De Beneficiis
- 7.3.3.1
ingentis spiritus res est, cum Orientem Occidentemque lustraveris animo, quo etiam remota et solitudinibus interclusa penetrantur, cum tot animalia, tantam copiam rerum, quas natura beatissime fundit, adspexeris, emittere hanc dei vocem : " Haec omnia mea sunt ! " Sic fit, ut nihil cupiat, quia nihil est extra omnia.
- 7.4.1.1
" Hoc ipsum," inquis, " volui! teneo te ! Volo videre, quomodo ex his laqueis, in quos tua sponte decidisti, expliceris. Dic mihi. Quemadmodum potest aliquis donare sapienti, si omnia sapientis sunt ? Nam id quoque, quod illi donat, ipsius est. Itaque non potest beneficium dari sapienti, cui, quidquid datur, de suo datur ; atqui dicitis sapienti posse donari. Idem autem me scito et de amicis interrogare. Omnia dicitis illis esse communia ; ergo nemo quicquam donare amico potest ; donat enim illi communia."
- 7.4.2.1
Nihil prohibet aliquid et sapientis esse et etiam eius, qui possidet, cui datum et adsignatum est. Iure civili omnia regis sunt, et tamen illa, quorum ad regem pertinet universa possessio, in singulos dominos discripta sunt, et unaquaeque res habet possessorem suum. Itaque dare regi et domum et mancipium et pecuniam possumus nec donare illi de suo dicimur ; ad regem enim potestas omnium pertinet, ad singulos proprietates.
- 7.4.3.1
Fines Atheniensium aut Campanorum vocamus, quos deinde inter se vicini privata terminatione distinguunt ; et totus ager utique ullius rei publicae est, pars deinde suo domino quaeque censetur ; ideoque donare agros nostros rei publicae possumus, quamvis illius esse dicantur, quia aliter illius sunt, aliter mei.
- 7.4.4.1
Numquid dubium est, quin servus cum peculio domini sit ? Dat tamen domino suo munus. Non enim ideo nihil habet servus, quia non est habiturus, si dominus illum habere noluerit ; nec ideo non est munus, cum volens dedit, quia potuit eripi, etiam si noluisset.
- 7.4.5.1
Quemadmodum probemus omnia ? Nunc enim omnia sapientis esse inter duos convenit ; illud, quod quaeritur, colligendum est, quomodo liberalitatis materia adversus eum supersit, cuius universa esse concessimus.
- 7.4.6.1
Omnia patris sunt, quae in liberorum manu sunt ; quis tamen nescit donare aliquid et filium patri ? Omnia deorum sunt ; tamen et dis donum posuimus et stipem iecimus. Non ideo, quod habeo, meum non est, si meum tuum est ; potest enim idem meum esse et tuum.
- 7.4.7.1
"Is," inquit, " cuius prostitutae sunt, leno est; omnia autem sapientis sunt ; inter omnia et prostitutae sunt ; ergo prostitutae sapientis sunt. Leno autem est, cuius prostitutae sunt ; ergo sapiens leno est," Sic illum vetant emere, dicunt enim :
- 7.4.8.1
" Nemo rem suam emit ; omnia autem sapientis sunt ; ergo sapiens nihil emit." Sic vetant mutuum sumere, quia nemo usuram pro pecunia sua pendat. Innumerabilia sunt, per quae cavillantur, cum pulcherrime, quid a nobis dicatur, intellegant.
- 7.5.1.1
Etenim sic omnia sapientis esse dico, ut nihilo minus proprium quisque in rebus suis dominium habeat, quemadmodum sub optimo rege omnia rex imperio possidet, singuli dominio. Tempus istius probandae rei veniet; interim hoc huic quaestioni sat est me id, quod aliter sapientis est, aliter meum est, posse donare sapienti.
- 7.5.2.1
Nec mirum est aliquid ei, cuius est totum, posse donari. Conduxi domum a te ; in hac aliquid tuum est, aliquid meum : res tua est, usus rei tuae meus est. Itaque nec fructus tanges colono tuo prohibente, quamvis in tua possessione nascantur, et, si annona carior fuerit aut fames. Heu ! frustra magnum alterius spectabis acervum in tuo natum, in tuo positum, in horrea iturum tua.
- 7.5.3.1
Nec conductum meum, quamquam sis dominus, intrabis nec servum tuum, mercennarium meum, abduces et, cum a te raedam conduxero, beneficium accipies, si tibi in vehiculo tuo sedere permisero. Vides ergo posse fieri, ut aliquis accipiendo, quod suum est, munus accipiat.
- 7.6.1.1
In omnibus istis, quae modo rettuli, uterque eiusdem rei dominus est. Quo modo ? Quia alter rei dominus est, alter usus. Libros dicimus esse Ciceronis ; eosdem Dorus librarius suos vocat, et utrumque verum est. Alter illos tamquam auctor sibi, alter tamquam emptor adserit; ac recte utriusque dicuntur esse, utriusque enim sunt, sed non eodem modo. Sic potest Titus Livius a Doro accipere aut emere libros suos.
