Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Controversiae

Perseus Latin · Perseus Latin · 668 sections

  1. 1.5.5.1

    Alteram fecit: an rapta quae nuptias optat nihil amplius raptori praestare possit, quam ne sua lege pereat, contra alienam legem nullum ius habeat. Optasti nuptias: non occidetur tamquam raptor tuus. at idem eadem nocte qua te rapuit, si stationem deseruit, fuste ferietur; si sacrilegium fecit, occidetur. Licet tu dicas: “quid ergo? ego non nubam?” tu raptori praestas ut illum ipsa non occidas; non potes praestare ne quis occidat. Quomodo sacrilegus, quamuis a te seruatus, periret, sic alterius puellae raptor, licet a te seruatus, peribit. Si rapuisset te, deinde in adulterio deprehensus adseruaretur in tormentum diutius pereundi, tu interim educta nuptias optasses, — datur enim optio et in absentem — uetares illum occidi a marito? quid interest qua lege pereat, nisi quod modestius alienam legem interpellares quam tuam?

  2. 1.5.6.1

    Tertiam fecit: cum quod utraque optat fieri non possit, an ea eligenda sit optio, qua ultio ad utramque perueniat. Ait quae mortem optat: mea optio et te uindicat, tua me non uindicat; nec hoc tibi mea optio praestat quod mihi: ex occiso raptore inuidiam. Illa respondet: optio tua me non uindicat. uindictam tu meam putas, non fieri quod uolo, fieri quod nolo ? etiam contumeliosum mihi erit, te dignam uideri in cuius honorem homo occidatur, me dignam non uideri in cuius honorem seruetur. isto modo et mea te uindicat: nempe lex duas poenas scripsit uitiatori: alteram passurus est; non eris inulta, nam raptor non erit inpunitus: habebit poenam, indotatam uxorem. Respondet: non eodem modo: morietur, sed utrique; seruabitur, sed non mihi. Quartam ibi fecit quaestionem: si non potest utriusque rata esse optio, utra dignior sit. Vltimam non quaestionem, sed tractationem: neminem non raptorem impunitum futurum, si haec via impunitatis monstraretur, ut qui plures rapuisset tutior esset; neminem non inuenturum aliquam humilem quae se in optionem commodaret.

  3. 1.5.7.1

    FVSCVS ARELLIVS primam quaestionem hanc fecit: an qui duas rapuit perire utique debeat. Lex, inquit, quae dicit: “rapta raptoris aut mortem optet aut nuptias,” de eis loquitur qui singulas rapuerunt; non putauit quenquam futurum qui una nocte raperet duas. Non quaero quid optetis; quod seuerissime optare potestis occupo. necesse est raptorem mori. quare? utrique raptae ultio debet contingere. utramque non potes ducere, utrique mori potes. Vna pars legis ad hunc raptorem pertinet in qua mors est. Putate enim utramque nuptias optasse: quid futurum est? in raptoris matrimonium ambitus erit. Putate illum plures rapuisse quam duas: quid fiet? una nubet. nuptiae ad unam pertinebunt, mors ad omnes. Qui duas rapuit utrique debet mori. quare? dicam. quod uult eligat: si aut nuptias optabunt, aut altera mortem, altera nuptias, optabunt, non poterit fieri quod utraque uolet; uno modo poterit fieri quod utraque uolet, si utraque mortem optauerit: ergo fiat quo uno duae uindicari possunt. Hic tractauit:

  4. 1.5.8.1

    ne exemplum quidem utile esse non utique perire eum qui duas rapuerit; ista ratione hunc morem perniciosissimum ciuitati introduci, ut aliquis propter hoc non pereat, quia perire saepius meruit. Reliquam partem controuersiae Fuscus in haec diuisit: utra optio honestior sit, utra iustior, utra utilior. CESTIVS hanc partem controuersiae sic diuisit: utra puellae optio dignior sit quae ualeat; utra optione raptor dignior sit. Cestius et coniecturalem quaestionem temptauit: an haec cum raptore conluserit et in hoc rapta sit, ut huic opponeretur.

  5. 1.5.9.1

    Latro aiebat, non quidquid spargi posset suspiciose id etiam indicandum. colorem hunc esse, non quaestionem; eam quaestionem esse quae impleri argumentis possit. CESTIVS aiebat et hanc posse impleri argumentis Hunc sensum a Latinis iactatum NICETES dixit: e)pi\ th\n tri/thn nu\c e)/lipen. GLYCON dixit: Diocles CARYSTIVS dixit Hunc sensum VIBIVS RVFVS subtiliter dixit: uolo tibi malam gratiam cum sponso tuo facere: habet amicam. In hac controuersia dixit ALBVCIVS: ambulet in masculos. Adeo nullum sine amatore uitium est, ut hoc quidam disertum putauerint; ego tamen magis miror hoc potuisse Albucium dicere quam aliquos potuisse laudare. Ex Latinis dixit TRIARIVS: gratulor uobis, uirgines, quod citius inluxit. ARGENTARIVS dixit: quaeritis quid isti finem rapiendi fecerit? dies. Latro: iam se parabat in tertiam, nisi nox defecisset.

  6. 1.6.1.1

    Porci Latronis. Pro di boni, et haec puella hospitio patris excepta est? Prohibeo domo terra prohibendam. Bonae spei uxor, bonae spei nurus, quae amare potest captiuum, odisse uel patrem. “Captus,” inquit, “in tenebris iacebam.” Narra, obsecro, soceri tui beneficia. Possum, iudices, esse securus? filius meus ait se uxori parricidium debere. CESTI PII. Quis interfuit nuptiis tuis? pater? denique puellae pater?

  7. 1.6.2.1

    Ex altera parte. IVLI BASSI. Hodie captiuus essem nisi haec arcipiratae filia fuisset. Vt dixi: “patrem habeo,” inter bonos captiuos sepositus sum. arcipiratae filia uocatur, puto ex aliqua nata captiua; certe animum eius natura a patre abduxerat: misericors erat, deprecabatur, flebat, mouebatur periculis omnium; nihil in illa deprehendi poterat piraticum. Promisi nuptias et quasi aliquam sacram testationem tuum nomen inserui. Eo loco me non deseruit in quem uenire etiam patres timuerunt. Artius nos fortuna alligauit quam ut orba posset diuellere. Vidisses tectum pannis corpus, omnia membra uinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, obtritas catenis et inutiles manus: talem quis amare nisi misericors posset?

  8. 1.6.3.1

    Decepi te, puella; alia pollicitus sum: ueneris in patriam mecum, ibi tibi gratiam referam; hic catenatus, egens, squalidus quid possum? pater meus, socer tuus — hoc enim te iam pridem uocabat — socer, inquam, tibi tuus gratiam referet. Quidam auitas paternasque flagitiis obruerunt imagines, quidam ignobiles nati fecere posteris genus: in illis non seruasse quod acceperant maximum dedecus, in his quod nemo dederat fecisse laudabile est. Si possent homines facere sibi sortem nascendi, nemo esset humilis, nemo egens, unusquisque felicem domum inuaderet; sed quoniam di non sumus, natura nos regit et quemcumque uult casum in quemque mittit:

  9. 1.6.4.1

    hinc sumus aestimandi, cum sumus nostri. Quis fuit Marius, si illum suis inspexerimus maioribus? in septem consulatibus nihil habet clarius quam se auctorem. Pompeium si hereditariae extulissent imagines nemo Magnum dixisset. Seruium regem tulit Roma, in cuius uirtutibus humilitate nominis nihil est clarius. quid tibi uidentur illi ab aratro, qui paupertate sua beatam fecere rem publicam? quemcumque uoluerimus reuolue nobilem: ad humilitatem peruenies. Quid recenseo singulos, cum hanc urbem possim tibi ostendere? nudi stetere colles, interque tam effusa moenia nihil est humili casa nobilius: fastigatis supra tectis auro puro fulgens praelucet Capitolium. potes obiurgare Romanos, quod humilitatem suam cum obscurare possint ostendunt et haec non putant magna, nisi apparuerit ex paruis surrexisse ?

  10. 1.6.5.1

    Misereri illius oportet quia orba est. attamen habet propinquos, habet amicos paternos, habet te inbecillitatis suae tutorem fortissimum. Omnes uxores diuites seruitutem exigunt. crede mihi, uolet in suis regnare diuitiis; et tamen aequum est eam me possidere domum † quam me agnouerit. Si coeperimus esse magis liberi, si paulo speciosior animo eius adfulserit domus, si parum blande fecerimus, relinquet: et tunc est tormentum carere diuitiis, cum illas iam senseris. Vides quid inter duas uxores intersit: ista si nos reliquerit, repetet sua, haec quod dedit dimissa non auferet. Multi duxere sine dotibus mulieres, quidam dictas non accepere dotes, quidam etiam emptis contenti fuere mancipiis et cum possent accipere diuitias, emere quibus libertatem darent maluerunt quam suam uendere.

  11. 1.6.6.1

    Aliquis in adoptionem iuuenis petitur: si uolet ire quaerat, senex ille qui petit quales et quos habeat maiores, quanta bona, an satis magno se possit addicere. aliquis capere orbos senes uult et suas spes in alienas mortes diffundere: excutiat testamenta, scrutetur census; ubi uero quaeret uxorem, uideat an nuptias suas amet, an nil pluris faciat marito, an misericors sit, an fortis sit, an possit, si quid uiro inciderit, mala una tolerare: si bis bonis fuerit instructa, dotata est. Non possumus una felices esse: quod solemus, una infelices erimus. Fac, inquit, quod imperat; nolo propter me patrem tuum offendas. ibo, inquit, sola. Tu ibis? quo, infelix? quas petitura regiones? est enim tibi aliquis locus? pater tuus nobis maria praeclusit, meus terras.

  12. 1.6.7.1

    CESTI PII. Solent qui coguntur a patribus ut uxores ducant illa dicere: “non sumus etiam nunc apti nuptiis.” ego contra refugio uxorem quia uxorius sum. ARELLI FVSCI patris. Inpotens malum est beata uxor. cum inmensum pondus auri orba attulerit, cum pecunia arcas nostras onerauerit, quid aliud quam beati seruiemus? Altera filium dat tibi, altera patrimonium: pater, utra magis diues est? Locuples est, pater, quam mihi concilias: o si scires, quam diues et haec fuisset! “Orba, inquit, est:” et haec orba est; inter duas orbas ea mihi curanda est magis quam orbam ego feci.

