Andria
- 2.6.445
Ea res sibi esset, ut virum fortem decet:
- 2.6.446
Nunc uxore opus est: animum ad uxorem appulit.
- 2.6.447
Subtristis visus est esse aliquantulum mihi.
- 2.6.448
Nil propter hanc rem: sed est quod succenset tibi.
- 2.6.449
Quidnam est?
- 2.6.449b
Puerile est.
- 2.6.449c
Quid est?
- 2.6.449d
Nihil.
- 2.6.449e
Quin dic quid est?
- 2.6.450
Ait nimium parce facere sumptum.
- 2.6.450b
Mene?
- 2.6.450c
Te.
- 2.6.451
Vix, inquit, drachmis est obsonatum decem:
- 2.6.452
Num filio videtur uxorem dare?
- 2.6.453
Quem, inquit, vocabo ad coenam meorum aequalium
- 2.6.454
Potissimum nunc? et, quod dicendum hic siet,
- 2.6.455
Tu quoque perparce nimium. Non laudo.
- 2.6.455b
Tace.
- 2.6.456
Commovi.
- 2.6.456b
Ego istaec recte ut fiant videro.
- 2.6.457
Quidnam hoc rei est? quid hic vult veterator sibi?
- 2.6.458
Nam si hic mali est quicquam, hem illic est huic rei caput.
- 3.1.459
Ita pol quidem res est ut dixti Lesbia:
- 3.1.460
Fidelem haud ferme mulieri invenias virum.
- 3.1.461
Ab Andria est ancilla haec.
- 3.1.461b
Quid narras?
- 3.1.461c
Ita est.
- 3.1.462
Sed hic Pamphilus—
- 3.1.462b
Quid dicit?
- 3.1.462c
firmavit fidem.
- 3.1.462d
Hem.
- 3.1.463
Utinam aut hic surdus aut haec muta facta sit.
- 3.1.464
Nam quod peperisset iussit tolli.
- 3.1.464b
O Iupiter!
- 3.1.465
Quid ego audio? Actum est siquidem haec vera praedicat.
- 3.1.466
Bonum ingenium narras adolescentis.
- 3.1.466b
Optimum.
- 3.1.467
Sed sequere me intro, ne in mora illi sis.
- 3.1.467b
Sequor.
- 3.1.468
Quod remedium nunc huic malo inveniam?
- 3.1.468b
Quid hoc?
- 3.1.469
Adeone est demens? Ex peregrina? Iam scio; ah!
- 3.1.470
Vix tandem sensi stolidus.
- 3.1.470b
Quid hic sensisse ait?
- 3.1.471
Haec primum adfertur iam mihi ab hoc fallacia:
- 3.1.472
Hanc simulant parere quo Chremetem absterreant.
- 3.1.473
Iuno Lucina fer opem, serva me, obsecro.
- 3.1.474
Hui tam cito? ridiculum: postquam ante ostium
- 3.1.475
Me audivit stare approperat. Non sat commode
- 3.1.476
Divisa sunt temporibus tibi, Dave, haec.
- 3.1.476b
Mihin?
- 3.1.477
Num immemor es discipuli?
- 3.1.477b
Ego quid narres nescio.
- 3.1.478
Hicine me si imparatum in veris nuptiis
- 3.1.479
Adortus esset quos mihi ludos redderet?
- 3.1.480
Nunc huius periclo fit, ego in portu navigo.
- 3.2.481
Adhuc Archylis quae assolent quaeque oportet
- 3.2.482
Signa esse ad salutem omnia huic esse video.
- 3.2.483
Nunc primum fac istaec lavet: post deinde
- 3.2.484
Quod iussi ei dari bibere et quantum imperavi
- 3.2.485
Date: mox ego huc revertar.
- 3.2.486
Per ecastor scitus puer est natus Pamphilo.
- 3.2.487
Deos quaeso ut sit superstes, quandoquidem ipse est ingenio bono,
- 3.2.488
Cumque huic est veritus optimae adulescenti facere iniuriam.
- 3.2.489
Vel hoc quis non credat qui te norit abs te esse ortum?
- 3.2.489b
Quidnam id est?
- 3.2.490
Non imperabat coram quid opus facto esset puerperae:
- 3.2.491
Sed postquam egressa est illis quae sunt intus clamat de via.
- 3.2.492
O Dave, itan contemnor abs te? aut itane tandem idoneus
- 3.2.493
Tibi videor esse quem tam aperte fallere incipias dolis?
- 3.2.494
Saltem accurate, ut metui videar certe si resciverim.
- 3.2.495
Certe hercle nunc hic se ipsus fallit haud ego.
- 3.2.495b
Edixin tibi,
- 3.2.496
Interminatus sum ne faceres? num veritus? quid retulit?
- 3.2.497
Credon tibi hoc, nunc peperisse hanc e Pamphilo?
- 3.2.498
Teneo quid erret: et quid agam habeo.
- 3.2.498b
Quid taces?
- 3.2.499
Quid credas? quasi non tibi renunciata sint haec sic fore.
- 3.2.500
Mihin quisquam?
- 3.2.500b
Eho an tute intellexti hoc assimulari?
- 3.2.500c
Irrideor.
- 3.2.501
Renunciatum est: nam qui istaec tibi incidit suspicio?
- 3.2.502
Qui? quia te noram.
- 3.2.502b
Quasi tu dicas factum id consilio meo.
- 3.2.503
Certe enim scio.
- 3.2.503b
Non satis me pernosti etiam qualis sim Simo.
- 3.2.504
Ego non te?
- 3.2.504b
Sed si quid narrare occoepi, continuo dari
- 3.2.505
Tibi verba censes falso: itaque hercle nihil iam muttire audeo.
- 3.2.506
Hoc ego scio unum neminem peperisse hic.
- 3.2.506b
Intellexti.
- 3.2.507
Sed nihilo setius mox deferent puerum huc ante ostium.
- 3.2.508
Id ego iam nunc tibi renuntio here futurum, ut sis sciens.
- 3.2.509
Ne tu hoc mihi posterius dicas Davi factum consilio aut dolis.
- 3.2.510
Prorsus a me opinionem hanc tuam esse ego amotam volo.
- 3.2.511
Unde id scis?
- 3.2.511b
Audivi et credo: multa concurrunt simul
- 3.2.512
Qui coniecturam hanc nunc facio. Iam primum haec se e Pamphilo
- 3.2.513
Gravidam dixit esse; inventum est falsum: nunc, postquam videt
- 3.2.514
Nuptias domi apparari, missa est ancilla ilico
← Previous · Next → — showing 601–700 of 1,454
Perseus Latin. CTS URN phi0134.phi001.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.