Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Controversiae

Perseus Latin · Perseus Latin · 668 sections

  1. 1.pr.1.1

    Exigitis rem magis iocundam mihi quam facilem: iubetis enim quid de his declamatoribus sentiam qui in aetatem meam inciderunt indicare, et si qua memoriae meae nondum elapsa sunt ab illis dicta colligere, ut quamuis notitiae uestrae subducti sint, tamen non credatis tantum de illis, sed et iudicetis. Est, fateor, iocundum mihi redire in antiqua studia melioresque ad annos respicere et uobis querentibus quod tantae opinionis uiros audire non potueritis detrahere temporum iniuriam.

  2. 1.pr.2.1

    sed cum multa iam mihi ex meis desideranda senectus fecerit, oculorum aciem retuderit, aurium sensum hebetauerit, neruoram firmitatem fatigauerit, inter ea quae retinui memoria est res ex omnibus animi partibus maxime delicata et fragilis, in quam primam senectus incurrit. Hanc aliquando in me floruisse, ut non tantum ad usum sufficeret, sed in miraculum usque procederet, non nego: nam et duo milia nominum recitata quo erant ordine dicta reddebam et ab his qui ad audiendum praeceptorem mecum conuenerant singulos uersus a singulis datos, cum plures quam ducenti efficerentur, ab ultimo incipiens usque ad primum recitabam.

  3. 1.pr.3.1

    nec ad complectenda tantum quae uellem uelox mihi erat memoria, sed etiam ad continenda quae acceperat solebat bonae fidei esse. nunc iam et aetate quassata et longa desidia, quae iuuenilem quoque animum dissoluit, eo perducta est, ut etiamsi potest aliquid praestare, non possit promittere: diu ab illa nihil repetiui. Nunc quia iubetis, quid possit experiar et illam omni cura scrutabor. Ex parte enim bene spero; nam quaecumque apud illam aut puer aut iuuenis deposui, quasi recentia aut modo audita sine cunctatione profert: at si qua illi intra proximos annos commisi, sic perdidit et amisit, ut etiamsi saepius ingerantur, totiens tamen tanquam noua audiam.

  4. 1.pr.4.1

    Ita ex memoria quantum uobis satis sit superest: neque enim de his me interrogatis quos ipsi audistis, sed de his qui ad uos usque non peruenerunt. Fiat quod uultis: mittatur senex in scolas. Illud necesse est inpetrem, ne me quasi certum aliquem ordinem uelitis sequi in contrahendis quae mihi occurrent: necesse est enim per omnia studia mea errem et passim quidquid obuenerit adprehendam.

  5. 1.pr.5.1

    Controuersiarum sententias fortasse pluribus locis ponam in una declamatione dictas: non enim dum quaero aliquid inuenio, sed saepe quod quaerenti non comparuit aliud agenti praesto est: quaedam uero quae obuersantia mihi et ex aliqua parte se ostendentia non possum occupare, eadem securo et reposito animo subito emergunt. aliquando etiam seriam rem agenti et occupato sententia diu frustra quaesita intempestiue molesta est. necesse est ergo me ad delicias conponam memoriae meae quae mihi iam olim precario paret.

  6. 1.pr.6.1

    Facitis autem, iuuenes mei, rem necessariam et utilem, quod non contenti exemplis saeculi uestri, prioris quoque uultis cognoscere: primum quia, quo plura exempla inspecta sunt, plus in eloquentia proficitur. non est unus, quamuis praecipuus sit, imitandus, quia numquam par fit imitator auctori. haec rei natura est: semper citra ueritatem est similitudo. Deinde ut possitis aestimare, in quantum cotidie ingenia decrescant et nescio qua iniquitate naturae eloquentia se retro tulerit: quidquid Romana facundia habet quod insolenti Graeciae aut opponat aut praeferat circa Ciceronem effloruit; omnia ingenia quae lucem studiis nostris adtulerunt tunc nata sunt.

  7. 1.pr.7.1

    In deterius deinde cotidie data res est, siue luxu temporum — nihil enim tam mortiferum ingeniis quam luxuria est — siue, cum praemium pulcherrimae rei cecidisset, translatum est omne certamen ad turpia multo honore quaestuque uigentia, siue fato quodam cuius maligna perpetuaque in rebus omnibus lex est, ut ad summum perducta rursus ad infimum, uelocius quidem quam

  8. 1.pr.8.1

    ascenderant, relabantur. Torpent ecce ingenia desidiosae iuuentutis nec in unius honestae rei labore uigilatur: somnus languorque ac somno et languore turpior malarum rerum industria inuasit animos, cantandi saltandique obscena studia effeminatos tenent, et capillum frangere et ad muliebres blanditias extenuare uocem, mollitia corporis certare cum feminis et immundissimis se expolire munditiis nostrorum adolescentium specimen est.

  9. 1.pr.9.1

    Quis aequalium uestrorum, quid dicam satis ingeniosus, satis studiosus, immo quis satis uir est? emolliti eneruesque quod nati sunt inuiti manent, expugnatores alienae pudicitiae, neglegentes suae. In hos ne dii tantum mali ut cadat eloquentia: quam non mirarer, nisi animos in quos se conferret eligeret. erratis, optimi iuuenes, nisi illam uocem non M. Catonis, sed oraculi creditis. Quid enim est oraculum? nempe uoluntas diuina hominis ore enuntiata; et quem tandem antistitem sanctiorem sibi inuenire diuinitas potuit quam M. Catonem, per quem humano generi non praeciperet, sed conuitium faceret? ille ergo uir quid ait? “orator est, Marce fili, uir bonus dicendi peritus.”

  10. 1.pr.10.1

    Ite nunc et in istis uulsis atque expolitis et nusquam nisi in libidine uiris quaerite oratores. Merito talia habent exempla qualia ingenia. Quis est qui memoriae studeat? quis qui, non dico magnis uirtutibus, sed suis placeat? sententias a disertissimis uiris iactatas facile in tanta hominum desidia pro suis dicunt et sic sacerrimam eloquentiam quam praestare non possunt, uiolare non desinunt. Eo libentius quod exigitis faciam et quaecumque a celeberrimis uiris facunde dicta teneo, ne ad quemquam priuatim pertineant, populo dedicabo.

  11. 1.pr.11.1

    Ipsis quoque multum praestaturus uideor, quibus obliuio inminet, nisi aliquid quo memoria eorum producatur posteris tradatur. fere enim aut nulli commentarii maximorum declamatorum exstant aut, quod peius est, falsi. Itaque ne aut ignoti sint aut aliter quam debent noti, summa cum fide suum cuique reddam. Omnes autem magni in eloquentia nominis excepto Cicerone uideor audisse; ne Ciceronem quidem aetas mihi eripuerat, sed bellorum ciuilium furor, qui tunc orbem totum peruagabatur, intra coloniam meam me continuit: alioqui in illo atriolo, in quo duos grandes praetextatos ait secum declamasse, potui adesse illudque ingenium, quod solum populus Romanus par imperio suo habuit, cognoscere et, quod uulgo aliquando dici solet, sed in illo proprie debet, potui uiuam uocem audire.

  12. 1.pr.12.1

    Declamabat autem Cicero non quales nunc controuersias dicimus, ne tales quidem quales ante Ciceronem dicebautur, quas thesis uocabant. hoc enim genus materiae quo nos exercemur adeo nouum est, ut nomen quoque eius nouum sit. controuersias nos dicimus: Cicero causas uocabat. Hoc uero alterum nomen Graecum quidem sed in Latinum ita translatum ut pro Latino sit, scolastica, controuersia multo recentius est, sicut ipsa declamatio apud nullum antiquum auctorem ante Ciceronem et Caluum inueniri potest qui declamationem distinguit; ait enim: “declamare est domi non mediocriter dicere.” bene alterum putat domesticae exercitationis esse, alterum uerae actionis. Modo nomen hoc prodiit; nam et studium ipsum nuper celebrari coepit: ideo facile est mihi ab incunabulis nosse rem post me natam.

  13. 1.pr.13.1

    In aliis autem an beneficium uobis daturus sim nescio, in uno accipio: Latronis enim PORCII, carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retractare et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem perductam familiarem amicitiam cum uoluptate maxima repetam. Nihil illo uiro grauius, nihil suauius, nihil eloquentia sua dignius; nemo plus ingenio suo imperauit, nemo plus indulsit. In utramque partem uehementi uiro modus deerat: nec intermittere studia sciebat nec repetere.

  14. 1.pr.14.1

    cum se ad scribendum concitauerat, iungebantur noctibus dies et sine interuallo grauius sibi instabat nec desinebat nisi defecerat; rursus cum se remiserat, in omnes lusus, in omnes iocos se resoluebat; cum uero se siluis montibusque tradiderat, in siluis ac montibus natos omnes illos agrestis laboris patientia et uenandi solertia prouocabat et in tantam perueniebat sic uiuendi cupiditatem, ut uix posset ad priorem consuetudinem retrahi. at cum sibi iniecerat manum et se blandienti otio abduxerat, tantis uiribus incumbebat in studium, ut non tantum nihil perdidisse,

  15. 1.pr.15.1

    sed multum adquisisse desidia uideretur. Omnibus quidem prodest subinde animum relaxare; excitatur enim otio uigor et omnis tristitia, quae continuatione pertinacis studii adducitur,feriarum hilaritate discutitur: nulli tamen intermissio manifestius proderat. Quotiens ex interuallo dixerat, multo acrius uiolentiusque dicebat: exultabat enim nouato atque integro robore et tantum a se exprimebat quantum concupierat. Nesciebat dispensare uires suas, sed inmoderati aduersus se imperii fuit; ideoque studium eius prohiberi debebat, quia regi non poterat. Itaque solebat et ipse, cum se assidua et numquam intermissa contentione fregerat, sentire ingenii lassitudinem, quae non minor est quam corporis, sed occultior.

