Controversiae
- 2.2.6.1
LATRONI contrarium uidebatur onerari iurisiurandi inuidiam, cum extenuari deberet: illud iusiurandum contra fortunam uidetur, hoc etiam contra patrem. CESTIVS contra fecit et ex toto dixit iureiurando illam liberatam illo casu; solutos ipsos uinculo religionis et ideo non futurum periculum uxori, si quid accidisset uiro. SILO POMPEIVS contra dixit illam teneri iureiurando et adiecit, etiamsi repudio diducta fuerit, non tamen solui foederis pactionem; “et ideo,” inquit, “honestum morti nostrae titulum uindico, ne si quid acciderit, aut ego pro aliena uxore moriar, aut illa pro alieno uiro.” Hispo ROMANIVS hoc colore usus est:
- 2.2.7.1
iusiurandum iocosum fuisse; sicut multa cotidie iurarent amantes et ipsam iurasse; itaque oblitum se eam iurasse misisse nuntium, ut experiretur an affectus uxoris permaneret. uxorem intellexisse falsum nuntium esse et ex eo se loco praecipitasse, ex quo praecipitata perire non posset: “ut quomodo ego illam,” inquit, “falso nuntio terrueram, sic illa inquit me falso periculo terreret.” MARVLLVS praeceptor noster licenter uerbo usus est satis sensum exprimente, cum diceret uxorem intellexisse mariti mendacium: et ipsa aduersus temerarios mariti iocos relusit. Hanc controuersiam memini ab OVIDIO
- 2.2.8.1
Nasone declamari aput rhetorem Arellium Fuscum cuius auditor fuit; nam Latronis admirator erat, cum diuersum sequeretur dicendi genus. Habebat ille comptum et decens et amabile ingenium. oratio eius iam tum nihil aliud poterat uideri quam solutum carmen. Adeo autem studiose Latronem audiit, ut multas illius sententias in uersus suos transtulerit. In armorum iudicio dixerat Latro : mittamus arma in hostis et petamus. Naso dixit: Arma uiri fortis medios mittantur in hostis; Inde iubete peti. et alium ex illa suasoria sensum aeque a Latrone mutuatus est. memini Latronem in praefatione quadam dicere, quod scolastici quasi carmen didicerant: non uides ut immota fax torpeat, ut exagitata reddat ignes? mollit uiros otium, ferrum situ carpitur et rubiginem duch, desidia dedocet. Naso dixit: Vidi ego iactatas mota face crescere flammas Et rursus nullo concutiente mori.
- 2.2.9.1
Tunc autem cum studeret habebatur bonus declamator. hanc certe controuersiam ante Arellium Fuscum declamauit, ut mihi uidebatur, longe ingeniosius, excepto eo, quod sine certo ordine per locos discurrerat. haec illo dicente excepta memini: quidquid laboris est in hoc est, ut uxori uirum et uxorem uiro diligere concedas. necesse est deinde iurare permittas, si amare permiseris. Quod habuisse nos iusiurandum putas? tu nobis religiosum nomen fuisti; si mentiremur, illa sibi iratum patrem inuocauit, ego socerum. Parce pater: non peierauimus. Ecce obiurgator nostri quam effrenato amore fertur! queritur quemquam esse filiae praeter se carum. quid est quod illum ab indulgentia sua auocet?
- 2.2.10.1
Di boni, quomodo hic amauit uxorem? amat filiam et abdicat; dolet periclitatam esse et ab eo abducit, sine quo negat se posse uiuere; queritur periculum eius, qua paene caruit hic, qui amare caute iubet. Facilius in amore finem inpetres quam modum. tu hoc optinebis, ut terminos quos adprobaueris custodiant, ut nihil faciant nisi considerate, nihil promittant nisi ut tuuis facturi, omnia uerba ratione et fide ponderent? senes sic amant. Pauca nosti, pater, crimina: et litigauimus aliquando et cecidimus et, quod fortasse non putas, peierauimus. Quid ad patrem pertinet quod amantes iurant sibi credere? nec ad deos pertinet.
- 2.2.11.1
Non est quod tibi placeas, uxor, tamquam prima peccaueris: periit aliqua cum uiro, periit aliqua pro uiro; illas tamen omnis aetas honorabit, omne celebrabit ingenium. Fer, socer, felicitatem tuam. magnum tibi quam paruo constat exemplum! in reliquum ut iubes diligentiores facti sumus; errorem nostrum confitemur; exciderat iurantibus esse tertium, qui magis amaret: sic, di, sit semper. Perseueras, socer? recipe filiam: ego qui peccaui poena dignus sum; quare uxori notae causa sim, socero orbitatis? discedam e ciuitate, fugiam, exulabo, utcumque potero desiderium misera et crudeli patientia perferam. morerer, si solus moriturus essem.
- 2.2.12.1
Declamabat autem Naso raro controuersias et non nisi ethicas; libentius dicebat suasorias. molesta illi erat omnis argumentatio. Verbis minime licenter usus est nisi in carminibus, in quibus non ignorauit uitia sua sed amauit. manifestum potest esse, quod rogatus aliquando ab amicis suis, ut tolleret tres uersus, inuicem petiit, ut ipse tres exciperet, in quos nihil illis liceret. aequa lex uisa est; scripserant illi quos tolli uellent secreto, hic quos tutos esse uellet: in utrisque codicillis idem uersus erant, ex quibus primum fuisse narrabat Albinouanus Pedo, qui inter arbitros fuit: Semibouemque uirum semiuirumque bouem; secundum: Et gelidum Borean egelidumque Notum. ex quo adparet summi ingenii uiro non iudicium defuisse ad compescendam licentiam carminum suorum sed animum. aiebat interim decentiorem faciem esse, in qua aliquis naeuos fuisset.
- 2.3.1.1
dic ergo uerum; non flebo. Quid contremescis, senectus? quid, lingua, trepidas? quid, oculi, obstupuistis? nondum est tricesimus dies. Vitam rogas ? dedi et perdidisti. “Mori,” inquit, “filium uis.” ego te mori uolo? immo furor tuus, illa caeca et temeraria cupiditas, et inter haec pater illius, qui nimis cito exoratus est. Quare tam cito senex ille remisit iniuriam? ne tristiore quidem uultu expugnatam filiae pudicitiam tulit. timeo ne uerum sit quod audio, ne nouo inauditoque more de nuptiis puellae uitiator exoratus sit.
- 2.3.2.1
CESTI PII. Quo melius de sene iudicare possitis, narrabo me iuuenem. habui patrem sanae mentis, nec tam seuerum ut crudelis esset, nec tam indulgentem ut incautus. duxi uxorem quam pater iusserat et tamen nuptiarum mearum me paenitet. Fili, nonne saepe excandui, saepe reconciliatus sum, saepe quod negaueram dedi? Ipse dispensasti XXX dies, ut haberet primos socer, medios reus, nouissimos pater. Ne omnia uitia a prima adulescentia repetam, uirginem rapuit, patrem accusat: haec intra dies XXX. Putas me accusatori promissurum quod filio negaui? “Impetraui,” inquit, “ab illo:” alii aiunt illum a te. mediis me diebus accusas. cur rapuisti uirginem, cum tam libenter uiueres?
- 2.3.3.1
ARELLI FVSCI patris. “Moriar,” inquit: etiamnunc minaris? nondum rogas? “Quousque,” inquit, “rogabo?” iam lassus es nec adhuc ullum rogasti. “Non possum,” inquit, “exorare tam diu.” nouo more obicit dementi constantiam. “Quid ergo? tu poteris uidere morientem filium?” fortasse non potero et ideo irascor dum licet. Pompei SILONIS. Haec audacia eius ex parte culpae meae est: nimium indulgenter nutritus est, omnia sibi putat licere, nihil umquam me rogauit. “Ignouit,” inquit. ita aliquis ante me rogatus est? Non nosti conditionem legis tuae: in hac culpa qui pares sententias habent, pereunt. ipse se ad alienam misit, lex illum admisit ad meam. “Raptor nisi et suum et raptae patrem exorauerit pereat.” uis scire lex utrum maluerit? non exorari: irascitur. ex duobus patribus eum raptor accusat, qui legem sequitur.
- 2.3.4.1
ARELLI FVSCI. Miraris me dubitare ? ipsa lex inter mortem et nuptias dubia est. Quid me intempestiuae proditis lacrimae? nondum erat tempus fatendi. non est quod tibi quicquam promisisse lacrimas putes: fleo quod necesse mihi est filium spectare morientem. Quid facturus sim adhuc nescio; utique tu ante tricesimum diem nescies. “Exoraui,” inquit, “raptae patrem.” quid ergo mihi molestus es, si hoc tibi satis est? OSCI. Effregit fores et identidem leges inuocantem coegit pati stuprum: nisi tam facile puellam exorauit quam patrem. Mortem uitiatione meruit, accusatione deprecatur; consumuntur interim dies. uter nostrum illos consumit? “Rogo,” inquit. non est fortunae meae rogare; nunc ego rogari debueram qui periclitor. PAPIRI FABIANI.
- 2.3.5.1
Demens sum. uidelicet turpiter uiuo, meretricem amo, legem ignoro, dies tuos non numero. Ad iudices uocat iudicem suum. “Ergo moriar,” inquit. hoc si reo dicis, non curo; si iudici, uidebo; si dementi, non intellego. Demens, inquit, es: et huic aliquis ignoscere potest qui sic rogat? Vos mei iudices estis, iste habet suum iudicem nec potest inexorabilem queri quem nondum expertus est.
- 2.3.6.1
IVNI GALLIONIS. “Rogo,” inquit. nunc, hic, sic? si uolebas rogare, admouisses propinquos, amicos, maiorum imagines, lacrimas, repetitos alte gemitus. testor deos, sic rogaturus fui puellae patrem. Quando inuitum uultum in supplicis habitum summiseris, cum dixeris: “paenitet quod rapui, quod te priorem non rogaui;” cum dixeris te dementem fuisse, deliberabo cum amicis, deliberabo cum propinquis, deliberabo cum tua matre. me miserum, quam paene promisi! dura, anime, dura; here fortior eras. et multum habeo quod deliberem; diuersi me adfectus distringunt, inter reum et patrem distrahor; hinc iniuria est, hinc natura. Quid properas? nemo tibi praeter me rogandus est. “Ergo,” inquit, “misereberis?” nihil promittam ante tricesimum diem. me miserum, quod tantum triginta diebus irasci possum! longiore tempore opus erat.