  13. 1.6.8.1

    Divisio. In hac controuersia nihil litium fuit: fere omnes consentiunt. LATRO primam quaestionem fecit: an pater propter matrimonium abdicare filium possit, cum liberum cuique huius rei arbitrium sit. GALLIO subiecit huic: etiamsi potest imperare filio ut uxorem ducat, an ei, qui iam habet. Latro secundam fecit: si ius est patri etiam propter matrimonium abdicandi, an huic liberum non fuerit parere, cum iurasset. Hoc in haec diuisit: an nemo iureiurando teneatur quo per necessitatem adactus est; an expleuerit iusiurandum ducendo illam uxorem; an etiamsi non expleuit, non teneatur religione qui coactus aliquid contra iusiurandum facit: hunc autem cogi a patre. Si per iusiurandum facit hunc potest parere patri, an debeat. hic de meritis puellae et moribus. Colore hoc usus est Latro pro patre:

  14. 1.6.9.1

    puellam non misericordia motam sed libidine, et ideo non esse beneficium. In argumentis eleganter hanc partem tractauit: etiamsi beneficium dedisset, non esse sic referendam gratiam; deinde beneficium esse quod iudicio detur, non quod furore aut morbo. HISPO ROMANIVS alio colore dixit illam non amore adulescentis sed odio patris sui secutam; uoluit illi et amoris commendationem detrahere. BVTEO longe arcessito colore usus est; uoluit enim uideri non inuito patre sed secreto suadente, palam dissimulante totum hoc gestum; a patre illam esse honestam condicionem nuptiarum inuentam, cum alio nullo modo posset; neque enim aliter effugere illos potuisse nisi patiente patre.

  15. 1.6.10.1

    sed aiebat Latro non esse tanti detrahere illi commendationem soluti adulescentis, ut detraheretur inuidia relicti patris. FVSCVS ARELLIVS egregie declamauit; non enim propter nuptias orbae dimitti illam, sed quamuis orba non esset, eici iussit. non aliam sibi magis placere, sed illam displicere dixit, et hoc, quod Latro transcurrerat, pressit: timere se puellam temerariam, inter piratas natam, inter piratas educatam, inpiam in patrem. GALLIO illud quod omnes scolastici transierant dixit: timere se ne haec speculatrix esset et piratis occasiones omnes indicaret, aut certe ne uideretur; nolle se suspectum esse reipublicae. IVLIVS BASSVS timuit ne puella uideretur improbe iusiurandum exegisse; ne quid liberi sibi esset, adiecit iurasse se per patrem.

  16. 1.6.11.1

    TRIARIVS dum sententiam uirilem captat, inepte dixit iurasse se et per orbam. aiebat enim CESTIVS male deseri nunc orbam si etiam iurasset. Latro aiebat per patrem quoque iusiurandum ineptum esse; nihil enim minus conuenire, quam aliquem per patrem iurare patrem relicturae. Omnes honestam matrem puellae dederunt, omnes dixerunt qua misericordia discessisse motam, qua amore. solus Pollio iudicio fecisse uult eam etiam misericordia discessisse: dixit enim illam non potuisse cum piratis uiuere; ut primum honestam occasionem inuenerit discedendi, discessisse.

  17. 1.6.12.1

    Q. HATERIVS a parte patris pulcherrimam imaginem mouit: coepit enim subito quo solebat cursu orationis describere, quasi exaudiret aliquem tumultum, uastari omnia ac rapi, conburi incendiis uillas, fugas agrestium; et cum omnia implesset terrore adiecit: quid exhorruisti, adulescens ? socer tuus uenit. GLYCONIS ualde leuis et Graeca sententia est: katana/lwson to\n i)/dion gene/tora: e)/xomen pate/ra. Tolerabilem dixit illam rem, cum iurisiurandi uim describeret: hoc esse quod foedera sanciret, quo astringerentur exercitus: o(/rkos e)sti\ de/sma kai\ para\ peiratai=s a)sfale\s me/vov. ARTEMON circa eundem sensum uersatus est a parte adulescentis; cum dixisset relictum patrem, adiecit: loido/rei nu=n to\n a)rxipeirath\n, to\n miaifo/non, to\n i(ero/sulon: pro/sqes, ei) qe/leis, kai\ to\n e)pi/orkon.

  18. 1.7.1.1

    Da mihi epistolam esurientis istius. “Manus,” inquit, “praecidantur.” in quamcumque corporis partem potius saeuitia incurrat: cetera membra mea sunt, manus publicae sunt. Numquid peto tyrannicida? talem me dimittite qualem a piratis recepistis. Non habeo quod de fortuna queri possim: en eum qui manus meas * * * confugit. “Si praecideritis,” inquit, “manus.” Si irasceris, scribe potius: si occideritis. Tyrannicida exitum tyranni rogo. non timeo, ne quas manus piratae soluerunt, iudices alligent.

  19. 1.7.2.1

    Ex omnibus quae mihi fortuna terra marique priuatim mala publiceque congessit, tyrannum adulterumque et piratas, nihil expertus sum durius quam patrem: tyrannus cum timeret manus meas, non praecidit; iniuria matrimonii nihil abstulit corpori; piratae, quasi beneficio meo uiuerent, gratis miseriti sunt: unum hostem inexorabilem habui. 0 felicem rempublicam quod sublato inimico, non ante tyranni caedem nauigaui! “Genui, inquit, educaui:” nempe istud beneficium et tyranno praestitisti et adultero. Has manus si per te redimere non potes, rempublicam appella. Adulter cum manibus sepultus, tyrannus cum manibus proiectus est. Magnis sceleribus iura naturae intereunt: non magis tu pater es quam illi fratres. Audite nouam captiui uocem: tutus sum, si pater meus nihil habet. Quidquid habes pro redemptione filii mitte; non est quod timeas: non deerunt tibi alimenta, cum dixeris te tyrannicidae patrem;

  20. 1.7.3.1

    pro adultero filio rogasti. Quaerite nunc quomodo tyranni fiant. CESTI PII. Cedo mihi epistolas patris. quaeris unde habeam, cum mihi nullas miseris ? “Duplam dabo pecuniam:” apparet, pro unico filio rogat. “Duplam pecuniam dabo:” unam summam pro filio, alteram pro tyrannicida. “Si manus praecideritis:” hoc ne in adulteros quidem licet. “Non habui pecuniam.” sed rogare illos potes et audacter roga: in misericordes piratas incidi. Quare non alo? quia captum filium tuum — certe parum est si dixero non redemisti. alere non possum, perdidi manus. non credis? epistolas lege. Duplam pecuniam dabas, auaris dabas, piratis dabas: sic excusabant piratae ipsi, mihi cum praeciderent manus: “pater iussit,” aiebant: “magnum facinus est, sed magno licet.”

  21. 1.7.4.1

    “Egens sum,” inquit: mentiris. cedo mihi patris mei censum. “Quid ergo? ales pauperem?” dimissus fortasse promittam, cum rogaueris: nihil paciscor. Etiamnunc manus meas petis? nega tuam esse epistolam, et habes argumentum, dic: ego rogare etiam pro adultero soleo. “Qui non aluit,” inquit, “patrem, adligetur:” plus de manibus meis timui. CORNELI HISPANI. Quid me rogarit pater nescio: publica uindicta cruentum gladium priuato tyranno impressi. Captum me piratae nihil amplius quam alligauerunt. “Duplam pecuniam dabo.” Quid? plus polliceris quam petitur? unde tantas patrimonii uires habes? etiamnunc tamquam in tyranni arca loqueris? Corrupit frater uxorem meam quam nec tyrannus uiolauerat. Ut pretium piratae constituerunt, gauisus sum, namque locuples pater poterat dare etiamsi duplam poposcissent. Remiserunt me reipublicae cum manibus, patri cum epistolis. Pompei SILONIS.

  22. 1.7.5.1

    Pactus sum de redemptione, scripsi patri. quicumque pro tyrannicida uestro pependistis, certum habeo, solliciti optastis, ut hae litterae ad patrem perueniant. “Egeo,” inquit. sic subito? Quod ex toto emi non debet duplo emit. ARELLI FVSCI patris. Causam meam tenui apud eos, qui nihil debebant manibus meis. Tunc primum egere queritur iste, cum manus meas uidit. Quid mirum si non putauerunt turpe piratae accipere mercedem quam pater dabat? Ades, pietas; si sancte uixi, si innocenter, effice ut iste manus meas qui odit desideret. Tarde mihi epistola solui uidebatur. Hoc prorsus fabulosum repleto sceleribus nostris saeculo deerat, ut narraretur aliquis solutus a piratis, adligatus a patre.

  23. 1.7.6.1

    BLANDVS. Hic qui unde uiuat non habet, quam care tyrannicidas uestros emancipat! Quid ais, pirata filii, piratarum magister, eius crudelitatis emptor cuius nec pirata uenditor est? Romani Hisponis. “Pater piratis salutem:” hanc eripis filio. “Duplam dabo:” quid necesse est? potui uilius solui. “ut praecidatis manus.” obstipuerunt piratae et cum dimitterent dixerunt: “indica patri tuo non omnia piratas uendere.” MENTONIS. Adhuc, iudices, tamquam pro meis manibus egi, uerum confitendum: uobis remissae sunt. exhibeo, respublica, piratarum depositum tibi: manus hae tuae saluae ad te perlatae sunt. fac quod uoles. illud unum rogo, si peccauerunt, cuilibet tu uinciendas trade: si isti trades, sic alligabit quomodo soluit: praecidet.

  24. 1.7.7.1

    ALFI FLAVI. Adhuc qualem optem patrem nescio. diuitem? debilitat. egentem? adligat. neutrum manibus meis expedit. “Duplam dabo, ut manus praecidatis.” filium minus crudelem habuisti. MARVLLI. Vt adlata est epistola, coeperunt iam me piratae soluere; ut recitata dupla in epistola pecunia est, “hic est;” inquam, “pater quem uobis laudaueram.” TRIARII. Vbi est patrimonium tuum illud quod tyrannos instruit, quod adulteros facit? ubi est? certe in me nil inpendisti.

