aut Agrippa aut Maecenas vixisset ! " Adeo tot habenti milia hominum duos reparare difficile est.
- 6.32.3.1
Caesae sunt legiones et protinus scriptae ; fracta classis et intra paucos dies natavit nova ; saevitum est in opera publica ignibus, surrexerunt meliora consumptis. Tota vita Agrippae et Maecenatis vacavit locus. Quid ? Putem defuisse similes, qui adsumerentur, an ipsius vitium fuisse, quia maluit queri quam quaerere ?
- 6.32.4.1
Non est, quod existimemus Agrippam et Maecenatem solitos illi vera dicere ; qui si vixissent, inter dissimulantes fuissent. Regalis ingenii mos est in praesentium contumeliam amissa laudare et his virtutem dare vera dicendi, a quibus iam audiendi periculum non est.
- 6.33.1.1
Sed ut me ad propositum reducam, vides, quam facile sit gratiam referre felicibus et in summo humanarum opum positis. Dic illis, non quod volunt audire, sed quod audisse semper volent ; plenas aures adulationibus aliquando vera vox intret ; da consilium utile. Quaeris, quid felici praestare possis ?
- 6.33.2.1
Effice, ne felicitati suae credat, ut sciat illam multis et fidis manibus continendam. Parum in illum contuleris, si illi stultam fiduciam permansurae semper potentiae excusseris docuerisque mobilia esse, quae dedit casus, et maiore cursu fugere, quam veniunt, nec iis portionibus, quibus ad summa perventum est, retro iri, sed saepe inter maximam fortunam et ultimam nihil interesse ?
- 6.33.3.1
Nescis, quantum sit pretium amicitiae, si non intellegis multum te ei daturum, cui dederis amicum, rem non domibus tantum, sed saeculis raram, quae non aliubi magis deest, quam ubi creditur abundare. Quid ?
- 6.33.4.1
Istos tu libros, quos vix nomenclatorum complectitur aut memoria aut manus, amicorum existimas esse ? Non sunt isti amici, qui agmine magno ianuam pulsant, qui in primas et secundas admissiones digeruntur.
- 6.34.1.1
Consuetudo ista vetus est regibus regesque simulantibus populum amicorum discribere, et proprium superbiae magno aestimare introitum ac tactum sui liminis et pro honore dare, ut ostio suo propius adsideas, ut gradum prior intra domum ponas, in qua deinceps multa sunt ostia, quae receptos quoque excludant.
- 6.34.2.1
Apud nos primi omnium C. Gracchus et mox Livius Drusus instituerunt segregare turbam suam et alios in secretum recipere, alios cum pluribus, alios universos. Habuerunt itaque isti amicos primos, habuerunt secundos, numquam veros.
- 6.34.3.1
Amicum vocas, cuius disponitur salutatio ? Aut potest huius tibi fides patere, qui per fores maligne apertas non intrat, sed illabitur ? Huic pervenire usque ad libertatem destringendam licet, cuius vulgare et publicum verbum et promiscuum ignotis " Have ! " non nisi suo ordine emittitur ?
- 6.34.4.1
Ad quemcumque itaque istorum veneris, quorum salutatio urbem concutit, scito, etiam si animadverteris obsessos ingenti frequentia vicos et commeantium in utramque partem catervis itinera compressa, tamen venire te in locum hominibus plenum, amicis vacuum.
- 6.34.5.1
In pectore amicus, non in atrio quaeritur; illo recipiendus, illic retinendus est et in sensus recondendus. Hoc doce : gratus es.
- 6.35.1.1
Male de te existimas, si inutilis es nisi adflicto, si rebus bonis supervacuus es. Quemadmodum te et in dubiis et in adversis et in laetis sapienter geris, ut dubia prudenter tractes, adversa fortiter, laeta moderate, ita in omnia utilem te exhibere amico potes. Adversa eius nec deserueris nec optaveris ; multa nihilo minus, ut non optes, in tanta varietate, quae tibi materiam exercendae fidei praebeant, incident.
- 6.35.2.1
Quemadmodum, qui optat divitias alicui in hoc, ut illarum ipse partem ferat, quamvis pro illo videatur optare, sibi prospicit, sic, qui optat amico aliquam necessitatem, quam adiutorio suo fideque discutiat, quod est ingrati, se illi praefert et tanti existimat illum miserum esse, ut ipse gratus sit, ob hoc ipsum ingratus ; exonerare enim se vult et gravi sarcina liberare.
