De Beneficiis
- 5.20.7.1
Verba sunt ista. Quam diu me nihil urguet, quam diu fortuna nihil cogit, perdam potius beneficium quam repetam. Sed si de salute liberorum agitur, si in periculum uxor deducitur, si patriae salus ac libertas mittit me etiam, quo ire nollem, imperabo pudori meo et testabor omnia me fecisse, ne opus esset mihi auxilio hominis ingrati; novissime recipiendi beneficii necessitas repetendi verecundiam vincet. Deinde, eum bono viro beneficium do, sic do tamquam numquam repetiturus, nisi fuerit necesse.
- 5.21.1.1
" Sed lex," inquit, " non permittendo exigere vetuit." Multa legem non habent nec actionem, ad quae consuetudo vitae humanae omni lege valentior dat aditum. Nulla lex iubet amicorum secreta non eloqui; nulla lex iubet fidem etiam inimico praestare ; quae lex ad id praestandum nos, quod alicui promisimus, adligat ? Nulla. Querar tamen cum eo, qui arcanum sermonem non continuerit, et fidem datam nec servatam indignabor.
- 5.21.2.1
" Sed ex beneficio," inquit, " creditum facis." Minime ; non enim exigo, sed repeto, et ne repeto quidem, sed admoneo. Num ultima quoque me necessitas in hoc aget, ut ad eum veniam, cum quo mihi diu luctandum sit ? Si quis tam ingratus est, ut illi non sit satis admoneri, eum transibo nec dignum iudicabo, qui gratus esse cogatur.
- 5.21.3.1
Quomodo fenerator quosdam debitores non appellat, quos scit decoxisse et in quorum pudorem nihil superest, nisi quod pereat, sic ego quosdam ingratos palam ac pertinaciter praeteribo nec ab ullo beneficium repetam, nisi a quo non ablaturus ero, sed recepturus.
- 5.22.1.1
Multi sunt, qui nec negare sciant, quod acceperunt, nec referre, qui nec tam boni sunt quam grati nec tam mali quam ingrati, segnes et tardi, lenta nomina, non mala. Hos ego non appellabo, sed commonefaciam et ad officium aliud agentes reducam. Qui statim mihi sic respondebunt : " Ignosce ; non mehercules scivi hoc te desiderare, alioqui ultro obtulissem ; rogo, ne me ingratum existimes ; memini, quid mihi praestiteris." Hos ego quare dubitem et sibi meliores et mihi facere ? Quemcumque potuero, peccare prohibebo ;
- 5.22.2.1
multo magis amicum, et ne peccet et ne in me potissimum peccet. Alterum illi beneficium do, si illum ingratum esse non patior ; nec dure illi exprobrabo, quod praestiti, sed quam potuero mollissime. Ut potestatem referendae gratiae faciam, renovabo memoriam eius et petam beneficium ; ipse me intelleget repetere.
- 5.22.3.1
Aliquando utar verbis durioribus, si emendari illum posse speravero ; nam deploratum propter hoc quoque non exagitabo, ne ex ingrato inimicum faciam.
- 5.22.4.1
Quod si admonitionis quoque sugillationem ingratis remittimus, segniores ad reddenda beneficia faciemus ; quosdam vero sanabiles et qui fieri boni possint, si quid illos momorderit, perire patiemur admonitione sublata, qua et pater filium aliquando correxit et uxor maritum aberrantem ad se reduxit et amicus languentem amici fidem erexit.
- 5.23.1.1
Quidam, ut expergiscantur, non feriendi, sed commovendi sunt ; eodem modo quorundam ad referendam gratiam fides non cessat, sed languet. Hanc pervellamus. " Noli munus tuum in iniuriam vertere ; iniuria est enim, si in hoc non repetis, ut ingratus sim. Quid, si ignoro, quid desideres ? Quid, si occupationibus districtus et in aha vocatus occasionem non observavi ? Ostende mihi, quid possim, quid velis. Quare desperes, antequam temptes ?
- 5.23.2.1
Quare properas et beneficium et amicum perdere ? Unde scis, nolim an ignorem, animus an facultas desit mihi? Experire." Admonebo ergo non amare, non palam, sine convicio, sic, ut se redisse in memoriam, non reduci putet.