- 2.3.7.1
Audi a demente exempla huic crimini: denis uicenisque annis inter bella iuuentus consenuit; nos dies XXX ferre non possumus? Deliberabo: lex nihil uult temere fieri; magna res est, inquit: delibera, cogita, tempus accipe. Effregisti domum ciuis, ut dicis etiam misericordis. Morere: non est hoc nocenti graue; ego nihil peccaui: propter te mori cupio. ratio a me exigitur alienae culpae, meae potestatis. “Quid ergo facturus es?” non pronuntiabo ante supremam. Quid miraris si illum citius exorasti? facilius est iniuriam donare quam crimen. Agedum in medium, senex, cuius misericordia crudelis sum: non putasti mecum deliberandum? unde tu scis qualem filium habeam? ego certe adhuc nescio qualem filiam habeas. Nullum tempus uni uerbo angustum est. “Iam,” inquit, “angustum tempus est:” et tibi uacat accusare? VIBI RVFI. Quis unquam praeter me sic
- 2.3.8.1
ignoscere iussus est? “Iam,” inquit, “tempus angustum est.” ita non putas me subducere quantum supersit? “Iam,” inquit, “tempus angustum est.” angustum erat, si duos rogare deberes. “Angustum tempus est,” exclamat, “nescio quando rogem.” ergo me priorem rogare debuisti: non dico quia dignior sum qui prius roger, quia pater tuus; id quod minimum est, propius habito. huc uidelicet illa pars legis pertinebat: “et suum patrem exoret.” P. Asprenatis. Sic aliquis exorat? sic deprecatur? apparet nunc te primum rogare. Demens sum: immo si uis argumentum, dabo tibi: filius meus moriturus est et nondum testamentum meum mutaui. CORNELI HISPANI. Multi me adfectus diducunt: necesse est de aliis querar, de aliis erubescam, de aliis timeam, de omnibus etiamnum deliberem. Ne ille quidem, quamuis dicatur nimis exorabilis, ignouisset, si sic rogatus esset.
- 2.3.9.1
Pars altera. ARELLI FVSCI patris. Me miserum, pater! irae tuae detractum est nihil, et tempori multum. infelicior sum quam si neutrum exorassem; mortem timeo postquam mihi omnes gratulati sunt. Quid tibi, optime socer, pro ista misericordia tua, qua mihi et patri meo pepercisti, precer, nisi superstitem filiam? PAPIRI FABIANI. Non possum dissimulare, pater: quod illum exoraui, tuum beneficium est; certe cum exoratus est, hoc dixit: aliud quidem suadebat dolor meus, sed quid faciam patris iudicio? misereor. Miserere, patec: scis quam breuis sit aduocatio mea. “Misereor,” inquit; uis uerum dicam quid dixerit? “patris tui.” unde ego miser ab hoc patre ueniens timerem patrem ?
- 2.3.10.1
CESTI PII. Timeo mortem nec iam habeo cui peream. MARVLLI. Si tibi tam pertinax aduersus me odium est, audacter quid sis facturus pronuntia; dic exorari te non posse. quid me incerta mortis expectatione suspendis? sollicitus inter somnos quoque uelut admotam ceruicibus meis securem expauesco. si non inpetro ut uiuam, hoc certe inpetrem ne diu moriar. Non est quod putetis legem in numero dierum angustam fuisse: est lex illius diu mori. Responde, pater: si seruaturus es filium, iam tempus fuit; si occisurus, iam tempus est. non possum metum sustinere ultra nec tormenta triginta diebus pati: et in me mihi aliquid licet. Blandi. Ita parum tibi contigit, quod solus periclitante filio non rogas?
- 2.3.11.1
LATRO sic diuisit: an intra tricesimum diem raptor cum alio agere possit;, sicut non potest qui in custodia est, qui in carcere est. etiamsi cum alio potest, an cum patre possit, quoi uitae mortisue arbitrium datum est: “an illi accusare eum liberum est, quem mortiferum est non exorasse?” etiamsi cum patre potest agere, an ob id possit cuius faciendi potestatem lex patri dedit: “ista enim ratione nihil licet, si aut exorari aut accusari ei necesse est.” deinde si potest agere, an debeat. Irascendi causas tractauit, quod rapuit, quod alium prius rogauit, quod me non rogauit, quod etiam accusat. Si non exorari a filio dementia est, an tamen damnari dementiae non possit, cum adhuc an exoretur incertum sit. hic paternos adfectus tractauit spem facientis. non probabat Fuscum, qui paulo apertius agebat: est contra controuersiam promittere. potest nihilominus et bonus agi pater et non exoratus.
- 2.3.12.1
FABIANVS illam quaestionem fecit et in ea multum moratus est: dementiae non posse agi nisi cum eo qui morbo fureret; in hoc enim latam esse legem, ut pater a filio sanari deberet, non ut regi. Latro eleganter dicebat quasdam esse quaestiones, quae deberent inter res iudicatas referri, tamquam, an quidquid optauerit uir fortis aut tyrannicida accipere debeat: quoniam pronuntiatum est non debere, nemo iam hanc quaestionem tractat, sicut ne illam quidem, an quidquid pater imperat faciendum sit. inter has putabat et hanc esse, an pater ob dementiam qui morbo fureret tantum accusari a filio debeat; aiebat enim manifestum esse e lege et de officio patris quaeri et fingi quasdam controuersias, in quibus pater furiosus probari non possit, nec absolui tamen propter impietatem nimiam, libidinem foedam. Quid ergo? aiebat, numquam utar hac quaestione?
- 2.3.13.1
utar cum aliis deficiar. Pollio ASINIVS aiebat hoc Latronem uideri tamquam forensem facere, ut ineptas quaestiones circumcideret, set in nulla magis illum re scolasticum deprehendi. remittit, inquit, eam quaestionem quae semper pro patribus ualentissima est. ego semper scio nulli a praetore curatorem dari, quia iniquus pater sit aut impius, sed quia furiosus; hoc autem in foro esse curatorem petere quod in scolastica dementiae agere.
- 2.3.14.1
GALLIO et superiore usus est quaestione et illam adiecit: an agi cum patre dementiae possit ob id quod fecerit, non ob id quod facturus sit. neminem iniuriarum accusari quod iniuriam facturus sit nec adulterii quod adulterium commissurus sit, ne dementiae quidem quod demens futurus sit. Atqui tu non, inquit, mecum agis quod non exorauisti, set quod exoraturus non es; puta enim hodie me exorari: demens non ero. demens uideor qui uno uerbo sanari possum? Lex XXX dies dedit, quia iudicauit aliquem duriorem futurum. etiamsi demens est qui non exoratur a filio, numquid et qui uicensimo? ergo non potes hoc nomine damnare me quod exoratus non sim; etiamnunc enim exorari possum. ita si uis ueram, agere mecum hoc crimine non potes; utique triginta dies exorari possum, post triginta queri non potes: aut crimen non habeo aut accusatorem.
- 2.3.15.1
SILO POMPEIVS fecit quaestionem, qua GALLIO usus est, et adiecit: nihil acturum adulescentem, etiamsi damnauerit patrem; nihilominus enim periturum, quia lex nullam aliam salutis uiam dedit raptori quam si exorauerit patrem. Latro haec omnia quasi membra in aliquam quaestionem incurrentia tractabat, non ut quaestionem; tamquam hoc ipsum in illam aiebat quaestionem incurrere, in qua quaeritur, an raptor possit accusare patrem intra tricesimum diem. “Nam cum dico: non potes accusare eum, in cuius arbitrio positum est moriaris an uiuas, non magis quam magistratum in ius uocare, quam de iudicibus tuis ferre sententiam, non magis quam miles in imperatorem suum animaduertere, adicio: non potes accusare; nihil enim tibi proderit, etiamsi damnaueris; morieris; lex enim si non exoraueris perire te uult; non exoras autem etiamsi damnas.” quare hoc non in quaestionis loco non ponebat?
- 2.3.16.1
inbecillum putabat. adparet enim non exigere legem ab eo ut exoret patrem, qui non habet quem exoret. puta enim patrem alicuius esse tam palam furiosum, ut nihils intellegat: hunc exorari a filio uult? atqui eodem loco est manifestus demens. FVSCVS parum hoc putabat ualens esse tamquam quaestionem, satis ualens tamquam argumentum; et illam alteram quaestionem, non posse cum patre agi eo nomine quod non peccauerit sed peccaturus sit, in aequitatis tractatione ponebat, cum diceret: agere mecum dementiae etiamsi potes non debes. quid enim peccaui? non sum exoratus: nondum transiit tempus, etiamnunc exorari possum. Quam iniquum est nondum esse me nocentem et iam reum!
- 2.3.17.1
Omnes infamauerunt raptae patrem quasi cum raptore conludentem. GALLIO dixit: ingenuam uirginem rapuit, si tamen rapuit. SILO POMPEIVS eandem suspicionem in omnia contulit: “exoraui,” inquit, “raptae patrem.” ita tu, cum exorabilem haberet patrem, rapuisti? HISPANVS dixit: omnia cito facta sunt: iste cito rapuit, ille cito ignouit. nisi demens sum, aliquid suspicandum. ARGENTARIVS dixit: rapta est et statim exorata; immo nescio an exorata, deinde rapta. Spero te innocentiorem fuisse quam uis uideri. tu exorasse te dicis, ego te exoratum puto. dic, quid tibi cum socero conuenit? RVFVS VIBIVS dixit: dic mihi, quid tibi conuenerit, quanto tibi nuptias promiserit. non uis?
- 2.3.18.1
tum, hercules, fateberis cum dies uenerit. Asprenas dixit: “iam, inquit, non multum reliquum est ex XXX diebus;” si ex illo dies numerarem, cum primum exorasti, aiunt iam XXX dies praeterisse. Latro dixit, id quod inter sententias scriptum est: “moriar;” dic ergo uerum. CESTIVS hac figura declamauit ut rogaret patrem, tamquam exoratus esset raptae pater; deinde ad hanc sententiam transiit: numquid peiorem causam habeo, si apud alterum iudicem uici? Eadem figura declamauit et HISPO ROMANIVS, sed transiit mollius: scio quid responderi possit mihi: facile est domestico iudici satisfacere; uidero te, cum ad raptae patrem ueneris.
- 2.3.19.1
In hac controuersia TRIARIVS dixerat: non scies an exores, nisi ultimus dies uenerit; et tum quamdiu licebit perseuerabo. deinde cum scolasticorum summo fragore: at tu quisquis es carnifex, cum strictam sustuleris securem, antequam ferias, patrem respice. Belle deridebat hoc ASINIVS POLLIO: filius, inquit, ceruicem porrigat, carnifex manum tollat, deinde respiciat ad patrem, et dicat: agon? quod fieri solet uictumis. Sed ioco quoque remoto aiebat rem uerissimam, non posse carnificem uenire nisi eo tempore quo iam exorari pater non posset.