- 7.6.2.1
Possum donare sapienti, quod viritim meum est, licet illius sint omnia ; nam cum regio more cuncta conscientia possideat, singularum autem rerum in unumquemque proprietas sit sparsa, et accipere munus et debere et emere et conducere potest.
- 7.6.3.1
Caesar omnia habet, fiscus eius privata tantum ac sua ; et universa in imperio eius sunt, in patrimonio propria. Quid eius sit, quid non sit, sine diminutione imperii quaeritur ; nam id quoque, quod tamquam alienum abiudicatur, aliter illius est. Sic sapiens animo universa possidet, iure ac dominio sua.
- 7.7.1.1
Bion modo omnes sacrilegos esse argumentis colligit, modo neminem. Cum omnes de saxo deiecturus est, dicit : " Quisquis id, quod deorum est, sustulit et consumpsit atque in usum suum vertit, sacrilegus est ; omnia autem deorum sunt ; quod quisque ergo tollit, deorum tollit, quorum omnia sunt ; ergo, quisquis tollit aliquid, sacrilegus est.
- 7.7.2.1
" Deinde, cum effringi templa et expilari impune Capitolium iubet, dicit nullum sacrilegum esse, quia, quidquid sublatum est, ex eo loco, qui deorum erat, in eum transfertur locum, qui deorum est.
- 7.7.3.1
Hic respondetur omnia quidem deorum esse, sed non omnia dis dedicata ; in iis observari sacrilegium, quae religio numini adscripsit. Sic et totum mundum deorum esse immortalium templum, solum quidem amplitudine illorum ac magnificentia dignum : tamen a sacris profana discerni; non omnia licere in angulo, cui fani nomen impositum est, quae sub caelo et conspectu siderum licent. Iniuriam sacrilegus deo quidem non potest facere, quem extra ictum sua divinitas posuit, sed punitur, quia tamquam deo fecit : opinio illum nostra ac sua obligat poenae.
- 7.7.4.1
Quomodo ergo sacrilegus videtur, qui aliquid aufert sacri, etiam si, quocumque transtulit, quod surripuerat, intra terminos mundi est, sic et sapienti furtum potest fieri ; auferetur enim illi non ex iis, quae universa habet, sed ex iis, quibus dominus inscriptus est, quae viritim ei serviunt.
- 7.7.5.1
Illam alteram possessionem adgnoscet, hanc nolet habere, si poterit, emittetque illam vocem, quam Romanus imperator emisit, cum illi ob virtutem et bene gestam rem publicam tantum agri decerneretur, quantum arando uno die circumire potuisset : " Non opus est," inquit, " vobis eo cive, cui plus opus sit quam uni civi." Quanto maioris viri putas respuisse hoc munus, quam meruisse ! Multi enim fines aliis abstulerunt, sibi nemo constituit !
- 7.8.1.1
Ergo cum animum sapientis intuemur potentem omnium et per universa dimissum, omnia illius esse dicimus, cum ad hoc ius cotidianum, si ita res tulerit, capite censebitur. Multum interest, possessio eius animo ac magnitudine aestimetur an censu.
- 7.8.2.1
Haec universa habere, de quibus loqueris, abominabitur. Non referam tibi Socraten, Chrysippum, Zenonem et ceteros magnos quidem viros, maiores quidem, quia in laudem vetustorum invidia non obstat. Paulo ante Demetrium rettuli, quem mihi videtur rerum natura nostris tulisse temporibus, ut ostenderet nec illum a nobis corrumpi nec nos ab illo corripi posse, virum exactae, licet neget ipse, sapientiae firmaeque in iis, quae proposuit, constantiae, eloquentiae vero eius, quae res fortissimas deceat, non concinnatae nec in verba sollicitae, sed ingenti animo, prout impetus tulit, res suas prosequentis.
- 7.8.3.1
Huic non dubito quin providentia et talem vitam et talem dicendi facultatem dederit, ne aut exemplum saeculo nostro aut convicium deesset. Demetrio si res nostras aliquis deorum possidendas velit tradere sub lege certa, ne liceat donare, adfirmaverim repudiaturum dicturumque :
- 7.9.1.1
" Ego vero me ad istud inextricabile pondus non adligo nec in altam faecem rerum hunc expeditum hominem demitto. Quid ad me defers populorum omnium mala ? Quae ne daturus quidem acciperem, quoniam multa video, quae me donare non deceat. Volo sub conspectu meo ponere, quae gentium oculos regumque praestringunt, volo intueri pretia sanguinis animarumque vestrarum.
- 7.9.2.1
Prima mihi luxuriae spolia propone, sive illa Vis per ordinem expandere sive, ut est melius, in unum acervum dare. Video elaboratam scrupulosa distinctione testudinem et foedissimorum pigerrimorumque animalium testas ingentibus pretiis emptas, in quibus ipsa illa, quae placet, varietas subditis medicamentis in similitudinem veri Coloratur. Video istic mensas et aestimatum lignum senatorio censu, eo pretiosius, quo illud in plures nodos arboris infelicitas torsit.
- 7.9.3.1
Video istic crystallina, quorum accendit fragilitas pretium ; omnium enim rerum voluptas apud imperitos ipso, quo fugari debet, periculo crescit. Video murrea pocula ; parum scilicet luxuria magno fuerit, nisi, quod vomant, capacibus gemmis inter se propinaverint.
