Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Conf

Latin Library (medieval and later) · Melanchthon · The Latin Library · 465 sections

  1. 201

    [16] Ipsi canones veterem rigorem interdum posterioribus temporibus propter imbecillitatem hominum laxandum esse dicunt, quod optandum est, ut fiat et in hoc negotio.

  2. 202

    [17] Ac videntur ecclesiis aliquando defuturi pastores, si diutius prohibeatur coniugium.

  3. 203

    [18] Quum autem exstet mandatum Dei, quum mos ecclesiae notus sit, quum impurus coelibatus plurima pariat scandala, adulteria et alia scelera digna animadversione boni magistratus: tamen mirum est nulla in re maiorem exerceri saevitiam quam adversus coniugium sacerdotum.

  4. 204

    [19] Deus praecipit honore afficere coniugium.

  5. 205

    [20] Leges in omnibus rebus publicis bene constitutis, etiam apud ethnicos, maximis honoribus ornaverunt.

  6. 206

    [21] At nunc capitalibus poenis excruciantur, et quidem sacerdotes, contra canonum voluntatem, nullam aliam ob causam nisi propter coniugium.

  7. 207

    [22] Paulus vocat doctrinam daemoniorum, quae prohibet coniugium, 1 Tim. 44, 1 sqq.

  8. 208

    [23] Id facile nunc intelligi potest, quum talibus suppliciis prohibitio coniugii defenditur.

  9. 209

    [24] Sicut autem nulla lex humana potest mandatum Dei tollere, ita nec votum potest tollere mandatum Dei.

  10. 210

    [25] Proinde etiam Cyprianus suadet, ut mulieres nubant, quae non servant promissam castitatem. Verba eius sunt haec, Lib. 1, epist. 11: Si autem perseverare nolunt aut non possunt, melius est, ut nubant, quam ut in ignem deliciis suis cadant; certe nullum fratribus aut sororibus scandalum faciant.

  11. 211

    [26] Et aequitate quadam utuntur ipsi canones erga hos, qui ante iustam aetatem voverunt, quomodo fere hactenus fieri consuevit.

  12. 212

    Art. XXIV. De Missa.

  13. 213

    [1] Falso accusantur ecclesiae nostrae, quod missam aboleant. Retinetur enim missa apud nos et summa reverentia celebratur.

  14. 214

    [2] Servantur et usitate ceremoniae fere omnes, praeterquam quod Latinis cantionibus admiscentur alicubi Germanicae, quae additae sunt ad docendum populum.

  15. 215

    [3] Nam ad hoc unum opus est ceremoniis, ut doceant imperitos.

  16. 216

    [4] Et non modo Paulus 1 Cor. 14, 2 sq. praecipit uti lingua intellecta populo in ecclesia, sed etiam ita consitutum est humano iure.

  17. 217

    [5] Assuevit populus, ut una utantur sacramento, si qui sunt idonei; id quoque auget reverentiam ac religionem publicarum ceremoniarum.

  18. 218

    [6] Nulli enim admittuntur, nisi antea explorati.

  19. 219

    [7] Admonetur etiam homines de dignitate et usu sacramenti, quantam consolationem afferat pavidis conscientiis, ut discant Deo credere et omnia bona a Deo exspectare et petere.

  20. 220

    [8] Hic cultus delectat Deum, talis usus sacramenti alit peitatem erga Deum.

  21. 221

    [9] Itaque non videntur apud adversarios missae maiore religione fieri quam apud nos.

  22. 222

    [10] Constat autem hanc quoque publicam et longe maximam querelam omnium bonorum virorum diu fuisse, quod missae turpiter profanarentur, collatae ad quaestum.

  23. 223

    [11] Neque enim obscurum est, quam late pateat hic abusus in omnibus templis, a qualibus celebrentur missae tantum propter mercedem aut stipendium, quam multi contra interdictum canonum celebrent.

  24. 224

    [12] Paulus autem graviter minatur his, qui indigne tractant eucharistiam, quum ait 1 Cor. 11, 27: Qui ederit panem hunc, aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.

  25. 225

    [13] Itaque quum apud nos admonerentur sacerdotes de hoc peccato, desierunt apud nos privatae missae, quum fere nullae privatae missae nisi quaestus causa fierent.

  26. 226

    [14] Neque ignoraverunt hos abusus episcopi; qui si correxissent eos in tempore, minus nunc esset dissensionum.

  27. 227

    [15] Antea sua dissimulatione multa vitia passi sunt in ecclesiam serpere.

  28. 228

    [16] Nunc sero incipiunt queri de calamitatibus ecclesiae, quum hic tumultus non aliunde sumserit occasionem quam ex illis abusibus, qui tam manifesti erant, ut tolerari amplius non possent.