- 2.3.20.1
CESTIVS ex altera parte hoc colore usus est, quia priorem rogasset raptae patrem: suspensum esse nolui, uolui statim illum securum esse de me; queritur quod illum potius cogitare de matrimonio fili quam de periculo uolui. Latro hoc colore usus est: scitis periclitantes alieno arbitrio agere. illi qui circa erant sodales, qui occurrerant amici paterni, aiebant: eamus statim ad raptae patrem; in eiusmodi casu illi rogantur; nam raptorum patres rogant.
- 2.3.21.1
SILO POMPEIVS diuersum colorem huic secutus est: nota erat, inquit, duritia patris mei; itaque amici suaserunt, ad raptae patrem iremus, ne noceret apud illam, tarde suum exorari patrem. HISPO ROMANIVS bello idiotismo usus est. Illuxit, inquit, amici; eamus ad raptae patrem; occurramus, illud domi est. FVSCVS ARELLIVS dixit: prior rogatus est qui magis timebatur. TRIARIVS a parte adulescentis dixit: timeo ne mutetur etiamsi exoratus est. Hunc sensum non inprudenter SILO POMPEIVS inprobabat; aiebat enim non posse mutari semel latam sententiam.
- 2.3.22.1
Quidam uoluerunt uideri cito exoratum raptae patrem, quidam tarde. FVSCVS ARELLIVS dixit: magnam partem legis consumpsi nec de mora queror: raptae pater rogabatur. CESTIVS non probabat et hac sententia usus est cum hunc colorem argueret: dum uult uideri rogatum diu raptae patrem, efficit ut uideatur suum diu non rogasse; malo autem uideri huius patrem tarde exorari, quam tarde rogari. HERMAGORAS solebat interdum diu scemata prosequi, interdum breuiter et fortius attingere, sicut in hac sententia fecit, cum suspicionem facere uellet inter raptae patrem et raptorem collusionis: pe/peistai, fhsi\n, o( th=s fqarei/shs path\r o(/lws taxe/ws: mononou\ pro\ th=s fqora=s.
- 2.3.23.1
ARTEMON dixit: le/ge, ti/ soi pro\s to\n pate/ra th=s e)fqarme/nhs sumpefw/nhtai; le/ge, pw=s pe/peikas; siwpa=|s; fwra=|. GLYCON dixit: ei) brade/ws e)leei=s ME pw=s r(u/sh|; ou)ke/ti *F*T*I*N*M kruerote/ran qana/tou me/rimnan, ou) perimenw= SOU to\n e)/leon. Hunc sensum commodius dixit LEPIDVS, Neronis praeceptor: non misereris, nisi ultimo die? ego mei ante miserebor. DIOCLES CARYSTIVS a parte patris ethicos dixit: e)gw\ ou)=n a)poqa/nw; qa/ne: ei)s ti/ ga\r h(/rpazes; ei)s ti/ ga\r *E*O*E*O*U; ei)s ti/ ga\r e)mai/nou; kai\ tau=ta de\ h)\ sth/sas e)ne/dras h)/ TI o(/moion.
- 2.4.1.1
PORCI LATRONIS. Qualem uidi! ipsa fungebatur officiis, sedula circa aegrotantis lectum in omnia discurrebat ministeria, non inpulsis tantum, sed laniatis capillis. Vbi est, inquam, meretrix? Venit ad me subito qui diceret: filius antequam moritur rogat uenias. non expectaui dum iste permitteret: amens cucurri. Cetera quemadmodum narrem nescio: steterim an sederim, quid locutus sim, quid audierim nescio; hoc unum scio, iacuisse me inter duos filios. Accede huc, puer, depositum, crimen meum; non habeo miser cui te moriturus commendem. CESTI PII. Recepi in sinum nepotem.
- 2.4.2.1
uultis et hunc abdicem? duos filios sustuli; huic numero iam adsueui. Patrem accusat, fratrem infamat, infantem persequitur: rogo uos, non satius est meretricem amare quam neminem? Noui generis dementia arguitur: sanus eram si non agnoscerem meos. Tradidit infantem, expirauit; non habui cui redderem. Offerebam me propinquis, expectabam ut aliquis pro abdicato rogaret: nemo audebat propinquorum fratre cessante; illi uidelicet in hac cogitatione tacebant: nos rogabimus, cum frater non audeat? “Meretricis,” inquit, “filium recepisti:” nempe eius quae meum receperat. Pateor aliquando me insanum fuisse: nesciui quis esset abdicandus, meliorem expuli.
- 2.4.3.1
Papiri FABIANI. Quam nihil in illa domo meretriciae uitae uidi! adsidebat mulier tristi uultu, adfecta, aegro simillima ipsa, demissis in terram oculis. “Pater,” inquit, “nihil tecum frater locutus est?” in sinu meo et filium et animam deposuit. domum pertuli. Dementiam uocat quod infantem non abdicaui. quid facerem? negarem aliquid filio, cum ille rogaret pro filio? Ignosco tibi quod tam durus es: aegrum fratrem non uidisti. ille magni modo successor patrimoni natus in lectulo precario moriebatur; non seruorum turba circumstabat, non amicorum; inter infantem et mulierculam deficientis adulescentis spiritus in aduentum meum sustinebatur. ut intraui, cadentes iam oculos ad nomen meum erexit fugientemque animam retinuit. “pater,” inquit, “quod adhuc nihil deprecatus sum non contumacia feci; fratri mandaueram.” Indico tibi crimina mea: expirantem coheredem tuum ad uitam uolui reuocare; ut saluus esset rogaui deos, et licet dementiam uoces, si uixisset recepissem.
- 2.4.4.1
ARELLI FVSCI patris. Securior eram, quoniam putaueram illi omnia praestare fratrem, cum subito nuntiatum est in ultimis esse filium, nec hoc a fratre. 0 me miserum quod solum nepotem recepi! ALBVCI SILI. Vt uidit uxorem, uidit patrem, circumspiciebat et fratrem. IVLII BASSI. Tibi debeo. mulier, quod habuit filius meus in qua domo aegrotaret. Pudet dicere: ut nepotem agnoscerem rogatus sum. Non potest uno crimine dementia intellegi. nemo sine uitio est: in Catone moderatio, in Cicerone constantia, in Sulla clementia desideratur. ad summam, tres fuimus, omnes peccauimus: ego quod abdicaui, frater quod tacuit, tu quod pro fratre non rogasti. Non sum uno herede contentus, duos habere uolo et, quo magis concupiscam, habui. Misit ad me adfectus, aeger. non ibo? Mihi crede, aliter tu audis de coherede. Cogitate quis roget, pro quo roget, quem roget; uidebitis neminem negare posse, nisi qui accusare possit et patrem.
- 2.4.5.1
Altera pars. Porci Latronis. Quem honestius subiecit meretrix quam peperit. Pater istius incertus est; bene cum ipso ageretur, si et mater. FVSCI ARELLI patris. Errat si quis me putat pecunia moueri. primum adsueui coheredem habere; deinde olim iam cum puero isto paterna diuisi, quia multo illi pater donauit plus quam suam partem. Romani Hisponis. Incidit in meretricem inter omnia mala etiam fecundam. uere mimicae nuptiae, in quibus ante in cubiculum riualis uenit quam maritus. ARGENTARI. Cum abdicaret, aiebat: hoc scilicet expectabo donec e meretrice liberos tollas ? Mulier nescio an aduersus patrem iniuriosior quod abstulisti illi heredem, an quod dedisti.
- 2.4.6.1
ALBVCI Sili. Sine ueniant illuc amici, sine propinqui: nunc erubescunt in domum meretricis accedere. Mulier, quae sine praefatione honeste nominari non potes, cedo istum uernam nulli agnoscendum; sed mater adserat. Seuerissimus pater abdicauit etiam quem sciebat suum. Erat in domo puer qui omnes uocabat patres. Adoptauit eius filium, propter quam etiam suum eiecerat. CESTI PII. Nullum genus iudicum recuso: si seueri erunt, nocebit isti quod recepit meretricis filium; si clementes, quod abdicauit suum. Clamauit pater: in domum ergo meam meretrix ueniet aut, quod turpius est, eius filius? ad illam iuit, misit in domum nostram publicum puerum. Quis illis nuptiis interfuit nisi abdicatus aut abdicandus?
- 2.4.7.1
Latro sic diuisit: an pater ob ullam adoptionem accusari possit, an ob hanc debeat. Omnes infamauerunt adulescentem, quasi illius criminationibus factum sit ut frater abdicaretur; et ideo sententia laudatur FABIANI : nihil tecum locutus sum. Et cum hoc unum puero noceat quod ex meretrice natus est, omnes operam dederunt, ut quantuni controuersia licebat huic uitio mederentur efficerentque ne quicquam in illa uideretur meretricis fuisse nisi nomen. MARVLLVS decenter hoc disits simul obiciens fratri impietatem: nihil, inquit, in illa domo meretricium fuit:
- 2.4.8.1
scires, si mecum fuisses. ALBVCIVS ethicos, ut multi putant, dixit: — certe laudatum est cum diceret — exeuntem me puer secutus est. Non probabat hanc Messala sententiam: non habet, inquit, fiduciam, si mauult uider recepisse puerum quam adduxisse; ex qua ratione est adoptatum esse non quia debuerit, sed quia secutus sit. Fuit autem Messala exactissimi ingenii quidem in omnis studiorum partes, Latini utique sermonis obseruator diligentissimus; itaque cum audisset Latronem declamantem, dixit: sua lingua disertus est. ingenium illi concessit, sermonem obiecit. Non tulit hanc contumeliam Latro et pro Pythodoro in Messalae orationem disertissimam recitauit aeque compositam atque suasoriam (de) Theodoto declamauit per triduum. quae dixerit suo loco reddam, cum ad suasorias uenero.
- 2.4.9.1
A parte adulescentis non unus omnibus color placuit. Quidam personam eius qualem acceperant introduxerunt duram et asperam, ex quibus fuit et Hispo ROMANIVS : hoc unum aiebat efficiendum, ut non durus uideretur, sed seuerus. in hac parte dixit nobilem illam sententiam, quam Fabius Maximus circumferebat: uenit adsidue in domum meretrix, non recedit, paulum abest quin nouerca sit. CESTIVS bella figura egit: “dementia,” inquit, “res est sanitati contraria. non quaeram extra exemplum sani hominis ad quod patrem exigam: ipsum sibi comparabo. fuit aliquando sanus: tunc quid faciebat? oderat luxuriam, uitia castigabat. hunc tam seuerum senem putabitis sanum si uobis in lupanari ostendero?” Sic declamauit ut fratri accusatorem patrem daret et illum argueret sibi ipsi conparando.