- 7.9.4.1
Video uniones non singulos singulis auribus comparatos ; iam enim exercitatae aures oneri ferundo sunt ; iunguntur inter se et insuper alii binis superponuntur. Non satis muliebris insania viros superiecerat, nisi bina ac terna patrimonia auribus singulis pependissent.
- 7.9.5.1
Video sericas vestes, si vestes vocandae sunt, in quibus nihil est, quo defendi aut corpus aut denique pudor possit, quibus sumptis parum liquido nudam se non esse iurabit. Hae ingenti summa ab ignotis etiam ad commercium gentibus accersuntur, ut matronae nostrae ne adulteris quidem plus sui in cubiculo, quam in publico ostendant.
- 7.10.1.1
" Quid agis, avaritia ? Quot rerum caritate aurum tuum victum est ! Omnia ista, quae rettuli, in maiore honore pretioque sunt. Nunc volo tuas opes recognoscere, lamnas utriusque materiae, ad quam cupiditas nostra caligat.
- 7.10.2.1
At mehercules terra, quae, quidquid utile futurum nobis erat, protulit, ista defodit et mersit et ut noxiosis rebus ac malo gentium in medium prodituris toto pondere incubuit. Video ferrum ex isdem tenebris esse prolatum, quibus aurum et argentum, ne aut instrumentum in caedes mutuas deesset aut pretium.
- 7.10.3.1
Et tamen adhuc ista aliquam materiam habent; est, in quo errorem oculorum animus subsequi possit. Video istic diplomata et syngraphas et cautiones, vacua habendi simulacra, umbracula avaritiae quaedam laborantis, per quae decipiat animum inanium opinione gaudentem. Quid enim ista sunt, quid fenus et calendarium et usura, nisi humanae cupiditatis extra naturam quaesita nomina ?
- 7.10.4.1
"Possum de rerum natura queri, quod aurum argentumque non interius absconderit, quod non illis maius, quam quod detrahi posset, pondus iniecerit : quid sunt istae tabellae, quid computationes et venale tempus et sanguinulentae centesimae ? Voluntaria mala ex constitutione nostra pendentia, in quibus nihil est, quod subici oculis, quod teneri manu possit, inanis avaritiae somnia.
- 7.10.5.1
O miserum, si quem delectat patrimonii sui liber magnus et vasta spatia terrarum colenda per vinctos et immensi greges pecorum per provincias ac regna pascendi et familia bellicosis nationibus maior et aedificia privata laxitatem urbium magnarum vincentia !
- 7.10.6.1
Cum bene ista, per quae divitias suas disposuit ac fudit, circumspexerit superbumque se fecerit, quidquid habet, ei, quod cupit, comparet : pauper est. Dimitte me et illis divitiis meis redde. Ego regnum sapientiae novi, magnum, securum ; ego sic omnia habeo, ut omnium sint."
- 7.11.1.1
Itaque cum C. Caesar illi ducenta donaret, ridens reiecit ne dignam quidem summam iudicans, qua non accepta gloriaretur. Di deaeque, quam pusillo animo illum aut honorare voluit aut corrumpere ! Reddendum egregio viro testimonium est ;
- 7.11.2.1
ingentem rem ab illo diei audivi, cum miraretur Gai dementiam, quod se putasset tanti posse mutari. " Si temptare," inquit, " me constituerat, toto illi fui experiendus imperio."
- 7.12.1.1
Sapienti ergo donari aliquid potest, etiam si sapientis omnia sunt. Aeque nihil prohibet, cum omnia amicis dicamus esse communia, aliquid amico donari. Non enim milli sic cum amico communia omnia sunt, quomodo cum socio, ut pars mea sit, pars illius, sed quomodo patri matrique communes liberi sunt, quibus cum duo sunt, non singuli singulos habent, sed singuli binos.
- 7.12.2.1
Primum omnium iam efficiam, ut, quisquis est iste, qui me in societatem vocat, sciat se nihil mecum habere commune. Quare? Quia hoc inter sapientes solum consortium est, inter quos amicitia est ; ceteri non magis amici sunt quam socii.
- 7.12.3.1
Deinde pluribus modis communia sunt. Equestria omnium equitum Romanorum sunt ; in illis tamen meus fit proprius locus, quem occupavi; hoc si cui cessi, quamvis illi communi re cesserim, tamen aliquid dedisse videor. Quaedam quorundam sub certa condicione sunt.
- 7.12.4.1
Habeo in equestribus locum, non ut vendam, non ut locem, non ut habitem, in hoc tantum, ut spectem ; propterea non mentior, si dico habere me in equestribus locum. Sed cum in theatrum veni, si plena sunt equestria, et iure habeo locum illic, quia sedere mihi licet, et non habeo, quia ab his, cum quibus mihi ius loci commune est, occupatus est.
- 7.12.5.1
Idem inter amicos puta fieri. Quidquid habet amicus, commune est nobis, sed illius proprium est, qui tenet ; uti iis illo nolente non possum. " Derides me," inquis ; " si, quod amici est, meum est, liceat mihi vendere." Non licet ; nam nec equestria, et tamen communia tibi cum ceteris equitibus sunt.