  25. 1.7.8.1

    Pars altera. IVLI BASSI. Infelix futura est etiam uictoria mea: si non tenuero causam, fame moriar; si tenuero, hoc tantum consequar ne fame moriar. Duxi uxorem nimium fecundam: peperit mihi tria nescio quae prodigia uariis generibus inter se et me, iudices, furentia: alium qui patriam posset opprimere, alium qui fratrem uiolare, alium qui patrem. Testor, iudices, omnes ciues meos: una seruiuimus, nemo tyrannidem me uno sensit magis. argumentum habeo maximum quod uiuo: non pepercissetis mihi, si putassetis me partem tyranni. Dum inter se pugnant, uicit respublica. Reliqui duo, quia non poterant in nos, inter se tyrannidem exercuerunt. habebat iste nescio quam uxorem, quam in arce cognouerat. Si alligare te possem, proficiscentem alligassem.

  26. 1.7.9.1

    Non opus est tibi magna inpensa ad sustinendum patrem: magna omnia sunt tua mecum alimenta partire. nolo me tam bene alas quam ego te bene alui; nolo ignoscas mihi: quidquid passus es, quidquid timuisti, patiar: posce flagella, scinde rugas. ustus es? subice ignes et semimortuam hanc faciem, quae tantum in contumeliam suam spirat, quia extingui non potest exure. si parum est, fac quod ais ne piratas quidem fecisse, manus praecide. exhibeo tibi: hae sunt illae quae quidlibet scribunt. Vbi est gladius tuus? stringe. tyranno licuit uulnere mori; adulter uno ictu breuiter confectus est: pater te pro beneficio similem sortem rogo. ne tu quidem apud piratas famem timuisti. neminem tyrannus sic torsit.

  27. 1.7.10.1

    PORCI LATRONIS. Fili, nihil amplius quam famem deprecor; si tamen inexorabilis es, illud pro beneficio peto, ut aut tamquam adulter moriar aut tamquam tyrannus. Par erat utriusque fortuna illo tempore: ut tu alligatus eras, ego in senectute immobilis et uincto simillimus; tu in solitudine, et ego in omnium meorum solitudine; tu lucem non uidebas, ego etiam oderam. hoc unum inter nos interest, quod tu etiam a piratis cibum accepisti. Blandi. Deprecabar non pro adultero, sed pro domo, ne fratrem occideret, tyrannicidam inquinaret, patrem respergeret. roganti mihi et has interponenti manus paene praecidit. Haec sententia deridebatur a Latrone tanquam puerilis: hoc ei prouisum est, ut aliquem ex suis reliquisse uideatur quem non occiderit. VIBI RVFI. Hae nempe scripserunt epistolam manus: praebeo; praecide et ale. Pompei SILONIS. “Liberi parentes alant, aut uinciantur.” ad te legem meam transfero:

  28. 1.7.11.1

    licet alliges, sed alas. Divisio. Fere hac usi sunt diuisione: an lex causam nec patris nec filii aestimet, sed omnis pater an a filio alendus sit dixit legem hanc pro malis patribus scriptam esse, bonos etiam sine lege ali. Si non omnes alendi sunt, an hic alendus sit. Hanc quaestionem Latro in haec diuisit: an alendus sit, quod filium a piratis non redemit. hoc loco quaesiit, an non potuisset redimere, an noluisset; deinde: an alendus sit etiam si praecidi filii manus uoluit;

  29. 1.7.12.1

    nouissime: an praecidi uoluerit. Hispo ROMANIVS separatim quasi iuris quaestionem fecit: an qui non redemit filium, non possit ab eo alimenta petere. sed hoc utraque quaestio continet, ut aiebat GALLIO, et prior in qua quaeritur, an omnis pater alendus sit; dicitur enim: quid si quis filium excaecauerit? quid si quis non redemerit? et cum ad alteram quaestionem uentum est in qua quaeritur, an hic pater alendus sit, nihil aliud potest dici quare non alatur, quam quod non redemit, quam quod duplam promisit, ut manus praeciderentur. Graecorum improbam quaestionem satis erit in eiusmodi controuersiis semel aut iterum adnotare: an in tyrannicidam uti pater hac lege possit. quasi sacras et publicas manus esse, in quas sibi ne piratae quidem licere quicquam putent. nostri hoc genus quaestionis submouerunt.

  30. 1.7.13.1

    SILO POMPEIVS non eis tantum usus est quibus ceteri, cum diceret non debere hunc patrem ali, quod non redemisset filium et quod praecidi manus filio uoluisset, sed a priuatis causis transiit ad publicam causam; dixit enim non debere ali hominem perniciosum reipublicae, qui tyrannum filium habuisset, qui non occidisset, qui desideraret amissum, qui uindicaret; et negauit ullam aliam illi causam esse persequendi tyrannicidam nisi libertatem publicam, et descripsit mores hominis impii, cruenti, quia per liberos non posset, per piratas tyrannidem exercentis: quae ut liberius diceret, patronum filio dedit. Et illud in hac parte laudatum est a Silone declamante: coeperat hoc tractare, non debere ali tyranni patrem; omnibus fauentibus illum fame necandum; et cum diu pressisset illum tyranni patrem esse, adiecit: aude postulare ut illud tibi prosit, quod tyrannicidae pater es. BLANDVS hunc sensum cum postero die declamaret in ironiam uertit et, cum obiecisset quod tyranni pater esset, adiecit: nolite illum auersari;

  31. 1.7.14.1

    habet quod adponat: et adulteri pater est. Colorem pro patre alius alium introduxit. FVSCVS iratum se illi confessus est fuisse, quod fratrem in conspectu patris occidisset, et huic loco uehementer institit, quom nemo hoc tyrannus, nemo pirata fecisset. “Iratus,” inquit, “ob hoc ipsum fui, quod hoc scelere etiam tyrannicidium inquinaueras; adparet te morbo quodam aduersus tuos furere.” et seruauit hunc actionis tenorem: “iratus fui hodieque irascor nec queror.” nec se demisit in preces aut rogauit, sed iure patrio usus est. Illud ad excusandam epistolae crudelitatem adiciebat: scripsi piratis non eo animo, ut manus tibi praeciderentur, sed ut exprobrarem tibi cruentas in conspectu patris fraterno sanguine manus. tuto autem scribebam; sciebam enim piratas non facturos nisi pecuniam accepissent quam non mitterem: itaque nec praeciderunt; et si sperassent, utique praecidissent. sed apparuit illas epistolas irascentis esse, non promittentis. In ultimo descripsit, quam miser futurus esset alimenta accipiens ab illis manibus, quas paulo ante spectauerit fratrem occidentes, et adiecit, quod aiebat praeceptore suo dicente summa cum admiratione exceptum, illud Homeri Priamo aptum: kai\ ku/se xei=ras deina/s, a)ndrofo/nous, ai(/ oi( pole/as kta/non ui(=as. SILO POMPEIVS et ipse iram fassus est.

  32. 1.7.15.1

    aiebat enim, non habiturum fidem, si negasset iratum fuisse, sed irae causam non dixit quam FVSCVS; transeundas aiebat eas offensas quibus ille gloriaretur; hanc causam posuit, quod relictus esset ab unico filio, quod inuito se nauigasset et cum uideret senem orbum iam paene egentem. iam tum illum fugisse ne aleret; et ad preces patrem deduxit et rogauit in epilogo filium. Et SPARSVM hoc colore declamasse memini, hominem inter scolasticos sanum,

  33. 1.7.16.1

    inter sanos scolasticum. CESTIVS alio colore longe usus est; dixit non iram fuisse illam patris, sed calliditatem: “non habebam,” inquit, “unde redimerem. quem rogarem pecuniam in tam auara ciuitate, in qua ne filii quidem patres alunt? usus sum consilio: sciebam piratas non crudeles esse, sed auaros. uolui efficere et ut desperarent non illum redimi et propter hoc superuacuum futurum dimitterent. an prudenter cogitauerim nescio; interim feliciter cogitaui: post epistulas illas quas accusat dimissus est.” Lateo totum se ab istis remouit coloribus et aduocauit uires suas tanto totius actionis impetu, ut attonitos homines tenuerit; hoc enim colore usus est: nescio quid scripserim. olim iam mihi excussa mens est. ex quo uidi filium unum in arce, alterum in adulterio, tertium in parricidio, ex quo respersus sum fili morientis sanguine, ex quo relictus sum solus, orbus, senex, odi meos. Hic color illius uiribus adprobandus est; quanta enim ui opus est, ut aliquis accusando se miserabilem faciat?

  34. 1.7.17.1

    ALBVCIVS omnes colores miscuit et, ut hoc liberum esset, patronum patri dedit nec uoluit narrare. a propositione coepit: alimenta pater a filio petiit; deinde cum ad defendendum uenit quod scripsit duplam se daturum, si manus praecidissent, primum Latroniano colore usus est: hoc, inquit, respondeo: nescit quid fecerit, in insaniam malis actus est. Hic philosophumenon locum introduxit, quomodo animi magnis calamitatibus euerterentur; deinde anthypophoran sumpsit: mentiris; ille uero iratus fuit. Cogis, inquit, me dicere iratum tibi merito fuisse. Exsecutus est omnia; hoc illi inter cetera obiecit, quod occupare arcem fratrem suum ignorasset, aut dissimulasset; uoluit ita tyrannicidio quoque eius commendationem detrahere. deinde ad illum colorem rediit Cestianum: “sed puto illum consilio fecisse quae fecit. quid ergo? quid iste tamen dicit? quare scripsisse? nihil dicit; flet, mori uult, sed non fame.” In hac declamatione ALBVCIVS hanc sententiam dixit