  16. 1.pr.16.1

    Corpus illi erat et natura solidum et multa exercitatione duratum, ideoque numquam impetus ardentis animi deseruit. Vox robusta, sed sordida, lucubrationibus et neglegentia, non natura, infuscata; beneficio tamen laterum extollebatur et quamuis inter initia parum attulisse uirium uideretur, ipsa actione adcrescebat. nulla umquam illi cura uocis exercendae fuit: illum fortem et agrestem et Hispanae consuetudinis morem non poterat dediscere: utcumque res tulerat ita uiuere, nihil uocis causa facere, non illam per gradus paulatim ab imo ad summum perducere, non rursus a summa contentione paribus interuallis descendere, non sudorem unctione discutere, non latus ambulatione reparare.

  17. 1.pr.17.1

    Saepe cum per totam lucubrauerat noctem, ab ipso cibo statim ad declamandum ueniebat. Iam uero quin rem inimicissimam corpori faceret uetari nullo modo poterat: post cenam fere lucubrabat nec patiebatur alimenta per somnum quietemque aequaliter digeri, sed perturbata ac dissipata in caput agebat; itaque oculorum et aciem contuderat et colorem mutauerat. Memoria ei natura quidem felix, plurimum tamen arte adiuta. numquam ille quae dicturus erat ediscendi causa relegebat: edidicerat illa, cum scripserat; quod eo magis in illo mirabile uideri potest, quod non lente et anxie, sed eodem paene quo dicebat impetu scribebat.

  18. 1.pr.18.1

    Illi qui scripta sua torquent, qui de singulis uerbis in consilium euut, necesse est quae totiens animo suo admouent nouissime adfigant: at quorumcumque stilus uelox est, tardior memoria est. In illo non tantum naturalis memoriae felicitas erat, sed ars summa et ad conprehendenda quae tenere debebat et ad custodienda, adeo ut omnes declamationes suas quascumque dixerat teneret etiam. itaque superuacues sibi fecerat codices: aiebat se in animo scribere. Cogitata dicebat ita, ut in nullo umquam uerbo eum memoria deceperit. Historiarum omnium summa notitia: iubebat aliquem nominari ducem et statim eius acta cursu reddebat; adeo quaecumque semel in animum eius descenderant in promptu erant.

  19. 1.pr.19.1

    Video uos, iuuenes mei, plus iusto ad hanc eius uirtutem obstupescere: alia uos mirari in illo uolo; hoc quod thauma uobis uidetur, non operosa arte tradi potest. intra exiguum paucissimorum dierum tempus poterit quilibet facere illud quod Cineas fecit, qui missus a Pyrrho legatus ad Romanos postero die nouus homo et senatum et omnem urbanam circumfusam senatui plebem nominibus suis persalutauit; aut quod ille fecit qui recitatum a poeta nouum carmen dixit suum esse et protinus memoria recitauit, cum hoc ille cuius carmen erat facere non posset; aut quod fecit Hortensius qui a Sisenna prouocatus in auctione persedit per diem totum et omnes res et pretia et emptores ordine suo argentariis recognoscentibus ita ut in nulla re falleretur recensuit. Cupitis statim discere? suspendam cupiditatem uestram et faciam alteri beneficio locum; interim hoc uobis in quo iam obligatus sum persoluam.

  20. 1.pr.20.1

    Plura fortasse de Latrone meo uideor uobis quam audire desiderastis exposuisse; ipse quoque hoc futurum prouideram, ut memoriae eius, quotiens occasio fuisset, difficulter auellerer. nunc his tamen ero contentus; sed quotiens me inuitauerit memoria, libentissime faciam ut illum totum et uos cognoscatis et ego recognoscam. Illud unum non differam, falsam opinionem de illo in animis hominum conualuisse. putant enim fortiter quidem sed parum subtiliter eum dixisse, cum in illo, si qua alia uirtus fuit, et subtilitas fuerit.

  21. 1.pr.21.1

    Id quod nunc a nullo fieri animaduerto semper fecit: antequam dicere inciperet sedens quaestiones eius quam dicturus erat controuersiae proponebat, quod summae fiduciae est. ipsa enim actio multas latebras habet, nec facile potest, si quo loco subtilitas defuit, apparere, cum orationis cursus audientis iudicium impediat, dicentis abscondat; at ubi nuda proponuntur membra, si quid aut numero aut ordine excidit, manifestum est. Quid ergo? unde haec de illo fama? nihil est iniquius his qui nusquam putant esse subtilitatem, nisi ubi nihil est praeter subtilitatem; et in illo cum omnes oratoriae uirtutes essent, hoc fundamentum superstructis tot et tantis molibus obruebatur, nec deerat in illo, sed non eminebat; et nescio an maximum uitium subtilitatis sit nimis se ostendere. magis nocent insidiae quae latent; utilissima est dissimulata subtilitas quae effectu apparet, habitu latet.

  22. 1.pr.22.1

    Interponam itaque quibusdam locis quaestiones controuersiarum, sicut ab illo propositae sunt, nec his argumenta subtexam, ne et modum excedam et propositum, cum uos sententias audire uelitis et quidquid ab illis adstruxero molestum futurum sit. Hoc quoque Latro meus faciebat, ut sententias amaret. cum condiscipuli essemus aput Marullum rhetorem, hominem satis aridum, paucissima belle, sed non uulgato genere dicentem, cum ille exilitatem orationis suae imputaret controuersiae et diceret: “necesse me est per spinosum locum ambulantem suspensos pedes ponere,” aiebat Latro: “non mehercules tui pedes spinas calcant, sed habent;” et statim ipse dicebat sententias, quae interponi argumentis cummaxime declamantis Marulli possent.

  23. 1.pr.23.1

    Solebat autem et hoc genere exercitationis uti, ut aliquo die nihil praeter epiphonemata scriberet, aliquo die nihil praeter enthymemata, aliquo die nihil praeter has translaticias quas proprie sententias dicimus, quae nihil habent cum ipsa controuersia inplicitum, sed satis apte et alio transferuntur, tamquam quae de fortuna, de crudelitate, de saeculo, de diuitiis dicuntur: hoc genus sententiarum supellectilem uocabat. Solebat schemata quoque per se, quaecumque controuersia reciperet, scribere. et putant illum homines hac uirtute caruisse, cum ingenium quidem eius et hac dote abundauerit? Iudicium autem fuit strictius; non placebat illi orationem inflectere nec umquam recta uia decedere, nisi cum hoc aut necessitas coegisset aut magna suasisset utilitas.

  24. 1.pr.24.1

    Schema negabat decoris causa inuentum, sed subsidii, ut quod palam aures offensurum esset, si palam diceretur, id oblique et furtim surreperet. summam quidem esse dementiam detorquere orationem cui esse rectam liceret. Sed iam non sustineo diutius uos morari: scio quam odiosa res mihi sit Circensibus pompa. Ab ea controuersia incipiam quam primam Latronem meum declamasse memini admodum iuuenem in Marulli scola, cum iam coepisset diem ducere.

  25. 1.1.1.1

    puto luxuriam: quidquid umquam inmodesta largitione effudimus, id omne consummatur in alimentum duorum senum. Cum uetaret me pater, aiebat: “ipse mihi si egerem, alimenta non daret.” Eo iam perductus erat, ut omnem spem ultimorum alimentorum in ea sola domo poneret in qua habebat et abdicatum et inimicum. Ecce oppressit mors egentem: quid acturus es? pluris tibi frater efferendus quam alendus est. Quisquis rogatus est, ait: “quid porro? tam locuples frater fratrem alere non potest?” miserrimus senex diuitiis tuis etiam blandimentum in stipem perdidit.

  26. 1.1.2.1

    “Ipse,” inquit, “me ali uetuit.” imitationem alienae culpae innocentiam uocas? ne eo quidem aestimas, quanta ista crudelitas sit, quod si quis fratrem non alit, ne a filio quidem alendus est? Quid adoptionem iactas? tunc ad te ueni, cum haberem diuitem patrem. Parcius, quaeso, pater: praesentes habemus deos. Scis tuto te facere: etiamsi abdicaueris, alam. Fatendum est crimen meum: tardius miseritus sum; itaque do poenas: egeo.

  27. 1.1.3.1

    Parentibus meis, cum in cetera odium sit, tantum in meam notam conuenit. O felix spectaculum, si uos in gratiam possum reducere, faciamque, hoc uultus quoque uestri hortantur. surgite patres, adeste iudices: alter mihi ex parentibus seruatus, alter seruandus est. porrigite mutuas in gratiam manus; me foederi medium pignus addite: inter contendentes uos medius elidor. Ergo fame morientem uidebo per cuius cineres iuraturus sum? Omnis instabilis et incerta felicitas est. quis crederet iacentem supra crepidinem Marium aut fuisse consulem aut futurum? quid porro? tam longe exempla repetam, quom adsit qui illum uidit? Quid non timendum felicibus putas?

  28. 1.1.4.1

    quid desperandum infelicibus? IVNII GALLIONIS. Ego indicabo, cur me abdices: tu indica, cur adoptaueris. Quaedam accidunt noua. Equidem noua illud non miror, quod misericordia obicitur: illud miror, quod hic obicit; sic enim me gessi, ut hoc crimine duos patres obligarem. uterque me amat, uterque ali miser desiderat, uterque prohibet. nec secum nec cum fortuna bene conuenit. Conponite aliquando bonos quidem, sed contumaces uiros. uter discordiae causam praebuerit nolite a me exigere: uterque patruus est, uterque pater est. transiit ad istum fratris sui et fortuna et animus. Misericors sum: non mutassem patrem, si naturam mutare potuissem. P. Asprenatis.

  29. 1.1.5.1

    Fortunae lex est praestare quae exegeris. Miserere: mutabilis est casus; dederunt uictis terga uictores et quos prouexerat fortuna destituit. Quid referam Marium sexto consulatu Carthagini mendicantem, septimo Romae imperantem? ne circa plura instabilis fortunae exempla te mittam, uide quis alimenta rogetur et quis roget. IVNI Othonis patris. Time mutationem: et ille nihil prius ex bonis quam filium perdidit. ARELLI FVSCI patris.