- 2.4.10.1
Latro fratri pepercit; puerum pressit et dixit fratris filium non esse et ne fratrem quidem hoc confiteri uoluisse; illa uerba aegro imperata. FABIANVS ex omnibus istis colorem secutus est optimum, quo aiebat Messala posse non tantum bonam partem adulescentis fieri, sed etiam honestam: obiecit patri quod fratrem abdicasset, non scemate sed directo. “Nihil,” inquit, “peccauerat; amat meretricem; solet fieri: adulescens est, expecta, emendabitur, ducet uxorem.” Quare ergo tunc non egisti dementiae? “tuam,” aiebat, “expectabam penitentiam; iam recipiet. Hoc per transitum obicere coepit, quod non recepisset, quom uidisset in lupanari habitantem. “Abdicasti,” inquit, “ut emendares, non ut uitia augeres. uides, nullum illius uitium:
- 2.4.11.1
aetatis est, amoris est: recipe antequam aliquid faciat, cuius mox pudore moriatur.” Ad ultimum obiecit illi quod aegrum non secum tulisset. “potest,” inquit, “conualescere, si uiderit penates suos, si minus certe morietur solo paterno, suo, puro. “Quare, inquit, tu aput fratrem non fuisti?” et ego queror. ille cum ad te mitteret, putauit se ad duos mittere. Vtinam tecum fuissem, pater; redisses illinc cum filio, set tuo.” De adoptione nouissime questus est et hac figura: abstulisti mihi fratrem cum quo natus sum, cum quo educatus sum, ut quem dares? istum. indignor hanc fieri fratri meo contumeliam, ut huius uocetur pater. Sed ut aliquid iocemur, FABIVS MAXIMVS nobilissimus uir fuit, qui primus foro Romano hunc nouitium morbum quo nunc laborat intulit; de quo SEVERVS CASSIVS, antequam ab illo reus ageretur, dixerat: quasi disertus es, quasi formosus es, quasi diues es; unum tantum es non quasi, uappa.
- 2.4.12.1
Hanc controuersiam cum declamaret MAXIMVS dixit quasi tricolum tale qualia sunt quae basilicam infectant. dicebat autem a parte patris: omnes aliquid ad uos inbecilli, alter alterius onera, detulimus: accusatur pater in ultimis annis, nepos in primis, abdicatur filius alter. Haec subinde refero quod aeque uitandarum rerum exempla ponenda sunt quam sequendarum. In hac controuersia Latro contrariam rem non controuersiae dixit, sed sibi. Declamabat illam Caesare Augusto audiente M. Agrippae, cuius filios, nepotes suos, Caesar Lucium et Gaium adoptaturus diebus illis uidebatur. Erat M. Agrippa inter eos qui non nati sunt nobiles set facti.
- 2.4.13.1
Cum diceret partem adulescentis Latro et tractaret adoptionis locum, dixit: iam iste ex imo per adoptionem nobilitati inseritur; et alia in hanc summam. Maecenas innuit Latroni” festinare Caesarem; finiret iam declamationem. Quidam putabant hanc malignitatem Maecenatis esse; effecisse enim illum non ne audiret quae dicta erant Caesar, sed ut notaret. Tanta autem sub diuo Augusto libertas fuit, ut praepotenti tunc M. Agrippae non defuerint qui ignobilitatem exprobrarent. Vipsanius Agrippa fuerat, at Vipsani nomen quasi argumentum paternae humilitatis sustulerat et M. Agrippa dicebatur. cum defenderet reum, fuit accusator qui diceret: “Agrippa, M. et quod in medio est” — uolebat Vipsanium intellegi — Fuit qui diceret “concurrite: Agrippa, malum habebis; responde si dis placet, Marce.” Vtique mihi uidetur admiratione dignus diuus Augustus sub quo tantum licuit, sed horum non possum misereri qui tanti putant caput potius quam dictum perdere. Latro dignus fuit miseratione qui ne excusare quidem errorem suum potuit. nihil est autem crudelius quam sic offendere, ut magis sis offensurus si satisfeceris.
- 2.5.1.1
Porci LATRONIS. Si cum liberis torta esset, indicasset. “Escende,” inquit, “occide tyrannum; nisi occideris, indicabo.” Subito iniecta manu satelles, quid moraris? inquit; iam exposita tormenta sunt. Bene est, inquit mulier, ad stuprum non uocor. Instabat cottidie uiro uxor, exigebat tyrannicidium: “tempus est; escende; si nihil aliud, ut liberos habeas: nisi tyrannicidae paritura non sum. miraris si eo tempore parere non potui, quo tyrannus torquere matronam potuit? escende, occide tyrannum; comes sequerer, nisi me inutilem dimisisset tyrannus. escende: ego iam feci tyrannicidium meum.” Eas nuptias tyrannicidium diduxit, quas non diduxit tyrannus.
- 2.5.2.1
CESTI PII. Subito infelicis nuptias tyrannus oppressit. Trahebantur matronae, rapiebantur uirgines; nihil tutum erat; nulli feliciores tunc uidebantur quam qui liberos non habebant. quaedam itaque elisere conceptos, quaedam fecunditatem suam moratae sunt. Quod ad hanc pertinet, agisne Fortunae gratias, quod illo tempore nihil peperit? Tyrannus suspicatus est nescio quid istum de tyrannicidio cogitare, siue isti aliquid excidit, siue magna consilia non bene uoltus texit. utique de uxoris garrulitate queri non potes, cum scias quemadmodum taceat. Misit satellites: “attrahite,” inquit, “uxorem et,” adiecit, “si quos filios habet.”
- 2.5.3.1
Veniunt in domum crudelissimi carnifices in quorum uultibus tormenta erant: iactatur misera inter satellitum manus et toto itinere non ducitur, sed trahitur. Hanc aliquis etiamsi torta non sit mirabitur non peperisse, cum cogitauerit iste de tyrannicidio ? audacter iam consilium indicamus; iam enim, puto, licet. Nupsit isti propter liberos, sed infelices nuptias cito tyrannus oppressit; hoc publicum diuortium fuit. Rapitur in arcem mulier, inter satellitum manus uexatur atque distrahitur. hanc aliquis, etiamsi non torqueatur, non parere miretur? Exposita in eculeum saepius ad absentem uirum respexit quam ad praesentem tyrannum. Quam multas matres audiui illo tempore: quidnam uolui quae peperi?
- 2.5.4.1
ARELLI FVSCI. Explicantur crudelitatis aduersus infelicem feminam adparatus et illa instrumenta uirorum quoque animos ipso uisu frangentia ad excutiendam muliebris pectoris conscientiam proponuntur; instat ante denuntiationibus quam tormentis tyrannus et minando torquet: tacet. uidet intentum tyranni uultum, uidet oculos minaces: et tacet. plus tibi praestare non potuit si de te liberos sustulisset. flagellis caeduntur artus, uerberibus corpus abrumpitur exprimunturque ipsis uitalibus cruores: tacet. an sit tibi ista datura liberos nescio; tyrannicidium dedit. Ita tu, mulier, non uis parere ? delicata es, cruciatus puerperi times. Fremebat indignatione captae ciuitatis maritus et consilio suo et uxoris adiutorio fortior: quomodo occidam tyrannum? quae pars accedenti maxime uacat? ubi custodiae cessant? ubi natura loci minore munimento uirtutem non summouet? Sic uir et uxor noctes exercebant: miraris si transiit quinquennium inter uxorem tortam, occupatum uirum? Saeuiebat etiamnunc tyrannus; torquebantur in conspectu maritorum uxores; paenitebat matres fecunditatis suae.
- 2.5.5.1
Hisponis Romani. In quid desiderabas liberos? ut sint quibus relinquas patrimonium? ingrate, ita tu hac salua heredem non habes ? Nullum tormenti genus omisit; omnia membra laniata, in omnes partes conuolsa sunt, scissum corpus flagellis, igne exustum, conuulsum tormentis. ignoscetis puto mulierculae si dixero: fessa est. Hispani CORNELI. Cunctabatur ille nec ullis adhortationibus in tyrannicidium poterat inpelli. prorsus cum uxorem uidisses, posses timenti ignoscere. Adsidue tormenta uariantur; accenduntur extincti ignes; tortor uocatur, sub quo mariti uxores prodiderant. pacisci me tecum puta: ut taceam, donas quinquennium ? Quid gloriaris, tamquam non facilius sit occidere tyrannum quam sustinere? Duplici beneficio uxoris suae obligatus est: et quod non est occisus et quod occidit. Fastidit sterilem qui fecit. IVNI GALLIONIS.
- 2.5.6.1
Instabat tyrannus: torque: illa pars etiam potest; subice ignes: in illa parte iam exaruit cruor; seca, uerbera, oculos lancina, fac iam ne uiro placeat matrix. PAPIRI FABIANI. Describam nunc ego cruciatus et miseram corporis patientiam inter tyrannica tormenta saeuientia: extincti sanguine refouebantur ignes; in hoc desinebatur torqueri aliquando, ut saepius posset. Exquisita uerbera, lamnae, eculeus, quidquid antiqua saeuitia inuenerat, quidquid et noua adiecerat— quid amplius dicam? et tyrannus torquebat et cum de tyrannicidio quaereret. 0 nos felices! quod nullis hausta puerperiis fuit, tacuit. tunc silentio tyrannicidium fecit, certe tyrannicidam. Conuolsis laceratisque membris nec adhuc sufficientibus non dimissa est ex arce,
- 2.5.7.1
sed proiecta. Quid est quare uxorem dimiseris? numquid premit censum onerosa sumptibus et ut seculi mos est, in deterius luxu fluente muliebris ambitio certamine mutuo usque in publica damna priuatis insanit? numquid gemmas et ex alieno littore petitos lapillos et aurum uestemque nihil in matrona tecturam concupiuit? si talis esset, facile illam corrupisset tyrannus. Expecta, potest parere; non respondet ad propositum nec ad certam diem fecunditas; sui iuris rerum natura est nec ad leges humanas componitur: modo properat et uota praecurrit, modo lenta est et demoratur. expecta; pariet. Quid dicis: “non potest fieri?” quare? quod torta est. Imputat tibi quod publica est; imputat tibi quod torta est; imputat tibi quod sterilis est. IVLII BASSI. Aiebat tyrannus: ure, caede uentrem.