  35. 1.7.18.1

    dubiam inter admirantes et deridentes: panem quem cani das, patri non das? GLYCON egregie dixit: e)leh/sate au)to\n, o(\s kinduneu/ei pate/ra qre/yai. GARGONIVS fuit Buteonis auditor, postea scolae quoque successor, uocis obtusae sed pugnacissimae, cui Baros scurra rem uenustissimam dixit: centum raucorum uocem habes. Hic putauit se uarium colorem excogitasse pro patre: ego, inquit, dictaui: “duplam dabo, si manus non praecideritis.” librario una syllaba excidit “non” et scripsit “si praecideritis.” digna res quae uoce illa diceretur. ARTEMON dixit: filo/tekne pa/ter, kai\ soi\ timwrei=n a)poknei= ti/s; ADAEVS dixit: ei)/domen taxu/ploun ska/fos. kai/ TIS tw=n nautw=n e)n tou/tw| tw=| ska/fei path/r e)stin; NICETES dixit: dipla= dw/sw, a)\n a)pokrou/shte ta\s xei)ras. e)zh/toun oi( peiratai/: mh/ ti e)tura/nnhsas;

  36. 1.8.1.1

    PORCI LATRONIS. Miserrimus pater iam non uiderem filium, nisi abdicarem. fortis plus quam legi aut patriae sat est tertio mihi non rediit, sed relatus est. quod patriae superest, patri uindico. Fugit me filius et quidem ad hostem. Quousque pauidus praeliorum nuntios expectabo? fili, mihi uacationem peto. CESTI PII. Abdico filium ut habeam. Non minus uacatio mea reipublicae profuit quam militia: duxi uxorem. Sic descendit in narrationem. tertio audiui uelut denuntiantes deos, faceret adulescens iam felicitatis suae finem. ego aduocationem in unam pugnam petii: accidat, inquam, quidquid timeo, si illum amplius in aciem dimisero; cum diis pactus sum. “Non timeo,” inquit. hoc est cur timeam. Obicitur mihi quod me filius oderit. ARELLI FVSCI patris. 0 me filio pugnante iam lassum!

  37. 1.8.2.1

    Magna omina sunt: nihil hoc putas, quod uiri fortis pater timeat? Miserum me: iam hosti nimis notus es, iam pro te nescio quid etiam lex timet. miraris si quod legi satis est, patri nimis est ? “Numquid luxuriam,” inquit, “obicis?” ego uero te etiam hortari possum in uoluptates. quousque duro castrorum iacebis cubiculo? quousque somnum classico rumpes? quousque cruentus uiues? simus hilares: trium uictoriarum uota soluenda sunt. tot acies sustinuisti, tot uulnera; possum cum republica queri: sero dimitteris. Subinde audio te dicentem: “malo gloriam quam uitam;” hoc ergo me exanimat, quod mori tibi tam facile est. Denique uno quiesce bello. Pompei SILONIS.

  38. 1.8.3.1

    Causa mihi abdicandi est, ne sine filio uiuam, quem iamdiu non uiderem, nisi abdicarem. Abdicatio mea in potestate abdicati est. Romani Hisponis. Quid fatigante felicitatem molestius est? quid expectas donec castris eiciaris? MENTONIS. Erubescit respublica tam cicatricoso milite uti. Non oportet tantam uirtutem sine successore concidere: ducenda uxor est; sed iam nunc te admoneo, ne unum tollas. Cornelii Hispani. Non ante te retinere coepi quam dimisit respublica. Nullum iam tibi uulnus nisi per cicatricem inprimi potest. adhuc diutius fuisti cum hoste quam apud patrem: domi tantum sanatus es. IVNII OTHONIS patris. Optimus uirtutis finis est, antequam deficias desinere.

  39. 1.8.4.1

    Ex altera parte Ter fortiter certe pugnare abdicatis licet. ALBVCI SILI. Quis hic subitus insonuit tumultus? numquid imperator uocat? uenio. Plurimum in prima acie laboraui. Pudet me: ter uicti militant. PVBLI Asprenatis. Quousque, inquit, periclitaberis? Bene habet, iudices: pater me putat dignum esse qui saluus sim. Senator post sexagesimum et quintum annum in curiam uenire non cogitur: num uetatur? praetorio licet praetexta toga uti festis aut sollemnibus diebus: numquid necesse est? Quidquid aut praemii aut honoris nomine datur, in utramque partem licet; alioqui desinit praemium esse, cui necessitas iniungitur. Pareo illi patri qui gloria nos inmortales fieri dicebas, qui ex acie redeuntis uulnera osculabaris.

  40. 1.8.5.1

    ad haec noua et diuersa imperia subito me circumagi putas posse ? non ita est. ille in nos dominatur affectus qui animum primus intrauit. luxuria, auaritia, desidia, inpudicitia, timor non dediscuntur, et cotidie omnia haec aut castigantur aut puniuntur: tam etiam uitiorum tenaces sumus. Crede mihi, pater: non sum mei iuris, cum ille praelii clamor exortus est: inuadere hostes iubet, obstantis cuneos gladiis diducere; hic impetus, hic ardor animi domum tuam trinis hostium spoliis adornauit, huic supplicationes illas debes, propter hunc me etiam cum abdicas diligis. Non animus nunc, non mihi lingua constat; m alieno opere conprehensus sum; toga ipsa umeris non sedet.

  41. 1.8.6.1

    ad obsidendum hostem, ad occupandum castris locum, ad intercipiendos hostium commeatus ire iusseris: otium imperas animo non otioso. Quotienscumque tumultus aliquis exortus est, in me omnium ciuium diriguntur oculi, meas spectant manus; et adhuc — uerum dicendum est — nihil patria debet mihi: numquam pugnaui nisi coactus. Credisne quicquam referre ubi simus, quem uitae cursum agamus? eadem pericula nos ubique circumstant et totidem ad mortem uiae sunt. interdum continuatus labor firmiores facit: saepe quod corroborauerat, desidia consumpsit. MARVLLI. Sine me aliquod meritum in patriam conferre: adhuc militia mea legis munus est. Pugnabo et abdicatus, nec uerebor ne inutilis sit opera mea patriae. et Athenienses abdicato uicerunt duce. quantum inter me et illum interest?

  42. 1.8.7.1

    ille abdicationem uirtute deleuit, ego merui. Divisio. Prima quaestio illa ab omnibus facta est uulgaris: an filius ob id quod sui iuris sit abdicari possit; deinde: an debeat. haec tota tractationis est. Graeci illam quaestionem primam solent temptare, quam Romanae aures non ierunt: an uir fortis abdicari possit. non uideo autem quid adlaturi sint, quare non possit. nam quod et uir fortis est et totiens et uir fortis est non plus iuris illi adfert, sed plus commendationis.

  43. 1.8.8.1

    Colorem a parte patris quidam duriorem fecerunt; uoluerunt enim uideri inuisum filio patrem: itaque illum malle cum hostibus uiuere quam cum patre. Paene omnes: esse adulescentem insatiabilem gloriae, et propter id ipsum patri et moderandum et continendum. Quidam ex toto ad patris indulgentiam refugerunt et non disputauerunt hoc modo, quo SILO POMPEIVS disputauit, qui sic diuisit, ut diceret: etiamsi patrem non haberes, desinere debebas; quia patrem habes, desinere debes, quia pater uetat;

  44. 1.8.9.1

    aut illo modo quo GALLIO, qui sic diuisit hanc partem: hoc impero reipublicae causa, tua causa, mea causa. sequentia duo uidetis quemadmodum potuerit implere: illud, reipublicae causa se imperasse sic tractauit: primum, ut pluribus iuuenibus pateat ad uirtutem aditus, non debere omnium occasionem fortiter faciendi ab uno occupari. deinde expedire reipublicae, non uideri ex uno pendere; futurum ut animi ei hostium crescerent et suorum frangerentur, si casu ter fortis occidisset. ad ultimum, utile esse reipublicae ter fortem seruari, ut sit qui ostendatur iuuentuti; iam illum magis posse ornamentum esse quam praesidium. Illum sensum ueterem: “iam pro uiro forti nescio quid etiam lex timet,” hoc loco Gallio posuit: “haec quoque,” inquit, “ter uiro forti aut diffidit aut consulit.”

  45. 1.8.10.1

    Ne illam quidem secuti sunt tractationem qua usus est BLANDVS, qui dixit: militia tibi superuacua est, inuidiosa est, periculosa est. superuacua est, quia non cogeris, immo uerecundia uetaris. gloriae causa aliquis militat: consecutus es gloriam; uacationis causa: consecutus es; praemii causa: tria domi praemia sunt; et sic transiit, ut diceret inuidiosum esse unum hominem toties optare omnibus honores intercipere; quam periculosa res esset inuidia, quam magnos uiros oppressisset. hic exempla. Periculosam esse militiam, eodem loco collegit, quo ceteri; illud unum noui adiecit de lege, non posse iam illum fortiter facere, quia omnes illum hostes peterent: “uidelicet ideo lex ter fortem dimisit; scit illum iam obseruari ab hoste.”

  46. 1.8.11.1

    His ergo omissis illi, qui amantem patrem induxerunt, hoc genere egerunt: “non possum pati, non possum desiderium tui sustinere.” Hoc loco AESCHINES ex nouis declamatoribus cum diceret: non me gloria cupidiorem tui fecit, non omnibus admiranda uirtus; confitebor, inquit, adfectus patris quos ut quisque uolet interpretetur: ou(/tws a)\n kai\ a)/timon e)fi/loun. uidebatur hic dum indulgentiam exprimit non seruasse dignitatem patris. Placebat autem Latroni potius ratione retinere patrem quam adfectu, cum in ratione habeat aliquem locum et adfectus.

  47. 1.8.12.1

    Asprenas colorem secutus est longe alium; dixit enim, se non negare reipublicae uiri fortis operas, sed ad necessarios casus reseruare. si magnum aliquod bellum inciderit, tunc et ueteranos uocari ad arma. et illa sententia eius hoc loco ualde laudata est: “nunc illi militent quibus necesse est; tu militabis, si erit necesse.” Sic uenisse populum Romanum ad Scipionem Aemilianum, cum maius bellum Numantianum apparuisset quam quod sustinere alii duces possent; magnum interuallum inter Carthaginem et Numantiam Scipioni datum. sic ad Pompeium, cum piratae maria clausissent. magna praesidia non esse consumenda. Hoc loco Asprenas de lege dixit et ipse sententiam: uidelicet ad hos casus lex ter fortem seposuit.