  29. 229

    [17] Magnae dissensiones de missa, de sacramento exstiterunt.

  30. 230

    [18] Fortasse dat poenas orbis tam diuturnae profanationis missarum, quam in ecclesiis tot saeculis toleraverunt isti, qui emendare et poterant et debebant.

  31. 231

    [19] Nam in Decalogo, Ex. 20, 7, scriptum est: Qui Dei nomine abutitur, non erit impunitus.

  32. 232

    [20] Et ab intitio mundi nulla res divina ita videtur unquam ad quaestum collata fuisse ut missa.

  33. 233

    [21] Accessit opinio, quae auxit privatas missas in infinitum, videlicet quod Christus sua passione satisfecerit pro peccato originis, et instituerit missam, in qua fieret oblatio pro quotidianis delictis, moratalibus et venialibus.

  34. 234

    [22] Hinc manavit publica opinio, quod missa sit opus delens peccata vivorum et mortuorum ex opere operato.

  35. 235

    [23] Hic coeptum est disputari, utrum una missa dicta pro pluribus tantumdem valeat, quantum singulae pro singulis. Haec disputatio peperit istam infinitam multitudinem missarum.

  36. 236

    [24] De his opinionibus nostri admonuerunt, quod dissentiant a Scripturis Sanctis et laedant gloriam passionis Christi.

  37. 237

    [25] Nam passio Christi fuit oblatio et satisfactio non solum pro culpa originis, sed etiam pro omnibus reliquis peccatis,

  38. 238

    [26] ut ad Hebraeos, 10, 10, scriptum est: Sanctificati sumus per oblationem Iseu Christi semel.

  39. 239

    [27] Item 10, 14,: Una oblatione comsummavit in perpetuum sanctificatos.

  40. 240

    [28] Item Scriptura docet nos coram Deo iustificari per fidem in Christum, quum credimus, nobis remitti peccata propter Christum.

  41. 241

    [29] Iam si missa delet peccata vivorum et mortuorum ex opere operato, contingit iustificatio ex opere missarum, non ex fide, quod Scriptura non patitur.

  42. 242

    [30] Sed Christus iubet facere in sui memoriam, Luc. 22, 19. Quare missa instituta est, ut fides in iis, qui utuntur sacramento, recordetur, quae beneficia accipiat per Christum, et erigat et consoletur pavidam conscientiam.

  43. 243

    [31] Nam id est meminisse Christi, beneficia meminisse ac sentire, quod vere exhibeantur nobis.

  44. 244

    [32] Nec satis est historiam recordari, quia hanc etiam Iudaei et impii recordari possunt.

  45. 245

    [33] Est igitur ad hoc facienda missa, ut ibi porrigatur sacramentum his, quibus opus est consolatione, sicut Ambrosius ait: Quia semper pecco, semper debeo accipere medicinam.

  46. 246

    [34] Quum autem missa sit talis communicatio sacramenti, servatur apud nos una communis missa singulis feriis atque aliis etiam diebus, si qui sacramento velint uti, ubi porrigitur sacramentum his, qui petunt.

  47. 247

    [35] Neque hic mos in ecclesia novus est. Nam veteres ante Gregorium non faciunt mentionem privatae missae; de communi missa plurimum loquuntur.

  48. 248

    [36] Chrysostomus ait: Sacerdotum quotidie stare ad altare et alios ad communionem accersere, alios arcere.

  49. 249

    [37] Et ex canonibus veteribus apparet unum aliquem celebrasse missam, a quo reliqui presbyteri et diaconi sumpserunt corpus Domini.

  50. 250

    [38] Sic enim sonant verba canonis Nicaeni: Accipiant diaconi secundum ordinem post presbyteros ab episcopo vel a presbytero sacram communionem.

  51. 251

    [39] Et Paulus 1 Cor. 11, 33, de communione iubet, ut alii alios exspectent, ut fiat communis participatio.

  52. 252

    [40] Postquam igitur missa apud nos habet exemplum ecclesiae, ex Scriptura et patribus, confidimus improbari eam non posse, maxime quum publicae ceremoniae magna ex parte similies usitatis serventur. Tantum numerus missarum est dissimiilis, quem propter maximos et manifestos abusus certe moderari prodesset.

  53. 253

    [41] Nam olim etiam in ecclesiis frequentissimis non fiebat quotidie missa, ut testatur Historia Triparita, lib. 9, c. 38: Rursus autem in Alexandria quarta et sexta feria Scripturae leguntur easque doctores interpretantur, et omnia fiunt praeter solemnem oblationis morem.

  54. 254

    Art. XXV. De Confessione.