- 2.5.8.1
ARGENTARI. Caede uentrem ne tyrannicidas pariat. TRIARI. Non ex formula natura respondet nec ad praescriptum casus obsequitur; semper expectari fortuna mauult quam regi. aliubi offenditur inprouisa segetum maturitas, aliubi seram magno fenore moram redemit. licet lex dies finiat, natura non recipit. Quid faciam? non agam gratias quod non indicauit uxor? timeo ne uobis ingrati iam teneri uidear. Aiebat tyrannus: indica; nulla tua culpa est: tacet. caeditur: tacet; uritur: tacet. utrum putas mirandum esse, tuum tyrannicidium an huius silentium? Expectasse aliqua per longum tempus. maritum dicitur: quanta laus est seruasse, cum expectasse tanta sit? alia desiderio uiri attonita in ardentem rogum se misisse: haec non cum uiro arsisset, quae pro uiro arsit? alia pro incolumitate mariti uicaria morte occidit: creditisne hanc in tormentis oppressam ? mortem amplius pro uiro praestitisset, si quid amplius exegisset tyrannus. MARCELLI.
- 2.5.9.1
Si tamen quid peccasset in partu, ignosci ei posset; nupserat enim isti occupato. Crudelior es etiam illo quem occidisti tyranno: ille torsit, set dimisit ad uirum. ALBVCI SILI. Vicerat saeuitiam patientia; deerat iam sanguis, supererat fides. aliquando proiecta est; deserebatur distortis manibus, emotis articulis; nondum in sua membra artus redierant. talem uxorem tortor dimisit ad partum. Ingratus uocabatur quod in praemio nullam uxoris fecerat mentionem. “Res tuas tibi habe.” inicere debuit manum et ipsum inter res suas trahere; nihil amplius patri debes quam uxori. Mihi crede, maius fuit tyrannicidium pati quam facere.
- 2.5.10.1
Pars altera. ARGENTARI. “Ego tamen torta sum.” merito obiceres nisi uindicassem. FVLVI SPARSI. Vobiscum, iudices, loquor DIVISIO quaestionem in haccontrouersia hanc reum facere primam, si materia patitur: “Non accepi quidem set reddidi;” aut “accepi quidem, sed non potui reddere,” aut isto nouissime confugere: “non quisquis non reddidit beneficium ingrati tenetur. animus aestimandus est non reddentis.” POLLIO ASINIVS aiebat numquam temptandas has esse quaestiones nisi prima manifesto obtineri posset qua negamus nos beneficium accepisse; perit tota causa, nisi in hoc uicit. apparet enim ingratum esse qui ne fatetur quidem se accepisse beneficium.
- 2.5.11.1
GALLIO noster putat, quotiens possit, hoc auferendum aduersario; quotiens non possit, concutiendum; quotiens ne hoc quidem possit, ita transeundum quasi donemus et possimus quidem facere controuersiam, sed nolimus. Idem Attico VIPSANIO Apollodori discipulo placuit. Hoc ille amplius: quotiens non poterimus, aiebat, an beneficium acceperimus controuersiam facere, de modo faciamus: non esse tam magnum quam ille dicat, sicut in criminibus facimus, quotiens negare non possumus: esse quidem crimen illud fatemur, sed leuiore poena dignum quam accusator arguat.
- 2.5.12.1
Latro in hac controuersia non dubitabat facere primam quaestionem, an beneficium dederit. Hoc in haec diuisit: etiamsi scisti de tyrannicidio uiri nec indicasti, non est beneficium scelus non facere; deinde ne scisti quidem; non enim tibi indicaui nec tam magnum consilium, uirilibus quoque animis graue, commisi muliebri garrulitati, quae id solum potest tacere quod nescit. Etiamsi dedit beneficium, an receperit. Occidi tyrannum, libertatem tibi reddidi, ultionem plenissimam persecutus sum, nefarium hostem illic occidi ubi torserat. Dices me reipublicae causa fecisse: et tu reipublicae causa tacuisti Tutus sit quod lege fecerit. Deinde ultima aequitatis tractatio:
- 2.5.13.1
an quod fecit facere debuerit. Hoc diuisit in duo: an iam certam sterilitatem uxoris tam bonae ferre debuerit; an ne sterilis quidem pro certo sit. Noui declamatores post Moschum Apollodoreum, qui reus ueneficii fuit et a Pollione Asinio defensus, damnatus Massiliae docuit, et hanc quaestionem in hac controuersia fecerunt: an inter uiros et uxores data beneficia ingrati lege teneantur. Non est beneficium sed officium, facere quod debeas: sic filius patri se dicat beneficium dare. Hanc quaestionem fecit et GALLIO noster. BLANDVS in ultima parte controuersiae, qua de republica disputatur, quaestionem fecit, an quinquennium numerari debeat excepta tyrannide. Illud tempus non debet inputari quasi sterili, quo matres etiam editos partus abominatae sunt: illud tempus imputetur feminis quo reipublicae pariunt, non tempus quo tyranno. Huic subiecit, an etiamsi aliis imputari tempus tyrannidis solet, huic non debeat.
- 2.5.14.1
Latro ex suo more has non quaestiones putabat, sed membra illius ultimae partis ex aequitatis quaestione pendentis. An ne sterilis quidem, altius repetiit: non quaecunque quinquennio non peperit, sterilis est. quid enim? si uir alicuius afuerit toto paene quinquennio, peregrinationi uiri imputabitur. quid si uir aegrotauerit? si hic maritus a tyranno tortus inutilis in concubitu suae uxoris iacuisset, imputaret illi quinquennium? Quaeris quare non peperit? tyrannis erat; nemo non cum parentibus suis querebatur quod natus esset. hic quod torta est, hic quod maritus occupatus tyrannicidio non uacauit in uxoris uoluptatis.
- 2.5.15.1
BVTEO, aridus quidem declamator, sed prudens diuisor controuersiarum, contra Latronem sentiebat, Blando accedebat. aliud enim esse aiebat: “quae intra quinquennium non peperit, non utique sterilis est;” aliud: “quae intra quinquennium non peperit, non statim dimitti potest sterilitatis nomine.” hic quaeri de condicione iuris, illic de spe fecunditatis. Sed Blandum quoque arguebat; aiebat non sic fuisse quaerendum: an tyrannidis tempus excipi deberet? deinde, an etiamsi non in aliis, an in hac † gradus esset? ipse sic in hac parte quaestionem diuidebat: an quaecumque quinquennio non peperit, tamquam sterilis dimitti possit.
- 2.5.16.1
Possit accidere quod Atheniensibus bello accidit, ut liberi et coniuges in aliquo tutiore loco deponantur: inputabitur hoc tempus feminis, quo uiros non destituunt sed non habent ? quidsi tyrannus non uetuisset istam parere intra quinquennium? Et cum hoc uehementer impleuisset et probasset non omnes posse dimitti, si quinquennio non peperissent, tunc illo transiit: an haec posset; et hic etiamnunc non hoc quaerebat, an deberet dimitti, sed an posset. et hoc contra Latronem dicebat: quomodo istam quaestionem putas in aequitatis tractationem cadere, cum quid liceat quaeratur, non quid oporteat? hoc enim, an haec possit, per illa impleo: non potest, quia in tyrannide non conceperat. aliquod tempus immune a legibus miseriae faciunt. Non dico quia torta est, hoc adhuc praetereo et aequitatis tractationi reseruo. set non peperit, quia tu maximae rei cogitatione occupatus nihil de liberis cogitasti.
- 2.5.17.1
PASSIENVS, uir eloquentissimus et temporis sui primus orator, hanc subtilitatem actionis non probabat: Latroni se adsentiri dicebat ideo, quia ista omnia semper tractanda per se essent, si haec mulier iniusti repudi ageret; nunc ingrati agit: ita non quaeritur an legitime, sed an ingrate dimissa sit; itaque in aequitatis tractationem cadunt etiam quae iuris sunt. Nam cum quaeratur, an non oportuerit hanc dimitti etiamsi licuit, apparet, quam utique non oportuerit, si ne licuit quidem. ALBVCIVS itaque decentissime fecit — solebat enim fere in aliquas figuras declamationem describere — et prius egit iniusti repudii, deinde ingrati: † inquit putat emet an ullum beneficium a quo tamquam inique dimissa. Hinc omnes quaestiones ad sterilitatem et aestimationem quinquenni pertinentis libere tractauit, deinde transiit in ingrati accusationem. CESTIVS simplicem pro uiro introduxit colorem:
- 2.5.18.1
quo tempore uxor torta est nihil adhuc de tyrannicidio cogitabam; postea cogitaui et haec ipsa mihi causa cogitandi fuit uxoris ultio. Vtrumque secutus est, ut illa marito silentium imputare non posset, et ut maritus imputare illi tyrannicidium posset. Latro dixit se iam tunc de tyrannicidio cogitasse, sed uxori non indicasse. FABIANVS philosophus colorem magis bono uiro conuenientem introduxit, quam oratori callido. Dixit enim et cogitasse se tyrannicidium et uxori indicasse et illam tum quidem fecisse quod probam feminam facere oportuit, nunc peccare quod putet beneficium esse recte facere. Hic color illi et in illa parte profuit: si beneficium putas te dedisse quod tyrannicidium non prodidisti, ego prior dedi qui tibi tyrannicidium credidi. Repudium † ex tuo quoius liberorum cupiditate, quo semper uti tamquam maritus debuisset, postea magis tamquam tyrannicida.
- 2.5.19.1
L. VINICIVS, VINICI frater, Fabiani colorem ualde probabat et aiebat onerari uxorem uno modo posse, si nihil umquam secretum ab illa maritus habuisset. Si dixerit, inquit, post tormenta se de tyrannicidio cogitasse, tum tyrannicidium uxori debemus. melius de uiro meruit si torta tyrannicidam fecit, quam si tacuit; set apparet ei aliquid de tyrannicidio cogitatum, de quo tyrannus usque eo suspicatus est ut torqueret. Si dixerit cogitasse quidem se de tyrannicidio ante tormenta, sed uxori non indicasse, augebit uxoris beneficium. liberius enim potuit tyrannicidium indicare quod illi commissum non erat; potuit enim uxor etiam non indicante marito tam magni consili molitionem deprehendere. At si hunc colorem Fabiani sequor, multa efficiam. si olim de tyrannicidio cogitaui, honestior sum uetus tyrannicida et non priuatis, sed publicis malis ad ultionem inpulsus. si cum cogitarem non celaui uxorem, facilius persuadebo malum me hodie maritum non esse cui semper tam deditus fui. ad ultimum hoc consequar quod, si quod audierat tacuit, non beneficium est sed fides.
