Conf
- 101
[1] De rebus civilibus docent, quod legitimae ordinationes civiles sint bona opera Dei,
- 102
[2] quod Christianis liceat gerere magistratus, exercere iudicia, iudicare res ex imperatoriis et aliis praesentibus legibus, supplicia iure constituere, iure bellare, militare, lege contrahere, tenere proprium, iusiurandum postulantibus magistratibus dare, ducere uxorem, nubere.
- 103
[3] Damnant Anabaptistas, qui interdicunt haec civilia officia Christianis.
- 104
[4] Damnant et illos, qui evangelicam perfectionem non collocant in timore Dei et fide, sed in deserendis civilibus officiis, quia evangelium tradit iustitiam aeternam cordis.
- 105
[5] Interim non dissipat politiam aut oeconomiam, sed maxime postulat conservare tamquam ordinationes Dei et in talibus ordinationibus exercere caritatem.
- 106
[6] Itaque necessario debent Christiani obedire magistratibus suis et legibus;
- 107
[7] nisi quum iubent peccare, tunc enim magis debent obedire Deo quam hominibus. Act. 5, 29.
- 108
Art. XVII. De Christi Reditu ad Iudicium.
- 109
[1] Item docent, quod Christus apparebit in consummatione mundi ad iudicandum,
- 110
[2] et mortuos omnes resuscitabit, piis et electis dabit vitam aeternam et perpetua gaudia,
- 111
[3] impios autem homines ac diabolos condemnabit, ut sine fine crucientur.
- 112
[4] Damnant Anabaptistas, qui sentiunt hominibus damnatis ac diabolis finem poenarum futurum esse.
- 113
[5] Damnant et alios, qui nunc spargunt Iudaicas opiniones, quod ante resurrectionem mortuorum pii regnum mundi occupaturi sint, ubique oppressis impiis.
- 114
Art. XVIII. De Libero Arbitrio.
- 115
[1] De libero arbitrio docent, quod humana voluntas habeat aliquam libertatem ad efficiendam civilem iustitiam et deligendas res rationi subiectas.
- 116
[2] Sed non habet vim sine Spiritu Sancto efficiendae iustitiae Dei seu iustitiae spiritualis, quia animalis homo non percipit ea, quae sunt Spiritus Dei, 1 Cor. 2, 14;
- 117
[3] sed haec fit in cordibus, quum per Verbum Spiritus Sanctus concipitur.
- 118
[4] Haec totidem verbis dicit Augustinus lib. III. Hypognosticon: Esse fatemur liberum arbitrium omnibus hominibus, habens quidem iudicium rationis, non per quod sit idoneum in iis, quae ad Deum pertinent, sine Deo aut inchoare aut certe peragere, sed tantum in operibus vitae praesentis, tam bonis quam etiam malis.
- 119
[5] Bonis dico, quae de bono naturae oriuntur, id est, velle laborare in agro, velle manducare et bibere, velle habere amicum, velle habere indumenta, velle fabricare domum, uxorem velle ducere, pecora nutire, artem discere diversarum rerum bonarum, vel quidquid bonum ad praesentem pertinet vitam.
- 120
[6] Quae omnia non sine divino gubernaculo subsistunt, imo ex ipso et per ipsum sunt et esse coeperunt.
- 121
[7] Malis vero dico, ut est velle idolum colere, velle homicidium etc.
- 122
[8] Damnant Pelagianos et alios, qui docent, quod sine Spiritu Sancto solis naturae viribus possimus Deum super omnia diligere, item praecepta Dei facere quoad substantiam actuum.
- 123
[9] Quamquam enim externa opera aliquo modo efficere natura possit (potest enim continere manus a furto, a caede), tamen interiores motus non potest efficere, ut timorem Dei, fiduciam erga Deum, castitatem, patientiam etc.
- 124
Art. XIX. De Causa Peccati.
- 125
[De Causa peccati docent, quod, tametsi Deus creat et conservat naturam, tamen causa peccati est voluntas malorum, videlicet diaboli et impiorum, quae, non adiuvante Deo, avertit se a Deo, sicut Christus ait Ioh. 8, 44: Quum loquitur mendacium, ex se ipso loquitur.
- 126
Art. XX. De Bonis Operibus.