- 6.35.3.1
Multum interest, utrum properes referre gratiam, ut reddas beneficium, an ne debeas. Qui reddere vult, illius se commodo aptabit et idoneum illi venire tempus volet ; qui nihil aliud quam ipse liberari vult, quomodocumque ad hoc cupiet pervenire, quod est pessimae voluntatis.
- 6.35.4.1
" Ista," inquit, " festinatio nimium grati est ! " Id apertius exprimere non possum, quam si repetivero, quod dixi. Non vis reddere acceptum beneficium, sed effugere. Hoc dicere videris : " Quando isto carebo ? Quocumque modo mihi laborandum est, ne isti obligatus sim." Si optares, ut illi de suo solveres, multum abesse videreris a grato. Hoc, quod optas, iniquius est ; exsecraris enim illum et caput sanctum tibi dira precatione defigis.
- 6.35.5.1
Nemo, ut existimo, de immanitate animi tui dubitaret, si aperte illi paupertatem, si captivitatem, si famem ac metum imprecareris ; at quid interest, utrum vox ista sit voti tui an vis ? Aliquid enim horum optas. I nunc et hoc esse grati puta, quod ne ingratus quidem faceret, qui modo non usque in odium, sed tantum usque ad infitiationem beneficii perveniret !
- 6.36.1.1
Quis pium dicet Aenean, si patriam capi voluerit, ut captivitati patrem eripiat ? Quis Siculos iuvenes ut bona liberis exempla monstrabit, si optaverint, ut Aetna immensam ignium vim super solitum ardens et incensa praecipitet datura ipsis occasionem exhibendae pietatis ex medio parentibus incendio raptis ?
- 6.36.2.1
Nihil debet Scipioni Roma, si Punicum bellum, ut finiret, aluit ; nihil Deciis, quod morte patriam servaverunt, si prius optaverant, ut devotioni fortissimae locum ultima rerum necessitas faceret. Gravissima infamia est medici opus quaerere ; multi, quos auxerant morbos et irritaverant, ut gloria maiore sanarent, non potuerunt discutere aut cum magna miserorum vexatione vicerunt.
- 6.37.1.1
Callistratum aiunt (ita certe Hecaton auctor est), cum in exilium iret, in quod multos cum illo simul seditiosa civitas et intemperanter libera expulerat, optante quodam, ut Atheniensibus necessitas restituendi exules esset, abominatum talem reditum.
- 6.37.2.1
Rutilius noster animosius, cum quidam illum consolaretur et diceret instare arma civilia, brevi futurum, ut omnes exules reverterentur : " Quid tibi," inquit, " mali feci, ut mihi peiorem reditum quam exitum optares ? Ut malo, patria exilio meo erubescat, quam reditu maereat ! " Non est istud exilium, cuius neminem non magis quam damnatum pudet.
- 6.37.3.1
Quemadmodum illi servaverunt bonorum civium officium, qui reddi sibi penates suos noluerunt clade communi, quia satius erat duos iniquo malo adfici quam omnes publico, ita non servat grati hominis adfectum, qui bene de se merentem difficultatibus vult opprimi, quas ipse submoveat, quia, etiam si bene cogitat, male precatur. Ne in patrocinium quidem, nedum in gloriam est incendium extinxisse, quod feceris.
- 6.38.1.1
In quibusdam civitatibus impium votum sceleris vicem tenuit. Demades certe Athenis eum, qui necessaria funeribus venditabat, damnavit, cum probasset magnum lucrum optasse, quod contingere illi sine multorum morte non poterat. Quaeri tamen solet, an merito damnatus sit. Fortasse optavit, non ut multis venderet, sed ut care, ut parvo sibi constarent, quae venditurus esset.
- 6.38.2.1
Cum constet negotiatio eius ex empto et vendito, quare votum eius in unam partem trahis, cum lucrum ex utraque sit ? Praeterea omnes licet, qui in ista negotiatione sunt, damnes ; omnes enim idem volunt, id est, intra se optant. Magnam partem hominum damnabis ; cui enim non ex alieno incommodo lucrum ?
- 6.38.3.1
Miles bellum optat, si gloriam ; agricolam annonae caritas erigit ; eloquentiae pretium excitat litium numerus ; medicis gravis annus in quaestu est ; institores delicatarum mercium iuventus corrupta locupletat; nulla tempestate tecta, nullo igne laedantur : iacebit opera fabrilis. Unius votum deprensum est, omnium simile est.