- 2.5.20.1
Hic est L. Vinicius, quo nemo ciuis Romanus in agendis causis praesentius habuit ingenium: quidquid longa cogitatio illi praestatura erat, prima intentio animi dabat; ex tempore causas agebat, sed non desiderabat hanc commendationem, ut ex tempore agere uideretur. De hoc eleganter dixit diuus Augustus: L. Vinicius ingenium in numerato habet. HISPO ROMANIVS maligne et accusatorie, “nihil,” inquit, “ego isti narraueram; ista, ut erat necesse, aliquid ex uultu, aliquid ex nocturnis uigiliis suspicata est: unde emanauerit sermo, scietis. uidetis quo ueniat tyrannus: non ad amicum meum, non ad seruum, sed ad istam, quae nihil negoti habuisset, si tacuisset. Tua etiam causa tacuisti: sciebas te perituram, si confessa esses tyrannicidium.” HYBREAS dixit: a)na/cais ou)=n e)pi\ th\n a)/kran e)piw\n kai\ ei) e)piqumei=s nu=n labe\ to\ ci/fos.
- 2.6.1.1
Vtriusque tamen conparetur luxuria. tu consumis patrimonium patris tui, ego accusatoris mei. Nauiga, milita, peregrinare, quaere adulescens, senex utere. Accusator meus diuersos et inter se contrarios adfectus habet: cupit reum damnari, crimen absolui. CESTI PII. Potest nobis. conuenire; similes sumus. Puta te patrem: dic quid me uelis facere: si tum bona fide frugi es, et hoc imitor. Te ego imitor, an tu me? rogo uos, uter prior coepit? “Luxuriaris,” inquit. Patrimonium conputemus. “Sed tu senex es,” inquit. hoc dicis: luxuria tua serius coepit, citius desinet.
- 2.6.2.1
ARELLI FVSCI patris. “Sed tu,” inquit, “senex es.” Vnde scis te non futurum luxuriosum senem? Omnia a te uitia: quod unguento coma madet, tuum est; quod laxior usque in pedes demittitur toga, tuum est. Quid est quod aliud a te senes discant? Quid porro? domus nostra luxuriosos duos non capit? indulgentius te abdicare non potui. Ecquid mihi licet seniles annos meliore uita reficere? hoc nouissimum meum meritum est et quod tibi maxime imputo: pro te etiam luxuriosus factus sum. FABIANI. Noli pecuniam concupiscere. quid tibi dicam? haec est quae auget discordiam, urbes et terrarum orbem in bellum agitat, humanum genus cognatum natura in fraudes et scelera et mutuum odium instigat, haec est quae senes corrumpit. Quidam summum bonum dixerunt uoluptatem et omnia ad corpus retulerunt. nihil est mihi opus praecipientibus: habeo exemplum, proposui quidquid tu feceris facere; nauigabo si nauigaris, militabo si militaris: dic hodie quid putes melius. sed illud excipio: non obicies quod elegeris. Blandi. Obicit luxuriam; poteram ei hoc dicere: adulescens, frugaliter uixi quamdiu patrem habui. Ante me desisti, ante me coeperas. Blandi.
- 2.6.3.1
“Senex luxuriaris.” respondeo tibi: adulescens enim nauigaui. “Ego,” inquit, “iam desii, tu nondum.” non miror si prior desisti; prior coeperas. MENTONIS. Quod gaudium accepisti † uere luxurior. Pompei SILONIS. Si modo emendatus est filius meus — solet enim etiam luxuria dissimulari — suo quisque ordine reus sit. Vis me ducere uxorem? si nouercam haberes, iam abdicatus esses. VIBI GALLI. Conuiuae certe tui dicunt: bibamus, moriendum est. si intellego, hoc nulli magis in domo dicitur quam mihi. Ostendi tibi tua uitia quae in te non uidebas. Adliga me, dum te custodias. P. Asprenatis. Quia nihil proficiebam obiurgando, uolui illi uitam suam ostendere. IVNI OTHONIS. Malam causam haberem, si alium accusatorem haberem; malam causam haberem, si te filium non haberem.
- 2.6.4.1
Pars altera. IVNI GALLIONIS. A laudibus patris incipiam. Fuit adulescens temperatissimus et lubricum tempus sine infamia transiit; duxit uxorem, filium sustulit, ad aetatem perduxit. iam senex factus est, nisi quod sibi nondum uidetur; luxuria usque eo profecit, ut accusem. Senex amans, senex ebrius, circumdatus sertis et delibutus unguentis et in praeteritos annos se retro agens et ualidius in uoluptatibus quam iuuenis exultans, nonne portentum est? Luxuriosus adulescens peccat; at senex luxuriosus insanit; aetas exhaurit, uitia lasciuiunt. Papiri FABIANI. Nauem in portu mergis. Alter solito tempore labitur, alter insolito; alter alieno, alter suo; alter annos sequitur, alter senectuti repugnat. Non est luxuria tua qualem uideri uelis: non simulas enim ista, sed facis, nec amantem agis, sed amas, nec potantem adumbras, sed bibis, nec dedoces bona dissipare, sed dissipas. Nemo, puto, uitia quae odit imitatur. quis imperator ob hoc ipse de proelio fugit, ut bene pugnaret exercitus? quis ut ambitum comprimeret, ipse honores mercatus est? quis ut seditionem leniret, turbauit rempublicam? Non coercet uitia qui prouocat.
- 2.6.5.1
Latro sic diuisit: an ob hoc accusari pater possit. Hic illam uolgarem quaestionem posuit, quam solebat fastidire: scilicet minime hoc patri obici solere; luxuriam non magis quam auaritiam, quam iracundiam. non uitia patris accusari solere, sed morbum. An ut possit aliquid praeter dementiam obici patri, luxuria non possit. “Alioqui filiis,” inquit, “abdicare permittitis.” Hic de suo consumit. Etiamsi ob hoc accusari pater potest, an a tali filio possit? Hic uitiorum exprobratio. Sic ebrietatem patri obicis ebrius, sic petulantiam iniuriae damnatus. Etiamsi ob hoc accusari potest, etiamsi a tali filio, an si ad castigandum filium hoc consilio usus est, damnandus sit. Ait enim adulescens: quolibet alio genere debuisti me obiurgare. Quid si adulterium uelles uindicare committendo? turpe est sic castigare uitia, ut imiteris. Deinde an consilio luxurietur. non enim concedit hoc filius: “alioqui,” inquit, “quare, si coepisti sic emendare filium, cum emendaueras, non desinis?”
- 2.6.6.1
CESTIVS a parte patris aiebat simulationem luxuriae significandam magis quam profitendam. Ita, inquit, apparebit illum simulasse, si etiamnunc simulat; si desinit simulare, ostendit, iam sibi nihil opus esse eo consilio, quasi filius emendatus sit; emendatum autem esse non concessit et adsidue dixit nihil magis se quam interuallum hoc luxuriae timere; intermissa uitia uehementius surgere. Latro aperte putabat simulationem confitendam. Incipio, inquit, non tantum honestum senem sed prudentem defendere, si quod uitium uideri poterat efficio consilium. Quare potius significet quam dicat frugi se esse? BLANDVS hac figura declamauit filium et pro abdicato respondit.
- 2.6.7.1
CESTIVS aiebat, adulescentis partem diligentius colorandam: facere illum rem non inprobam; nam ita patri non remittere quod a patre ipsi remissum sit. Itaque sic narrauit, ut suam quoque luxuriam imputaret patri. non seueram fuisse disciplinam, non bene institutae domus legem, quae posset adulescentis mores formare et a uitiis aetatis abducere. “Quodammodo,” inquit, “ad luxuriam a patre praemissus sum unguento canis madentis et commissatorem senem; itaque nulli nimis luxuriosus, sed parum sanus uidebatur. Merito in adulescentibus non omnem luxuriam uindicant: cito desinunt. Desii, cum haberem luxuriae istius exemplum. Quaeritis, quae res mihi remedio fuerit? aetas: illa quae faciebam iam putabam me non decere.”
- 2.6.8.1
Hunc sensum ipse CESTIVS sano genere dixit; Flauum Alfium auditorem suum, qui eandem rem lasciuius dixerat, obiurgauit. FLAVVS hoc modo dixit: cum desidiae se eripuisset, paulatim se ad frugalitatem redisse et odio sibi uitium suum factum. “Hoc fuit,” inquit, “quare desinerem: sentiebam, inquit, me senem fieri.” CESTIVS hoc aiebat dulcius quidem esse, sed corripuit extremam sententiam. “Incredibile est,” inquit, “cum iuuenis sit, sensisse illum se senem fieri, et nolim uideri tam diu luxuriatum donec sentiret sensum defieri.”
- 2.6.9.1
FVSCVS ARELLIVS dixit: non accusaturus patrem, set me defensurus sum, ne aliena luxuria male audiam. consilium luxuriante filio conceptum emendato est superuacuum. In narratione hunc colorem habuit: subito furore conlapsam patri mentem. Meretricem uid pendentem collo senis et parasitorum circumfusum patri gregem, turpes cum riualibus rixas et ebrietati nocturnae additum diem. Putaui initio et ego consilium esse, non morbum: desii luxuriari; desinet, inquam, si propter me coepit. permanet in iuuenalibus uitiiset turpius luxuriosus et diutius. Quid faciam?
- 2.6.10.1
si suo more emendare patrem uolo, luxuriandum est. SILO POMPEIVS patronum adulescenti dedit; quod non putabat in accusatoris persona Latro faciendum, ut aliquis per patronum accusaret patrem. RVFVS VIBIVS a parte adulescentis: festiuum senem! in honorem filii sui ebrius fit. In narratione hoc usus est colore: solutum patrem; iam mentem eius labentem laudare coepisse luxuriam; dicere eos felicius agere, qui usque sibi amare permitterent; necessarium tantum habere, quantum acceperant; obiurgare interim, quasi non † commorarent. “Rusticum,” inquit, “iuuenem! praematura,” inquit, “seueritas non est frugalitas set tristitia:o quid tu senex facies?” Non creditis haec illum dixisse, qui uitia etiam cum obiurgare uult,
- 2.6.11.1
luxuriatur? ARGENTARIVS hoc colore declamauit: duo luxuriantur una in domo: alter iuuenis, alter senex; alter filius, alter pater; uterque aeque licenti cultu per publicum incedit. alter uobis hoc ait: concessis aetati uoluptatibus utor et iuuenali lege defungor; bona ego aetate coepi; simul primum hoc tirocinium adulescentiae quasi debitum ac solemne persoluero, reuertar ad bonos mores. id facio quod pater meus fecit, cum iuuenis esset. negabit? qui qualem causam habeat uideritis; faciat etiamsi non quod oportet fieri, at quod solet. Alter ait: scio me nouum ciuitatis miraculum incedere, luxuriosum senem, sed hoc castigandi genus commouentius uisum; ut emendarem filium, ipse peccare coepi. Ita si auos uiueret, ut nemo in domo luxuriosus esset, tres luxuriosi fuissetis.