- 127
[1] Falso accusantur nostri, quod bona opera prohibeant.
- 128
[2] Nam scipta eorum, quae exstant de decem praeceptis, et alia simili agrumento testantur, quod utiliter docuerint de monibus vitae generibus et officiis, quae genera vitae, quae opera in qualibet vocatione Deo placeant.
- 129
[3] De quibus rebus olim parum docebant concionatores, tantum puerilia et non necessaria opera urgebant, ut certas ferias, certa ieiunia, fraternitates, peregrinationes, cultus sanctorum, rosaria, monachatum et simila.
- 130
[4] Haec adversarii nostri admoniti nunc dediscunt, nec perinde praedicant haec inutilia opera ut olim.
- 131
[5] Praeterea incipiunt fidei mentionem facere, de qua olim mirum erat silentium.
- 132
[6] Docent nos non tantum operibus iustificari, sed coniungunt fidem et opera, et dicunt nos fide et operibus iustificare.
- 133
[7] Quae doctrina tolerabilior est priore, et plus afferre potest consolationis quam vetus ipsorum doctrina.
- 134
[8] Quum igitur doctrina de fide, quam oportet in ecclesia praecipuam esse, tamdiu iacuerit ignota, quemadmodum fateri omnes necesse est, de fidei iustitia altissimum silentium fuisse in concionibus, tantum doctrinam operum verstatm esse in ecclesiis, nostri de fide sic admonuerunt ecclesias:
- 135
[9] Principio, quod opera nostra non possint reconciliare Deum, aut mereri remissionem peccatorum et gratiam et iustificationem, sed hanc tantum fide consequimur, credentes, quod propter christum recipiamur in gratiam, qui solus positus est mediator et propitiatorium, per quem reconcilietur Pater.
- 136
[10] Itaque qui confidit operibus se mereri gratiam, is aspernatur Christi meritum et gratiam, et quaerit sine Christo humanis veribus viam ad Deum, quum Christus de se dixerit Ioh. 14, 6: Ego sum via, veritas et vita.
- 137
[11] Haec doctina de fide ubique in Paulo tractatur; Eph. 2, 8: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei donum est, non ex operibus etc.
- 138
[12] Et ne quis cavilletur a nobis novam Pauli interpretationem excogitari, tota haec causa habet testimonia patrum.
- 139
[13] Nam Augustinus multis voluminibus defendit gratiam et iustitiam fidei contra merita operum.
- 140
[14] Et similia docet Ambrosius [Prosper Aquitanus] De vocatione Gentium et alibi. Sic enim inquit De Vocatione Gentium: Vilesceret redemptio sanguinis Christi, nec misericordiae Dei humanorum operum praerogativa succumberet, si iustificatio, quae fit per gratiam, meritis praecedentibus deberetur, ut non munus largientis, sed merces esset operantis.
- 141
[15] Quamquam autem haec doctrina contemnitur ab imperitis, tamen experiuntur piae ac pavidae conscientiae plurimum eam consolationis afferre, quia conscientiae non possunt reddi tranquillae per ulla opera, sed tantum fide, quum certao statuunt, quod propter Christum habeant placatum Deum,
- 142
[16] quemadmodum Paulus docet Rom. 5,1: Iustificati per fidem, pacem habemus apud Deum.
- 143
[17] Tota haec doctrina ad illud certamen perterrefactae conscientiae referenda est, nec sine illo certamine intelligi potest.
- 144
[18] Quare male iudicant de ea re homines imperiti et profani, qui christianam iustitiam nihil esse somniant nisi civiliem et philosophicam iustitiam.
- 145
[19] Olim vexabantur conscientiae doctrina operum, non audiebant ex evangelio consolationem.
- 146
[20] Quosdam conscientia expulit in desertum, in monasteria, sperantes ibi se gratiam merituros esse per vitam monasticam.
- 147
[21] Alii alia excogitaverunt opera ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis.
- 148
[22] Ideo magnopere fuit opus hanc doctrinam de fide in Christum tradere et renovare, ne deesset consolatio pavidis conscientiis, sed scirent, fide in Christum apprehendi gratiam et remissionem peccatorum et iustificationem.