  30. 1.1.6.1

    Ecquid aperis mi , penates tuos? non sum hospes grauis, unum senem adduco. hoc tibi uitio, pater, placui. Venit ignotus senex; uolo transire tacentem; per patrem rogat. ergo aliquis peribit fame qui filium suum optat superstitem? Quid hoc esse dicam quod me tam, periculose abdicant? quod toties isti fortunam mutant, quoties ego patrem? Redite in gratiam: inter funestas acies armatae manus in foedus porriguntur. perierat totus orbis, nisi iram finiret misericordia: aut si tam pertinacia placent odia, mihi parcite. iactatus inter duos patres, utriusque filius, semper tamen felicioris abdicatus, positus inter duo pericula, quid faciam? qui alunt abdicantur, mendicant qui non alunt.

  31. 1.1.7.1

    Illud tamen, pater, deos testor: diuitem te relinquo. CESTI PII. Tali me operi praeparaueram: uolebam fratres in gratiam reducere. hoc tu obicis? at nisi impetrauero ut boni fratres sint, impetrabo ne mali patres sint. Vterque me amauit, uterque pro me uota fecit: quantum est si dixero: “uterque me aluit?” Quae causa fuerit discordiae nescio; timeo ne iste prior iniuriam fecerit: prior egere coepit. Quid obicis, pater? puto misericordiam; scio quendam in hac ciuitate propter istud crimen adoptatum. “Fratrem,” inquit, “alere noluit.” Inuenisti quod possem defendere. Possum liberos tollere, ut primum hoc illis narrem, auum illorum fame perisse? Non fefellit te qualis essem: sciuisti cum adoptares. Bis abdicatus sum: uolo utramque causam meam agere, neutram per me uolo; adsit mihi altus: semper causa mea habebit aduocatum patrem. Alter alterum amet: uterque me amauit. Vis illum ueras poenas dare? sentiat quam bono fratri iniuriam fecerit.

  32. 1.1.8.1

    Pompei SILONIS. De patre uestro merui bene, quamquam eum per aetatem nosse non possum; sed habet et ille beneficium meum: duos eius filios alui. Surge infelix senex. quid? putatis illum flere quod eget? immo quod abdicauit, quod non aluit. ARGENTARII. Vides enim, liberalis in domo tua esse coepi: ille propter me duxit uxorem, cum fortasse iuuenem adoptare posset. Haec abdicantis fuere uerba: “i ad illum quem magis amas quam patrem.” Non omnibus imperiis patris parendum est. nihil in te noui facio: scis me et priori patri non paruisse. Venit immissa barba capilloque deformi,. non senectute sed fame membris trementibus, semesa et tenui facie atque elisa ieiunio uoce ut uix exaudiri posset, introrsus conditos oculos uix alleuans:

  33. 1.1.9.1

    alui. quomodo, quaeritis ? quomodo istum. Cornelii Hispani. Puta me hodie non abdicari sed adoptari. uolo quaedam futuro praedicere patri: hic quem uis adoptare inimicum patris sui inuito patre aluit. reliquit aequo animo beatam domum, ut cum mendico uiueret. noueris oportet hoc eius uitium: ad praestandam calamitosis misericordiam contumax est. nec tamen habeo quod de hoc uitio meo queri possim: hoc inueni patrem, hoc perdidi. Quam multi patres optant similem filium! ab his abdicor. Homo est: non uis alam hominem? ciuis est: non uis alam ciuem? amicus est: non uis alam amicum? propinquus est: non uis alam propinquum? sic peruenitur ad patrem. homo est, ciuis est, amicus est, propinquus est. ea condicione ergo non erit uitium porrexisse stipem nisi dixero:

  34. 1.1.10.1

    “pater est?” VIBI GALLI. Circumibo tecum, pater, aliena limina; ostendam omnibus et me qui alimenta dedi et te qui negasti. Romani Hisponis. Scio, pater, melius esse quod tu dicis: istud ego si possem, numquam abdicatus essem. fateor, uitium est. hoc quoque in me prior emendare uoluit pater nec potuit. Impulisti me in fraudem: qui me abdicabat aiebat: “non oportebat fieri;” tu dicebas oportere; tibi credidi. “Non dedit,” inquit, “mihi alimenta.” defuerunt tibi? Quisquis alimenta a mendico rogatus est nihil amplius quam monstrat: “i ad fratrem, i ad filium.” Iam quidam nobis eandem fortunam precantur. crede mihi, sacra populi lingua est. ALBVCI SILI. Tollite uestras diuitias quas huc atque illuc incertae fortunae fluctus appellet; redite in gratiam:

  35. 1.1.11.1

    innocens sum. Pars altera. VALLI SYRIACI. Crescere ex mea proposuit inuidia: sequemur senes quo uocat ambitio iuuenilis et concionem illi praebebimus? Melius se potest iactare quam defendere. Ecqui iustus metus meus est, ne heredem ingratum scribam, inimicum relinquam? Inter cetera quae mihi cum inimico fateor esse communia et hoc est: infelicissimam ambo et tristissimam egimus uitam, excepto uno quod alter alterum egentem uidimus. Proici me adiectis uerborum contumeliis iussit: ad caelum manus sustulit fassus huius se spectaculi debitorem, et tunc primum fratri uitam precatus est. Laetitiam parati patrimonii, ut ex tanto calamitatium stupore, nullam percepi nisi quod isti daturus omnia eram, illi negaturus. Liquet nobis deos esse: qui non aluit eget; qui in domum suam fratrem non recepit in publico manet. aequauit iam potentiam meam cum illius potentia fortuna, nisi quod haec prior facere non possum.

  36. 1.1.12.1

    Adoptaui te cum abdicatus es: cum adoptas abdico. VIBI RVFI. Cum egerem aiebam: “satis se uindicauit, quod a dispensatore locupletis inimici consors modo omnis fortunae diurnum petam.” MARVLLI. Ille uitam audebit rogare, qui mori malet quam sua uerba sibi dici? Multis debeo misericordiam, multis tuli. quisquis est qui me ulla calamitate similem effingit, perinde habeo ac si gradu cognationis adtingat. Scio quam acerbum sit supplicare exteris; scio quam graue sit repelli a domesticis. scio quam crudele sit cotidie et mortem optare et uitam rogare. Etiamsi tu non odisti eum qui mihi fecit iniuriam, ego odi eum qui fecit tibi.

  37. 1.1.13.1

    Divisio. Diuisio controuersiarum antiqua simplex fuit; recens utrum subtilior an tantum operosior, ipsi aestimabitis: ego exponam quae aut ueteres inuenerunt aut sequentes adstruxerunt. Latro illas quaestiones fecit: diuisit in ius et aequitatem, an abdicari possit, an debeat. An possit abdicari sic quaesiit: an necesse fuerit illum patrem alere, et ob id abdicari non possit quod fecit lege cogente. Hoc in has quaestiones diuisit: an abdicatus non desinat filius esse; an is desinat qui non tantum abdicatus, sed etiam ab alio adoptatus est. Etiamsi filius erat, an quisquis patrem non aluit puniatur, tamquam aeger, uinctus, captus; an aliquam filii lex excusationem accipiat; an hic accipere potuerit. An abdicari debeat per haec quaesiit: an etiamsi ille indignus fuit qui aleretur, hic tamen recte fecerit qui aluit; deinde an dignus fuerit qui aleretur.

  38. 1.1.14.1

    Noui declamatores Graecis auctoribus adiecerunt primam illam quaestionem: an adoptatus abdicari possit. hac CESTIVS usus est. adiecit quaestionem GALLIO alteram: an si abdicari possit etiam adoptatus, ob id uitium quod antequam adoptaretur notum fuit adoptanti. haec autem ex aequitatis parte pendet et tractatio magis est quam quaestio. GALLIO quaestionem primam Latronis duplicauit sic: licuit mihi alere etiam te uetante; deinde non licuit non alere. In priore parte hoc uindicauit, non posse filium ob id abdicari quod esset suae potestatis; nulli autem interdici misericordia: quid si flere me uetes cum uidi hominem calamitosum? quid si uetes propter aliquod honestum factum periclitanti fauere? adfectus nostri in nostra potestate sunt. quaedam enim iura non scripta, sed omnibus scriptis certiora sunt: quamuis filius familiae sim, licet mihi et stipem porrigere mendico et humum cadaueri. iniquum est conlapsis manum non porrigere: commune hoc ius generis humani est. Nemo inuidiosum ius postulat quo alteri profuturus est.

  39. 1.1.15.1

    Latro illud uehementer pressit: non feci ratione, adfectu uictus sum. cum uidissem patrem egentem mens non constitit mihi; quid uetueris nescio. Hoc aiebat non esse tractandum tamquam quaestionem; esse tamen potentius quam ullam quaestionem. FVSCVS ARELLIVS pater hoc mouit in ultimo tamquam quaestionem: putaui te, quamuis uetares, nihilominus uelle ali fratrem: eo uultu uetabas aut mihi ita uidebaris. CESTIVS audacius; non fuit contentus dicere: “putaui uelle te” adiecit: “uoluisti et hodieque uis.” et sua figura dixit omnia propter quae uelle deberet. “quare ergo abdicas?

  40. 1.1.16.1

    puto, indignaris praereptum tibi officium.” LATRO colorem simplicem pro adulescente: habere non quo excuset sed quo glorietur. Non potui, inquit, sustinere illud durum spectaculum. offensam mihi putas tantum excidisse? mens excidit, non animus mihi constitit, non in ministerium sustinendi corporis suffecerunt pedes, oculi subita caligine obtorpuerunt: alioqui ego, si tunc meae mentis fuissem, expectassem dum rogarer? FVSCVS illum colorem introduxit, quo frequenter uti solebat, religionis: mouit, inquit, me natura, mouit pietas, mouit humanorum casuum tam manifesto approbata exemplo uarietas. stare ante oculos Fortuna uidebatur et dicere talia: hi sunt qui suos non alunt.