- 5.24.1.1
Causam dicebat apud divum Iulium ex veteranis quidam paulo violentior adversus vicinos suos et causa premebatur. " Meministi," inquit, " imperator, in Hispania, talum extorsisse te circa Sucronem ?" Cum Caesar meminisse se dixisset : " Meministi quidem sub quadam arbore minimum umbrae spargente cum velles residere ferventissimo sole et esset asperrimus locus, in quo ex rupibus acutis unica illa arbor eruperat, quendam ex commilitonibus paenulam suam substravisse ? "
- 5.24.2.1
Cum dixisset Caesar : " Quidni meminerim ? Et quidem siti confectus, quia impeditus ire ad fontem proximum non poteram, repere manibus volebam, nisi commilito, homo fortis ac strenuus, aquam mihi in galea sua adtulisset "—, " Potes ergo," inquit, " imperator, adgnoscere illum hominem aut illam galeam ? " Caesar ait se non posse galeam adgnoscere, hominem pulchre posse, et adiecit, puto obiratus, quod se a cognitione media ad veterem fabulam abduceret :
- 5.24.3.1
" Tu utique ille non es." " Merito/' inquit, " Caesar, me non adgnoscis ; nam cum hoc factum est, integer eram ; postea ad Mundam in acie oculus mihi effossus est et in capite lecta ossa. Nec galeam illam, si videris, adgnosces ; machaera enim Hispana divisa est." Vetuit illi exhiberi negotium Caesar et agellos, in quibus vicinalis via causa rixae ac litium fuerat, militi suo donavit.
- 5.25.1.1
Quid ergo ? Non repeteret beneficium ab imperatore, cuius memoriam multitudo rerum confuderat, quem fortuna ingentes exercitus disponentem non patiebatur singulis militibus occurrere ? Non est hoc repetere beneficium, sed resumere bono loco positum et paratum, ad quod tamen, ut sumatur, manus porrigenda est. Repetam itaque, quia hoc aut ex magna necessitate facturus ero aut illius causa, a quo repetam.
- 5.25.2.1
Ti. Caesar inter initia dicenti cuidam: " Meministi—" antequam plures notas familiaritatis veteris proferret : " Non memini," inquit, " quid fuerim." Ab hoc quidni non esset repetendum beneficium ? Optanda erat oblivio ; aversabatur omnium amicorum et aequalium notitiam et illam solam praesentem fortunam suam adspici, illam solam cogitari ac narrari volebat. Inquisitorem habebat veterem amicum !
- 5.25.3.1
Magis tempestive repetendum est beneficium quam petendum. Adhibenda verborum moderatio, ut nec gratus possit offendi nec ingratus dissimulare. Tacendum erat et expectandum, si inter sapientes viveremus ; et tamen sapientibus quoque indicare melius fuisset, quid rerum nostrarum status posceret.
- 5.25.4.1
Deos, quorum notitiam nulla res effugit, rogamus, et illos vota non exorant, sed admonent. Dis quoque, inquam, Homericus ille sacerdos adlegat officia et aras religiose cultas. Moneri velle ac posse secunda virtus est.
- 5.25.5.1
Equus obsequens facile et parens huc illuc frenis leniter motis flectendus est. Paucis animus sui rector optimus ; proximi sunt, qui admoniti in viam redeunt; his non est dux detrahendus.
- 5.25.6.1
Opertis oculis inest acies, sed sine usu ; quam lumen diei iis immissum ad ministeria sua evocat. Instrumenta cessant, nisi illa in opus suum artifex movit. Inest interim animis voluntas bona, sed torpet modo deliciis ac situ, modo officii inscitia. Hanc utilem facere debemus nec irati relinquere in vitio, sed ut magistri patienter ferre offensationes puerorum discentium memoriae labentis; quae quemadmodum saepe subiecto uno aut altero verbo ad contextum reddendae orationis adducta est, sic ad referendam gratiam admonitione revocanda est.
- 6.1.1.1
Quaedam, Liberalis, virorum optime, exercendi tantum ingenii causa quaeruntur et semper extra vitam iacent ; quaedam et, dum quaeruntur, oblectamento sunt et quaesita usui. Omnium tibi copiam faciam ; tu illa, utcumque tibi visum erit, aut peragi iubeto aut ad explicandum ludorum ordinem induci. Quin his quoque, si abire protinus iusseris, non nihil actum erit ; nam etiam quae discere supervacuum est, prodest cognoscere. Ex vultu igitur tuo pendebo ; prout ille suaserit mihi, alia detinebo diutius, alia expellam et capite agam.
- 6.2.1.1
An beneficium eripi posset, quaesitum est. Quidam negant posse ; non enim res est, sed actio. Quomodo aliud est munus, aliud ipsa donatio, aliud qui navigat, aliud navigatio, et, quamvis in morbo aeger sit, non tamen idem est aeger et morbus, ita aliud est beneficium ipsum, aliud quod ad unumquemque nostrum beneficio pervenit. Illud incorporale est, irritum non fit ;
- 6.2.2.1
materia vero eius huc et illuc iactatur et dominum mutat. Itaque eum eripis, ipsa rerum natura revocare, quod dedit, non potest. Beneficia sua interrumpit, non rescindit : qui moritur, tamen vixit ; qui amisit oculos, tamen vidit. Quae ad nos pervenerunt, ne sint, effici potest, ne fuerint, non potest ; pars autem beneficii et quidem certissima est, quae fuit.