  55. 255

    [1] Confessio in ecclesiis apud nos non est abolita. Non enim solet porrigi corpus Domini nisi antea exploratis et absolutis.

  56. 256

    [2] Et docetur populus diligentissime de fide absolutionis, de qua ante haec tempora magnum erat silentium.

  57. 257

    [3] Docetur homines, ut absolutionem plurimi faciant, quia sit vox Dei et mandato Dei pronuntietur.

  58. 258

    [4] Ornatur potestas clavium et commemoratur, quantam consolationem afferat perterrefactis conscientiis et quod requirat Deus fidem, ut illi absolutioni tamquam voci de coelo sonanti credamus, et quod illa fides in Christum vere consequatur et accipiat remissionem peccatorum.

  59. 259

    [5] Antea immodice extollebanatur staisfactiones; fidei vero et meriti Christi ac iustitiae fidei nulla fiebat mentio. Quare in hac parte minime sunt culpandae ecclesiae nostrae.

  60. 260

    [6] Nam hoc etiam adversarii tribuere nobis coguntur, quod doctrina de poenitentia diligentissime a nostris tractata ac patefacta sit.

  61. 261

    [7] Sed de confessione docent, quod enumeratio delictorum non sit necessaria, nec sint onerandae conscientiae cura enumerandi omnia delicat, qui impossibile est omnia delicta recitare, ut testatur Psalmus 19, 13: Delicta quis intelligit?

  62. 262

    [8] Item Ieremias 17, 9: Pravum est cor hominis et inscrutabile.

  63. 263

    [9] Quodsi nulla peccata nisi recitata remitterentur, nunquam acquiescere conscientiae possent, quia plurima peccata neque vident, neque meminisse possunt.

  64. 264

    [10] Testantur et veteres scriptores enumerationem non esse necessariam.

  65. 265

    [11] Nam in decretis citatur Chrysostomus, qui sic ait: Non tibi dico, ut te prodas in publicum, neque apud alios te accuses; sed obedire te volo prophetae dicenti: Revela ante Deum viam tuam. Ergo tua confitere peccata apud Deum, verum iudicem, cum oratione. Delicata tua pronuncia non lingua, sed conscientiae tuae memoria etc.

  66. 266

    [12] Et glossa De Poenitentia, dist. 5, cap. Consideret, fatetur humani iuris esse confessionem.

  67. 267

    [13] Verum confessio cum propter maximum absolutionis beneficium tum propter alias conscientiarum utilitates apud nos retinetur.

  68. 268

    Art. XXVI. De Discrimine Ciborum.

  69. 269

    [1] Publica persuasio fuit non tantum vulgi, sed etiam docentium in ecclesiis, quod discrimina ciborum et similes traditiones humanae sint opera utilia ad promerendam gratiam et satisfactoria pro peccatis.

  70. 270

    [2] Et quod sic senserit mundus, apparet ex eo, quia quotidie instituebantur novae ceremoniae, novi ordines, novae feriae, nova ieiunia, et doctores in templis exigebant haec opera tamquam necessarium cultum ad promerendam gratiam, et vehementer terrebant conscientias, si quid omitterent.

  71. 271

    [3] Ex hac persuasione de traditionibus multa incommoda in ecclesia secuta sunt.

  72. 272

    [4] Primo obscurata est doctrina de gratia et iustitia fidei, quae est praecipua pars evangelii, et quam maxime oportet exstare et eminere in ecclesia, ut meritum Christi bene cognoscatur et fides, quae credit remitti peccata propter Christum, longe supra opera collocetur.

  73. 273

    [5] Quare et Paulus in hunc locum maxime incumbit, legem et traditiones humanas removet, ut ostendat iustiaiam Christianam aliud quiddam esse quam huiusmodi opera, videlicet fidem, quae credit peccata gratis remitti propter Christum.

  74. 274

    [6] At haec doctrina Pauli paene tota oppressa est per traditiones, quae pepererunt opinionem, quod per discrimina ciborum et similes cultus oporteat mereri gratiam et iustitiam.

  75. 275

    [7] In poenitentia nulla mentio fiebat de fide, tantum haec opera satisfactoria proponebantur; in his videbatur poenitentia tota consistere.

  76. 276

    [8] Secundo hae traditiones obscuraverunt praecepta Dei, quia traditiones longe praeferebantur praeceptis Dei. Christianismus totus putabatur esse observatio certarum feriarum, rituum, ieiuniorum, vestitus.

  77. 277

    [9] Hae observationes erant in possessione honestissimi tituli, quod essent vita spiritualis et vita perfects.