- 149
[23] Admonetur etiam homines, quod hic nomen fidei non significet tantum historiae notitiam, qualis est in impiis et diabolo, sed significet fidem, quae credit non tantum historiam, sed etiam effectum historiae, videlicet hunc articulum, remissionem peccatorum, quod videlicet per christum habeamus gratiam, iustitiam et remissionem peccatorum.
- 150
[24] Iam qui scit se per Christum habere propitium Patrem, is vere novit Deum, scit se ei curae esse, invocat eum, denique non est sine Deo, sicut gentes.
- 151
[25] Nam diaboli et impii non possunt hunc articulum credere: remissionem peccatorum. Ideo deum tamquam hostem oderunt, non invocant eum, nihil boni ab eo exspectant.
- 152
[26] Augustinus etiam de fide nomine hoc modo admonet lectorem et docet in Scripturis nomen fidei accipi non pro notia, qualis est in impiis, sed profiducia, quae consolatur et erigit perterrefactas mentes.
- 153
[27] Praeterea docent nostri, quod necesse sit bona opera facere, non ut confidamus per ea gratiam mereri, sed propter voluntatem Dei.
- 154
[28] Tantum fide apprehenditur remissio peccatorum ac gratia.
- 155
[29] Et quia per fidem accipitur Spiritus Sanctus, iam corda renovantur et induunt novos affectus, ut parere bona opera possint.
- 156
[30] Sic enim ait Ambrosius [De Vocatione Gentium]: Fides bonae voluntatis et iustae actionis genitrix est.
- 157
[31] Nam humanae vires sine Spiritu Sancto plenae sunt impiis affectibus et sunt imbeciliores, quam ut bona opera possint efficere coram Deo.
- 158
[32] Adhaec sunt in potestate diaboli, qui impellit homines ad varia peccata, ad impias opiniones, ad manifesta scelera;
- 159
[33] quemadmodum est videre in philosophis, qui et ipsi conati honeste vivere, tamen id non poturerunt efficere, sed contaminati sunt multis manifestis sceleribus.
- 160
[34] Talis est imbecillitas hominis, quum est sine fide et sine Spiritu Sancto et tantum humanis viribus se gubernat.
- 161
[35] Hinc facile apparet, hanc doctrinam non esse accusandam, quod bona opera prohibeat, sed multo magis laudandam, quod ostendit, quomodo bona opera facere possimus.
- 162
[36] Nam sine fide nullo modo potest humana natura primi aut secundi praecepti opera facere.
- 163
[37] Sine fide non invocat Deum, a Deo nihil exspectat, non tolerat crucem, sed quaerit humana praesidia, confidit humanis praesidiis.
- 164
[38] Ita regnant in corde omnes cupiditates et humana consilia, quum abest fides et fiducia erga Deum.
- 165
[39] Quare et Christus dixit: Sine me nihil potestis facere, Ioh. 15,5.
- 166
[40] Et ecclesia canit: Sine tuo numine nihil est in homine, nihil est innoxium.
- 167
Art. XXI. De Cultu Sanctorum.
- 168
[1] De cultu sanctorum docent, quod memoria sanctorum proponi potest, ut imitemur fidem eorum et bona opera iuxta voacationem, ut Caesare imitari potest exemplum Davidis in bello gerendo ad depellendos Turcas a patria.
- 169
[2] Nam uterque rex ist. Sed Scriptura non docet invocare sanctos, seu petere auxilium a sanctis, quia unum Christum nobis proponit mediatorem, propitiatorium, pontificem et intercessorem.
- 170
[3] Hic invocandus est, et promisit se exauditurum esse preces nostras, et hunc cultum maxime probat, videlicet ut invocetur in omnibus afflictionibus.
- 171
[4] 1 Ioh. 2, 1: Si quis peccat, habemus adovcatum apud Deum etc.
- 172
Art. XXII. De Utraque Specie.
- 173
[1] Laicis datur utraque species sacramenti in coena Domini, quia hic mos habet mandatum Domini Matth. 26, 27: Bibet ex hoc omnes.
- 174
[2] Ubi manifeste praecepit Christus de poculo, ut omnes bibant.
- 175
[3] Ut ne quis possit cavillari, quod hoc ad sacerdotes tantum pertineat, Paulus ad Corinthos 11, 26 exemplum recitat, in quo apparet totam ecclesiam utraque specie usam esse.