- 6.2.3.1
Non numquam usu beneficii longiore prohibemur, beneficium quidem ipsum non eraditur. Licet omnes in hoc vires suas natura advocet, retro illi agere se non licet. Potest eripi domus et pecunia et mancipium et quidquid est, in quo haesit beneficii nomen ; ipsum vero stabile et immotum est ; nulla vis efficiet, ne hic dederit, ne ille acceperit.
- 6.3.1.1
Egregie mihi videtur M. Antonius apud Rabirium poetam, cum fortunam suam transeuntem alio videat et sibi nihil relictum praeter ius mortis, id quoque, si cito occupaverit, exclamare : Hoc habeo, quodcumque dedi. O ! quantum habere potuit, si voluisset ! Hae sunt divitiae certae in quacumque sortis humanae levitate uno loco permansurae; quae cum maiores fuerint, hoc minorem habebunt invidiam. Quid tamquam tuo parcis ? Procurator es.
- 6.3.2.1
Omnia ista, quae vos tumidos et supra humana elatos oblivisci cogunt vestrae fragilitatis, quae ferreis claustris custoditis armati, quae ex alieno sanguine rapta vestro defenditis, propter quae classes cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis urbes ignari, quantum telorum in aversos fortuna comparet, propter quae ruptis totiens adfinitatis, amicitiae, collegii foederibus inter contendentes duos terrarum orbis elisus est, non sunt vestra. In depositi causa sunt iam iamque ad alium dominum spectantia ; aut hostis illa aut hostilis animi successor invadet.
- 6.3.3.1
Quaeris, quomodo illa tua facias ? Dona dando. Consule igitur rebus tuis et certam tibi earum atque inexpugnabilem possessionem para honestiores illas, non solum tutiores facturus.
- 6.3.4.1
Istud, quod suspicis, quo te divitem ac potentem putas, quam diu possides, sub nomine sordido iacet. Domus est, servus est, nummi sunt ; cum donasti, beneficium est.
- 6.4.1.1
Pateris," inquit, " nos aliquando beneficium non debere ei, a quo accepimus ; ergo ereptum est." Multa sunt, propter quae beneficium debere desinimus, non quia ablatum sed quia corruptum est. Aliquis reum me defendit, sed uxorem meam per vim stupro violavit ; non abstulit beneficium, sed opponendo illi parem iniuriam solvit me debito, et, si plus laesit, quam ante profuerat, non tantum gratia extinguitur, sed ulciscendi querendique libertas fit, ubi in comparatione beneficii praeponderavit iniuria ; ita non aufertur beneficium, sed vincitur. Quid ?
- 6.4.2.1
non tam duri quidam et tam scelerati patres sunt, ut illos aversari et eiurare ius fasque sit ? Numquid ergo illi abstulerunt, quae dederant ? Minime, sed impietas sequentium temporum commendationem omnis prioris officii sustulit. Non beneficium tollitur, sed beneficii gratia, et efficitur, non ne habeam, sed ne debeam. Tamquam pecuniam aliquis mihi credidit, sed domum meam incendit. Pensatum est creditum damno ; nec reddidi illi, nec tamen debeo.
- 6.4.3.1
Eodem modo et hic, qui aliquid benigne adversus me fecit, aliquid liberaliter, sed postea multa superbe, contumeliose, crudeliter, eo me loco posuit, ut proinde liber adversus eum essem, ac si nihil accepissem ; vim beneficiis suis attulit.
- 6.4.4.1
Colonum suum non tenet quamvis tabellis manentibus, qui segetem eius proculcavit, qui succidit arbusta, non quia recepit, quod pepigerat, sed quia, ne reciperet, effecit. Sic debitori suo creditor saepe damnatur, ubi plus ex alia causa abstulit, quam ex crediti petit.
- 6.4.5.1
Non tantum inter creditorem et debitorem iudex sedet, qui dicat: " Pecuniam credidisti. Quid ergo est ? Pecus abegisti, servum eius occidisti, argentum, quod non emeras, possides ; aestimatione facta debitor discede, qui creditor veneras " ; inter beneficia quoque et iniurias ratio confertur.
- 6.4.6.1
Saepe, inquam, beneficium manet nec debetur ; si secuta est dantem paenitentia, si miserum se dixit, quod dedisset, si, cum daret, suspiravit, vultum adduxit, perdere se credidit, non donare, si sua causa aut certe non mea dedit, si non desiit insultare, gloriari, ubique iactare et acerbum munus suum facere, manet beneficium, quamvis non debeatur, sicuti quaedam pecuniae, de quibus ius creditori non dicitur, debentur, sed non exiguntur.
- 6.5.1.1
Dedisti beneficium, iniuriam postea fecisti; et beneficio gratia debebatur et iniuriae ultio ; nec ego illi gratiam debeo nec ille mihi poenam : alter ab altero absolvitur. Cum dicimus :
- 6.5.2.1
" Beneficium illi reddidi," non hoc dicimus illud nos, quod acceperamus, reddidisse, sed aliud pro illo. Reddere est enim rem pro re dare ; quidni ? cum omnis solutio non idem reddat, sed tantundem. Nam et pecuniam dicimur reddidisse, quamvis numeraverimus pro argenteis aureos, quamvis non intervenerint nummi, sed delegatione et verbis perfecta solutio sit.