  78. 278

    [10] Interim mandata Dei iuxta vocationem nullam laudem habebant, quod paterfamilias educabat sobolem, quod mater pariebat, quod princeps regebat rempublicam. Haec putabantur esse opera mundana et imperfecta et longe deteriora illis splendidis observationibus.

  79. 279

    [11] Et hic error valde cruciavit pias conscientias, quae dolebant se teneri imperfecto vitae genere, in coniugio, in magistratibus aut aliis functionibus civilibus, mirabantur monachos et similes, et falso putabant illorum observationes Deo gratiores esse.

  80. 280

    [12] Tertio traditiones attulerunt magna pericula conscientiis, quia impossibile erat omnes traditiones servare, et tamen homines arbitrabantur has observationes necessarios esse cultus.

  81. 281

    [13] Gerson scribit multos incidisse in desperationem, quosdam etiam sibi mortem conscivisse, quia senserant se non posse satisfacere traditionibus, et interim consolationem nullam de iustitia fidei et de gratia audierant.

  82. 282

    [14] Videmus summistas et theologos colligere traditiones et quaerere "epieikeias", ut levent conscientias; non satis tamen expediunt, sed interdum magis iniiciunt laqueos conscientiis.

  83. 283

    [15] Et in colligendis traditionibus ita fuerunt occupatae scholae et conciones, ut non vacaverit attingere Scripturam et quaerere utiliorem doctrinam de fide, de cruce, de spe, de dignitate civilium rerum, de consolatione conscientiarum in arduis tentationibus.

  84. 284

    [16] Itaque Gerson et alii quidam theologi graviter questi sunt se his rixis traditionum impediri, quominus versari possent in meliore genere doctrinae.

  85. 285

    [17] Et Augustinus onerare conscientias huiusmodi observationibus, et prudenter admonet Ianuarium, ut sciat eas indifferentere observandas esse; sic enim loquitur [Augustinus, Epist. 119 ad Ianuarium: "Quod enim neque contra fidem, neque contra bonos mores iniungitur, indifferenter est habendum et pro eorum, inter quos vivitur, societate servandum est"].

  86. 286

    [18] Quare nostri non debent videri hanc causam temere attigisse aut odio episcoporum, ut quidam falso suspicantur.

  87. 287

    [19] Magna necessitas fuit de illis erroribus, qui nati erant ex traditionibus male intellectis, admonere ecclesias.

  88. 288

    [20] Nam evangelium cogit urgere doctrinam in ecclesiis de gratia et iustitia fidei, quae tamen intelligi non potest, si putent homines se mereri gratiam per observationes ab ipsis electas.

  89. 289

    [21] Sic igitur docuerunt, quod per observationem traditionum humanarum non possimus gratiam mereri aut iustificari. Quare non est sentiendum, quod huiusmodi observationes sint necessarius cultus.

  90. 290

    [22] Addunt testimonia ex Scriptura. Christus Matth. 15, 3. 9 excusat apostolos, qui non servaverant usitatam traditionem, quae tamen videbatur de re non illicita, sed media esse, et habere cognationem cum baptismatibus legis, et dicit: Frustra colunt me mandatis hominum.

  91. 291

    [23] Igitur non exigit cultum inutilem. Et paulo post addit: Omne, quod intrat in os, non inquinat hominem.

  92. 292

    [24] Item Rom. 14, 17: REgnum Dei non est esca aut potus.

  93. 293

    [25] Col. 2, 16. 20. 21: Nemo iudicet vos in cibo, potu, sabbato aut die festo.

  94. 294

    [26] Item: Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quare tamquam viventes in mundo decreta facitis: Ne attingas, ne gustes, ne contrectes?

  95. 295

    [27] Act. 15, 10 ait Petrus: Quare tentatis Deum, imponentes iugum super cervices discipulorum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus? Sed per gratiam Domini nostri Iesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.

  96. 296

    [28] Hic vetat Petrus onerare conscientias pluribus ritibus sive Mosis, sive aliis.

  97. 297

    [29] Et 1 Tim. 4, 1-3 vocat prohibitionem ciborum doctrinam daemoniorum, quia pugnat cum evangelio talia opera instituere aut facere, ut per ea mereamur graitam, aut quod non possit existere Christianismus sine tali cultu.

  98. 298

    [30] Hic obiiciunt adversarii, quod nostri prohibeant disciplinam et mortificationem carnis, sicut Iovinianus. Verum aliud deprehendetur ex scriptis nostrorum.

  99. 299

    [31] Semper enim docuerunt de cruce, quod Christianos oporteat tolerare afflictiones.

  100. 300

    [32] Haec est vera, seria et non simulata mortificatio, variis afflictionibus exerceri et crucifigi cum Christo.

← Previous · Next → — showing 201300 of 465

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.