  48. 1.8.13.1

    A parte filii colorem induxerunt quidam, ut illum cupidum gloriae et bellicosum facerent. NICETES quidem hoc usus est uerbo: parasth/somen au)to\n toi=s dikastai=s a)reima/nion, et sic egit, ut quereretur quod cessarent manus suae, quod inermes essent. Latroni non placebat hic color: malebat adulescentem iudicio quam morbo militare. hoc est, inquit, quod pater efficaciter dicat, detrahere illum operibus suis gloriam, temerarium, sanguinarium, quem nec pater possit retinere nec lex dimittere.

  49. 1.8.14.1

    Quidam pacti sunt cum patre, tamquam Mento qui dixit, semel tantum militare se uelle, ut aliquid uideretur reipublicae supra legem praestitisse. Quidam perpetuam denuntiauerunt miltiam: quamdiu uires fuissent, non defuturum reipublicae uirum fortem. non probabat hunc colorem Latro; negabat patri abscidendam spem filii in perpetuum. VIBIVS RVFVS hoc colore egit quo Mento, sed illud adiecit: peruenire ad se uoces inuidentium illas: “numquid amplius pugnauit quam dum necesse illi fuit?” quidam hoc quoque compositum et simulatum inter nos putauerunt, ut ego militare uellem, tu uetares.

  50. 1.8.15.1

    Latro uehementer egit a parte patris et adiecit: abdicato quoque non permittam exire, iniciam manus, tenebo, nouissime ante limen exeuntis cadauer hoc sternam: ut ad hostem peruenias, patrem calca. Putabat PLANCVS, summus amator Latronis, hunc sensum a Latrone fortius dictum, a LESBOCLE Graeco tenerius, qui dixit: † sic kei/somai w(s tei=xos: ta/fron u(pe/rbhqi kai\ pate/ra. FVSCVS ARELLIVS religione patrem induxit et ominibus territum; aiebat praeceptorem suum in hac controuersia describentem pericula futuri proelii ab hoc Homeri uersu incepisse: *daimo/nie, fqi/sei se to\ so\n me/nos. GLYCON dixit: o)/yesqe pw=s qana/tou katafronw= tou/tou patri/di. DIOCLES CARYSTIVS dixit: a)\n e)pitu/xh|s, mi/an prosqh/seis a)ristei/an: a)\n d' a)potu/xh|s, trei=s a)ristei/as a)pole/seis.

  51. 1.8.16.1

    GLYCON dixit: ou)x e)/stin eu)kanonisto\n u(po\ klai/ontos prope/mpesqai. AESCHINES, non ille orator — tunc enim non declamandi studium erat — sed hic ex declamatoribus nouis dixit, cum denuntiaret filio periculum et praesagiis tangi se diceret: e)/stin h( patro/s pou yuxh\ mantikw/taton. DIOCLES CARYSTIVS dixit sententiam quae non in declamatione tantum posset placere., sed etiam in solidiore aliquo scripti genere, cum de fortunae uarietate locum diceret: mi/a ga/r e)stin pro\s tu/xhn a)sfa/leia to\ mh\ polla/kis au)th\n peira=sai. DORION dixit rem paulo quidem elatiorem quam pressa et ciuilis oratio recipit, sed qua egregie attonitos patris adfectus exprimeret: ti/s e)piqumi/a, te/knon, h(|magme/na piei=n, h(|magme/na fagei=n; fobou=mai mh/ pou para/tacis, mh/ pou desmo\s, mh/ pou paraskeuh/. fobou=mai peri\ th=s oi)koume/nhs. ti/, te/knon, e)ruqria=|s;

  52. 2.pr.1.1

    Cum repeterem quos umquam bene declamantes audissem, occurrit mihi inter alios Fabianus philosophus, qui adulescens admodum tantae opinionis in declamando quantae postea in disputando fuit. Exercebatur aput Arellium Fuscum cuius genus dicendi imitatus plus deinde laboris impendit ut similitudinem eius effugeret, quam impenderat ut exprimeret. Erat explicatio Fusci Arelli splendida quidem sed operosa et implicata, cultus nimis adquisitus, conpositio uerborum mollior quam ut illam tam sanctis fortibusque praeceptis praeparans se animus pati posset; summa inaequalitas orationis, quae modo exilis erat, modo nimia licentia uaga et effusa: principia, argumenta, narrationes aride dicebantur, in descriptionibus extra legem omnibus uerbis, dummodo niterent, permissa libertas; nihil acre, nihil solidum, nihil horridum; splendida oratio et magis lasciua quam laeta.

  53. 2.pr.2.1

    Ab hac cito se Fabianus separauit et luxuriam quidem cum uoluit abiecit, obscuritatem non potuit euadere; haec illum usque in philosophiam prosecuta est. saepe minus quam audienti satis est eloquitur, et in summa eius ac simplicissima facultate dicendi antiquorum tamen uitiorum remanent uestigia. quaedam tam subito desinunt, ut non breuia sint, sed abrupta. Dicebat autem Fabianus fere dulces sententias et quotiens inciderat aliqua materia quae conuitium seculi reciperet, inspirabat magno magis quam acri animo. Deerat illi oratorium robur et ille pugnatorius mucro, splendor uero uelut uoluntarius non elaboratae orationi aderat. Vultus dicentis lenis et pro tranquillitate morum remissus; uocis nulla contentio, nulla corporis adseueratio, cum uerba uelut iniussa fluerent. Iam uidelicet conpositus et pacatus animus, cum ueros conpressisset affectus et iram doloremque procul expulisset, parum bene imitari poterat quae effugerat.

  54. 2.pr.3.1

    suasoriis aptior erat; locorum habitus fluminumque decursus et urbium situs moresque populorum nemo descripsit abundantius. numquam inopia uerbi substitit, sed uelocissimo ac facillimo cursu omnes res beata circumfluebat oratio. Haec eo libentius, Mela, fili carissime, refero, quia uideo animum tuum a ciuilibus officiis abhorrentem et ab omni ambitu auersum hoc unum concupiscentem, nihil concupiscere. ut eloquentiae tantum studeas: facilis ab hac in omnes artes discursus est; instruit etiam quos non sibi exercet. nec est quod insidias tibi putes fieri, quasi id agam, ut te bene cedentis studii fauor teneat. Ego uero non sum bonae mentis impedimentum: perge quo inclinat animus et paterno contentus ordine subduc fortunae magnam tui partem.

  55. 2.pr.4.1

    Erat quidem tibi maius ingenium quam fratribus tuis, omnium bonarum artium capacissimum: est et hoc ipsum melioris ingenii pignus, non corrumpi bonitate eius, ut illo male utaris. sed quoniam fratribus tuis ambitiosa curae sunt, foroque se et honoribus parant, in quibus ipsa quae sperantur timenda sunt, ego quoque eius alioqui processus auidus et hortator laudatorque uel periculosae dum honestae modo industriae duobus filiis nauigantibus te in portu retineo. Sed proderit tibi in illa quae tota mente agitas declamandi exercitatio, sicut Fabiano profuit: qui ut aliquando Sextium audiret, nihilominus declamitabat et tam diligenter, ut putares illum illi studio parari, non per illud alteri praeparari.

  56. 2.pr.5.1

    Habuit et Blandum rhetorem praeceptorem qui primus eques Romanus Romae docuit: ante illum intra libertinos praeceptores pulcherrimae disciplinae continebantur, et minime probabili more turpe erat docere quod honestum erat discere. nam primus omnium Latinus rhetor Romae fuit puero Cicerone Plotius. Aput Blandum diutius quam aput Fuscum Arellium studuit, sed cum iam transfugisset, eo tempore quo eloquentiae studebat non eloquentiae causa. Scio futurum, ut auditis eius sententiis cupiatis multas audire. sed nec ille diu declamationibus uacauit et ego tanto minorem natu quam ipse eram audiebam quotiens inciderat, non quotiens uolueram. in hunc ergo libellum quaecumque ab illo dicta teneo conferam.

  57. 2.1.1.1

    Hancne meam esse fortunam? eodem tempore et abdicor et adoptor. Ista uidelicet domus adulescentem me non capit, quae te senem fecit. Quietiora tempora pauperes habuimus; bella ciuilia aurato Capitolio gessimus. Diuitias putas aurum et argentum, ludibria fortunae, quae interim cum ipsis dominis ueneunt? denuntio tibi, diues: etiamsi uenero dabo operam, quod in tua domo facillimum est, ut abdicer. Etiamsi multa contra expectationem accidunt, numquam tamen futurum putaui, ut aut pater meus liberos odisset aut diues concupisceret. Non desidero patrimonium: fragilis et caduca felicitas est, et omnis blandientis fortunae speciosus cum periculo nitor: et sine causa saepe fouit et sine ratione destituit. Vidi ego magni exercitus ducem sine comite fugientem; uidi ambitiosa turba clientium limina deserta sub domino sectore uenalia. nam quid ex summis opibus ad egestatem deuolutos loquar? multa tibi succurrent exempla, etiamsi in una domo quaeras.

  58. 2.1.2.1

    RVFI Vibii. Habendos esse liberos is quoque iudicat, qui non libentissime habet. Ego illos in friuola inuitaui nostra: qui illis meam promisi domum, suam eripiam? Quid faciam? si paruero abdicabor, si non paruero abdicabor. Patrem amo: haec est contumacia mea. diues filium non habet: me dabis? diues reduxerit suos: me recipies? ita non adoptari sed commodari recuso.

  59. 2.1.3.1

    CESTI PII. Accipe uitae meae testem, quod magni aestimas, diuitem cui placere difficile est. Vultis scire, quare patrem non relinquam? quia genuit me, quia educauit, quia abdicauit. Diu dubitaui ille amicum temptaret, an hic filium. “Abdico,” inquit. hoc pater uerus? quid ab eo qui adoptabit sperare possum? Narratio CESTI PII. Diues sustulit unum filium: non fuit contentus; quid enim erat diuiti unus? tres sustulit; poterat unum in adoptionem dare: abdicauit unum, alterum, tertium. iam nihil diuiti putatis superesse ? quartum abdicat.