- 6.5.3.1
Videris mihi dicere : " Perdis operam ; quorsus enim pertinet scire me, an maneat, quod non debetur? Iuris consultorum istae acutae ineptiae sunt, qui hereditatem negant usu capi posse sed ea, quae in hereditate sunt, tamquam quicquam aliud sit hereditas, quam ea, quae in hereditate sunt.
- 6.5.4.1
Illud potius mihi distingue, quod potest ad rem pertinere, cum idem homo beneficium mihi dedit et postea fecit iniuriam, utrum et beneficium illi reddere debeam et me ab illo nihilo minus vindicare ac veluti duobus nominibus separatim respondere an alterum alteri contribuere et nihil negotii habere, ut beneficium iniuria tollatur, beneficio iniuria. Illud enim video in hoc foro fieri ; quid in vestra schola iuris sit, vos sciatis.
- 6.5.5.1
Separantur actiones nec de eo, quod agimus, et de eo, quod nobiscum agitur, confunditur formula. Si quis apud me pecuniam deposuerit, idem postea furtum mihi fecerit, et ego cum illo furti agam et ille mecum depositi."
- 6.6.1.1
Quae proposuisti, mi Liberalis, exempla certis legibus continentur, quas necesse est sequi. Lex legi non miscetur, utraque sua via it. Depositum habet actionem propriam tam mehercules quam furtum. Beneficium nulli legi subiectum est, me arbitro utitur ; licet mihi inter se comparare, quantum profuerit mihi quisque aut quantum nocuerit, tum pronuntiare, utrum plus debeatur mihi an debeam.
- 6.6.2.1
In illis nihil est nostrae potestatis, eundum est, qua ducimur ; in beneficio tota potestas mea est, ego iudico. Itaque non separo illa nec diduco, sed iniurias et beneficia ad eundem iudicem mitto. Alioqui iubes me eodem tempore et amare et odisse et queri et gratias agere, quod natura non recipit. Potius comparatione facta inter se beneficii et iniuriae videbo, an mihi etiam ultro debeatur.
- 6.6.3.1
Quomodo, si quis scriptis nostris alios superne imprimit versus, priores litteras non tollit, sed abscondit, sic beneficium superveniens iniuria apparere non patitur.
- 6.7.1.1
Vultus tuus, cui regendum me tradidi, colligit rugas et trahit frontem, quasi longius exeam. Videris mihi dicere : Quo tantum mihi dexter abis ? Huc derige cursum, litus ama. Non possum magis. Itaque, si huic satis factum existimas, illo transeamus, an ei debeatur aliquid, qui nobis invitus profuit. Hoc apertius potui dicere, nisi propositio deberet esse confusior, ut distinctio statim subsecuta ostenderet utrumque quaeri, et an ei deberemus, qui nobis, dum non vult, profuit, et an ei, qui, dum nescit. Nam si quis coactus aliquid boni fecit;
- 6.7.2.1
quin nos non obliget, manifestius est, quam ut ulla in hoc verba impendenda sint. Et haec quaestio facile expedietur et si qua similis huic moveri potest, si totiens illo cogitationem nostram converterimus beneficium nullum esse, nisi quod ad nos primum aliqua cogitatio defert, deinde amica et benigna.
- 6.7.3.1
Itaque nec fluminibus gratias agimus, quamvis aut magna navigia patiantur et ad subvehendas copias largo ac perenni alveo currant aut piscosa et amoena pinguibus arvis interfluant ; nec quisquam Nilo beneficium debere se iudicat, non magis quam odium, si immodicus superfluxit tardeque decessit ; nec ventus beneficium dat, licet lenis et secundus adspiret, nec utilis et salubris cibus. Nam qui beneficium mihi daturus est, debet non tantum prodesse, sed velle. Ideo nec mutis animalibus quicquam debetur : et quam multos e periculo velocitas equi rapuit ! nec arboribus : et quam multos aestu laborantes ramorum opacitas texit !
- 6.7.4.1
Quid autem interest, utrum mihi, qui nescit, profuerit, an qui scire non potuit, cum utrique velle defuerit ? Quid interest, utrum me iubeas navi aut vehiculo aut lanceae debere beneficium an ei, qui aeque quam ista propositum bene faciendi nullum habuit, sed profuit casu ?
- 6.8.1.1
Beneficium aliquis nesciens accipit, nemo a nesciente. Quomodo multos fortuita sanant nec ideo remedia sunt, et in flumen alicui cecidisse frigore magno causa sanitatis fuit, quomodo quorundam flagellis quartana discussa est et metus repentinus animum in aliam curam avertendo suspectas horas fefellit nec ideo quicquam horum, etiam si saluti fuit, salutare est, sic quidam nobis prosunt, dum nolunt, immo quia nolunt ; non tamen ideo illis beneficium debemus, quod perniciosa illorum consilia fortuna deflexit in melius.