- 7.12.6.1
Non est argumentum ideo aliquid tuum non esse, quia vendere non potes, quia consumere, quia mutare in deterius aut melius ; tuum enim est etiam, quod sub lege certa tuum est.
- 7.13.1.1
accepi, sed certe non minus. Ne traham longius, beneficium maius esse non potest ; ea, per quae beneficium datur, possunt esse maiora et plura, in quae se denique benevolentia effundat et sic sibi indulgeat, quemadmodum amantes solent, quorum plura oscula et complexus artiores non augent amorem, sed exercent.
- 7.14.1.1
Haec quoque, quae venit, quaestio profligata est in prioribus ; itaque breviter perstringetur; possunt enim in hanc, quae aliis data sunt, argumenta transferri. Quaeritur, an, qui omnia fecit, ut beneficium redderet, reddiderit.
- 7.14.2.1
" Ut scias," inquit, " illum non reddidisse, omnia fecit, ut redderet ; apparet ergo non esse id factum, cuius faciendi occasionem non habuit. Et creditori suo pecuniam non solvit is, qui, ut solveret, ubique quaesivit nec invenit."
- 7.14.3.1
Quaedam eius condicionis sunt, ut effectum praestare debeant ; quibusdam pro effectu est omnia temptasse, ut efficerent. Si omnia fecit, ut sanaret, peregit partes suas medicus ; etiam damnato reo oratori constat eloquentiae officium, si omni vi usus est ; laus imperatoria etiam victo duci redditur, si et prudentia et industria et fortitudo muneribus suis functa est.
- 7.14.4.1
Omnia fecit, ut beneficium redderet, obstitit illi felicitas tua ; nihil incidit durius, quod veram amicitiam experiretur ; locupleti donare non potuit, sano adsidere, felici succurrere : gratiam rettulit, etiam si tu beneficium non recepisti. Praeterea huic intentus semper et huius rei tempus opperiens, qui in hoc multum curae, multum sedulitatis impendit, plus laboravit, quam cui cito referre gratiam contigit.
- 7.14.5.1
Debitoris exemplum dissimile est, cui parum est pecuniam quaesisse, nisi solvit ; illic enim stat acerbus super caput creditor, qui nullum diem gratis occidere patiatur ; hic benignissimus, qui, te cum viderit concursantem et sollicitum atque anxium, dicat : " Mitte hanc de pectore curam ; desine tibi molestus instare. Omnia a te habeo; iniuriam mihi facis, si me quicquam desiderare amplius iudicas ; plenissime ad me pervenit animus tuus." " Dic," inquit, " mihi : si reddidisset beneficium, diceres illum gratiam rettulisse ; eodem ergo loco est, qui reddidit et qui non reddidit ? " Contra nunc illud pone : si oblitus esset accepti beneficii, si ne temptasset quidem gratus esse, negares illum gratiam rettulisse ; at hic se diebus noctibusque lassavit et omnibus aliis renuntiavit officiis huic uni imminens et operatus, ne qua se fugeret occasio ; eodem ergo loco erunt ille, qui curam referendae gratiae abiecit, et hic, qui numquam ab illa recessit ? Iniquus es, si rem a me exigis, cum videas animum non defuisse.
- 7.15.1.1
Ad summam puta, cum captus esses, me pecuniam mutuatum rebus meis in securitatem creditoris oppositis navigasse hieme tam saeva per infesta latrociniis litora, emensum, quidquid periculorum adferre potest etiam pacatum mare ; peragratis omnibus solitudinibus, cum, quos nemo non fugiebat, ego quaererem, tandem ad piratas perveni ; iam te alius redemerat : negabis me gratiam rettulisse ? Etiamne, si in illa navigatione pecuniam, quam saluti tuae contraxeram, naufragus perdidi, etiamne, si in vincula, quae detrahere tibi volui, ipse incidi, negabis me rettulisse gratiam ?
- 7.15.2.1
At mehercules Athenienses Harmodium et Aristogitonem tyrannicidas vocant, et Mucio manus in hostili ara relicta instar occisi Porsinae fuit, et semper contra fortunam luctata virtus etiam citra effectum propositi operis enituit. Plus praestitit, qui fugientes occasiones secutus est et alia atque alia captavit, per quae referre gratiam posset, quam quem sine ullo sudore gratum prima fecit occasio.
- 7.15.3.1
" Duas," inquit, " res ille tibi praestitit, voluntatem et rem ; tu quoque illi duas debes." Merito istud diceres ei, qui tibi reddidit voluntatem otiosam, huic vero, qui et vult et conatur et nihil intemptatum relinquit, id non potes dicere ; utrumque enim praestat, quantum in se est.
- 7.15.4.1
Deinde non semper numero numerus aequandus est, aliquando una res pro duabus valet ; itaque in locum rei succedit tam propensa voluntas et cupida reddendi. Quod si animus sine re ad referendam gratiam non valet, nemo adversus deos gratus est, in quos voluntas sola confertur. " Dis," inquit, " nihil aliud praestare possumus." Sed si huic quoque, cui referre gratiam debeo, nihil aliud praestare possum, quid est, quare non eo adversus hominem gratus sim, quo nihil amplius in deos confero ?