  60. 2.1.4.1

    ARELLI FVSCI patris. Quisquis es auarus pecuniae custos immensique cultor soli: cum multa quaesieris, poterisne omnibus frui? Filium quaeris: ecce turba iuuenum sine patre. Impera quod uis: nauigabo, militabo, dummodo ubicunque fuero tuus sim. Nos pauperes sumus, qui habemus quod diuites rogent? unde talem patrem? non irasceris, nisi ut ames. Quid porro? ista patrimonia in quae male insani ruitis, gaudia dominorum an onera sunt? mille corruentium inter diuitias suas exempla referebas et inter illa ponebas et diuitis domum. Merito abdicasti, an inmerito? si inmerito abdicasti, odi patrem tot eicientem innocentes: si merito, odi domum tot facientem nocentes. Aliquid in domo locupleti non agendum agam. quae apud nos frugalitas est apud illos humilitas est. Petis iterum potius filios quam recipis.

  61. 2.1.5.1

    Colit etiamnunc in Capitolio casam uictor omnium gentium populus cuius tantam felicitatem nemo miratur; merito potens est: nempe ab eius origine est qui non reliquit patrem. Egredientem te certe domum redeuntemque comitabor nec nisi in limine deseram: ero in publico filius. Amo aeque pauperiem quam patrem: utrique consueui. non possum agere in domo diuitis filium. Si carum tibi seruum uenderes, quaereres numquid saeuus emptor esset. Vnam mehercule horam qua tibi irato satisfaciam ter pluris omni patrimonio puto. hoc solum omnium quod sic me amittere cupis, satis amare non possum. Quid faciam adoptatus? loquar de filiis eius bene?

  62. 2.1.6.1

    de abdicatione? Ego in domum uestram intrabo, tamquam ego uos eiecerim? ego ornamenta uestra occupabo, ut me si illic quid commisero, nec uester nec meus recipiat pater? Quid est quod aut negandum mihi aut excusandum sit? non insanissimum dispendiorum malum, non erubescendos amores neque luxuriantem habitum neque potatus obicis filio. haec si non potes, aliqua saltem ex commentariis amici tui describe: madentem unguentis externis, conuulneratum libidinibus, incedentem, ut feminis placeat, femina mollius et cetera quae morbi, non iudicis sunt.

  63. 2.1.7.1

    Abdicatio loquax est: quam te, paupertas, amo, si beneficio tuo innocens sum! accusatorem non habeo; immo, me miserum, etiam laudatorem habeo, et eum cui non omnes placent: hoc enim malo dicere quam cui omnes non placent. Non tibi per multos fulta liberos domus est neque turba lateri circumerrat nec multus intra limen heres est nec post me aliquem retineas. quamquam ne sic quidem debuisti dare, quom deos cum uotis patris uidisses certantis. etenim tutior aduersus fortunam est cui aliquid post damnum superest, et habemus exemplum, posse aliquem tres filios perdere. Ille Croesus inter reges opulentissimus, memento, pos terga uinctis manibus ductus est. Tu, Crasse, post euestigata illa fugitiuorum arma urbis Romanae diuitissimus, quid nunc? apud Parthos eges sepulcro quoque.

  64. 2.1.8.1

    † dicta praetereo milia corruentium inter diuitias suas exemplorum: non refero quoties in iis istam posueritis domum meliores perdentem diuitiis suis liberos? Hoc scio nostros fugisse maiores, hoc illum Aelium Tuberonem cuius paupertas uirtus fuit, hoc Fabricium Samnitium non accipientem munera, hoc ceteros patres nostros, quos apud aratra ipsa minantes pecora sua circumsteterunt lictores. Surgite, surgite, miserrimi iuuenes, et meum rogando patrem uestrum rogare discite.

  65. 2.1.9.1

    Blandi. Tres genuit, quattuor abdicat. “Abdico,” inquit. apparet unde uenias. Galli Vibii. Si quis me audit adoptari, iam putat abdicatum; si quis me audit abdicari, iam putat adoptatum. quare respondeo: ne auferam patri filium, filiis patrem. Nec tam uicino exemplo emendaris? qui abdicat suos, quaerit alienos. Nulla certa felicitas est: paulo ante ego diuitis filiis inuidebam, modo illi mihi. Laudat me pater cum abdicet, laudo ego patrem cum abdicer; haec una inter nos disputatio est: iste me dignum putat beato patre, ego me meo.

  66. 2.1.10.1

    FABIANI PAPIRII. Ecce instructi exercitus saepe ciuium cognatorumque conserturi praelium manus constiterunt et colles equis uirisque complentur et subinde omnis regio trucidatorum corporibus consternitur; in illa tum multitudine cadauerum uel spoliantium sic quaesierit aliquis: quae causa hominem aduersus hominem in facinus coegit? — nam neque feris inter se bella sunt, nec si forent, eadem hominem deceant, placidum proximumque diuino genus — quae tanta uos fert ira, cum una stirps idemque sanguis sitis,

  67. 2.1.11.1

    quaeue furiae in mutuum sanguinem egere? quod tantum malum illi generi fato uel forte iniunctum? an ut conuiuia populis instruantur et tecta auro fulgeant, parricidium tanti fuit? magna enimuero lautia sunt, propter quae mensam et lacunaria sua parricidae potius quam lucem innocentes intueri maluerint. an ne quid uentri negetur libidinique, orbis seruitium expetendum est? in quid tandem sic pestiferae istae diuitiae expetuntur, si ne in hoc quidem, ut liberis relinquantur? quid tandem est quod non diuitiae corruperint? primum si inde incipere uelis aedes ipsas, quas in tantum extruxere, ut cum domus ad usum ac munimentum paratae sint nunc periculo, non praesidio: tanta altitudo aedificiorum est tantaeque uiarum angustiae, ut neque aduersus ignem praesidium, nec ex ruinis ullam in partem effugium sit.

  68. 2.1.12.1

    ad delicias dementis luxuriae lapis omnis eruitur, caeduntur ubique gentium siluae; aeris ferrique usus, iam auri quoque in extruendis et decorandis domibus; nempe ut anxii et interdiu et nocte ruinam ignemque metuant, qui siue tectis iniectus est siue fortuitus, laquearia et tablina illa urbium excidia sunt: quippe non defendunt sua sed in communi periculo adprehendunt, † hostesque aliena, et in suis dominia ualidiora ceduntur alia, ipsique cum maxume flagrant spolium ex alienis ruinis ferunt. In hos ergo exitus uarius ille secatur lapis et tenui fronte parietem tegit, † quam umetis seuere? in hoc pauimentum tesselatum et infusum tectis aurum?

  69. 2.1.13.1

    0 pauperies, quam ignotum bonum es! Quin etiam montes siluasque in domibus marcidis et in umbra fumoque uiridia aut maria amnesque imitantur. uix possum credere quemquam eorum uidisse siluas patentisque † eamme campos, quos rapidus amnis ex praecipitio uel cum per plana infusus est placidus interfluit; non maria umquam ex colle uidisse lata aut hiberna, cum uentis penitus agitata sunt. quis enim tam prauis oblectare animum imitamentis possit, si uera cognouerit? Videlicet ut infantibus quae tangi conprehendique manibus aut sinu possunt nam magna non capit exigua mens; ex hoc littoribus quoque moles inuehuntur congestisque in alto terris exaggerant sinus. alii fossis inducunt mare: adeo nullis gaudere ueris sciunt, sed aduersum naturam aliena loco, aut terra aut mare mutata, aegris oblectamento sunt. et miraberis si fastidio rerum naturae laborantibus iam ne liberi quidem nisi alieni placent?

  70. 2.1.14.1

    Hispani CORNELI. Solus omnium abdicor, quia me meus pater diligit, alienus adpetit. Quid mihi obicit? meretricis amo? aes alienum feci? dic, diues audiat. “Diuitem,” inquit, “esse te uolo.” Ome abdicandum, si talem patrem relinquo! Laudabat mihi pater paupertatem, narrabat diuitum incommoda, aiebat multos diuites accusatos; ego certe memini abdicatos. “Abdico” non est patris mei uerbum.

  71. 2.1.15.1

    Triarii. Quare abdicas? numquid dies noctesque inpendo turpibus conuiuiis? plurimum uiuo in lupanari? si nescis quae crimina obiciantur, ab amico disce. Si omnes mali sunt, quid isto patre miserius? si boni, quid isto patre cruentius? Romani Hisponis. In hanc ego domum ibo, in qua aut totiens insanitur a patre, aut totiens peccatur in patrem? Cum prodiero repente diues, dicent omnes: quis est iste quem magna fortuna non decet? Haec est diuitis quarta abdicatio. SILONIS Pompei.

  72. 2.1.16.1

    Quantumcumque est, satis mihi est; unicus sum. Fortiter fortunam meam feram; hoc non mihi primum accidit. unicus sum filius et iam abdicor. Quid uideri me uelis, nescio: innocentem? sed abdicor; nocentem? sed adoptor. utcumque tamen abdicatio tolerabilior est: unum abdicat, adoptio tres abdicatura est. Non potest mihi dici quod ceteris abdicatis: “in tua potestate fuit; si paruisses patri, non perdidisses patrem;” etiamsi non abdicarer, perditurus fui.

  73. 2.1.17.1

    Pars altera. Latronis Porci. Si nescirem quid mali esset pauperies, nunc intellegerem: abdicationem filius meus non timet. Fabriciorum imagines 15Metellis patuerunt; Aemiliorum et Scipionum familias adoptio miscuit; etiam abolita seculis nomina per successores nouos fulgent. sic illa patriciorum nobilitas fundamentis urbis † habet usque in haec tempora constitit. Adoptio fortunae remedium est. Non ignoro ego quorum inopia per otium in angulis in diuitiarum conuictos strepit accusatosque insequitur neque quiescere sinit. sed nulla materia in rebus humanis uirtutes clarius ostendit: census senatorium gradum ascendit, census equitem Romanum a plebe discernit, census in castris ordinem promouet, census iudices in foro legit. Non persuasi tibi? i ergo ad illos quos mauis sequi quam reducere. FVSCI ARELLI patris.

  74. 2.1.18.1

    Facilius possum paupertatem laudare quam ferre. Quid mihi Phocionem loqueris, quid Aristiden? tunc paupertas erat seculi. Quid loqueris Fabricios, quid Coruncanios? pompae ista exempla, fictiles ubi fuerunt dii. facile est, ubi non noueris diuitias, esse pauperem. Quod uos liberis uestris optatis, ego meo impero.