- 6.38.4.1
An tu Arruntium et Haterium et ceteros, qui captandorum testamentorum artem professi sunt, non putas eadem habere quae dissignatores et libitinarios vota ? Illi tamen, quorum mortes optent, nesciunt, hi familiarissimum quemque, ex quo propter amicitiam spei plurimum est, mori cupiunt. Illorum damno nemo vivit, hos, quisquis differt, exhaurit ; optant ergo non tantum, ut accipiant, quod turpi servitute meruerunt, sed etiam, ut tributo gravi liberentur.
- 6.38.5.1
Non est itaque dubium, quin hi magis, quod damnatum est in uno, optent, quibus, quisquis morte profuturus est, vita nocet. Omnium tamen istorum tam nota sunt vota quam impunita. Denique se quisque consulat et in secretum pectoris sui redeat et inspiciat, quid tacitus optaverit. Quam multa sunt vota, quae etiam sibi fateri pudet ! Quam pauca, quae facere coram teste possimus !
- 6.39.1.1
Sed non, quidquid reprehendendum, etiam damnandum est, sicut hoc votum amici, quod in manibus est, male utentis bona voluntate et in id vitium incidentis, quod devitat ; nam dum gratum animum festinat ostendere, ingratus est. Hoc ait :
- 6.39.2.1
" In potestatem meam recidat, gratiam meam desideret, sine me salvus, honestus, tutus esse non possit, tam miser sit, ut illi beneficii loco sit, quidquid redditur." Haec dis audientibus : " Circumveniant illum domesticae insidiae, quas ego possim solus opprimere, instet potens inimicus et gravis, infesta turba nec inermis, creditor urgueat, accusator."
- 6.40.1.1
Vide, quam sis aecus ! Horum optares nihil, si tibi beneficium non dedisset. Ut alia taceam, quae graviora committis pessima pro optimis referendo, hoc certe delinquis, quod non expectas suum cuiusque rei tempus, quod aeque peccat, qui non sequitur, quam qui antecedit. Quomodo beneficium non semper recipiendum est, sic non utique reddendum.
- 6.40.2.1
Si mihi non desideranti redderes, ingratus esses ; quanto ingratior es, qui desiderare me cogis ! Expecta ! Quare subsidere apud te munus meum non vis ? Quare obligatum moleste te fers ? Quare quasi cum acerbo feneratore signare rationem parem properas ? Quid mihi negotium quaeris ? Quid in me deos immittis ? Quomodo exigeres, qui sic reddis ?
- 6.41.1.1
Ante omnia ergo, Liberalis, hoc discamus, beneficia debere secure et occasiones reddendorum observare, non manu facere. Ipsam hanc cupiditatem primo quoque tempore liberandi se meminerimus ingrati esse ; nemo enim libenter reddit, quod invitus debet, et, quod apud se esse non vult, onus iudicat esse, non munus.
- 6.41.2.1
Quanto melius ac iustius in promptu habere merita amicorum et offerre, non ingerere, nec obaeratum se iudicare, quoniam beneficium commune vinculum est et inter se duos adligat ! Dic : " Nihil moror, quominus tuum revertatur; opto, hilaris accipias. Si necessitas alterutri nostrum imminet fatoque quodam datum est, ut aut tu cogaris beneficium recipere aut ego alterum accipere, det potius, qui solet. Ego paratus sum : Nulla mora in Turno est; ostendam hunc animum, cum primum tempus advenerit ; interim di testes sunt."
- 6.42.1.1
Soleo, mi Liberalis, notare hunc in te adfectum et quasi manu prendere verentis et aestuantis, ne in ullo officio sis tardior. Non decet gratum animum sollicitudo, contra summa fiducia sui et ex conscientia veri amoris dimissa omnis anxietas. Tam convicium est : " Recipe " quam : " Debes." Hoc primum beneficii dati sit ius, ut recipiendi tempus eligat, qui dedit. " At vereor, ne homines de me sequius loquantur." Male agit, qui famae, non conscientiae gratus est. Duos istius rei iudices habes, illum, quem non debes timere, et te, quem non potes. " Quid ergo ? Si nulla intervenerit occasio, semper debebo ? " Debebis ; sed palam debebis, sed libenter debebis, sed cum magna voluptate apud te depositum intueberis. Paenitet accepti beneficii, quem nondum redditi piget. Quare, qui tibi dignus visus est, a quo acciperes, indignus videatur, cui diu debeas ?