  41. 1.1.17.1

    ALBVCIVS hoc colore: accessit, inquit, ad me pater, nec summissis uerbis locutus est; non rogauit, set, quomodo agendum est cum filio, alere me iussit; recitauit legem, quam ego semper scriptam etiam patruo putaui. Et deinde dixit: praestiti non quantum patri praestare debui, set quantum uetanti subripere potui. BLANDVS colore diuerso: uenit subito deformis squalore, lacrimis. O graues, Fortuna, uices tuas! ille diues modo superbus rogauit alimenta, rogauit filium suum, rogauit abdicatum suum. interrogas quam diu rogauerit? ne di istud nefas patiantur ut diu rogauerit; diutius tamen quam tu. Quaeritis quid fecerim? quod solebam.

  42. 1.1.18.1

    SILO POMPEIVS hoc colore: mouit, inquit, me quod nihil suo iure, nihil pro potestate, quod tamquam patruus accessit. ego uero non expectaui uerba, non preces: complexus sum et osculatus sum patrem, dedi alimenta. hoc unum crudeliter feci, quod dixi fratrem dedisse: non alere sed exprobrare uisus sum. TRIARIVS hoc colore: timui, inquit, si non aluissem, ne abdicarer a patre; sciebam quomodo illi placuissem. ARGENTARIVS hoc colore: accessit, inquit, ad me pater obrutus sordibus, tremens deficientibus membris; rogauit alimenta. interrogo uos, iudices, quid me haec si fiant facere oporteat? nam istum non interrogo: scit quid facturus sim. num patiemini ut alteri patri faciam iniuriam, alteri inuidiam? Cum uetuisset me alimenta praestare, si qua est fides, non putaui illum ex animo uetare; lenocinatur, inquam, gloriae meae, ut uidear patrem etiam prohibitus aluisse.

  43. 1.1.19.1

    MARVLLVS nouo colore egit: cecidit in pedes meos senex squalidus barba capilloque. nouit, inquam, nescio qui iste misericordiam meam. adleuaui, cum. ignorarem quis esset: uultis repellam, quod pater est? CESTIVS hoc colore: haec mecum cogitaui: pater meus est; egentem uidet frater: non miseretur, non praestat alimenta; hoc est, inquam, non uult praeripere filio officium, scit in hac fortuna meorum has iam . meas esse partes. Hoc peccaui quod non ultro ad patrem accessi; sed aiebam: nolo huic quicquam amplius praestare quam illi praestiti: non expectaui donec patruus ad me ueniret, et nunc expectabo. Venit ad me pater: quid habui . facere? perducere illum ad patrem? non feci: merito irascitur. potuit enim si aluisset leuare

  44. 1.1.20.1

    quidem fortunam fratris, sed causam adgrauare. BUTEONIS colorem non probabat Latro: praestitisse se dixit exiguum, tantum quo spiritum posset producere; et cum descripsisset pallorem eius ac maciem adiecit: apparet illum ab inimicis ali. Hunc colorem cum improbaret Lateo hac sententia usus est: non est, inquit, abdicato quicquam ex gloria criminis sui detrahendum. HISPANVS hunc colorem uenustius; nam et miserationi eius qui non benignissime alitur adiecit aliquid et pietati suae nihil detraxit: quomodo autem, inquit, illum alo? exiguos furtiue cibos mitto et si quid de mensa mea detrahere potui famelico seni porrigo. Non credis, qui scis quomodo te aluerim?

  45. 1.1.21.1

    Colorem ex altera parte quae durior est LATRO aiebat hunc sequendum, ut grauissimarum iniuriarum inexorabilia et ardentia induceremus odia. Thyesteo more aiebat patrem non irasci tantum debere, sed furere. Ipse in declamatione usus est summis clamoribus illo uersu tragico: “Cur fugit fratrem? scit ipse.” Hunc colorem secutus SYRIACVS VALLIVS durum sensum uidebatur non dure posuisse in narratione sic: infelicissimam ambo et tristissimam egimus uitam, excepto uno quod alter alterum egentem uidimus. Aeque efficaciter odium uidebatur expressisse fraternum hac sententia:

  46. 1.1.22.1

    uos, iudices, audite quam ualde eguerim: fratrem rogaui. Hanc partem memini apud Cestium declamari ab ALFIO FLAVO, ad quem audiendum me fama perduxerat; qui cum praetextatus esset tantae opinionis fuit, ut populo Romano puer eloquentia notus esset. Semper de illius ingenio Cestius et praedicauit et timuit: aiebat tam inmature magnum ingenium non esse uitale; sed tanto concursu nominum audiebatur, ut raro auderet post illum Cestius adicere. Ipse omnia mala faciebat ingenio suo; naturalis tamen illa uis eminebat, quae post multos annos, tam et desidia obruta et carminibus eneruata, uigorem tamen suum tenuit. Semper autem commendabat eloquentiam eius aliqua res extra eloquenlotiam: in puero lenocinium erat ingenii aetas, in iuuene desidia.

  47. 1.1.23.1

    Hic cum declamaret partem abdicantis hanc summis clamoribus dixit sententiam: quis es tu qui de facto patrum sententiam feras? ille tunc peccauit: tu nunc peccas. ad te arbitrum odia nostra non mittimus: iudices habemus deos. Et illam sententiam: audimus fratrum fabulosa certamina et incredibilia nisi nos fuissemus: impias epulas, detestabili parricidio furuum diem: hoc uno modo iste frater a fratre ali meruit. Quam innocenter me contra parricidium uindico! filium illi suun reddo.

  48. 1.1.24.1

    CESTIVS hunc colorem tam strictum non probauit, sed dixit temperandum esse, et ipse hoc colore usus est quem statim a principio induxit: miratur aliquis, quod cum duo grauissimam a fratre meo acceperimus iniuriam, ego et filius, ego solus irascor? non est quod miretur: iam filio satisfactum est. Debuisti, inquit, me rogare ut ipse praestarem, debuisti illum ad me perducere, debuisti reconciliationem temptare, non famam pietatis ex nostra captare discordia. Fortasse ego cum egerem fratrem rogassem, si tu non fuisses; fortasse ille me rogasset, si tu non fuisses; poterit nobis conuenire, si non fuerit in medio quem potius miseri contumaces rogent.

  49. 1.1.25.1

    HERMAGORAS in hac controuersia transiit a prooemio in narrationem eleganter, rarissimo quidem genere, ut in eadem re transitus esset, sententia esset, schema esset; sed, ut Latroni placebat, schema quod uulnerat, non quod titillat: Ex altera parte transiit a prooemio in narrationem GALLIO et ipse per sententiam sic: quidni filium mihi nolim cum isto communem esse, cum quo utinam communem nec patrem habuissem? Diocles CARYSTIVS illum sensum a Latinis iactatum dixit breuissime, rarissimo genere, quo duobus sententia uerbis consummatur; nec enim paucioribus potest EVCTEMON, leuis declamator sed dulcis, dixit noue et amabiliter illum aeque ab omnibus uexatum sensum, quo reconciliatio fratrum temptatur

  50. 1.2.1.1

    Sacerdos uestra adhuc in lupanari uiueret nisi hominem occidisset. Inter barbaros quid passa sit nescio: quid pati potuerit scio. sacerdoti ne purus quidem contigit dominus. absint ex hoc foro lenones, absint meretrices, ne quid parum sanctum occurrat, dum sacerdos legitur. Si nihil aliud certe osculatus est te quisquis spurcam putauit. O egregium pudicitiae patrocinium: militem occidit; at hercule lenonem non occidisti. Deducta es in lupanar, accepisti locum, pretium constitutum est, titulus inscriptus est: hactenus in te inquiri potest; cetera nescio. quid in cellulam me et obscenum lectulum uocas ? de pudicitia sacerdotis hic quaeritur. “Nemo,” inquit, “mihi uirginitatem eripuit:” sed omnes quasi erepturi uenerunt: sed omnes quasi eripuissent recesserunt. Quo mihi sacerdotem cuius precaria est castitas? Cum ex illo lupanari cruenta fugeres, si qua tibi occurrisset Si mater tua prostitisset, tibi noceret. propter te liberis tuis sacerdotium non daretur. FVLVI Sparsi.

  51. 1.2.2.1

    Quid inclusa feceris nec quaerere debemus nec scire possumus. CORNELI Hispani. Occidisti hominem. quid respondes? “uim adferebat mihi.” Etiam, puto, sacerdoti pro libertate uota facienda sunt: captiuae mandabitis? pro pudicitia uota facienda sunt: prostitutae mandabitis? pro militibus uota facienda sunt: isti mandabitis ? Id enim deerat, ut templa reciperent quas aut carcer aut. lupanar eiecit. MARVLLI. Vt sciamus illam apud lenonem fuisse, blanda est; ut sciamus apud piratas, cruenta est. “Nemo,” inquit, “me attigit.” da mihi lenonis rationes: captura conueniet. Age, si quis uenit pertinax? age, si quis hoc ipsum concupiuit quod uirgo eras?

  52. 1.2.3.1

    age, si quis, ne negare posses, ferrum attulit? P. VINICII. Eam sacerdotem facite quae aut honeste maneat quod semper fuit, aut poenam sentiat si esse desierit. Cuius audaciae es, puella? etiamsi nos nobis non timeremus, tu tibi metuere deberes. Aliter deorum numini subiecta uniuscuiusque conscientia est, aliter nostrae aestimationi: nos tantum quae palam feceras uidimus, illi etiam quae secreta sunt. Indignam te sacerdotio dicerem, si transisses per lupanar. Praecedens hanc lictor summouebit? huic praetor uia cedet, summum imperium consules cedent? tibi quaecumque meretrix prostabit fugiet? Fas sacerdoti non esset ancillam tibi similem habere: ne fieri sacerdotem talem fas fuerit. nam quod ad sortem pertinet, ne reliquae uirgines contaminarentur, haec segregata est. Castam te putas, quia inuisa meretrix es ? nuda in litore stetit ad fastidium emptoris; omnes partes corporis et inspectae et contrectatae sunt. uultis auctionis exitum audire? uendit pirata, emit leno, excipitur nihil. eo deducta es, ubi tu aliud nihil honestius facere potuisti quam mori. Inpensius stipem rogasti quam sacerdotium rogas. “Fortuna, inquit, haec me coegit pati; misereri debent omnes mei.” et ego misereor tui, puella; sed non facimus miserandas sacerdotes. non est apud nos maximus honor ultimorum malorum solatium.