  75. 2.1.19.1

    Divisio. Non puto uos quaerere, quomodo haec controuersia diuisa sit, cum habeat negotii nihil; FVSCVS tamen sic diuisit: dico licuisse illi adoptare; dico licuisse mihi recusare adoptionem; dico, ut non licuerit, recte tamen recusasse: et quod iure fit uerum est et quod sine iure quod quidem rationem habeat recte fit. Cum de iure diceret, dixit: “sub arbitrio,” inquit, “patris es.” Si in hoc subicior patri, quia pius sum, in hoc sine dubio, ut pius sim; et ad manum argumentum est: nempe abdicanti respondeo. quid itaque ei respondeo? scilicet id ago ne desinam filius esse; atque idem ago, cum respondeo emancipanti. quid enim ad amittendum patrem interest, utrum eiciar an transferar ? Si non licet recusare, quaero: cur potius abdicas me quam tradis? Cum de officio diceret, in haec diuisit: dico non fuisse dandum sine magna causa filium in adoptionem; dico multo minus a te; dico minime illi.

  76. 2.1.20.1

    SILO POMPEIVS sic diuisit: coepit a uetere et explosa quaestione, an in omnia patri parendum sit; etiamsi in omnia, an ibi tamen non sit parendum, quo efficitur, ne pater sit; deinde quaesiit, an inuitus filius dari in adoptionem possit: si non potest, non ob id abdicari potest, quod arbitrio usus est: tamen ut possit, non cum contra uoluntatem patris, set cum male arbitrio suo utitur. hic subiecit, an hic bene usus sit. Deinde officii partem tractauit et ita diuisit: turpem esse adoptionem, inutilem esse, periculosam esse. Cum diceret turpem, dixit: aliena bona inuadere et trium filiorum subsessorem esse et liberis spem reconciliationis paternae eripere quam inhumanum est! Cum inutilem diceret, dixit patri inutilem esse, adoptanti inutilem esse, sibi inutilem esse. Cum patri inutilem diceret, tractauit quam graue esset filio carere unico, quanto grauius eo quem alius concupisceret, et cum diceret diuitem ipsum quoque qui tot haberet solacia filium quaerere, dixit: tibi non erit facile adoptare. Cum inutilem adoptionem diuiti diceret, sic tractauit:

  77. 2.1.21.1

    futurum ut ad suos rediret, si non adoptasset. hoc loco belle uidebatur dixisse: si animum patris intellegis, dat tibi notam reconciliandi suos: negat se solitudinem pati posse. Cum inutilem esse sibi diceret, paupertatem laudauit, in diuitias inuectus est; dixit se posse diuitiis corrumpi, quibus corrumpi possent et exercitus. Cum in diuitias inueheretur, dixit: aiunt multa uitia diuites habere istos, set hoc grauissimum: suos non amant. nec est quod quisquam se putet satis firmum ad repellenda uitia: contactu ipso nocent transeunti. timeo ne peccare discam. ecce tu quam cito abdicare didicisti! Dixit futurum ut diuiti displiceret propius inspectus; ipsum amorem paupertatis ab illis fastidiri; dixit futurum ut abdicaretur, si adoptanti displicuerit: ego nec meo placeo. Adiecit et periculosam sibi futuram adoptionem in domo suos dominos desiderante, et tota familia expellere insitiuum heredem cupiente:

  78. 2.1.22.1

    Latro ultimam quaestionem posuit quam fere solebat: etiamsi non recte fecit quod adoptari a diuite noluit, an tamen si id bono aduersus patrem animo fecit an ignoscendum sit; deinde an bono aduersus patrem animo fecerit. In hac quaestione bona pars adulescentis est patrem amantis et opibus praeferentis; Latro tamen negabat patrem daturum manus bono aduersus se animo factum, sed consensum filiorum aduersus patrem dicturum.

  79. 2.1.23.1

    † tacitam nescio quam BROCCO cuidam non malo rhetori uisum erat, qui dixerat adulescentem uideri sibi habere capitalia quaedam uitia; male de se existimare eum qui ire ad iudicem strictum innocentiae nollet. ARGENTARIVS omnes priores transiit partes, statim ad hoc uenit: debueritne patri parere an non debuerit; et in figuram contulit declamationem. “uolo, inquit, aliquis filium abdicet, qui petiit a patre paupere, ut in adoptionem diuiti daretur; quam bonam, inquit, causam pater habebit! dicet hic.” deinde sic transiit, cum declamasset eam controuersiam quae posita non erat: “si ille filius malam causam haberet, ego bonam habeo.”

  80. 2.1.24.1

    contulit suam causam cum illo. De colore magis quaesitum est, an adulescens debeat in diuitem aliquid dicere. quid enim faciet? dicet in eum qui tantum honoris illi habet et in amicum paternum? non dicet in eum quem fugit? et illi tamen, qui sibi abstinentiam conuitiorum imperauerant, non bene praestiterunt: aliquoius sententiae dulcedo subrepsit, cui non potuerunt subsistere. aridi declamatores fidelius quos proposuerunt colores tuentur: nihil enim illos sollicitat, nullum scema, nulla sententia. sic quae malam faciem habent, saepius pudicae sunt: non animus illis deest,

  81. 2.1.25.1

    sed corruptor. FABIANVS philosophus hoc colore usus est, ut diceret: etiamsi sustinerem alicui tradi, diuiti nollem. et in diuitias dixit, non in diuitem: illas esse quae frugalitatem, quae pietatem expugnassent, quae malos patres, malos filios facerent. GALLVS VIBIVS fuit tam magnae olim eloquentiae quam postea insaniae, cui hoc accidisse uni scio, ut in insaniam non casu incideret, sed iudicio perueniret; nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingeni furorem putat, quod toties simulabat ad uerum redegit. Hic controuersiam postero die quam erat a Fabiano dicta declamauit;

  82. 2.1.26.1

    solebat autem sic ad locos peruenire, ut amorem descripturus paene cantantis modo diceret: “amorem describere uolo,” sic tamquam “bacchari uolo.” deinde describebat et totiens coepturus repetebat: “amorem describere uolo.” In hac controuersia plane quod uoluit consecutus est, ut diuitias nobis in odium adduceret. saepe enim ingessit: “diuitias describere uolo” et multa facunde explicuit, corruptius quam Fabianus, set dulcius. hoc unum occurrit in quo pusillum inest insaniae: “non me delectant ignoti seruorum domino greges nec sonantia laxi ruris ergastula:

  83. 2.1.27.1

    patrem gratis amo.” FVSCVS ARELLIVS et hunc colorem dixit: ominibus offendor. cum primum de adoptione ista cogitarem, occurrerunt mihi tres abdicati, et audio in ista domo tres fuisse filios nec esse. timeo infelicem liberis domum. Et alias causas dixit — licet enim plura abdicato dicere propter quae non † leget — sed nunc refero, cui rei quisque maxime institerit. Latro illo colore usus est, sodalem se tribus diuitis filiis fuisse: “semper,” inquit, “illos colui, immo adhuc colo. cum abdicati essent, ego illis suasi, ut tacerent et patrem cedendo mitigarent; dixi: cum primum tempestiuum putabitis, patrem uestrum rogabit meus. ecce admonent me aptissimum esse tempus. uerum est; non potest pater inuenire reconciliationis aptius tempus: diues filios quaerit.” CESTIVS illo colore:

  84. 2.1.28.1

    quos abdicatione non potuit terrere, putat se castigaturum adoptione. non ille tuum filium concupiscit: suos corrigit. cum illos correctos putauerit, me satis minatum abdicabit. “Non faciet,” inquit. atqui neminem adhuc habuit in quo hoc aut facilius aut iustius faceret. FABIANVS hoc colore, ut dixi, egit: nolo diues esse. RVFVS VIBIVS hoc: nescio diues esse. Haec in hoc loco cum diceret excepta sunt: non est quod putes omnibus diuitias conuenire: nihil enim nocentius nouitio diuite est. et illud dixit: alius animose loquatur et ex contemptu diuitiarum gloriam petat; ego non dico: “diues esse nolo,” set “nescio.”

  85. 2.1.29.1

    ALBVCIVS et ipse diuitias insecutus est et dixit pulchram de Fabricio sententiam: “munera,” inquit, “regia respuit: cum auro dominum etiam acciperet.” et illum locum egregie tractauit: omnes cibos habebo suspectos, omnes potiones; trium paedagogi illic sunt; occidere me uolet quisquis frugalissimus fuerit. Non uenenum pauperes timent, non heredem; adhuc nec abdicationem timebamus.

  86. 2.1.30.1

    SILO POMPEIVS illo colore egit: nemo illi placere potest. ne in hoc quidem aliquem retinuit, ut non omnes abdicaret. “ecce nunc,” inquit, “inuenit nouam abdicationem, ne quid de reditu sperare possent.” et cum multa dixisset in diuitem, dixit: non est quod mireris si te odi; amo quos abdicasti. Color a parte patris aliquid curae desiderat. quidam induxerunt patrem cupidum diuitiarum, quod . inuidiosum est in hoc uisum, quia ita diuitias filio dare uult, ut filiis eripiat. itaque LATRO optimo colore usus est: in hoc, inquit, te in adoptionem uolo dare, ut facilius per te abdicati reconcilientur.

  87. 2.1.31.1

    CESTIVS: “timeo,” inquit, “ne abdicer:” uellem timeres. ALBVCIVS hoc colore usus est: summam sibi amicitiam cum diuite fuisse; dixisse illum sibi dubitanti an filium tolleret: “tolle,” inquit, “in meum patrimonium; ego istum fratrem liberorum meorum iudicabo.” itaque cum et tertium abdicaret, dixit: quid sic mihi illudis tamquam unicus? etiamnunc filium habeo. Venit ad me et ait: redde quem educasti mihi: si emendati fuerint liberi mei, habebo hunc cum illis; si perseuerauerint furere, habebo hunc pro illis. Temptaui statim reducere illum in gratiam cum filiis: intempestiuum erat. temptaui cogere subtrahendo meum: respondit tamquam non possit diuiti deesse filius. SILO dixit:

  88. 2.1.32.1

    “amicus,” inquit, “abdicatorum sum.” quid ergo ? mauis inimicum adoptet? si intraueris domum, uidebis an aliqui animum patris a filiis auertant. “si reduxerit,” inquit, “illos, quid me fiet?” capit diuitis domus et quattuor liberos. si te illi fratrem grauabuntur, libentissime recipiam. sic de me diues meruit, ut illi et dare filium paratus sim et commodare. BLANDVS hoc colore egit, ut diceret diuitem inexorabilem liberis esse. omnia se fecisse, ut illum placaret; uideri esse magnas causas et graues; itaque certam futuram adoptionem.