- 6.43.1.1
In magnis erroribus sunt, qui ingentis animi credunt proferre, donare, plurium sinum ac domum implere, cum ista interdum non magnus animus faciat, sed magna fortuna ; nesciunt, quanto interim maius ac difficilius sit capere, quam fundere. Nam, ut nihil alteri detraham, quoniam utrumque, ubi virtute fit, par est, non minoris est animi beneficium debere quam dare ; eo quidem operosius hoc quam illud, quo maiore diligentia custodiuntur accepta, quam dantur.
- 6.43.2.1
Itaque non est trepidandum, quam cito reponamus, nec procurrendum intempestive, quia aeque delinquit, qui ad referendam gratiam suo tempore cessat, quam qui alieno properat. Positum est illi apud me ; nec illius nomine nec meo timeo. Bene illi cautum est ; non potest hoc beneficium perdere nisi mecum, immo ne mecum quidem. Egi illi gratias, id est, rettuli.
- 6.43.3.1
Qui nimis de reddendo beneficio cogitat, nimis cogitare alterum de recipiendo putat. Praestet se in utrumque facilem. Si vult recipere beneficium, referamus reddamusque laeti ; si illud apud nos custodiri mavult, quid thensaurum eius eruimus ? Quid custodiam recusamus ? Dignus est cui, utrum volet, liceat. Opinionem quidem et famam eo loco habeamus, tamquam non ducere sed sequi debeat.
- 7.1.1.1
Bonum, mi Liberalis, habeas animum volo : In manibus terrae ; non hic te carmine longo atque per ambages et longa exorsa tenebo. Reliqua hic liber cogit, et exhausta materia circumspicio, non quid dicam, sed quid non dixerim ; boni tamen consules, quidquid ibi superest, cum tibi superfuerit.
- 7.1.2.1
Si voluissem lenocinari mihi, debuit paulatim opus crescere et ea pars in finem reservari, quam quilibet etiam satiatus appeteret. Sed quidquid maxime necessarium erat, in primum congessi; nunc, si quid effugit, recolligo. Nec mehercules, si me interroges, nimis ad rem existimo pertinere, ubi dicta sunt, quae Tegunt mores, prosequi cetera non in remedium animi, sed in exercitationem ingenii inventa.
- 7.1.3.1
Egregie enim hoc dicere Demetrius Cynicus, vir meo iudicio magnus, etiam si maximis comparetur, solet plus prodesse, si pauca praecepta sapientiae teneas, sed illa in promptu tibi et in usu sint, quam si multa quidem didiceris, sed illa non habeas ad manum.
- 7.1.4.1
" Quemadmodum," inquit, " magnus luctator est, non qui omnes numeros nexusque perdidicit, quorum usus sub adversario rarus est, sed qui in uno se aut altero bene ac diligenter exercuit et eorum occasiones intentus expectat (neque enim refert, quam multa sciat, si scit, quantum victoriae satis est), sic in hoc studio multa delectant, pauca vincunt.
- 7.1.5.1
Licet nescias, quae ratio oceanum effundat ac revocet, quare septimus quisque annus aetati signum imprimat, quare latitudo porticus ex remoto sperantibus non servet portionem suam, sed ultima in angustiis coeant et columnarum novissime intervalla iungantur, quid sit, quod geminorum conceptum separet, partum iungat, utrum unus concubitus spargatur in duos an totiens concepti sint, cur pariter natis fata diversa sint maximisque rerum spatiis distent, quorum inter ortus minimum interest : non multum tibi nocebit transisse, quae nec licet scire nec prodest. Involuta veritas in alto latet.
- 7.1.6.1
Nec de malignitate naturae queri possumus, quia nullius rei difficilis inventio est, nisi cuius hic unus inventae fructus est invenisse ; quidquid nos meliores beatosque facturum est, aut in aperto aut in proximo posuit.