- 2.6.12.1
A parte patris GLYCON SPYRIDION dixit: e)gw\ me\n a)/kwn dapanw=, su\ d' ou) pau/h|. AGROITAS MASSILIENIS longe uiuidiorem sententiam dixit quam ceteri Graeci declamatores, qui in hac controuersia tamquam riuales iocati sunt. Dicebat autem Agroitas inculta, ut scires illum inter Graecos non fuisse, sententiis fortibus, ut scires illum inter Romanos fuisse. Sententia quae laudabatur haec fuit: e)pi\ th=s a)swti/as tou=to diapefwnh/kamen: su\ me\n dapana=|s h(do/menos, e)gw\ de\ a)niw/menos. DAMAS SCOMBRVS: CTHTH MENNN a)swti/an a)swteu/h|.
- 2.6.13.1
DIOCLES CARYSTIVS:ei) de\ xari/essai sa/rkese)k th=s a)swti/as metaba/llontai. HERMAGORAS raras sententias dicebat sed argutas, et quae auditorem diligentem penitus adficerent, securum et neglegentem transcurrerent. In hac controuersia dixit: w)= tu/xhs deinh=s! tau=ta e)pita/ttontes a)llh/lois e)poiou=men. BARBARVS dixit uulgarem sensum satis uulgariter: gnw/sh|, te/knon, o(/ti nou=s a)kmh\n u(panqei=. Elegantius hoc conposuit Hispo ROMANIVS: placet uobis frugalitas mea, quod patrimonium seruaui, quod acquisiui, quod uxorem mature duxi, semper dilexi, quod ab omni me tutum fabula praestiti. Illud adfirmo, nihil tota uita frugalius feci. Rem ab omnibus dictam celerrime SYRIACVS VALLIVS dixit: fili, quando uis desinamus.
- 2.7.1.1
Porci Latronis. Quamquam eo prolapsi iam mores ciuitatis sunt, ut nemo ad suspicanda adulteria nimium credulus possit uideri, tamen ego adeo longe ab eo uitio afui, ut magis timeam, ne quis in me aut nimiam patientiam aut nimium stuporem arguat, quod tam seram querellam detuli. non accuso adulteram nisi diuitem factam; ex ea domo ream protraho, in qua iam nihil meum est. Cum ego tamdiu peregrinatus sim, nullum periculum terra marique fugerim, plus intra unam uiciniam quam ego toto mari quaesiuit. post tantos inpudicitiae quaestus si tacere possum, confitendum habeo in hac me causa afuisse, ut in accessionem patrimoni peregrinando cum uxore certarem. Illud, iudices, mihi tormentum est, quod notata iudicio uestro ut multiplicatam dotem perdat, plus tamen ex quaestu habitura est quam quantum damnatae perdendum est; tantum in istam diues amator effudit, ut post poenam quoque expediat fuisse adulteram. Quae praeceperim uxori proficiscens, scio;
- 2.7.2.1
cetera quemadmodum adulescens formosus, diues, ignotus, in uiciniam formosae et in absentia uiri nimium liberae mulieris commigrauerit, quemadmodum adsidua satietate cottidianae per diem noctemque libidinis exhaustis uiribus perierit, interrogate rumorem. Vos interrogo, iudices, quid offici mei fuerit: poteram ego saluo pudore meo nihil de hereditate suspicari, in quam etiam nomine auctoris ab uxore dictus sum? Veni nihil aliud quam ut fortunam meam querar; nam causam melius uos nostis.
- 2.7.3.1
Tempus est, iudices, de uxore marito credi, mulierem tam formosam amari potuisse: pudica forte sic amari, ne sollicitaretur, potuit; neque est quod dicat: non in meo istud arbitrio positum erat. Erratis uos, iudices, si non maius ad sollicitandam matronam putatis inritamentum spem corrumpendi, quam faciem quamuis amabilem et uenustam. Si tantum in formosa sperari posset quantum placere potest, omnes formosae in se uniuersos oculos conuerterent. Matrona quae tuta esse aduersus sollicitatoris lasciuiam uolet, prodeat in tantum ornata tis qui inpudica, si nihil aliud, uerecundia annorum remouere possint; ferat iacentis in terram oculos; aduersus officiosum salutatorem inhumana potius quam inuerecunda sit; etiam in necessaria resalutandi uice multo rubore confusa sit. sic se in uerecundiam pignoret; longe ante inpudicitiam neget suam ore quam uerbo. in has seruandae integritatis custodias nulla libido inrumpet.
- 2.7.4.1
Prodite tenui fronte in omne lenocinium conposita, paulo obscurius quam posita ueste nudae, exquisito in omnes facetias sermone, tantum non ultro blandientes, ut quisquis uiderit non metuat accedere: deinde miramini si, cum tot argumentis inpudicitiam praescripseritis, cultu, incessu, sermone, facie, aliquis repertus est qui incurrenti adulterae se non subduceret? Internuntium, puto, illum sollicitatoris arripi et denudari iussit, flagella et uerbera et omne genus cruciatus poposcit, in plagas deterrimi mancipi uix inbecillitatem muliebris manus continuit.
- 2.7.5.1
Quotiens quod non una peregrinaretur absentis uiri nomen inplorauit ? quotiens quod non una peregrinaretur questa est? nemo sic negantem iterum rogat. Cum quo questa es? apud quem indignata es? abunde te in argumentum pudicitiae profecturam putas, si stuprum tantum negaueris, quod plerumque etiam inpudicissima, spe uberioris praemi, de industria simulat? quando de iniuria tua uiro scripsisti et, ne in occasionem similis iniuriae solitudo tua pateret, maturiorem reditum rogasti? et quanto decentius contumeliam penetralium meorum uxoris epistula quam testamento sollicitatoris cognoscerem! Miserrimus omnis saeculi maritus sic contempta absentia mea etiamnunc iniuriam meam nescirem, si qui fecerat tacere uoluisset.
- 2.7.6.1
Totiens sollicitata non istam faciem qua placere poteras conuestisti? non omne ornamentum ueluti causam talis iniuriae exsecrata es? quod proximum est a promittente, rogata stuprum tacet. Inspicite adulteri censum; ex eo inpune sit quod adultero se dedit, si est aliquid quod non dederit. Quid singillatim omnia percenseo ? quidquid ego non e mundo tibi miseram maritus? nunc cum omni censu meo inter munera adulteri lateo! “Sola heres esto.” Quid ita? habes, inquit; scripsit causas: “quia cum semel appellassem, cum iterum appellassem, cum tertio appellassem, non corrupi.”
- 2.7.7.1
O nos nimium felici et aureo, quod aiunt, saeculo natos! sic etiam qui inpudicas quaerunt, pudicas honorant? “Omnium bonorum meorum, omnis pecuniae meae sola heres esto, quia corrumpi non potuit, quia tot sollicitationibus expugnari non potuit, quia tam fideliter pudicitiam custodiuit.” Tace paulisper nomen auctoris: numquid non testamentum uiri creditis? Ecce nullam in uxore suspicatus infamiam inter mutuum eius amorem aut certe ita creditum, iam moriturus tabellas occupans si uolo ei cum muneribus meis inponere elogium, ex testamento adulteri petendum est. “Sola heres esto, quamuis aliena, quamuis ignota; tantum quia pudica, quia incorrupta est.” Quid?
- 2.7.8.1
isti tam censorio adultero non mater est? non soror? non propinqua? an nulla earum pudica est? idcirco scilicet cum tantis diuitiis peregrinas urbes in honorem pudicitiae incognitae perambulat. Illic ubi natus est nulla pudica erat; atque illic ubi negotiatus, quia nulla non prostituta erat, uacuo testamento pudica heres per errorem quaesita est. Ego adulteram arguo, qui in matrimonium recepi, qui communis ex ista liberos precatus sum, qui pudicam libentissime crederem. Adeone iam ad omnem patientiam saeculum nos dabit, ut aduersus querimoniam uiri uxor alieno teste defendatur? at hercules aduersus externorum quidem opiniones speciosissimum patrocinium erat: ego uiro placeo.
- 2.7.9.1
at ego, si hunc iam morem scribendi recipitis, in conspectu uestro ita scribam: “uxor mea heres esto quod peregrinante me adamata est, quod heres ab adulescente alieno ac libidinoso relicta est, quod tam infamem hereditatem adiit.” a duobus uos testamentis in consilium mitto: utrum secuturi estis? quo ab adultero absoluitur, an quo damnatur a uiro? Vnus pudicitiae fructus est pudicam credi, et aduersus omnes inlecebras atque omnia delenimenta muliebribus ingeniis est ueluti solum firmamentum in nullam incidisse fabulam. nouum fortasse non in omnium existimationem occurrere et horrendum † multa deinde ab uariae daturis experimenta. femina quidam unum pudicita equus est atqui curandus est, esse ad uideri pudicam.
- 7.pr.1.1
Instatis mihi cotidie de Albucio: non ultra uos differam, quamuis non audierim frequenter, cum per totum annum quinquies sexiensue populo diceret, et ad secretas exercitationes non multi inrumperent quos tamen gratiae suae paenitebat. Alius erat cum turbae se committebat, alius cum paucitate contentus erat. incipiebat enim sedens et si quando illum produxerat calor, exsurgere audebat. illa intempestiua in declamationibus eius philosophia sine modo tunc et sine fine euagabatur; raro totam controuersiam implebat: non posses dicere diuisionem esse, non posses declamationem; tamquam declamationi multum deerat, tamquam diuisioni multum supererat. Cum populo diceret omnes uires suas aduocabat et ideo non desinebat. Saepe declamante illo ter bucinauit, dum cupit in omni controuersia dicere non quidquid debet dici, sed quidquid potest. Argumentabatur moleste magis quam subtiliter: argumenta enim argumentis colligabat et quasi nihil esset satis firmum, omnes probationes probationibus aliis confirmabat.
- 7.pr.2.1
erat et illud in argumentatione uitium quod quaestionem non tamquam partem controuersiae, sed tamquam controuersiam implebat. Omnis quaestio suam propositionem habebat, suam exsecutionem, suos excessus, suas indignationes, epilogum quoque suum. Ita unam controuersiam exponebat, plures dicebat. Quid ergo? non omnis quaestio per numeros suos inplenda est? Quidni? sed tamquam accessio, non tamquam summa. nullum habile membrum est si corpori par est. Splendor orationis quantus nescio an in nullo alio fuerit. Non hexis magna, sed phrasis. dicebat enim citato et effuso cursu, sed praeparatus. Extemporalis illi facultas, ut adfirmabant qui propius norant, non deerat, sed putabat ipse sibi deesse. Sententiae quas optime Pollio Asinius albas uocabat, simplices, apertae, nihil occultum, nihil insperatum adferentes, sed uocales et splendidae.