  53. 1.2.4.1

    MENTONIS. Honorem habitum aurium maiestatisque uestrae uelim, quod necesse est in hac causa nominare lupanar, lenonem, meretricios quaestus, homicidium. Quis credat? inter haec sacerdos quaeritur. at mehercules futurae sacerdoti nihil ex his audiendum erat. Sacerdotis uestrae summa notitia est quod prostitit, summa uirtus quod occidit, summa felicitas quod absoluta est. Non potest in ea sperari sacerdos in qua sperari meretrix potest: aliis oculis uirginem leno aestimat, aliis pontifex. BLANDI. “Virgo sum,” inquit: “interroga, si dubitas, arcipiratam, interroga gladiatorem, an rogatus uirginitati pepercerit.” non refello, dum scias clausa esse testibus tuis templa. In auctione nemo uoluit liceri, ut enotuit seruisse piratis. non uidebatur iste uirginis uultus, ista constantia et ne armatum quidem timens audacia.

  54. 1.2.5.1

    ARELLI FVSCI patris. Ne metue, puella, pudica es: sed sic te uiro lauda, non templo. Meretrix uocata es, in communi loco stetisti, superpositus est cellae tuae titulus, uenientem recepisti. cetera. etiamsi in communi loco essem tamen potius silerem. Pompei SILONIS. Excipitur meretricium osculis, docetur blanditias et in omnem motum confingitur. Auertite aures petiturae sacerdotium dum reliqua narro: nihil ad uos deferam dubium, nihil audietis nisi quod uicina ciuitas uidit. Tu sacerdos? quid si tantum capta, quid si tantum prostituta, quid si tantum homicida, quid si tantum rea fuisses ? Romani Hisponis.

  55. 1.2.6.1

    Numquid hoc negas, conluctatam te tamen cum uiro, quem in illa uolutatione necesse est prius super te fuisse ? Adiciebat leno merito occisum militem, plus ausum quam in prostitutam licebat. Exorasti populum: numquid et lenonem? numquid et piratam illum quem non poteras occidere? ARGENTARI. “Armatum,” inquit, “occidi.” Quid inermes? gloriatur homicidio eius quem nescio an sero occiderit.

  56. 1.2.7.1

    CESTI PII narratio: Ita domi custodita est, ut rapi posset; ita cara fuit suis, ut rapta non redimeretur; ita raptae pepercere piratae, ut lenoni uenderent; sic emit leno, ut prostitueret; sic uenientes deprecata est, ut ferro opus esset. Coniectum in urnam nomen eius non exiit, sed eiectum est. tempus erat nunc sortiri: urna purgata est. Stetisti puella in lupanari: iam te ut nemo uiolauerit locus ipse uiolauit. stetisti cum meretricibus, stetisti sic ornata, ut populo placere posses, ea ueste quam leno dederat; nomen tuum pependit in fronte; pretia stupri accepisti et manus quae dis datura erat sacra lenoni capturas tulit; cum deprecareris intrantis amplexus, ut alia omnia impetraris, osculo rogasti. Ancillae ex lupanaribus sacerdoti non emuntur; coram sacerdote obscenis homines abstinent. Non sine causa sacerdoti lictor apparet: occurrentem te illi meretricem summouisset.

  57. 1.2.8.1

    Non est credibile temperasse a libidine piratas omni crudelitate efferatos, quibus omne fas nefasque lusus est, simul terras et maria latrocinantes, quibus in aliena impetus per arma est; iam ipsa fronte crudeles et humano sanguine adsuetos, praeferentes ante se uincula et catenas, grauia captis onera, a stupris remouere potuisti, quibus inter tot tanto maiora scelera uirginem stuprare innocentia est? Sed lupanar excepit. omnis sordida iniuriosaque turba huc influit, nec quisquam eo ut iudicet uenit. At omnes fauere fabulis tuis? at omnibus persuasum est? nemo in tanta euntium redeuntiumque turba inuentus est, qui fortunae tuae uellet inludere? ergo tu, cum tam innocens quam dicis uixeris, ista passa es credis deos esse ? “Nihil,” inquit, “passa sum.” hoc satis est nupturae, sacerdoti parum. Vbi adhuc fuisti? discede, ignota es: ubi non fuisti? discede, nimium nota es. P.

  58. 1.2.9.1

    Asprenatis. Contradico non inimicitiis cuiusquam inpulsus; quod enim odium, quae inimicitiae cuiquam esse possunt quam nemo ciuium suorum norat antequam prostitit? Mouet me respectus omnium uirginum de quibus grauis hodie fertur sententia, si in ciuitate nulla inueniri potest neque meretrice castior neque homicida purior. Piratae te inuiolatam seruauerunt? a sacerdote se non abstinuisset pirata, leno, mango. de sacerdotis pudicitia his sponsoribus credendum est? Iacuisti in piratico myoparone; contrectata es alicuius manu, alicuius osculo, alicuius amplexu. An melius pirata seruauit quam pater? Conuersata es cruentis et humano sanguine delibutis: inde est profecto quod potes hominem occidere.

  59. 1.2.10.1

    Proclama ingenuam esse te; quid expectas cum in lupanar ueneris? iam tibi omnia templa praeclusa sunt. Conseruarum osculis inquinatur, inter ebriorum conuiuarum iocos iactatur, modo in puerilem, modo in muliebrem habitum conposita: istinc ne patri quidem redimenda es. Nulla satis pudica est de qua quaeritur. Non legerem te sacerdotem, etiamsi sacerdoti seruisses. Virginem esse sacerdotem nostram cui credimus? meretrici, lenoni, piratis; haec enim testium summa est. Castigationem ex pontificis maximi meruerat sacerdos, si te e lupanari redemisset. Conuenit omnis libidinosorum turba et concurrit ad meretricem nouam. illud certe fateberis, pudicitia tua precaria est: tot intrauerunt cellam tuam gladiatores, tot iuuenes, tot ebrii: et omnes ante militem inermes? Ego illam dico prostitisse: illa se dicit etiam mendicasse. Pudicitiam sacerdotis meae etiam carnifici debeo.

  60. 1.2.11.1

    IVNII GALLIONIS. Ambitiosa lex est: ad sacerdotium non ullas nisi integrae non sanctitatis tantum, sed felicitatis admittit; inquirit in maiores, in corpus, in uitam: uideris quemadmodum tam morosae legi satisfacias. Capta es a piratis, inter seruos, inter homicidas in illis myoparonis angustiis spatiata es: uiderimus quid in te audere potuerit feritas hostium, libido barbarorum, licentia dominorum. certum habeo, iudices, cum hanc feritatem barbarorum audiatis, fauetis illi, ut quamprimum mutet seruitutem. Sic istam seruauerunt piratae, quemadmodum qui lenoni essent uendituri sic istam seruauit leno, ut cogeretur stare in illo ordine, ex eadem uesci mensa, in eo loco uiuere, in quo etiamsi non patiaris stuprum uideas.

  61. 1.2.12.1

    Aliquis fortasse inuentus est, quem hoc ipsum inritaret, quod rogabas. Ipse autem leno pepercit? ignoramus istos quibus uel hoc in eiusmodi quaestu praecipue placet, quod inlibatam uirginitatem decerpunt? seruauit te leno quam prostituturus erat in libidinem populi? istam sic leno, tamquam nos castam e castis? “Omnes,” inquit, “exoraui.” Si quis dubitabat an meretrix esset, audiat quam blanda sit. haesisti in conplexu, osculo pacta es, ut felicissima fueris pro pudicitia inpudice rogasti. Quid faciam mulieri intra crimina sua delitiscenti? eum dico: “uim passa es,” “occidi,” inquit, cum dico: “hominem occidisti,” “inferebat,” inquit, “uim mihi.” sacerdos nostra stuprum homicidio, homicidium stupro defendit. Divisio. Latro in has quaestiones diuisit:

  62. 1.2.13.1

    an per legem fieri sacerdos non possit; etiamsi lex illi non obstat, an sacerdotio idonea sit. An lege prohibeatur in haec duo diuisit: an casta sit, an pura sit. An casta sit in haec diuisit: utrum castitas tantum ad uirginitatem referatur an ad omnium turpium et obscenarum rerum abstinentiam. Puto enim uirginem quidem esse te, sed contrectatam osculis omnium; etiamsi citra stuprum, cum uiris tamen uolutatam; an es casta talis qualis uideri potest cui lex nocere uult matrem quoque incestam? Etiamsi ad uirginitatem tantum refertur castitas, an haec uirgo sit.

  63. 1.2.14.1

    Aiebat APOLLODOREIS quidem placere fixa esse themata et tuta, sed hic non repugnare controuersiam huic suspicioni; non enim ponitur adhuc uirginem esse, et multa sunt, propter quae credibile sit non esse. Illud adiciebat: denique etiamsi non effecero, ut credant iudices non esse uirginem, consequar tamen, ut non putent dignam sacerdotio, de qua dubitari potest an uirgo sit. An pura sit in haec diuisit: an etiamsi merito occiderit hominem, pura tamen non sit homicidio coinquinata; deinde: an merito occiderit hominem innocentem uti corpore prostituto uolentem. Absoluta est: ostendit non puram se esse, sed tutam. An idonea sit in tractationes quas quisque uult diuidit: an idonea sit tam infelix, ut caperetur, ut ueniret, ut lenoni potissimum, ut prostitueretur, ut occidere hominem cogeretur, ut causam diceret.

  64. 1.2.15.1

    CESTIVS etiam altius petiit et obiecit, quod tam uilis suis fuisset, ut non redimeretur. SILO POMPEIVS dum praeceptum sequitur, quo iubemur ut quoties possumus de omnibus legis uerbis controuersiam faciamus, illam quaestionem mouit: “casta e castis.” lex, inquit, “e castis” cum dicit, hoc non tantum ad parentes refert, sed ad omnes quibus conuersata est uirgo; non enim adicit “e castis parentibus,” sed “e castis” cum dicit, uult illos a quibus uenit uirgo castos esse. Intellego, inquit, sub hoc uerbo multa. e castis cum dicit intellego e castis penatibus, tu ex incestis uenis; intellego e castis disciplinis, tu ex obscenissimis uenis. quid enim didicisti? et quaecumque hoc loco dici poterant. Idem et in illa parte fecit “pura e puris.”