- 7.16.1.1
Si tamen quaeris, quid sentiam, et vis signare responsum, hic beneficium recepisse se iudicet, ille se sciat non reddidisse ; hic illum dimittat, ille se teneat ; hic dicat : " Habeo," ille respondeat : " Debeo.
- 7.16.2.1
" In omni quaestione propositum sit nobis bonum publicum ; praecludendae sunt excusationes ingratis, ad quas refugere non possint et sub quibus infitiationem suam tegere. " Omnia feci." Fac etiamnunc. Quid ?
- 7.16.3.1
tu tam imprudentes iudicas maiores nostros fuisse, ut non intellegerent iniquissimum esse eodem loco haberi eum, qui pecuniam, quam a creditore acceperat, libidini aut aleae adsumpsit, et eum, qui incendio aut latrocinio aut aliquo casu tristiore aliena cum suis perdidit ? Nullam excusationem receperunt, ut homines scirent fidem utique praestandam ; satius enim erat a paucis etiam iustam excusationem non accipi quam ab omnibus aliquam temptari. Omnia fecisti, ut redderes ;
- 7.16.4.1
hoc illi satis sit, tibi parum. Nam quemadmodum ille, si enixam et sedulam operam transire pro irrita patitur, cui gratia referatur, indignus est, ita tu ingratus es, nisi ei, qui voluntatem bonam in solutum accipit, eo libentius debes, quia dimittens. Non rapias hoc nec testeris ; occasiones reddendi nihilo minus quaeras. Redde illi, quia repetit, huic, quia remittit ; illi, quia bonus est, huic, quia malus.
- 7.16.5.1
Ideoque hanc quaestionem non est quod ad te iudices pertinere, an, quod beneficium quis a sapiente accepit, reddere debeat, si ille desiit esse sapiens et in malum versus est. Redderes enim et depositum, quod a sapiente accepisses, etiam malo, redderes creditum. Quid est, cur non et beneficium ? Quia mutatus est, ille te mutet ? Quid ?
- 7.16.6.1
Si quid a sano accepisses, aegro non redderes, cum plus semper imbecillo amico debeamus ? Et hic aeger est animo ; adiuvetur, feratur. Stultitia morbus est animi.
- 7.17.1.1
Drstinguendum hoc, quo magis intellegatur, existimo. Duo sunt beneficia : unum, quod dare nisi sapiens sapienti non potest ; hoc est absolutum et verum beneficium ; alterum vulgare, plebeium, cuius inter nos imperitos commercium est.
- 7.17.2.1
De hoc non est dubium, quin illi, qualiscumque est, debeam reddere, sive homicida sive fur sive adulter evasit. Habent scelera leges suas ; melius istos iudex quam ingratus emendat. Nemo te malum, quia est, faciat. Malo beneficium proiciam, bono reddam, huic, quia debeo, illi, ne debeam.
- 7.18.1.1
De altero beneficii genere dubitatur, quod si accipere non potui nisi sapiens, ne reddere quidem nisi sapienti possum. " Puta enim me reddere : ille non potest recipere, non est iam huius rei capax, scientiam utendi perdidit. Quid, si me remittere maneo pilam iubeas ? Stultum est dare alicui, quod accipere non possit." Ut respondere ab ultimo incipiam : non dabo ulli, quod accipere non poterit ; reddam, etiam si recipere non poterit. Obligare enim non possum nisi accipientem ; liberari tantum, si reddidi, possum. Ille uti illo non poterit ? Viderit ; penes illum erit culpa, non penes me.
- 7.19.1.1
" Reddere est," inquit, " accepturo tradidisse. Quid enim ? si cui vinum debeas et hoc ille te infundere reticulo iubeat aut cribro, reddidisse te dices ? Aut reddere voles, quod, dum redditur, inter duos pereat ? "
- 7.19.2.1
Reddere est id, quod debeas, ei, cuius est, volenti dare. Hoc unum mihi praestandum est. Ut quidem habeat, quod a me accepit, iam ulterioris est curae ; non tutelam illi, sed fidem debeo, multoque satius est illum non habere, quam me non reddere.
- 7.19.3.1
Et creditori statim in macellum laturo, quod acceperit, reddam ; etiam si mihi adulteram, cui monerem, delegaverit, solvam ; et, si nummos, quos accipiet, in sinum suum discinctus infundet, dabo. Reddendum enim mihi est, non servandum, cum reddidero, ac tuendum; beneficii accepti, non redditi, custodiam debeo. Dum apud me est, salvum sit ; ceterum, licet accipientis manibus effluat, dandum est reposcenti. Reddam bono, cum expediet, malo, cum petet.
- 7.19.4.1
" Tale," inquit, " illi beneficium, quale accepisti, non potes reddere ; accepisti enim a sapiente, stulto reddis." Non ; reddo illi, quale nunc potest recipere, nec per me fit, quod deterius id, quod accepi, reddam, sed per illum, cui, si ad sapientiam redierit, reddam, quale accepi ; dum in malis est, reddam, quale ab illo potest accipi.