- 176
[4] Et diu mansit hic mos in ecclesia, nec constat, quando aut quo auctore mutatus sit, tametsi Cardinalis Cusanus recitet, quando sit approbatus.
- 177
[5] Cyprianus aliquot locis testatur populo sanguinem datum esse.
- 178
[6] Idem testatur Hieronymus, qui ait: Sacerdotes eucharistiae ministrant et sanguinem Christi populis dividunt.
- 179
[7] Imo Gelasius Papa mandat, ne dividatur sacramentum, dist. 2 De Consecrat., cap. Comperimus [Gelasius: "Comperimus autem, quod quidam sumpta tantummodo corporis sacri portione a calice sacrati cruoris abstineant; qui procul dubio aut integra sacramenta percipiant, aut ab integris arceantur, quia divisio unius eiusdemque mysterii sine grandi sacrilegio non potest provenire"].
- 180
[8] Tantum consuetudo non ita vetus aliud habet.
- 181
[9] Constat autem, quod consuetudo contra mandata Dei introducta non sit probanda, ut testantur canones, dist. 8., cap. Veritate, cum sequentibus.
- 182
[10] Haec vero consuetudo non solum contra Scripturam, sed etiam contra veteres canones et exemplum ecclesiae recepta est.
- 183
[11] Quare si qui maluerunt utraque specie sacramenti uti, non fuerunt cogendi, ut aliter facerent cum offensione conscientiae.
- 184
[12] Et quia divisio sacramenti non convenit cum institutione Christi, solet apud nos omitti processio, quae hactenus fieri solita est.
- 185
Art. XXIII. De Coniugio Sacerdotum.
- 186
[1] Publica querela fuit de exemplis sacerdotum, qui non continebant.
- 187
[2] Quam ob causam et Pius Papa dixisse fertur, fuisse aliquas causas, cur ademptum sit sacerdotibus coniugium, sed multo maiores esse causas, cur reddi debeat. Sic enim scribit Platina [Platina, Vita Pii II.; "Sacerdotibus magna ratione sublatas nuptias maiori restituendas videri"].
- 188
[3] Quum igitur sacerdotes apud nos publica illa scandala vitare vellent, duxuerunt uxores, ac docuerunt, quod liceat ipsis contrahere matrimonium.
- 189
[4] Primum, quia Paulus dicit 1 Cor. 7, 2. 9: Unusquisque habeat uxorem suam propter fornicationem. Item: Melius est nubere, quam uri.
- 190
[5] Secundo, Christus inquit Matth. 19, 12: Non omnes capiunt verbum hoc; ubi docet non omnes homines ad coelibatum idoneos esse, quia Deus creavit hominem ad procreationem, Gen. 1, 28.
- 191
[6] Nec est humanae potestatis, sine singulari dono et opere Dei creationem mutare.
- 192
[7] Igitur qui non sunt idonei ad coelibatum, debent contrahere matrimonium.
- 193
[8] Nam mandatum Dei et ordinationem Dei nulla lex humana, nullum votum tollere potest.
- 194
[9] Ex his causis docent sacerdotes sibi licere uxores ducere.
- 195
[10] Constat etiam in ecclesia veteri sacerdotes fuisse maritos.
- 196
[11] Nam et Paulus ait 1 Tim. 3, 2 Episcopum eligendum esse, qui sit maritus.
- 197
[12] Et in Germania primum ante annos quadringentos sacerdotoes vi coacti sunt ad coelibatum, qui quidem adeo adversati sunt, ut archiepiscopus Moguntinus, publicaturus edictum Romani pontificis de ea re, paene ab iratis sacerdotibus per tumultum oppressus sit.
- 198
[13] Et res gesta est tam inciviliter, ut non solum in posterum coniugia prohiberentur, sed etiam praesentia, contra omnia iura divina et humana, contra ipsos etiam canones, factos non solum a pontificibus, sed a laudatissimis synodis, distraherentur.
- 199
[14] Et quum senescente mundo paulatim natura humana fiat imbecillior, convenit prospicere, ne plura vitia serpant in Germaniam.
- 200
[15] Porro Deus instituit coniugium, ut esset remedium humanae infirmitatis.
← Previous · Next → — showing 101–200 of 465
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.