- 6.8.2.1
An existimas me debere ei quicquam, cuius manus, cum me peteret, percussit hostem meum, qui nocuisset, nisi errasset ? Saepe testis, dum aperte peierat, etiam veris testibus abrogavit fidem et reum velut factione circumventum miserabilem reddidit.
- 6.8.3.1
Quosdam ipsa, quae premebat, potentia eripuit, et iudices, quem damnaturi erant causae, damnare gratiae noluerunt. Non tamen hi beneficium reo dederunt, quamvis profuerint, quia, quo missum sit telum, non quo pervenerit, quaeritur, et beneficium ab iniuria distinguit non eventus sed animus.
- 6.8.4.1
Adversarius meus, dum contraria dicit et iudicem superbia offendit et in unum testem temere rem1 demittit, causam meam erexit ; non quaero, an pro me erraverit : contra me voluit.
- 6.9.1.1
Nempe, ut gratus sim, velle debeo idem facere, quod ille, ut beneficium daret, debuit. Num quid est iniquius homine, qui eum odit, a quo in turba calcatus aut respersus aut, quo nollet, impulsus est ? Atqui quid est aliud, quod illum querellae eximat, cum in re sit iniuria, quam nescisse, quid faceret ?
- 6.9.2.1
Eadem res efficit, ne hic beneficium dederit, ne ille iniuriam fecerit ; et amicum et inimicum voluntas facit. Quam multos militiae morbus eripuit ! Quosdam, ne ad ruinam domus suae occurrerent, inimicus vadimonio tenuit ; ne in piratarum manus pervenirent, quidam naufragio consecuti sunt ; nec his tamen beneficium debemus, quia extra sensum officii casus est, nec inimico, cuius nos lis servavit, dum vexat ac detinet.
- 6.9.3.1
Non est beneficium, nisi quod a bona voluntate proficiscitur, nisi illud adcognoscit, qui dedit. Profuit aliquis mihi, dum nescit: nihil illi debeo. Profuit, cum vellet nocere : imitabor ipsum.
- 6.10.1.1
Ad primum illum revertamur. Ut gratiam referam, aliquid facere me vis ? Ipse, ut beneficium mihi daret, nihil fecit ! Ut ad alterum transeamus, vis me huic gratiam referre, ut, quod a nolente accepi, volens reddam ? Nam quid de tertio loquar, qui ab iniuria in beneficium delapsus est ?
- 6.10.2.1
Ut beneficium tibi debeam, parum est voluisse te dare ; ut non debeam, satis est noluisse. Beneficium enim voluntas nuda non efficit, sed, quod beneficium non esset, si optimae ac plenissimae voluntati fortuna defuisset, id aeque beneficium non est, nisi fortunam voluntas antecessit. Non enim profuisse te mihi oportet, ut ob hoc tibi obliger, sed ex destinato profuisse.
- 6.11.1.1
Cleanthes exemplo eiusmodi utitur : " Ad quaerendum," inquit, " et accersendum ex Academia Platonem duos pueros misi. Alter totam porticum perscrutatus est, alia quoque loca, in quibus illum inveniri posse sperabat, percucurrit et domum non minus lassus quam irritus redit ;
- 6.11.2.1
alter apud proximum circulatorem resedit et, dum vagus atque erro vernaculis congregatur et ludit, transeuntem Platonem, quem non quaesierat, invenit. Illum, inquit, laudabimus puerum, qui, quantum in se erat, quod iussus est, fecit; hunc feliciter inertem castigabimus."
- 6.11.3.1
Voluntas est, quae apud nos ponit officium ; cuius vide quae condicio sit, ut me debito obstringat. Parum est illi velle, nisi profuit ; parum est profuisse, nisi voluit. Puta enim aliquem donare voluisse nec donasse ; animum quidem eius habeo, sed beneficium non habeo, quod consummat et res et animus.
- 6.11.4.1
Quemadmodum ei, qui voluit mihi quidem pecuniam credere, sed non dedit, nihil debeo, ita ei, qui voluit mihi beneficium dare, sed non potuit, amicus quidem ero sed non obligatus ; et volam illi aliquid praestare (nam et ille voluit mihi), ceterum, si benigniore usus fortuna praestitero, beneficium dedero, non gratiam rettulero. Ille mihi gratiam referre debebit ; hinc initium fiet, a me numerabitur.
- 6.12.1.1
Intellego iam, quid velis quaerere ; non opus est te dicere ; vultus tuus loquitur. " Si quis sua nobis causa profuit, eine," inquis, " debetur aliquid ? Hoc enim saepe te conquerentem audio, quod quaedam homines sibi praestant, aliis imputant." Dicam, mi Liberalis ; sed prius istam quaestiunculam dividam et rem aequam ab iniqua separabo.
