Ex Ponto
- 1.3.72
inter quas dubium, quae prior esset, erat.
- 1.3.73
caede puer facta Patroclus Opunta reliquit,
- 1.3.74
Thessalicamque adiit hospes Achillis humum.
- 1.3.75
exul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam,
- 1.3.76
quo duce trabs Colcha sacra cucurrit aqua.
- 1.3.77
liquit Agenorides Sidonia moenia Cadmus,
- 1.3.78
poneret ut muros in meliore loco.
- 1.3.79
venit ad Adrastum Tydeus Calydone fugatus,
- 1.3.80
et Teucrum Veneri grata recepit humus.
- 1.3.81
quid referam veteres Romanae gentis, apud quos
- 1.3.82
exulibus tellus ultima Tibur erat?
- 1.3.83
persequar ut cunctos, nulli datus omnibus aevis
- 1.3.84
tam procul a patria est horridiorve locus.
- 1.3.85
quo magis ignoscat sapientia vestra dolenti:
- 1.3.86
quae facit ex dictis, non ita multa, tuis.
- 1.3.87
nec tamen infitior, si possint nostra coire
- 1.3.88
vulnera, praeceptis posse coire tuis.
- 1.3.89
sed vereor ne me frustra servare labores,
- 1.3.90
neu iuver admota perditus aeger ope.
- 1.3.91
nec loquor haec, quia sit maior prudentia nobis,
- 1.3.92
sed sum quam medico notior ipse mihi.
- 1.3.93
ut tamen hoc ita sit, munus tua grande voluntas
- 1.3.94
ad me pervenit consuliturque boni.
- 1.4.1
Iam mihi deterior canis aspergitur aetas,
- 1.4.2
iamque meos vultus ruga senilis arat .
- 1.4.3
iam vigor et quasso languent in corpore vires,
- 1.4.4
nec, iuveni lusus qui placuere, iuvant.
- 1.4.5
nec, si me subito videas, agnoscere possis,
- 1.4.6
aetatis facta est tanta ruina meae.
- 1.4.7
confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est,
- 1.4.8
anxietas animi continuusque labor.
- 1.4.9
nam mea per longos siquis mala digerat annos,
- 1.4.10
crede mihi, Pylio Nestore maior ero.
- 1.4.11
cernis ut in duris—et quid bove firmius?—arvis
- 1.4.12
fortia taurorum corpora frangat opus.
- 1.4.13
quae numquam vacuo solita est cessare novali,
- 1.4.14
fructibus assiduis lassa senescit humus.
- 1.4.15
occidet, ad Circi siquis certamina semper
- 1.4.16
non intermissis cursibus ibit equus,
- 1.4.17
firma sit illa licet, solvetur in aequore navis,
- 1.4.18
quae numquam liquidis sicca carebit aquis.
- 1.4.19
me quoque debilitat series inmensa malorum,
- 1.4.20
ante meum tempus cogit et esse senem,
- 1.4.21
otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis:
- 1.4.22
immodicus contra carpit utrumque labor,
- 1.4.23
aspice, in has partis quod venerit Aesone natus,
- 1.4.24
quam laudem a sera posteritate ferat.
- 1.4.25
at labor illius nostro leviorque minorque est,
- 1.4.26
si modo non verum nomina magna premunt,
- 1.4.27
ille est in Pontum Pelia mittente profectus,
- 1.4.28
qui vix Thessaliae fine timendus erat.
- 1.4.29
Caesaris ira mihi nocuit, quem solis ab ortu
- 1.4.30
solis ad occasus utraque terra tremit.
- 1.4.31
iunctior Haemonia est Ponto, quam Roma, Sinistro,
- 1.4.32
et brevius, quam nos, ille peregit iter.
- 1.4.33
ille habuit comites primos telluris Achivae :
- 1.4.34
at nostram cuncti destituere fugam.
- 1.4.35
nos fragili ligno vastum sulcavimus aequor:
- 1.4.36
quae tulit Aesoniden, densa carina fuit.
- 1.4.37
nec mihi Tiphys erat rector, nec Agenore natus
- 1.4.38
quas fugerem docuit quas sequererque vias.
- 1.4.39
illum tutata est cum Pallade regia Iuno:
- 1.4.40
defendere meum numina nulla caput,
- 1.4.41
illum furtivae iuvere Cupidinis artes;
- 1.4.42
quas a me vellem non didicisset Amor.
- 1.4.43
ille domum rediit : nos his moriemur in arvis,
- 1.4.44
perstiterit laesi si gravis ira dei.
- 1.4.45
durius est igitur nostrum, fidissima coniunx,
- 1.4.46
illo, quod subiit Aesone natus, opus.
- 1.4.47
te quoque, quam iuvenem discedens urbe reliqui,
- 1.4.48
credibile est nostris insenuisse malis,
- 1.4.49
o, ego di faciant talem te cernere possim,
- 1.4.50
caraque mutatis oscula ferre comis,
- 1.4.51
amplectique meis corpus non pingue lacertis,
- 1.4.52
et gracile hoc fecit dicere cura mei,
- 1.4.53
‘et narrare meos flenti flens ipse labores,
- 1.4.54
sperato numquam conloquioque frui,
- 1.4.55
turaque Caesaribus cum coniuge Caesare digna,
- 1.4.56
dis veris, memori debita ferre manu!
- 1.4.57
Memnonis hanc utinam lenito principe mater
- 1.4.58
quam primum roseo provocet ore diem!’
- 1.5.1
Ille tuos quondam non ultimus inter amicos,
- 1.5.2
ut sua verba legas. Maxime, Naso rogat,
- 1.5.3
in quibus ingenium desiste requirere nostrum,
- 1.5.4
nescius exilii ne videare mei.
- 1.5.5
cernis ut ignavum corrumpant otia corpus,
- 1.5.6
ut capiant vitium, ni moveantur, aquae,
- 1.5.7
et mihi siquis erat ducendi carminis usus,
- 1.5.8
deficit estque minor factus inerte situ.
- 1.5.9
haec quoque, quae legitis, siquid mihi. Maxime, credis,
- 1.5.10
scribimus invita vixque coacta manu.
- 1.5.11
non libet in talis animum contendere curas,
- 1.5.12
nec venit ad duros Musa vocata Getas.
- 1.5.13
ut tamen ipse vides, luctor deducere versum:
- 1.5.14
sed non fit fato mollior ille meo.
- 1.5.15
cum relego, scripsisse pudet, quia plurima cerno
- 1.5.16
me quoque, qui feci, iudice digna lini.
- 1.5.17
nec tamen emendo, labor hic quam scribere maior.
- 1.5.18
mensque pati durum sustinet aegra nihil,
- 1.5.19
scilicet incipiam lima mordacius uti,
← Previous · Next → — showing 301–400 of 3,192
Perseus Latin. CTS URN phi0959.phi009.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.