  65. 1.2.16.1

    Hispo ROMANIVS accusatoria usus pugnacitate negauit puram esse, non ad caedem hoc referens, sed ad corpus; tractauit impuram esse quae osculum impuris dederit, quae cibum cum impuris ceperit. ALBVCIVS figura diuisit controuersiam; dixit enim: putemus tres sacerdotium petere: unam quae capta est, alteram quae prostitit, tertiam quae hominem occidit: omnibus nego: et sic causam contra singulas egit. FVSCVS ARELLIVS sic diuisit: probabo indignam sacerdotio primum, etiamsi pudica sit; deinde, quia nescimus an pudica sit; nouissime, quia non sit pudica.

  66. 1.2.17.1

    FVSCVS pro puella colorem hunc introduxit: uoluerunt di immortales in hac puella uires suas ostendere, ut appareret quam nulla uis humana diuinae resisteret: nil magis putauerunt posse miraculo esse quam in captiua libertatem, in prostituta pudicitiam, in homicida innocentiam. Latro dixit: aliqua capta felicior fuit, nulla fortior. MARVLLVS cum descripsisset dignationem puellae magnam fuisse, altius quiddam superbiusque uoltu ipso praeferente, hanc adiecit sententiam quam solebat mirari Latro, immo, ut ipse aiebat, exosculari: narrate sane omnes tanquam ad prostitutam uenisse, dum tanquam a sacerdote discesserint.

  67. 1.2.18.1

    ALBVCIVS dixit: nescio quis feri et uiolenti animi uenit, ipsis credo dis illum impellentibus, ut futurae sacerdotis non uiolaret castitatem sed uideret. praedixit illi, abstineret a sacro corpore manum: “non est quod audeas laedere pudicitiam quam homines seruant, dii expectant.” et in perniciem ruenti suam “en,” inquit, “arma quae nescis tenere pro pudicitia,” et raptum gladium in pectus piratae sui intorsit. Hoc factum eius ne lateret eisdem dis immortalibus fuit curae: accusator inuentus est qui pudicitiae eius in foro testimonium redderet. Nemo credebat occisum uirum a femina, iuuenem a puella, armatum ab inermi: maior res uidebatur, quam ut posset credi sine deorum immortalium adiutorio gesta.

  68. 1.2.19.1

    CESTIVS timuit se in narrationem demittere, sic illam transcucurrit: haec dixit in sacerdote futura maxime debere aestimari: pudicitiam, innocentiam, felicitatem. quam pudica sit, miles ostendit; quam innocens, iudex; quam felix, reditus. Etiam habemus quandam praerogationem sacerdoti ab ipso numine datam, licet isti obiciant fuisse illam captiuam, lenoni postea seruisse, causam nouissime dixisse: inter tot pericula non seruassent illam dii nisi sibi seruaturi fuissent. ARGENTARIVS illud in narratione dixit: accusator in hoc maxime premebat ream: aiebat occisum. esse intra uerba, antequam uim adferret.

  69. 1.2.20.1

    SILO POMPEIVS hac figura narrauit: eam uobis sacerdotem promitto quam incestam nulla facere possit fortuna. Potest aliquam seruitus cogere: seruiit et barbaris et piratis, inuiolata apud illos mansit. potest aliquam corrumpere prolapsi in uitia seculi praua consuetudo, etiam matronarum multum in libidine magisterium: pudica permanebit. licet illam ponatis in lupanari: et per hoc illi intactam pudicitiam efferre contigit. fuit in loco turpi, probroso; leno illam prostituit, populus adorauit: nemo non plus ad seruandam pudicitiam contulit quam quod ad uiolandam adtulerat. Multum potest ad flectendum quoque pudici animi propositum hostis, gladius: non succumbet, immo si opus fuerit pudicitiam uindicabit. incredibilem uideor in puella rem promittere? iam praestitit: adulescentem misericordis populi beneficium polluere temptantem gladio repulit. Fuit qui illam illi accusaret caedis: absoluta est. ne qua posset esse uobis dubitatio, quae uentura ad sacerdotium erat an pura esset, an integra: iam iudicatum est.

  70. 1.2.21.1

    TRIARIVS dixit: negabat se puella fecisse; negabat illum suis cecidisse manibus: altior, inquit, humana uisa est circa me species eminere et puellares lacertos supra uirile robur attollere. quicunque estis, dii immortales, qui pudicitiam ex illo infami loco cum miraculo uoluistis emergere, non ingratae puellae opem tulistis: uobis pudicitiam dedicat quibus debet. Alterius partis color nihil habet difficultatis: adparet ex sententiis quas praeposui. dicendum est in puellam uehementer, non sordide nec obscene. Sordide, ut BASSVS IVLIVS qui dixit: “extra portam hanc uirginem” et: “ostende istam aeruginosam manum;” VIBIVS RVFVS qui dixit: “redolet adhuc fuliginem fornicis.” Obscene, quemadmodum MVRREDIVS rhetor qui dixit: “unde scimus, an cum uenientibus pro uirginitate alio libidinis genere deciderit?”

  71. 1.2.22.1

    Hoc genus sensus memini quendam praetorium dicere, cum declamaret controuersiam de illa quae egit cum uiro malae tractationis, quod uirgo esset, et damnauit; postea petiit sacerdotium. Nouimus, inquit, istam maritorum abstinentiam qui, etiamsi primam uirginibus timidis remisere noctem, uicinis tamen locis ludunt. Audiebat illum SCAVRVS, non tantum disertissimus homo sed uenustissimus, qui nullius umquam inpunitam stultitiam transire Passurus erat. statim Ouidianum illud: “inepta loci,” et ille excidit nec ultra dixit. Hoc autem uitium aiebat Scaurus a Graecis declamatoribus tractum, qui nihil non et permiserint sibi et inpetrauerint.

  72. 1.2.23.1

    HYBREAS, inquit, cum diceret controuersiam de illo qui tribadas deprehendit et occidit, describere coepit mariti adfectum, in quo non deberet exigi inhonesta inquisitio: e)gw\ d' e)sko/phs' a)\n pro/teron to\n a)/ndra ei) gege/nnhtai/ tis h)\ prose/rraptai. GRANDAVS, Asianus aeque declamator, cum diceret in eadem controuersia, num ideo occidi ut adulteros non paterentur? dixit: ei) de\ fhla/rrena moixo\n e)/labon; In hac controuersia de sacerdote non minus obscene dixit MVRREDIVS: fortasse dum repellit libidinem, manibus excepit. Longe recedendum est ab omni obscenitate et uerborum et sensuum. quaedam satius est causae detrimento tacere quam uerecundiae dicere. VIBIVS RVFVS uidebatur cotidianis uerbis usus non male dixisse: ista sacerdos quantum militi abstulit!

  73. 1.3.1.1

    Hoc expectastis, ut capite demisso uerecundia se ipsa antequam impelleretur deiceret? id enim deerat ut modestior in saxo esset quam in sacrario fuerat. constitit et circumlatis in frequentiam oculis sanctissimum numen, quasi parum uiolasset inter altaria, coepit in ipso quo uindicabatur uiolare supplicio: hoc alterum damnatae incestum fuit. Damnata est quia incesta erat, deiecta est quia damnata erat, repetenda est quia et incesta et damnata. et deiecta est. dubitari potest quin usque eo deicienda sit, donec efficiatur propter quod deiecta est? Patrocinium suum uocat pereundi infelicitatem. quid tibi, inportuna mulier, precer, nisi ut ne bis quidem deiecta pereas ? Veniet ad colendum Romani imperii pignus etiamsi non stupro, at certe carnificis manu incesta? “Inuocaui,” inquit, “deos.” statuta in illo saxo deos nominasti, et miraris, si te iterum deici uolunt?

  74. 1.3.2.1

    si nihil aliud, loco incestarum stetisti. CESTI PII narratio. Quid agam? exponam quando stuprum commiserit, cum quo, quibus consciis? ista quia probaui damnata est. quid postea accessit quod illam uirginem faceret? quod iacuit in carcere, quod ducta est ad saxum, quod inde proiecta? Ait se innocentem quia perire non potuit. ita lex de sacerdote inpura in iudicio quaeri uoluit, de iudicibus in supplicio? ampliatur a iudicibus in poenam ? Postulat ut, cum contra poenam causa tuta non fuerit, contra causam tuta poena sit. Non putas legem cauisse ut perires, quae cauit quemadmodum perires? Exoremus te, mulier, ut iterum absoluaris? Aut tu sacerdotium uiolasti, aut hi sacerdotem. Male de diis existimas, si sacerdoti suae tam sero succurrunt. lata est sententia; pronuntiatum est; damnata es: interrogo de hoc loco, mulier, responde mihi:

  75. 1.3.3.1

    sunt dii? ARELLI FVSCI patris. Iterum experiamur: quid times propitios deos? “Erat,” inquit, “praeruptus locus et inmensae altitudinis tristis aspectus.” dicebam tibi: incestam lex mori uoluit. stat moles abscisa in profundum, frequentibus exasperata saxis, quae aut elidant corpus aut de integro grauius impellant; inhorrent scopulis enascentibus latera: et inmensae altitudinis tristis aspectus electus potissimum locus, ut damnati saepius deiciantur. FVLVII Sparsi. A superis deiecta, ab inferis non recepta, in cuius poenam saxum extruendum est.

  76. 1.3.4.1

    IVLII BASSI. Nihil putaueram amplius adici posse audaciae istius, quam quod in illa in cruce Vestam nominauerat: at enim ab ipso supplicio in templum usque reuoluta quidquid secundum deos sanctissimum est contactu suo polluit et, quam a saxo nusquam reuerti fas est nisi ad saxum, quanto minus quam in templum resiliuit? huc potius ueni ubi damnatur, quam illo ubi absoluitur. ALBVCII SILI. Si quis adhuc dubitabat de deiecta, ueniat et sibi ipse credat. haec inpudentia uirginis est? In urbe tam beata cum tot superfluant uirgines, cum tot principum filiae sint, postulat ut praeteritis his potissimum ab inferis eruatis sacerdotem. “Quare ergo si incesta sum uiuo ?” nescio; hoc unum scio: nec fieri quod non potest nec portentum esse quod potest. Absit nefas et ut id saxum absoluat quod tantum damnatas accipit. ARGENTARII narratio.