- 6.12.2.1
Multum enim interest, utrum aliquis beneficium nobis det sua causa an et sua. Ille, qui totus ad se spectat et nobis prodest, quia aliter prodesse sibi non potest, eo mihi loco est, quo, qui pecori suo hibernum et aestivum pabulum prospicit; eo loco est, quo, qui captivos suos, ut commodius veneant, pascit et ut opimos boves saginat ac defricat, quo lanista, qui familiam summa cura exercet atque ornat. Multum, ut ait Cleanthes, a beneficio distat negotiatio.
- 6.13.1.1
Rursus non sum tam iniquus, ut ei nihil debeam, qui, cum mihi utilis esset, fuit et sibi; non enim exigo, ut mihi sine respectu sui consulat, immo etiam opto, ut beneficium mihi datum vel magis danti profuerit, dum modo id, qui dabat duos intuens dederit et inter me seque diviserit.
- 6.13.2.1
Licet id ipse ex maiore parte possideat, si modo me in consortium admisit, si duos cogitavit, ingratus sum, non solum iniustus, nisi gaudeo hoc illi profuisse, quod proderat mihi. Summae malignitatis est non vocare beneficium, nisi quod dantem aliquo incommodo adfecit.
- 6.13.3.1
Alteri illi, qui beneficium dat sua causa, respondebo : " Usus me quare potius te mihi profuisse dicas quam me tibi ? " " Puta," inquit, " aliter fieri non posse me magistratum, quam si decem captos cives ex magno captivorum numero redemero ; nihil debebis mihi, cum te servitute ac vinculis liberavero ? Atqui mea id causa faciam." Adversus hoc respondeo : " Aliquid istic tua causa facis, aliquid mea :
- 6.13.4.1
tua, quod redimis, mea, quod me redimis ; tibi enim ad utilitatem tuam satis est quoslibet redemisse. Itaque debeo, non quod redimis me, sed quod eligis ; poteras enim et alterius redemptione idem consequi, quod mea. Utilitatem rei partiris mecum et me in beneficium recipis duobus profuturum. Praefers me aliis ; hoc totum mea causa facis.
- 6.13.5.1
Itaque, si praetorem te factura esset decem captivorum redemptio, decem autem soli captivi essemus, nemo quicquam tibi deberet ex nobis, quia nihil haberes, quod cuiquam imputares, a tua utilitate seductum. Non sum invidus beneficii interpres nec desidero illud mihi tantum dari, sed et mihi."
- 6.14.1.1
" Quid ergo ? " inquit ; " si in sortem nomina vestra coici iussissem, et tuum nomen inter redimendos exisset, nihil deberes mihi ?
- 6.14.2.1
" Immo deberem, sed exiguum ; quid sit hoc, dicam. Aliquid istic mea causa facis, quod me ad fortunam redemptionis admittis ; quod nomen meum exit, sorti debeo, quod exire potuit, tibi. Aditum mihi ad beneficium tuum dedisti, cuius maiorem partem fortunae debeo, sed hoc ipsum tibi, quod fortunae debere potui.
- 6.14.3.1
Illos ex toto praeteribo, quorum mercennarium beneficium est, quod qui dat, non computat, cui sed quanti daturus sit, quod undique in se conversum est. Vendit mihi aliquis frumentum ; vivere non possum, nisi emero ; sed non debeo vitam, quia emi.
- 6.14.4.1
Nec, quam necessarium fuerit, aestimo, sine quo victurus non fui, sed quam ingratum, quod non habuissem, nisi emissem, in quo invehendo mercator non cogitavit, quantum auxilii adlaturus esset mihi, sed quantum lucri sibi. Quod emi, non debeo.
- 6.15.1.1
" Isto modo," inquit, " nec medico quicquam debere te nisi mercedulam dicis nec praeceptori, quia aliquid numeraveris. Atqui omnium horum apud nos magna caritas, magna reverentia est." Adversus hoc respondetur quaedam pluris esse, quam emuntur.
- 6.15.2.1
Emis a medico rem inaestimabilem, vitam ac bonam valetudinem, a bonarum artium praeceptore studia liberalia et animi cultum ; itaque his non rei pretium, sed operae solvitur, quod deserviunt, quod a rebus suis avocati nobis vacant ; mercedem non meriti, sed occupationis suae ferunt.
- 6.15.3.1
Aliud tamen dici potest verius, quod statim ponam, si prius, quomodo istud refelli possit, ostendero. " Quaedam," inquit," pluris sunt, quam venierunt, et ob hoc aliquid mihi extra pro illis quamvis empta sunt, debes."
