Ex Ponto
- 1.2.122
quique dolet, quotiens cogitur esse ferox,
- 1.2.123
qui vicit semper, victis ut parcere posset,
- 1.2.124
clausit et aeterna civica bella sera,
- 1.2.125
multa metu poenae, poena qui pauca coercet,
- 1.2.126
et iacit invita fulmina rara manu.
- 1.2.127
ergo tam placidas orator missus ad aures,
- 1.2.128
ut propior patriae sit fuga nostra roga.
- 1.2.129
ille ego sum, qui te colui, quem festa solebat
- 1.2.130
inter convivas mensa videre tuos:
- 1.2.131
ille ego, qui duxi vestros Hymenaeon ad ignes,
- 1.2.132
et cecini fausto carmina digna toro,
- 1.2.133
cuius te solitum memini laudare libellos,
- 1.2.134
exceptis domino qui nocuere suo,
- 1.2.135
cui tua nonnumquam miranti scripta legebas:
- 1.2.136
ille ego de vestra cui data nupta domo est.
- 1.2.137
hanc probat et primo dilectam semper ab aevo
- 1.2.138
est inter comites Marcia censa suas,
- 1.2.139
inque suis habuit matertera Caesaris ante:
- 1.2.140
quarum iudicio siqua probata, proba est.
- 1.2.141
ipsa sua melior fama, laudantibus istis,
- 1.2.142
Claudia divina non eguisset ope.
- 1.2.143
nos quoque praeteritos sine labe peregimus annos:
- 1.2.144
proxima pars vitae transilienda meae.
- 1.2.145
sed de me ut sileam, coniunx mea sarcina vestra est:
- 1.2.146
non potes hanc salva dissimulare fide,
- 1.2.147
confugit haec ad vos, vestras amplectitur aras
- 1.2.148
—iure venit cultos ad sibi quisque deos—
- 1.2.149
flensque rogat, precibus lenito Caesare vestris,
- 1.2.150
busta sui fiant ut propiora viri.
- 1.3.1
Hanc tibi Naso tuus mittit, Rufine, salutem,
- 1.3.2
qui miser est, ulli si suus esse potest.
- 1.3.3
reddita confusae nuper solacia menti
- 1.3.4
auxilium nostris spemque tulere malis,
- 1.3.5
utque Machaoniis Poeantius artibus heros
- 1.3.6
lenito medicam vulnere sensit opem,
- 1.3.7
sic ego mente iacens et acerbo saucius ictu
- 1.3.8
admonitu coepi fortior esse tuo,
- 1.3.9
et iam deficiens sic ad tua verba revixi,
- 1.3.10
ut solet infuso vena redire mero.
- 1.3.11
non tamen exhibuit tantas facundia vires,
- 1.3.12
ut mea sint dictis pectora sana tuis.
- 1.3.13
ut multum demas nostrae de gurgite curae,
- 1.3.14
non minus exhausto quod superabit erit.
- 1.3.15
tempore ducetur longo fortasse cicatrix :
- 1.3.16
horrent admotas vulnera cruda manus.
- 1.3.17
non est in medico semper relevetur ut aeger:
- 1.3.18
interdum docta plus valet arte malum,
- 1.3.19
cernis ut e molli sanguis pulmone remissus
- 1.3.20
ad Stygias certo limite ducat aquas,
- 1.3.21
afferat ipse licet sacras Epidaurius herbas,
- 1.3.22
sanabit nulla vulnera cordis ope.
- 1.3.23
tollere nodosam nescit medicina podagram,
- 1.3.24
nec formidatis auxiliatur aquis.
- 1.3.25
cura quoque interdum nulla medicabilis arte est—
- 1.3.26
aut, ut sit, longa est extenuanda mora.
- 1.3.27
cum bene firmarunt animum praecepta iacentem,
- 1.3.28
sumptaque sunt nobis pectoris arma tui,
- 1.3.29
rursus amor patriae ratione valentior omni,
- 1.3.30
quod tua fecerunt scripta, retexit opus.
- 1.3.31
sive pium vis hoc sive hoc muliebre vocari,
- 1.3.32
confiteor misero molle cor esse mihi.
- 1.3.33
non dubia est Ithaci prudentia, sed tamen optat
- 1.3.34
fumum de patriis posse videre focis.
- 1.3.35
nescio qua natale solum dulcedine cunctos
- 1.3.36
ducit et inmemores non sinit esse sui.
- 1.3.37
quid melius Roma? Scythico quid frigore peius?
- 1.3.38
huc tamen ex illa barbarus urbe fugit,
- 1.3.39
cum bene sit clausae cavea Pandione natae,
- 1.3.40
nititur in silvas illa redire suas.
- 1.3.41
adsuetos tauri saltus, adsueta leones—
- 1.3.42
nec feritas illos impedit antra petunt.
- 1.3.43
tu tamen exilii morsus e pectore nostro
- 1.3.44
fomentis speras cedere posse tuis.
- 1.3.45
effice vos ipsi ne tam mihi sitis amandi,
- 1.3.46
talibus ut levius sit caruisse malum,
- 1.3.47
at, puto, qua genitus fueram, tellure carenti
- 1.3.48
in tamen humano contigit esse loco.
- 1.3.49
orbis in extremi iaceo desertus harenis,
- 1.3.50
fert ubi perpetuas obruta terra nives.
- 1.3.51
non ager hic pomum, non dulces educat uvas,
- 1.3.52
non salices ripa, robora monte virent.
- 1.3.53
neve fretum laudes terra magis, aequora semper
- 1.3.54
ventorum rabie solibus orba tument.
- 1.3.55
quocumque aspicies, campi cultore carentes
- 1.3.56
vastaque, quae nemo vindicat, arva iacent.
- 1.3.57
hostis adest dextra laevaque a parte timendus,
- 1.3.58
vicinoque metu terret utrumque latus,
- 1.3.59
altera Bistonias pars est sensura sarisas,
- 1.3.60
altera Sarmatica spicula missa manu.
- 1.3.61
i nunc et veterum nobis exempla virorum
- 1.3.62
qui forti casum mente tulere refer,
- 1.3.63
et grave magnanimi robur mirare Rutili
- 1.3.64
non usi reditus condicione dati.
- 1.3.65
Smyrna virum tenuit, non Pontus et hostica tellus,
- 1.3.66
paene minus nullo Smyrna petenda loco.
- 1.3.67
non doluit patria cynicus procul esse Sinopeus,
- 1.3.68
legit enim sedes, Attica terra, tuas.
- 1.3.69
arma Neoclides qui Persica contudit armis,
- 1.3.70
Argolica primam sensit in urbe fugam,
- 1.3.71
pulsus Aristides patria Lacedaemona fugit,
← Previous · Next → — showing 201–300 of 3,192
Perseus Latin. CTS URN phi0959.phi009.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.