- 7.pr.3.1
Adfectus efficaciter mouit, figurabat egregie, praeparabat suspiciose. nihil est autem tam inicum quam manifesta praeparatio: apparet enim subesse nescio quid mali. itaque moderatio est adhibenda, ut sit illa praeparatio, non cofessio. Locum beate implebat. non posses de inopia sermonis Latini queri, cum illum audires: tantum orationis cultae fluebat; numquam se torsit quomodo diceret, sed quid diceret. sufficiebat illi in quantum uoluerat explicandi uis; itaque ipse dicere solebat, cum uellet ostendere non haesitare se in electione uerborum: cum rem animus occupauit, uerba ambiunt. Inde aequalitatem in illo mirari non licebat. splendidissimus erat: idem res dicebat omnium sordidissimas, acetum et puleium et lanternas et psilothrum et spongias; nihil putabat esse quod dici in declamatione non posset.
- 7.pr.4.1
erat autem illa causa: timebat ne scolasticus uideretur. dum alterum uitium deuitat, incidebat in alterum nec uidebat nimium illum orationis suae splendorem his admixtis sordibus non defendi, sed inquinari: set hoc aequale omnium est, ut uitia sua excusare malint quam effugere. Albucius enim non quomodo non esset scolasticus quaerebat, sed quomodo non uideretur. nihil detrahebat ex superuacuo strepitu; haec sordida uerba ad patrocinium aliorum adferebat. Huc illi accedebat inconstantia iudicii: quem proxime dicentem commode audierat, imitari uolebat. Memini omnibus illum omissis rebus apud Fabianum philosophum tanto iuueniorem quam ipse erat, cum codicibus sedere;
- 7.pr.5.1
memini admiratione Hermagorae stupentem ad imitationem eius arescere. nulla erat fiducia ingenii sui et ideo adsidua mutatio; itaque dum genera dicendi transfert et modo exilis esse uolt nudisque rebus haerere, modo horridus et ualens potius quam cultus, modo breuis et concinnus, modo nimis se attollit, modo nimis se deprimit, ingenio suo inlusit et longe deterius senex dixit quam iuuenis dixerat; nihil enim ad profectum aetas ei proderat, cum semper studium eius esset nouum. Idiotismos est inter oratorias uirtutes res quae raro procedit: magno enim temperamento opus est et occasione quadam. hac uirtute uarie usus est: saepe illi bene cessit, saepe decidit. nec tamen mirum est si difficulter adprehenditur uitio tam uicina uirtus. Hoc nemo praestitit umquam Gallione nostro decentius.
- 7.pr.6.1
Iam adulescentulus cum declamaret, apte et conuenienter et decenter hoc genere utebatur; quod eo magis mirabar, quia tenera aetas refugit omne non tantum quod sordidum, sed quod sordido simile est. Raro Albucio respondebat fortuna, semper opinio: quamuis paenituisset audisse, libebat audire. tristis, sollicitus declamator et qui de dictione sua timeret, etiam cum dixisset: usque eo nullum tempus securum erat. Haec illum sollicitudo fugauit a foro et tantum unius figurae crudelis euentus. nam in quodam iudicio centumuirali, cum diceretur iurisiurandi condicio aliquando facta ab aduersario, induxit eiusmodi figuram qua illi omnia crimina regereret.
- 7.pr.7.1
Placet, inquit, tibi rem iureiurando transigi? iura, set ego iusiurandum dabo: iura per patris cineres qui inconditi sunt, iura per patris memoriam; et executus est locum. quo perfecto surrexit L. Arruntius ex diuerso et ait: accipimus condicionem; iurabit. Clamabat Albucius: non detuli condicionem; schema dixi. Arruntius instabat. centumuiri rebus iam ultimis properabant. Albucius clamabat: ista ratione schemata de rerum natura tolluntur. Arruntius aiebat: tollantur; poterimus sine illis uiuere. Summa rei haec fuit: centumuiri dixerunt, dare ipsos secundum aduersarium Albucii, si iuraret; ille iurauit. Albucius non tulit hanc contumeliam, sed iuratus calumniam sibi inposuit numquam amplius in foro dicere. Erat enim homo summae probitatis qui nec facere iniuriam nec pati sciret.
- 7.pr.8.1
et solebat dicere: quid habeo quare in foro dicam, cum plures me domi audiant, quam quemquam in foro? cum uolo dico, quamdiu uolo; assum utri uolo. et quamuis non fateretur, delectabat illum in declamationibus quod schemata sine periculo dicebantur. Nec in scholasticis tamen effugere contumelias poterat Cestii, mordacissimi hominis. cum in quadam controuersia dixisset Albucius: quare calix si cecidit frangitur, spongia si cecidit, non frangitur? aiebat Cestius: ite ad illum cras; declamabit uobis quare turdi uolent, cucurbitae non uolent.
- 7.pr.9.1
Cum dixisset Albucius in illa de fratre qui fratrem parricidi damnatum in exarmata naue dimisit: imposuit fratrem in culleum ligneum, Cestius eandem dicturus, sic exposuit controuersiam: quidam fratrem domi a patre damnatum nouerca accusante, cum accepisset ad supplicium, imposuit in culleum ligneum. Ingens risus omnium secutus est. Sed nec ipsi bene cessit declamatio; paucas enim res bonas dixit. et cum a scholasticis non laudaretur, nemo, inquit, inponit hos in culleum ligneum, ut perueniant nescio quo terrarum, ubi calices franguntur, spongiae non franguntur? Video quid uelitis: sententias potius audire quam iocos. fiat: audite sententias in hac ipsa controuersia dictas.
- 7.1.1.1
ALBVCI SILI. De fratre nec iudicare audeo nec loqui: uno nomine ei et gratias ago et gratulor, quod patrem seruare potuit mori iussus. Tanta tempestate confusus neque aestimare quicquam neque dispicere potui. Plura tibi crimina, pater, fortuna torquente, quam quae uideris ipse nosse, indicabo. Solutum mihi fratrem tradideris an alligatum nescio: quantum ad meum stuporem attinet, etiam fugere potuit; nec satis memineram, tale ministerium mihi pater an nouerca mandasset, ministerium an poenam esse uoluisset, uindictam an parricidium. Insui culleo fratrem iubes? non possum, pater. non ignoscis? an non credis? ego contendo ne te quidem posse, si quis tibi dixisset tyrannus: ueni, tuis manibus filium insue. in hoc opere potes oculis tuis, potes manibus uti? potes audire inclusi filii gemitum? si potes, timeo ne innocentem damnaueris; si non potes, quid frater in fratrem non posset, patrem testem dedi.
- 7.1.2.1
Quid accusas quod inpunitatem fratri dederim, quom fato consilium meum uictum sit? a me frater ut uiueret non impetrauit, ut fugeret non impetrauit: nihil aliud impetrauit quam ut aliter quam in culleo moreretur. malam causam habeo, ut inter fratres. Vbi spes ? in gubernaculo ? nulla est. in remigio ? ne in hoc quidem est. in comite? nemo repertus est naufragi comes. in uelo? in artemone? omnia paene instrumenta circumcisa sunt, adminiculum spei nullum est. patri sum excusandus an fratri? De filio tuo hoc respondeo: quamdiu in patrio solo morari licet, ciuis est: proiectus in mare, quidquid post exilium et naufragium uel facit uel patitur ab omni foedere uitae communis abstractus, poenarum eius pars, non et nequitiae opus est. sed aliis querentibus te ipsum testem dabo, non esse piratam.
- 7.1.3.1
Ego illi terrae, ego lucis conspectum, ego etiam mortis humanae facultatem abstuli; fortuna ipsa quae miserita eius est, nihil tamen illi praeter mare reliquit. “Moriendum est mihi, inquit; pater iussit: neque ego te deprecor ne moriar nec tibi licet non facere quod iussus es. inter patrem iratum et fratrem moriturum arbitrium pietati tuae necessarium suscipe: sanguinem meum patri refer, culleum mihi remitte; uolo mori, sed pura manu tua; hoc pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi per fratrem aliter quam parricidae mori.”
- 7.1.4.1
Asini Pollionis. Aequas mihi praebete aures: dabo uobis etiam damnatum absoluendum. “Viuit, inquit, frater.” non credo. “seruauit, inquit, me.” fecisti ut crederem. Haec est summa rerum gestarum: in ea domo in qua facile parricidium creditum est, ego fratrem occidere non potui, frater patrem. “Quid mihi cum ista tabula? semel mori uolo.” Q. HATERI. Emicabant densis undique nubibus fulmina et terribili fragore horridae tempestates absconderant diem: imbres undique et omnia procellis saeuientia: expectat, inquam, parricidam mare. intumuerat subitis tempestatibus mare iustis quoque nauigiis horrendum. Fateor, fateor, dixi: fratrem tibi, si innocens est, Fortuna, conmendo. Inueni relictum etiam a naufragis nauigium fragmentum infelix et iam nauigaturis omen, quod si quis gubernator uidisset,
- 7.1.5.1
iter suum distulisset. naufragus a littore emittitur. Marcelli AESERNINI. Habes, inquam, frater, si innocens es, nauigium, si nocens, culleum. non feci parricidium et — quam facile erramus homines — factum putaui; deliberabam an parerem patri. “Frater,” inquit, “tu primus in domo parricidium facies.” ARGENTARI. Quod iusseras factum est: periit frater. “Viuit, inquit, et me dimisit.” bono argumento probatur uiuere. Vtrasque ad caelum manus sustulit: “si nihil umquam impie cogitaui, si patrem meum etiam damnatus diligo, di immortales, rerum omnium iudices, adeste.” Si aliter sentiret, infelicia sibi imprecatus est maria: sic nauem suam rexit. Blandi.
- 7.1.6.1
Iacebat in littore nauigium, quod etiam integrum infeliciter uexerat. Credam parricidam, si tibi proficiscenti nauigium suum reddidit. Subito mihi non sentienti ferrum cum animo pariter excidit; torpent manus et nescio qua perturbatione tenebrae stupentibus offunduntur oculis. intellexi quam difficile esset parricidium facere, etiam quod imperaret pater. Ita mibi, quae sola miseros in domo nostra respicis, Fortuna, succurras, ita mihi contingat aut honeste uiuere aut mori, ita ex domo nostra ego sim ultimus reus, ut ille iurabat meliorem se nouercam habuisse quam fratrem. CORNELI HISPANI.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 668
Perseus Latin. CTS URN phi1014.phi001.perseus-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.