- 7.19.5.1
" Quid ? si," inquit, " non tantum malus factus est, sed ferus, sed immanis, qualis Apollodorus aut Phalaris,et huic beneficium,quod acceperas,reddes ?" Mutationem sapientis tantam natura non patitur. Non in pessima ab optimis lapsus ; necesse est etiam in malo vestigia boni teneat ; numquam tantum virtus extinguitur, ut non certiores animo notas imprimat, quam ut illas eradat ulla mutatio.
- 7.19.6.1
Ferae inter nos educatae si in silvas eruperunt, aliquid mansuetudinis pristinae retinent tantumque a placidissimis absunt, quantum a veris feris et numquam humanam manum passis. Nemo in summam nequitiam incidit, qui umquam haesit sapientiae ; altius infectus est, quam ut ex toto elui et transire in colorem malum possit.
- 7.19.7.1
Deinde interrogo, utrum iste ferus sit animo tantum, an et in perniciem publicam excurrat ? Proposuisti enim mihi Phalarim et alterum tyrannum, quorum si naturam habet intra se malus, quidni ego isti beneficium suum reddam, ne quid mihi cum illo iuris sit amplius ?
- 7.19.8.1
Si vero sanguine humano non tantum gaudet, sed pascitur, sed et suppliciis omnium aetatium crudelitatem insatiabilem exercet nec ira sed aviditate quadam saeviendi furit, si in ore parentium liberos iugulat, si non contentus simplici morte distorquet nec urit solum perituros, sed excoquit, si arx eius cruore semper recenti madet, parum est huic beneficium non reddere ! Quidquid erat, quo mihi cohaereret, intercisa iuris humani societas abscidit.
- 7.19.9.1
Si praestitisset quidem aliquid mihi, sed arma patriae meae inferret, quidquid meruerat, perdidisset, et referre illi gratiam scelus haberetur. Si non patriam meam impugnat, sed suae gravis est et sepositus a mea gente suam exagitat, abscindit, nihilo minus illum tanta pravitas animi, etiam si non inimicum, invisum mihi efficit, priorque mihi ac potior eius officii ratio est, quod humano generi, quam quod uni homini debeo.
- 7.20.1.1
Sed quamvis hoc ita sit et ex eo tempore omnia mihi in illum libera sint, ex quo corrumpendo fas omne, ut nihil in eum nefas esset, effecerit, illum mihi servandum modum credam, ut, si beneficium illi meum neque vires maiores daturum est in exitium commune nec confirmaturum, quas habet, id autem erit, quod illi reddi sine pernicie publica possit, reddam. Servabo filium eius infantem ;
- 7.20.2.1
quid hoc beneficium obest cuiquam eorum, quos crudelitas eius lacerat ? Pecuniam, quae satellitem stipendio teneat, non subministrabo. Si marmora et vestes desideraverit, nihil oberit cuiquam id, quo luxuria eius instruitur ; militem et arma non suggeram.
- 7.20.3.1
Si pro magno petet munere artifices scenae et scorta et quae feritatem eius emolliant, libens offeram. Cui triremes et aeratas non mitterem, lusorias et cubiculatas et alia ludibria regum in mari lascivientium mittam. Et si ex toto desperata eius sanitas fuerit, eadem manu beneficium omnibus dabo, illi reddam ; quoniam ingeniis talibus exitus remedium est optimumque est abire ei, qui ad se numquam rediturus est.
- 7.20.4.1
Sed haec rara nequitia est semper portenti loco habita, sicut hiatus terrae et e cavernis maris ignium eruptio ; itaque ab illa recedamus, de iis loquamur vitiis, quae detestamur sine horrore.
- 7.20.5.1
Huic homini malo, quem invenire in quolibet foro possum, quem singuli timent, reddam beneficium, quod accepi. Non oportet mihi nequitiam eius prodesse ; quod meum non est, redeat ad dominum. Bonus sit an malus, quid differt ? Diligenter istud excuterem, si non redderem, sed darem.
- 7.21.1.1
Hic locus fabulam poscit. Pythagoricus quidam emerat a sutore phaecasia, rem magnam, non praesentibus nummis. Post aliquot dies venit ad tabernam redditurus et, cum elusam diu pulsaret, fuit, qui diceret : " Quid perdis operam ? Sutor ille, quem quaeris, elatus, combustus est ; quod nobis fortasse molestum est, qui in aeternum nostros amittimus, tibi minime, qui scis futurum, ut renascatur," iocatus in Pythagoricum. At philosophus noster tres aut quattuor denarios non invita manu domum rettulit subinde concutiens ; deinde, cum reprehendisset hanc suam non reddendi tacitam voluptatem, intellegens arrisisse illud lucellum sibi redit ad eandem tabernam et ait : " Ille tibi vivit ; redde, quod debes." Deinde per clostrum, qua se commissura laxaverat, quattuor denarios in tabernam inseruit ac misit poenas a se exigens improbae cupiditatis, ne alieno adsuesceret.