  77. 1.3.5.1

    Paene, iudices, narrare coepi, qualis esset rea; sed quid efficiam, cum illam incestam probauero? nempe ut de saxo deicienda uideatur: iam uisa est. Non imitabor istius inpudentiam, ut repetendo iudicium quod factum est inprobasse uidear. quod exigebatur probaui; quod iudicastis exequor. Cornelii Hispani. Deos deasque inuoco, quos priore iudicio non frustra inuocaui, ut incesta quam tardissime pereat. “Inuocaui,” inquit, “numina.” Quid inuocas, mulier? si innocens es, dii non sunt. Videte quantum sacerdos peccauerit, quae nec absolui potuit nec mori. Aut tu sacerdotium uiolasti, aut nos sacerdotem. Erras si satis ad sacerdotium putas perire non posse. Romani Hisponis.

  78. 1.3.6.1

    Ab Tarpeio ad Vestam, cuius uittam carnifex rupit; a templo ad saxum, a saxo ad templum: hac pudicae sacerdotis inter supplicia et uota discursus est. inter superos inferosque iactata in nouam poenam reuixisti. Pompei SILONIS narratio. Quod ad rerum expositionem pertinet, iudices, non committam, ut ultionem deorum immortalium morer uerbis. Incesta saxo deiciatur. lege damnata est: habetis iudicium. deiecta est: habetis exemplum. Vibii Galli narratio. Breuis expositio rerum est: aduersariam incesti postulaui, accusaui, damnaui, carnifici tradidi: permittitis iam abire accusatori? recedamus ad absolutionem tuam. ita dii damnatam maluerunt absoluere quam sacerdotem? Sero innocentiam damnata concupisti, uitam deiecta.

  79. 1.3.7.1

    Ex altera parte. FVLVI Sparsi. Damnata deiecta est: absoluta descendit. ARELLI FVSCI patris. Putares puellam demitti, non cadere. CESTI PII. Nullam habebat gratiam: in templo uixerat; itaque tantum deos inuocabat. Lex sacerdotem non usque ad saxum differret, nisi expectaret deorum sententiam. Cornelii Hispani. Descripsit altitudinem montis etiam secure despicientibus horrendam et adiecit: carnifex quoque recedens impellit. Nihil fecit tamquam rea; contumax est innocentia; turpe putabat sacerdos rogare nisi deos. MARVLLI. Mirandum est si oppressa est uirgo sine gratia? cuius enim genibus submisit manus? quem deprecata est, quae tarde rogauit etiam deos? Divisio. Latro in has quaestiones diuisit:

  80. 1.3.8.1

    utrum lex de incesta tantum sit, uel quae deiciatur nec pereat; an etiam damnata, si innocens post damnationem adparuit, deici non debeat. an haec innocens sit; an haec deorum adiutorio seruata sit; CESTIVS et illas subiunxit huic ultimae quaestioni: an dii inmortales rerum humanarum curam agant; etiamsi agunt, an singulorum agant; si singulorum agunt, an huius egerint. Improbabat ALBVCIVM, quod haec non tamquam particulas incurrentes in quaestionem tractasset, sed tamquam problemata filosofumena. FVSCVS ARELLIVS pater sic diuisit: utrum incestae poena sit deici, an perire. utrum prouidentia deorum, an casu seruata sit; si uoluntate superorum seruata est, an in hoc ut crudelius periret.

  81. 1.3.9.1

    Hic color fere sententiis quas praeposui permixtus est; quid tamen CESTIVS senserit indicabo. Contra sacerdotem quidam dixerunt: uideri deos infestos illi in hoc eam seruasse, ut diutius torqueretur. aiebat Cestius malle se casu uideri factum quam deorum uoluntate; nam si semel illos interuenire huic rei fatemur, manifestius erit poena seruatam esse sacerdotem, quam in poenam; itaque non probabat illud Triarii: “remissam tibi poenam putas ? ampliata es.” Ea ipsa, inquit, ampliatio, quae apud iudices fieri solet, ex qua uerbum in sententia petitum est, non est damnantis, sed dubitantis.

  82. 1.3.10.1

    Declamauerat apud illum hanc ipsam controuersiam VARVS QVINTILIVS, tunc Germanici gener, et praetextatus. is cum descripsisset circumstantium indignationem quod tam cito oculis poena subduceretur, dixit: exaudierunt dii immortales publici uoti preces: incestam, ne cito supplicium transcurreret, reuocauerunt. CESTIVS multa contumeliose dixit in istam sententiam: sic, inquit, quomodo quadrigas reuocauerunt ? nam et ante posuisti similitudinem, quia et haec de carcere exierat. Cum multa dixisset nouissime adiecit rem quam omnes improbauimus: “ista neglegentia pater tuus exercitum perdidit.” filium obiurgabat, patri maledixit.

  83. 1.3.11.1

    Pastor AIETIVS hanc controuersiam apud Cestium dixit iam senator et hunc colorem optimum putauit: sic ueneficiis corpus induruit, ut saxa reuerberet. Multum CESTIVS hunc corripuit et dixit: hoc est quare ego auditores meos inuitem ad alios audiendos ire? aeque male mihi facit ille qui aut athleta aut phthisicus est. dicebat autem in Albucium, qui illis diebus dixerat in hac controuersia: “durius saxo,” et in Bassum Iulium multa, qui dixerat: “uirgo de sub saxo.” Othonem IVNIVM patrem memini colorem stultum inducere, quod minus ferendum est quod libros colorum edidit. “Fortasse,” inquit, “poenae se praeparauit et ex quo

  84. 1.3.12.1

    peccare coepit, cadere condidicit.” SILO POMPEIVS hunc colorem temptauit: praestatur, inquit, quaedam et damnatis sacerdotibus uerecundia: erubuimus quicquam ex damnatae ueste detrahere. HISPANVS dixit: ita putaueras una te poena posse defungi, cum in saxo deos nominasses? TRIARIVS cum indignantium uoces descripsisset adiecit: quid? non potes bis mori ? MARVLLVS dixit: constitit in saxo, inuocauit deos; publica indignatio exorta est: audet ista nominare deos, audet hoc loco ? quid autem habet iam quod illos roget, nisi bonam mortem ? Diocles CARYSTIVS dixit: kai\ a(/pac kai\ deu/teron kai\ tri/ton kai\ me/xri a)\n ou(= pe/sh|s e)f' o(\ be/blhsai.

  85. 1.4.1.1

    Porci Latronis. Adulteros meos tantum excitaui. me miserum! quamdiu iacuerunt postquam deprehenderam? Ego te non abdicem quem possem occidere? O acerbam mihi uirtutis meae recordationem! o tristem uictoriae memoriam! ille onustus modo hostilibus spoliis uir militaris adulteris meis tantum maledixi: solus ego ex omnibus maritis nec dimisi adulteros nec occidi. Quid ridetis? inquam, habeo manus. uocaui filium. Tu uiri fortis filius, qui stringere ferrum non potes? ne truncus quidem capi potui nisi domi; utcumque tamen potui obluctatus sum et truncum corpus opposui. exierunt adulteri tantum meo sanguine cruenti. Cornelii Hispani: o me dignum, cui aut pudica contingat uxor, aut inpudica dum armatus est! Te, respublica, inuoco, quae manus meas possides. Quis non putet aut me sine filio fuisse, aut filium sine manibus?

  86. 1.4.2.1

    CESTI PII. Conceptus est iste — ex quo, sciemus cum adulteros deprehendero. Numquam putaui futurum salua republica, ut uir fortis sentiret se manus perdidisse. MARVLLI. Adulteros meos usque ad limen prosecutus sum. Cucurri miser ad ferrum quasi manus haberem. Triarii. Deciderunt arma cum manibus: tunc primum sensi me manus perdidisse. Descriptio pugnantis uiri fortis. Dii boni, et has aliquis manus derisit? P. Asprenatis. Arcessitus ut occideret adulteros, uenit ut dimitteret. Ita ego manus etiam pro adulteris perdidi ? Steti derisus ab adulteris meis; patris desertor, matris leno, quem, puto, iam creditis non esse filium uiri fortis, tertius in cubiculo derisor stetit.

  87. 1.4.3.1

    FVLVII Sparsi. In bello suas, in domo etiam filii manus perdidit. Processit in bellum hic unus omnium adulescentis filii uicarius: in acie uicit, domi captus est. spectat inter spolia uiri fortis uolutantes adulteros. “Adulescens, uenit tempus militiae tuae.” Indigna res: deceptus est; tam frustra ad filium quam ad gladium cucurrit. ridebant adulteri truncas uiri fortis manus, circa sua arma labentis. ARGENTARII. In bella non uenit et ante patriae quam patri negauit manus. Libenter causam eius suscepi: quis enim illum non uindicet? quid hoc infelicius, quem adulteri tunc riserunt, cum deberent mori ? Vir fortis in ciuitate truncus integros adulteros spectat?

  88. 1.4.4.1

    IVLII BASSI. Non est quod putetis puniri illum: ad suos dimittitur; dimittitur, inquam, ad matrem suam, nescio an et ad patrem. meruit hereditatem illius, quem occidere parricidium putauit. Nulli umquam plus debuistis uiro forti: usque eo pro uobis pugnauit, ut pro se non posset. Adulescens, quos dimisisti sequere.

  89. 1.4.5.1

    Pars altera. Vibii Galli. “Matrem,” inquit, “non occidisti.” quem minus hoc crimine perdere debui quam patrem? Pater occidere iussit: lex uetat. non comparassem patri legem, nisi cum illa lex fuisset. alterum putaui parricidium matrem coram patre occidere. ARELLI FVSCI patris. O misera pietas, inter quae parentum uota constitisti! Non semper scelera nostri iuris sunt, et truces quoque animos misericors natura debilitat.