- 6.15.4.1
Primum quid interest, quanti sint, cum de pretio inter ementem vendentemque convenerit ? Deinde non emi illud suo pretio, sed tuo. " Pluris est," inquis, " quam venit" ; sed pluris venire non potuit. Pretium autem rei cuiusque pro tempore est ; eum bene ista laudaveris, tanti sunt, quanto pluris venire non possunt ; propterea nihil venditori debet, qui bene emit.
- 6.15.5.1
Deinde, etiam si pluris ista sunt, non tamen ullum istic tuum munus est, ut non ex usu effectuve, sed ex consuetudine et annona aestimetur.
- 6.15.6.1
Quod tu pretium ponis traicienti maria et per medios fluctus, cum terra e conspectu recessit, certam secanti viam et prospiciens futuras tempestates et securis omnibus subito iubenti vela substringi, armamenta demitti, paratos ad incursum procellae et repentinum impetum stare ? Huic tamen tantae rei praemium vectura persolvit !
- 6.15.7.1
Quanti aestimas in solitudine hospitium, in imbre tectum, in frigore balneum aut ignem ? Scio tamen, quanti ista consecuturus deversorium subeam! Quantum nobis praestat, qui labentem domum suscipit et agentem ex imo rimas insulam incredibili arte suspendit ! Certo tamen et levi pretio fultura conducitur.
- 6.15.8.1
Murus nos ab hostibus tutos et a subitis latronum incursionibus praestat ; notum est tamen, illas turres pro securitate publica propugnacula habituras excitaturus faber quid in diem mereat.
- 6.16.1.1
Infinitum erit, si latius exempla conquiram, quibus appareat parvo magna constare. Quid ergo ? Quare et medico et praeceptori plus quiddam debeo nec adversus illos mercede defungor ? Quia ex medico et praeceptore in amicum transeunt et nos non arte, quam vendunt, obligant, sed benigna et familiari voluntate.
- 6.16.2.1
Itaque medico, si nihil amplius quam manum tangit et me inter eos, quos perambulat, ponit sine ullo adfectu facienda aut vitanda praecipiens, nihil amplius debeo, quia me non tamquam amicum videt, sed tamquam imperatorem.
- 6.16.3.1
Ne praeceptorem quidem habeo cur venerer, si me in grege discipulorum habuit, si non putavit dignum propria et peculiari cura, si numquam in me derexit animum, et, cum in medium effunderet, quae sciebat, non didici, sed excepi. Quid ergo est, quare istis multum debeamus ?
- 6.16.4.1
Non quia pluris est, quod vendiderunt, quam emimus, sed quia nobis ipsis aliquid praestiterunt. Ille magis pependit, quam medico necesse est ; pro me, non pro fama artis extimuit ; non fuit contentus remedia monstrare : et admovit ; inter sollicitos adsedit, ad suspecta tempora occurrit ; nullum ministerium illi oneri, nullum fastidio fuit ;
- 6.16.5.1
gemitus meos non securus audivit; in turba multorum invocantem ego illi potissima curatio fui ; tantum aliis vacavit, quantum mea valetudo permiserat : huic ego non tamquam medico sed tamquam amico obligatus sum.
- 6.16.6.1
Alter rursus docendo et laborem et taedium tulit ; praeter illa, quae a praecipientibus in commune dicuntur, aliqua instillavit ac tradidit, hortando bonam indolem erexit et modo laudibus fecit animum, modo admonitionibus discussit desidiam ;
- 6.16.7.1
tum ingenium latens et pigrum iniecta, ut ita dicam, manu extraxit ; nec, quae sciebat, maligne dispensavit, quo diutius esset necessarius, sed cupit, si posset, universa transfundere : ingratus sum, nisi illum inter gratissimas necessitudines diligo.
- 6.17.1.1
Sordidissimorum quoque artificiorum institoribus supra constitutum aliquid adiecimus, si nobis illorum opera enixior visa est ; et gubernatori et opifici vilissimae mercis et in diem locanti manus suas corollarium adspersimus. In optimis vero artibus, quae vitam aut conservant aut excolunt, qui nihil se plus existimat debere, quam pepigit, ingratus est.
- 6.17.2.1
Adice, quod talium studiorum traditio miscet animos ; hoc cum factum est, tam medico quam praeceptori pretium operae solvitur, animi debetur.
- 6.18.1.1
Platon cum flumen nave transisset nec ab illo quicquam portitor exegisset, honori hoc suo datum credens dixit positum illi esse apud Platonem officium; deinde paulo post, cum alium atque alium gratis eadem sedulitate transveheret, negavit illi iam apud Platonem positum officium.
- 6.18.2.1
Nam ut tibi debeam aliquid pro eo, quod praestas, debes non tantum mihi praestare, sed tamquam mihi ; non potes ob id quemquam appellare, quod spargis in populum. Quid ergo ? Nihil tibi debebitur pro hoc ? Tamquam ab uno nihil; cum omnibus solvam, quod cum omnibus debeo.