- 7.22.1.1
Quod debes, quaere, cui reddas, et, si nemo poscet, ipse te appella. Malus an bonus, ad te non pertinet ; redde et accusa. Oblitus es, quemadmodum inter vos officia divisa sint : illi oblivio imperata est, tibi meminisse mandavimus. Errat tamen, si quis existimat, cum dicimus eum, qui beneficium dedit, oblivisci oportere, excutere nos illi memoriam rei praesertim honestissimae ; quaedam praecipimus ultra modum, ut ad verum et suum redeant. Cum dicimus :
- 7.22.2.1
" Meminisse non debet," hoc volumus intellegi : " Praedicare non debet nec iactare nec gravis esse." Quidam enim beneficium, quod dederunt, omnibus circulis narrant ; hoc sobrii locuntur, hoc ebrii non continent, hoc ignotis ingerunt, hoc amicis committunt ; ut haec nimia et exprobratrix memoria subsideret, oblivisci eum, qui dedit, iussimus et plus imperando, quam praestari poterat, silentium suasimus.
- 7.23.1.1
Quotiens parum fiduciae est in iis, quibus imperes, amplius exigendum est, quam sat est, ut praestetur, quantum sat est. In hoc omnis hyperbole extenditur, ut ad verum mendacio veniat. Itaque ille, cum dixit : Qui candore nives anteirent, cursibus auras, quod non poterat fieri, dixit, ut crederetur, quantum plurimum posset. Et qui dixit : His inmobilior scopulis, violentior amne, ne hoc quidem se persuasurum putavit aliquem tam immobilem esse quam scopulum.
- 7.23.2.1
Numquam tantum sperat hyperbole, quantum audet, sed incredibilia adfirmat, ut ad credibilia perveniat. Cum dicimus : " Qui beneficium dedit, obliviscatur," hoc dicimus : " Similis sit oblito ; memoria eius non appareat nec incurrat." Cum dicimus beneficium repeti non oportere, non ex toto repetitionem tollimus ;
- 7.23.3.1
saepe enim opus est malis exactore, etiam bonis admonitione. Quid ergo ? Occasionem ignoranti non ostendam ? Necessitates illi meas non detegam ? Quare nescisse se aut mentiatur aut doleat ? Interveniat aliquando admonitio, sed verecunda, quae non poscat nec in ius vocet.
- 7.24.1.1
Socrates amicis audientibus : " Emissem," inquit, " pallium, si nummos haberem." Neminem poposcit, omnes admonuit. A quo acciperet, ambitus fuit; quidni esset ? Quantulum enim erat, quod Socrates accipiebat ! At multum erat eum fuisse, a quo Socrates acciperet. Num illos castigare mollius potuit ?
- 7.24.2.1
" Emissem," inquit, " pallium, si nummos haberem." Post hoc quisquis properaverit, sero dat ; iam Socrati defuit. Propter acerbos exactores repetere prohibemus, non, ut numquam fiat, sed ut parce.
- 7.25.1.1
Aristippus aliquando delectatus unguento : " Male," inquit, " istis effeminatis eveniat, qui rem tam bellam infamaverunt." Item dicendum est : " Male istis improbis et importunis beneficiorum suorum quadriplatoribus eveniat, qui tam bellam rem, admonitionem inter amicos, sustulerunt! " Ego tamen utar hoc iure amicitiae et beneficium ab eo repetam, a quo petissem, qui alterius beneficii loco accepturus est potuisse reddere.
- 7.25.2.1
Numquam ne querens quidem dicam : eiectum litore, egentem excepi et regni demens in parte locavi. Non est ista admonitio, convicium est ; hoc est in odium beneficia perducere, hoc est efficere, ut ingratum esse aut liceat aut iuvet. Satis abundeque est submissis et familiaribus verbis memoriam revocare : si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam dulce meum. Ille in vicem dicat : " Quidni merueris ? Eiectum litore, egentem excepisti."
- 7.26.1.1
"Sed nihil," inquit, " proficimus ; dissimulat, oblitus est : quid facere debeam ? " Quaeris rem maxime necessariam et in qua hanc materiam consummati decet, quemadmodum ingrati ferendi sint.
- 7.26.2.1
Placido animo, mansueto, magno. Numquam te tam inhumanus et immemor et ingratus offendat, ut non tamen dedisse delectet ; numquam in has voces iniuria impellat : " Vellem, non fecissem." Beneficii tui tibi etiam infelicitas placeat ; semper illum paenitebit, si te ne nunc quidem paenitet. Non est, quod indigneris, tamquam aliquid novi acciderit; magis mirari deberes, si non accidisset.
- 7.26.3.1
Alium labor, alium impensa deterret, alium periculum, alium turpis verecundia, ne, dum reddit, fateatur accepisse, alium ignorantia officii, alium pigritia, alium occupatio. Adspice, quemadmodum immensae hominum cupiditates hient semper et poscant ; non miraberis ibi neminem reddere, ubi nemo satis accepit.
- 7.26.4.1
Quis est istorum tam firmae mentis ac solidae, ut tuto apud eum beneficia deponas ? Alius libidine insanit, alius abdomini servit ; alius lucri totus est, cuius summam, non vias, spectat ; alius invidia laborat, alius caeca ambitione et in gladios irruente. Adice torporem mentis ac senium et contraria huic inquieti pectoris agitationem tumultusque perpetuos; adice aestimationem sui nimiam et tumorem, ob quae contemnendus est, insolentem. Quid contumaciam dicam in perversa nitentium, quid levitatem semper aliquo transilientem ?