- 7.1.7.1
Si animus fortuita contempsit, si se supra metus sustulit nec avida spe infinita complectitur, sed didicit a se petere divitias ; si deorum hominumque formidinem eiecit et scit non multum esse ab homine timendum, a deo nihil; si contemptor omnium, quibus torquetur vita, dum ornatur, eo perductus est, ut illi liqueat mortem nullius mali materiam esse, multorum finem ; si animum virtuti consecravit et, quacumque vocat illa, planum putat ; si sociale animal et in commune genitus mundum ut unam omnium domum spectat et conscientiam suam dis aperuit semperque tamquam in publico vivit se magis veritus quam alios : subductus ille tempestatibus in solido ac sereno stetit consummavitque scientiam utilem ac necessariam. Reliqua oblectamenta otii sunt ; licet enim iam in tutum retracto animo ad haec quoque excurrere cultum, non robur, ingeniis adferentia."
- 7.2.1.1
Haec Demetrius noster utraque manu tenere pro fidentem iubet, haec nusquam dimittere, immo adfigere et partem sui facere eoque cotidiana meditatione perduci, ut sua sponte occurrant salutaria et ubique ac statim desiderata praesto sint et sine ulla mora veniat illa turpis honestique distinctio.
- 7.2.2.1
Sciat nec malum esse ullum nisi turpe nec bonum nisi honestum. Hac regula vitae opera distribuat; ad hanc legem et agat cuncta et exigat miserrimosque mortalium iudicet, in quantiscumque opibus refulgebunt, ventri ac libidini deditos quorumque animus inerti otio torpet. Dicat sibi ipse : " Voluptas fragilis est, brevis, fastidio obiecta, quo avidius hausta est citius in contrarium recidens, cuius subinde necesse est aut paeniteat aut pudeat, in qua nihil est magnificum aut quod naturam hominis dis proximi deceat, res humilis, membrorum turpium aut vilium ministerio veniens, exitu foeda.
- 7.2.3.1
Illa est voluptas et homine et viro digna non implere corpus nec saginare nec cupiditates irritare, quarum tutissima est quies, sed perturbatione carere et ea, quam hominum inter se rixantium ambitus concutit, et ea, quae intolerabilis ex alto venit, ubi de dis famae creditum est vitiisque illos nostris aestimavimus."
- 7.2.4.1
Hanc voluptatem aequalem, intrepidam, numquam sensuram sui taedium percipit hic, quem deformamus cum maxime, ut ita dicam, divini iuris atque humani peritus. Hic praesentibus gaudet, ex futuro non pendet ; nihil enim firmi habet, qui in incerta propensus est. Magnis itaque curis exemptus et distorquentibus mentem nihil sperat aut cupit nec se mittit in dubium suo contentus.
- 7.2.5.1
Et ne illum existimes parvo esse contentum, omnia illius sunt, non sic, quemadmodum Alexandri fuerunt, cui, quamquam in litore rubri maris steterat, plus deerat, quam qua venerat. Illius ne ea quidem erant, quae tenebat aut vicerat, cum in oceano Onesicritus praemissus explorator erraret et bella in ignoto mari quaereret.
- 7.2.6.1
Non satis apparebat inopem esse, qui extra naturae terminos arma proferret, qui se in profundum inexploratum et immensum aviditate caeca prosus immitteret ? Quid interest, quot eripuerit regna, quot dederit, quantum terrarum tributo premat ? Tantum illi deest, quantum cupit.
- 7.3.1.1
Nec hoc Alexandri tantum vitium fuit, quem per Liberi Herculisque vestigia felix temeritas egit, sed omnium, quos fortuna irritavit implendo. Cyrum et Cambysen et totum regni Persici stemma percense. Quem invenies, cui modum imperii satietas fecerit, qui non vitam in aliqua ulterius procedendi cogitatione finierit ? Nec id mirum est ; quidquid cupiditati contingit, penitus hauritur et conditur, nec interest, quantum eo, quod inexplebile est, congeras.
- 7.3.2.1
Unus est sapiens, cuius omnia sunt nec ex difficili tuenda. Non habet mittendos trans maria legatos nec metanda in ripis hostilibus castra, non opportunis castellis disponenda praesidia ; non opus est legione nec equestribus turmis. Quemadmodum di immortales regnum inermes regunt et illis rerum suarum ex edito tranquilloque tutela est, ita hic officia sua, quamvis latissime pateant, sine tumultu obit et omne humanum genus potentissimus eius optimusque infra se videt. Derideas licet :
← Previous · Next → — showing 701–800 of 906
Perseus Latin. CTS URN phi1017.phi013.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.