  90. 1.4.6.1

    Divisio. Lateo hac usus est diuisione: an licuerit filio tunc uindicare; an oportuerit; an si licuit et oportuit, ignoscendum sit illi si non potuit indulgentia repugnante. An licuerit in illa diuisit: an tunc liceat adulterium filio uindicare, cum maritus non adest; an tunc liceat, ubi maritus in eo loco est quasi omnino non esset. An oportuerit tractationis quidem est, quam ut quisque uult uariat; Latro sic tamen ordinauit: oportuit, etiamsi pater non iuberet, occidere adulteram uiri fortis uxorem; oportuit iubente patre, etiamsi ipse posset occidere; oportuit, cum et iuberet et ipse non posset. Noui declamatores illam quaestionem temptauerunt ex uerbo legis natam “adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit:” an nemo possit occidere, nisi qui deprehenderit; temptauerunt et illam: an non possit abdicari filius ob id quod illi facere sua lege licuit.

  91. 1.4.7.1

    Color pro adulescente unus ab omnibus qui declamauerunt introductus est: “non potui occidere,” ex illa Ciceronis sententia tractus, quam in simili controuersia dixit, cum abdicaretur is qui adulteram matrem occidendam acceperat et dimiserat: ter non Latro descripsit stuporem totius corporis in tam inopinati flagitii spectaculo et dixit: pater, tibi manus defuerunt, mihi omnia. et cum oculorum caliginem, animi defectionem, membrorum omnium torporem descripsisset, adiecit: antequam ad me redeo, exierunt. GORGIAS inepto colore, sed dulci PAMMENES ex nouis declamatoribus

  92. 1.4.8.1

    dixitGORGIAS egregie dixitPAMMENES dixitFVSCVS ARELLIVS dixit: maius erat scelus quod imperabas quam quod deprehenderas. ALBVCIVS non narrauit, sed hoc colore egit ab initio usque ad finem: ego me defendere debeo? si quid mihi obiectum erit, aut negabo aut excusabo. si quid exegeris maius uiribus meis, dicam: ignosce, non possum; ignoscit filio pater nauigationem recusanti, si non fert mare; ignoscit non sequenti castra, si non potest, quamuis pater ipse militaris sit. non possum occidere. Agedum ipsam legem recita: “liceat et marito, liceat et patri, liceat et filio.” quare tam multos nominat, nisi quod putat aliquos esse qui non possint? Et in descriptione dixit: cum me uocauit pater “hoc,” inquam, “putat supplicium futurum morte grauius, si adulteram filio ostenderit.” Et illud dixit: exierunt adulteri inter patrem debilem et filium stupentem. SILO hoc colore narrauit: non putaui mihi licere.

  93. 1.4.9.1

    BLANDVS hoc colore: utrimque fili nomen audio; pater rem petit iustiorem, mater faciliorem. Et illud post descriptionem adiecit: fatebor uobis, parricidium coram patre facere non potui. CESTIVS hoc colore egit: “prosiluit,” inquit, “protinus mater et amplexu suo manus meas adligauit. ago confusioni meae gratias, quod nihil in illo cubiculo uidi praeter matrem et patrem: pater rogabat ut occiderem, mater ut uiueret; pater ne nocens inpunita esset, mater ut ego innocens essem; pater recitabat legem de adulteriis, mater de parricidiis.” Et ultimam sententiam dixit: occidere matrem si turpe est noluisse, non potui. ARGENTARIVS dixit: non est quod me ex hoc habitu aestimetis, quod manus habeo: tunc non habui. Et illud dixit: dat poenas tibi: perdidit uirum, perdidit filium; aegrotanti non adsidebo, egentem non alam; omnia mihi libera sunt, iam uitam illi non debeo.

  94. 1.4.10.1

    Ex altera parte multa sunt pulcherrime dicta; sed nescio an Graecis nostri cessuri sint. In hac controuersia dixit DAMAS Habet aliquid corrupti haec sententia. Latro dixit: quantum ego tunc questus sum cum fortuna mea, quod non et oculos perdidissem! SILO POMPEIVS dixit: fili, aut oculos erue aut manus commoda. Omnes aliquid belli dixerunt illo loco quo deprensi sunt adulteri et dimissi. Latro dixit: adulteros meos tantum excitaui. FVSCVS ARELLIVS illius sententiae frigidius dixit contrariam illi sententiam: adulteros interuentu meo ne excitaui quidem. VIBIVS RVFVS dixit: adulteri marito non adsurrexerunt. POMPEIVS dixit: adulescens, denique adulteros excita; postquam tu uenisti securius iacent. Latro dixit: erratis qui me putatis manus non habere. filium uocaui: ut intrauit ab adultero salutatus est.

  95. 1.4.11.1

    FVSCVS dixit: fili, tuam fidem, ostende te integro manus me non perdidisse. controuersiam mihi de te facit adulter: ueni et utrius sis filius indica. P. VINICIVS et pulchre dixit et non noue — sumpsit ab omnibus bene dicta —: inrupi in cubiculum adulterorum: quid mentior miser? aperto cubiculo expectabant adulteri. CESTIVS dixit: uocaui filium; risit adulter tamquam qui diceret: meus est. VIBIVS RVFVS dixit: adulter meus exiit commodo suo. HYBREAS hunc sensum optime dixitDIONYSIVS, filius eius Dionysii qui Ciceronis filium docuit, elegans magis declamator quam uehemens, hunc sensum et uehementer dixit et eleganterVIBIVS RVFVS dixit:

  96. 1.4.12.1

    quam otiosi, quam securi adulteri transierunt praeter oculos meos, praeter filii manus! Latro cum exeuntis adulteros descripsisset adiecit: adulescens, parentes tuos sequere. NICETES illam sententiam pulcherrimam, qua nescio an nostros antecesseritSed illud ALBVCI utique Graecos praeminet: cum pugnantem se in acie descripsisset, dixit: me miserum, quas manus adulter effugit! et illud Albuci: “non potui,” inquit, “matrem occidere.” quo excusatior sis adice “et patrem.” Albucius sic narrauit tamquam filio sciente factum esset adulterium; suspectum quasi conscium matri suae fecit. P. Asprenas dixit: exiit nouissime maritus et dedit adulteris suis locum. Idem dixit: matrem occidere non potes? adulterum certe occides. an et iste pater est? Dixerat NICETES MVRREDIVS dum hanc sententiam imitari uult, stultissimam dixit: reliqui in acie pugnantes manus.

  97. 1.5.1.1

    Iam se parabat in tertiam, nisi nox defecisset. Stupri accusatur, stuprum defendit; cum altera rapta litigat, alteram aduocat. Vindicate patres, uindicate fratres, uindicate mariti; fortior publicae disciplinae seueritas surgat: iam binae rapiuntur. MENTONIS. Postera die erat in huius domo fletus, lamentatio matris spes suas deplorantis, cum interim ex alia domo alia uociferatio oritur, alius tumultus. coit populus uelut publico metu exterritus, uix credit duos tantum fuisse raptores, cum interim producitur publicus pudicitiae hostis, quem una nocte unius uirginis iniuria non fatigauerat. CESTI PII. Alteram iniuriae. rapuit, alteram patrocinio. Quantum suspicor, ne rapta quidem es. quaeris argumentum? non irasceris. Quomodo istud fit? duabus iniuriam fecit, una queritur? “Misericors sum,” inquit. gaude; habes qui te uindicet. Vide qualem habitura sis uirum: non est una contentus. ARGENTARIVS eundem sensum dixit hoc adiecto: non est una contentus, ne una quidem nocte.

  98. 1.5.2.1

    Pompei SILONIS. At quam bene mimum egit, quomodo raptam se questa est, qua uociferatione! quam paene illi optione cessimus! Triarii. Perieras, raptor, nisi bis perire meruisses. IVNII GALLIONIS. Sumatur de illo supplicium, constituatur in conspectu publico, caedatur diu, toto die pereat qui tota nocte peccauit. Subito fastidiosus raptor occurrit et ait: “iam nec nuptias uolo.” Stulta deciperis; dicam si uis quid dixerit tibi ? idem enim dixit et huic: “dum te peto in illam incidi.” ARELLI FVSCI patris. Retro amnes fluant, sol contrario cursu orbem ducat, confugiat sacrilegus ad aras: raptorem rapta uindicat.

  99. 1.5.3.1

    Ex altera parte. Pompei SILONIS. Postero die cum illi narratus esset nocturnus error, dum putat se in unam incidisse, huic priori supplices summisit manus, hanc prius deprecatus est, exorauit: propter hoc, puto, ista magis raptori irascitur. Alterais ex puellis raptorem mori uult, altera seruari: reum alter iudex damnat, alter absoluit; inter pares sententias mitior uincat. Dicam quod sentio: magis irasceretur si unam tantum rapuisset; diceret: “ergo ego sola digna uisa sum cui iniuriam faceret?” ARGENTARII. Refer nunc Verginiam, refer Lucretiam: plures tamen Sabinae sunt. Ex tribunis potentior est qui intercedit. non est inuidiosa potestas quae misericordia uincit. Quid cessas, puella? pro marito roga. Haec sententia deridebatur a Cestios quasi inproba.

  100. 1.5.4.1

    Divisio. In hac controuersia de prima quaestione nulli cum altero conuenit. Lateo primam fecit quaestionem: non eum posse raptorem qui ab rapta mori iussus esset seruariSi legatus, inquit, exire debet peribit; si militare debet peribit; si lege ducere debet peribit; si raptam ducere debet aeque peribit. Si is te ante rapuisset et nuptias optasses, interposito deinde tempore, antequam nuberes, hanc uitiasset, negares illum debere mori rapta iubente? atqui nil interest, nisi quod dignior est raptor morte, cuius inter duos raptus ne una quidem nox interest. Si rapta nupsisses, deinde post tertium diem rapuisset aliam, negares illum mori debere? atqui quid interest, nisi quod honestius tunc maritum defenderes quam nunc raptorem defendis?

Next → — showing 1100 of 668

Perseus Latin. CTS URN phi1014.phi001.perseus-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.