- 7.26.5.1
Hoc accedat temeritas praeceps et numquam fidele consilium daturus timor et mille errores, quibus volvimur : audacia timidissimorum, discordia familiarissimorum et, publicum malum, incertissimis fidere, fastidire possessa, quae consequi posse spes non fuit. Inter adfectus inquietissimos rem quietissimam, fidem, quaeris ?
- 7.27.1.1
Si tibi vitae nostrae vera imago succurret, videre1 videberis tibi captae cum maxime civitatis faciem, in qua omisso pudoris rectique respectu vires in concilio sunt velut signo ad permiscenda omnia dato. Non igni, non ferro abstinetur ; soluta legibus scelera sunt ; ne religio quidem, quae inter arma hostilia supplices texit, ullum impedimentum est ruentium in praedam.
- 7.27.2.1
Hic ex privato, hic ex publico, hic ex profano, hic ex sacro rapit ; hic effringit, hic transilit ; hic non contentus angusto itinere ipsa, quibus arcetur, evertit et in lucrum ruina venit; hic sine caede populatur, hic spolia cruenta manu gestat ; nemo non fert aliquid ex altero. In hae aviditate generis humani o ne tu nimis fortunae communis oblitus es, qui quaeris inter rapientes referentem !
- 7.27.3.1
Si indignans ingratos esse, indignare luxuriosos, indignare avaros, indignare impudicos, indignare aegros deformes, senes pallidos! Est istuc grave vitium, est intolerabile et quod dissociet homines, quod concordiam, qua imbecillitas nostra fulcitur, scindat ac dissipet, sed usque eo vulgare est, ut illud ne qui queritur quidem effugerit.
- 7.28.1.1
Cogita tecum, an, quibuscumque debuisti, gratiam rettuleris, an nullum umquam apud te perierit officium, an omnium te beneficiorum memoria comitetur. Videbis, quae puero data sunt, ante adulescentiam elapsa, quae in iuvenem conlata sunt, non perdurasse in senectutem. Quaedam perdidimus, quaedam proiecimus, quaedam e conspectu nostro paulatim exierunt, a quibusdam oculos avertimus.
- 7.28.2.1
Ut excusem tibi imbecillitatem, imprimis vas fragile est memoria et rerum turbae non sufficit ; necesse est, quantum recipit, emittat et antiquissima recentissimis obruat. Sic factum est, ut minima apud te nutricis esset auctoritas, quia beneficium eius longius aetas sequens posuit ; sic factum est, ut praeceptoris tibi non esset ulla veneratio ; sic evenit, ut circa consularia occupato comitia aut sacerdotiorum candidato quaesturae suffragator excideret. Fortasse vitium, de quo querens, si te diligenter excusseris, in sinu invenies. Inique publico crimini irasceris, stulte tuo ; ut absolvaris, ignosce.
- 7.28.3.1
Meliorem illum facies ferendo, utique peiorem exprobrando. Non est, quod frontem eius indures ; sine, si quid est pudoris residui, servet. Saepe dubiam verecundiam vox conviciantis clarior rupit. Nemo id esse, quod iam videtur, timet ; deprenso pudor demitur.
- 7.29.1.1
" Perdidi beneficium." Numquid, quae consecravimus, perdidisse nos dicimus ? Inter consecrata beneficium est, etiam si male respondit, bene conlatum. Non est ille, qualem speravimus ; simus nos, quales fuimus, ei dissimiles. Damnum non tunc factum : apparuit. Ingratus non sine nostro pudore protrahitur, quoniam quidem querella amissi beneficti non bene dati signum est.
- 7.29.2.1
Quantum possumus, causam eius apud nos agamus : " Fortasse non potuit, fortasse ignoravit, fortasse facturus est." Quaedam nomina bona lentus et sapiens creditor fecit, qui sustinuit ac mora fovit. Idem nobis faciundum est ; nutriamus fidem languidam.
- 7.30.1.1
" Perdidi beneficium." Stulte non nosti detrimenti tui tempora ! Perdidisti, sed cum dares ; nunc palam factum est. Etiam in his, quae videntur in perdito, moderatio plurimum profuit , ut corporum ita animorum molliter vitia tractanda sunt. Saepe, quod explicari pertinacia potuit, violentia trahentis abruptum est. Quid opus est maledictis ? Quid querellis? Quid insectatione ? Quare illum liberas ? Quare dimittis ? Si ingratus est, iam nihil debet.
- 7.30.2.1
Quae ratio est exacerbare eum, in quem magna contuleris, ut ex amico dubio fiat non dubius inimicus et patrocinium sibi nostra infamia quaerat, nec desit vox: " Nescio quid est, quod eum, cui tantum debuit, ferre non potuit ; subest aliquid " ? Nemo non superioris dignitatem querendo, etiam si non inquinavit, adspersit ; nec quisquam fingere contentus est levia, cum magnitudine mendacii fidem quaerat.
← Previous · Next → — showing 801–900 of 906
Perseus Latin. CTS URN phi1017.phi013.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.