  89. 2.1.33.1

    OTHO IVNIVS pater solebat difficiles controuersias belle dicere, eas in quibus inter silentium et significationem medio temperamento opus erat. edidit quidem quattuor libros colorum, quos belle GALLIO noster Antiphontis libros uocabat: tantum in illis somniorum est. et hoc uitium ab antiquis, qui artem dicendi tradebant, duxerat; illi enim colores probant, qui non possunt coargui, non ut somnia, set ut non essent aliquo nomine offensui. sed ridiculum est adfectari quod falsum probari non possit. non multum interest in causa sua falsum aliquis testem det, an se:

  90. 2.1.34.1

    alteri enim credi non debet, alteri non solet. OTHO tamen IVNIVS bene dicebat has controuersias, quae suspiciose dicendae erant. itaque memini optime illum dicere pro † hac rene adulteri rea in quam SYRIACVS VALLIVS, homo disertus, ad calumniam iurauerat. Erat genus iudicii tale: speciosum iuuenem dominus suus deprehendisse cum uxore in cubiculo testatus est et ob hoc uxorem suam dimisit. hoc nomine seruum adulteri postulatum dominus non defendebat, mulier in quam petebatur praeiudicium tuebatur. opus erat aliquo colore, cum in cubiculo uisa esset cum seruo et marito.

  91. 2.1.35.1

    OTHO IVNIVS nullam rem certam posuit, sed tantum circumuentam a uiro mulierem egregie tractauit; cuius actio quam utilis fuisset, statim adparuit NIGRO BRVTTEDIO dicente qui hoc colore usus est: arcessitum a domino seruum, ut inter se medius et dominam recumberet. illam non esse passam ; maritum indignatum prosiluisse quasi in corruptorem. corruptiore usus est quamcolore: dixit enim arcessitum seruum, ut dominicae libidini paparium faceret. SYRIACVS cum secunda. actione hunc colorem urgueret, diserte multa dixit, inter quae et hoc: “adulterum accusator in cubiculum usque perduxit, patronus in lectum,” et paene causam abstulit. Et illud autem tum Syriacus uafre fecit et belle respondit: cum prima actione diceret, non posuit causam, sed argumentatus est; dixit probaturum se deprehensam in cubiculo cum seruo.

  92. 2.1.36.1

    NIGER BRVTTEDIVS cum ageret obiecit Syriaco, quod causam non posuisset et non institit adsidue, quare non adpareret, quomodo seruus sollicitatus esset, quomodo perductus in cubiculum. cum responderet Syriacus, ait: primum non apud eundem praeceptorem studuimus: tu Apollodorum habuisti, cui semper narrari placet, ego Theodorum, cui non semper. deinde si quaeris, Niger!, quare ego non narrauerim: ut tu ista narrares feci. Et contra Maximum Stertinium a quo premebatur, cum comes eius fuisset, dixit: per annos duodecim in officio tuo fui; dic quid in domo tua peccauerim ? sed haec est consuetudo uestra: iniuriam uocatis finem seruitutis. tamdiu uobis cordi sumus, quamdiu usui. Haec a Syriaco dicta magnis et excepta clamoribus cum occurrerent mihi, praeterire non potui: ad OTHONEM redeo a quo longius aberraui.

  93. 2.1.37.1

    Solebat hos colores qui silentium et significationem desiderant tueri; itaque et hanc controuersiam hoc colore dixit, tamquam in emendationem abdicatorum et reconciliationis causa faceret. hoc non detegebat, sed omnibus sententiis utebatur ad hoc tendentibus, tamquam: “non possum, inquit, pati sine patre.” me autem sine te putas pati posse? quemquam autem patrem putas pati sine liberis posse? et illud: credite mihi, impium nihil de liberis duo patres cogitant. et illud: “recipiat, inquit, suos; non possum sine te pati.” hoc fortasse illi placebit, quod ad tuum patrem reuerti uoles. et illud: non amas abdicatos?

  94. 2.1.38.1

    domum illorum occupa. amas? serua. Dixit et illud: “libenter, inquit, pauper sum:” et ego. dicet aliquis: “quare ergo in adoptionem diuiti filium?” recipiet excusationem si dixero: filii mei causa facio; honestius etiamnunc facio quam si filium ei traderem. et illud: hoc aut meum consilium est aut illius aut commune; consentiatis licet: duos senes iungit. et illud: o temerariam adulescentiae et incautam contumaciam! fortasse iam superuacua esset adoptio, si non repugnasset. et illud: non recipio; omnia licet facias, non ego ero pater orbo diuite. et illud in ultimo: scis et me non inuitum esse pauperem; ego te genui, ego diuitias docui contemnere; sequere auctoritatem meam. nihil turpiter suadeo, nihil sordide concupisco; crede fidei meae, hoc fieri expedit. “Quoi?” inquit: mihi, tibi, diuiti; nihil amplius dico.

  95. 2.1.39.1

    Totam quidem bene dixit controuersiam, sed hoc genere, ut putares illo dicente sic esse dicendam, deinde mirarere, quid illi suspiciosa actione opus fuisset, cum aperta uti liceret. Belle de hoc uitio illius Scaurus aiebat, illum acta in aurem legere. GLYCON SPYRIDION ex altera parte satis dulcem dixit sententiam: sw/zwmen ou(\s a)pokhru/tteis o(mologw=n o(/ti e)fi/lhsas: ARTEMON dixit: ou)k e)/stin, w)= pa/ter, tw=n bebai/wn kthma/twn plou=tos, e)/nqa plou/sioi trei=s a)po/rrhtoi u(pantw=sin. HERMAGORAS dixit: perieleuso/meqa te/ssares e(no\s a)po/rrhtoi.

  96. 2.2.1.1

    Porci Latronis. Dii immortales, qua debetis prouidentia humanum genus regitis: effecistis ut illud non periculum esset amantis sed experimentum. CESTI PII. Antequam iuraremus diu haec inter nos tacita lex erat. Si abdicata fuerit, non uiuet. hoc illi pater non credit. non est nouum; nec uir credidit. Quaeris quod iusiurandum fuerit? “ita patri placeam.” FVSCI ARELLI patris. Iam, uxor, non nauigabo, non peregrinabor. fides tua me timidum fecit. “Mentitus,” inquit; hoc solemne est amantibus; ideo non nisi iurantibus non credimus. Hos diuidere uult socer quos ne mors quidem diuidet? “moriar,” inquit; “habeo et causam et exemplum: quaedam ardentibus rogis se maritorum immiserunt, quaedam uicaria maritorum salutem anima redemerunt. quam magna gloria breui sollicitudine pensata est! 0 te felicem, uxor! inter has uiua numeraris.”

  97. 2.2.2.1

    MARVILLI. Adsiduae contentiones erant: “ego magis amo;” “immo ego.” “sine te uiuere non possum;” “immo ego sine te.” qui solet exitus esse certantium, iurauimus. respexistis nos, dii, quos numquam uiolauimus. HISPONIS ROMANI. Difficile est, iudices, eorum secretorum causas reddere, quae amantibus etiam sine ratione iucunda sunt. nec est quod putetis de abdicatione hodie tantum illius agi: de spiritu agitur. scitis quemadmodum suos amet: non magis sine patre uiuere potest quam sine uiro.

  98. 2.2.3.1

    IVNI GALLIONIS. Socer — hoc enim te appellabo quamdiu uixero — quid sibi uolunt altiores gemitus et fortiora inter lacrimas suspiria? nescio quid uideris fortius, puella, promittere. non sum tanti, ut bis pro me pericliteris. ARGENTARI. Nocet illi indulgentia suorum. in duo pericula mulier incidit, quorum neutrum esset experta, si aut minus amaret uirum aut minus amaret patrem. ALFI FLAVI. Nec est qui putetis illi facilius istius esse desiderium: et patrem amat tamquam mori iurauerit.

  99. 2.2.4.1

    Pars altera. P. Asprenatis. Nempe si quid acciderit uiro, uxor peritura est; et si bene filiam meam noui, peritura est, si quid genero meo acciderit. filia mea moritura est: adiciam quod sit indignum: si quid filiae meae acciderit, uir eius uicturus est. Vide qua te lese constrinxeris: si parueris uiro, morieris, patri si parueris, uiues. Blandi. O conditionem aequam! alteri uitam debet, alteri deuouet. Papiri FABIANI. “Non possum,” inquit, “relinquere uirum.” quicquam non potes quae mori potes? Paene qui falsae mortis nuntium miserat, uerae recepit. Vir dum nimis amat uxorem, paene causa periculi fuit; uxor dum nimis amat uirum, paene causa luctus fuit; pater dum nimis amat filiam, abdicat. seruate di totam domum amore mutuo laborantem. “Moriar,” inquit: hoc patri minaris, uiro promittis. Potes sine uiro pati; peregrinationem eius tulisti. Facilius potest carere eo cui spiritum debet quam eo cui inpendit.

  100. 2.2.5.1

    Et haec controuersia non eget diuisione; nam praeter illam quaestionem, an pater abdicare possit propter matrimonium, reliqua, cum ad aequitatem pertineant, tractationis sunt. optimam tamen quaestionem coniecturalem Lateo fecit; proposuit illam: an etiamsi non malo aduersus uxorem animo fuit maritus fecit, tamen tam temerarius et inconsultus relinquendus sit; deinde: an etiam malo aduersus uxorem animo fecerit. FVSCVS ARELLIVS iuris quaestioni subiecit, non posse illam discedere a uiro: nam et hoc illam iureiurando obligauit. hunc enim animum sine dubio fuisse iurantium, ut uiui non diducerentur, cum illud quoque cauerint, ne morte diuiderentur.

← Previous · Next → — showing 101200 of 668

Perseus Latin. CTS URN phi1014.phi001.perseus-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.