- 6.19.1.1
" Negas," inquit, " ullum dare beneficium eum, qui me gratuita nave per flumen Padum tulit ? " Nego. Aliquid boni facit, beneficium non dat ; facit enim aut sua causa aut utique non mea ; ad summam ne ipse quidem se mihi beneficium iudicat dare, sed aut rei publicae aut viciniae aut ambitioni suae praestat et pro hoc aliud quoddam commodum expectat, quam quod a singulis recepturus est. " Quid ergo ?
- 6.19.2.1
" inquit, " si princeps civitatem dederit omnibus Gallis, si immunitatem Hispanis, nihil hoc nomine singuli debebunt ? " Quidni debeant ? debebunt autem non tamquam proprium beneficium, sed tamquam publici partem. " Nullam," inquit, " habuit cogitationem illo tempore mei, quo universis proderat ;
- 6.19.3.1
noluit mihi civitatem proprie dare nec in me direxit animum ; ita quare ei debeam, qui me sibi non substituit, cum facturus esset, quod fecit ?
- 6.19.4.1
" Primum, cum cogitavit Gallis omnibus prodesse, et mihi cogitavit prodesse ; eram enim Gallus et me etiam si non mea, publica tamen nota comprendit. Deinde ego quoque illi non tamquam proprium debebo, sed tamquam commune munus ; unus ex populo non tamquam pro me solvam, sed tamquam pro patria conferam.
- 6.19.5.1
Si quis patriae meae pecuniam credat, non dicam me illius debitorem nec hoc aes alienum profitebor aut candidatus aut reus ; ad exsolvendum tamen hoc dabo portionem meam. Sic istius muneris, quod universis datur, debitorem me nego, quia mihi quidem dedit sed non propter me, et mihi quidem, sed nesciens, an mihi daret; nihilo minus aliquid mihi dependendum sciam, quia ad me quoque circumitu longo pervenit. Propter me debet factum esse, quod me obliget.
- 6.20.1.1
" Isto," inquit, " modo nec lunae nec soli quicquam debes ; non enim propter te moventur." Sed cum in hoc moveantur, ut universa conservent, et pro me moventur ; universorum enim pars sum. Adice nunc, quod nostra et horum condicio dissimilis est ;
- 6.20.2.1
nam qui mihi prodest, ut per me prosit sibi, non dedit beneficium, quia me instrumentum utilitatis suae fecit; sol autem et luna, etiam si nobis prosunt sua causa, non in hoc tamen prosunt, ut per nos prosint sibi ; quid enim nos conferre illis possumus ?
- 6.21.1.1
" Sciam," inquit, " solem ac lunam nobis velle prodesse, si nolle potuerint ; illis autem non licet non moveri. Ad summam consistant et opus suum intermittant." Hoc vide quot modis refellatur. Non ideo minus vult, qui non potest nolle ;
- 6.21.2.1
immo maximum argumentum est firmae voluntatis ne mutari quidem posse. Vir bonus non potest non facere, quod facit ; non enim erit bonus, nisi fecerit ; ergo nec bonus vir beneficium dat, quia facit, quod debet, non potest autem non facere, quod debet. Praeterea multum interest, utrum dicas :
- 6.21.3.1
" Non potest hoc non facere," quia cogitur, an : " Non potest nolle." Nam si necesse est illi facere, non debeo ipsi beneficium, sed cogenti; si necesse est illi velle ob hoc, quia nihil habet melius, quod velit, ipse se cogit ; ita, quod tamquam coacto non deberem, tamquam cogenti debeo.
- 6.21.4.1
" Desinant," inquit, " velle." Hoc loco tibi illud occurrat : Quis tam demens est, ut eam neget voluntatem esse, cui non est periculum desinendi vertendique se in contrarium, cum ex diverso nemo aeque videri debeat velle, quam cuius voluntas usque eo certa est, ut aeterna sit ? An, si is quoque vult, qui potest statim nolle, is non videbitur velle, in cuius naturam non cadit nolle ?
- 6.22.1.1
" Agedum," inquit, " si possunt, resistant." Hoc dicis : " Omnia ista ingentibus intervallis diducta et in custodiam universi disposita stationes suas deserant ; subita confusione rerum sidera sideribus incurrant, et rupta rerum concordia in ruinam divina labantur, contextusque velocitatis citatissimae in tot saecula promissas vices in medio itinere destituat, et, quae nunc alternis eunt redeuntque opportunis libramentis mundum ex aequo temperantia, repentino concrementur incendio, et ex tanta varietate solvantur atque eant in unum omnia ; ignis cuncta possideat, quem deinde pigra nox occupet, et profunda vorago tot deos sorbeat." Est tanti, ut tu coarguaris, ista concidere ? Prosunt tibi etiam invito euntque ista tua causa, etiam si maior illis alia ac prior causa est.
← Previous · Next → — showing 601–700 of 906
Perseus Latin. CTS URN phi1017.phi013.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.