Conf
- 301
[33] Insuper docent, quod quilibet Christianus debeat se corporali disciplina aut corporalibus exercitiis et laboribus sic exercere et coercere, ne saturitas aut desidia exstimulet ad peccandum, non ut per illa exercitia mereamur gratiam aut satisfaciamus pro peccatis.
- 302
[34] Et hanc corporalem disciplinam oportet semper urgere, non solum paucis et constitutis diebus, sicut Christus praecipit Luc. 21, 34:
- 303
[35] Cavete, ne corpora vestra graventur crapula.
- 304
[36] Item Matth. 17, 21: Hoc genus daemoniorum non eiicitur nisi ieiunio et oratione.
- 305
[37] Et Paulus ait 1 Cor. 9, 27: Castigo corpus meum et redigo in servitutem.
- 306
[38] Ubi clare ostendit se ideo castigare corpus, non ut per eam disciplinam mereatur remissionem peccatorum, sed ut corpus habeat obnoxium et idoneum ad res spirituales et ad faciendum officium iuxta vocationem suam.
- 307
[39] Itaque non damnantur ipsa ieiunia, sed traditiones, quae certos dies, certos cibos praescribunt cum periculo conscientiae, tamquam istiusmodi opera sint necessarius cultus.
- 308
[40] Servantur tamen apud nos pleraeque traditiones, quae conducunt ad hoc, ut res ordine geratur in ecclesia, ut ordo lectionum in missa et praecipuae feriae.
- 309
[41] Sed interim homines admonentur, quod talis cultus non iustificet coram Deo, et quod non sit ponendum peccatum in talibus rebus, si omittantur sine scandalo.
- 310
[42] Haec libertas in ritibus humanis non fuit ignota patribus.
- 311
[43] Nam in Oriente alio tempore servaverunt pascha quam Romae, et quum Romani propter hanc dissimiltudinem accusarent Orientem schismatis, admoniti sunt ab aliis, tales mores non oportere ubique similes esse.
- 312
[44] Et Irenaeus inquit: dissonantia ieiunii fidei consonantiam non solvit, sicut et distinct. 12 Gregorius Papa significat, talem dissimiltudinem non laedere unitatem ecclesiae.
- 313
[45] Et in Historia Tripartia, lib. 9, multa colliguntur exempla dissimilum rituum et recitantur haec verba: Mens apostolorum fuit non de diebus festis sancire, sed praedicare bonam convesationem et pietatem.
- 314
Art. XXVII. De Votis Monachorum.
- 315
[1] Quid de votis monachorum apud nos doceatur, melius intelliget, si quis meminerit, qualis status fuerit monasteriorum, quam multa contra canones in ipsis monasteriis quotidie fiebant.
- 316
[2] Augustini tempore erant libera collegia; postea, corrupta disciplina, ubique addita sunt vota, ut tamquam excogitato carcere disciplina restitueretur.
- 317
[3] Additae sunt paulatim supra vota aliae multae observationes.
- 318
[4] Et haec vincula multis ante iustam aetatem contra canones iniecta sunt.
- 319
[5] Multi inciderunt errore in hoc vitae genus, quibus, etiamsi non dessent anni, tamen iudicium de suis viribus defuit.
- 320
[6] Qui sic irretiti erant, cogebantur manere, etiamsi quidam beneficio canonum liberari possent.
- 321
[7] Et hoc accidit magis etiam in monasteriis virginum quam monachorum, quum sexui imbecilliori magis parcendum esset.
- 322
[8] Hic rigor displicuit multis bonis viris ante haec tempora, qui videbant puellas et adolescentes in monasteria detrudi propter victum. Videbant, quam infeliciter succederet hoc consiliu, quae scandala pareret, quos laqueos conscientiis iniiceret.
- 323
[9] Dolebant auctoritatem canonum in re periculosissima omnino negligi et contemni.
- 324
[10] Ad haec mala accedebat talis persuasio de votis, quam constat etiam olim displicuisse ipsis monachis, si qui paulo cordatiores fuerunt.
- 325
[11] Docebant vota paria esse baptismo; docebant se hoc vitae genere mereri remissionem peccatorum et iustificationem coram Deo.
- 326
[12] Imo addebant vitam monasticam non tantum iustitiam mereri coram Deo, sed amplius etiam, quia servaret non modo praecepta, sed etiam consilia evangelica.
- 327
[13] Ita persuadebant monasticam professionem longe meliorem esse baptismo, vitam monasticam plus mereri quam vitam magistratuum, vitam pastorum et similium, qui in mandatis Dei sine factitiis religionibus suae vocationi serviunt.
- 328
[14] Nihil horum negari potest; extant enim in libris eorum.
- 329
[15] Quid fiebat postea in monasteriis? Olim erant scholae sacrarum disciplinarum, quae sunt utiles ecclesiae, et sumebantur inde pastores et episcopi: nunc alia res est; nihil opus est recitare nota.
- 330
[16] Olim ad discendum conveniebant: nunc fingunt institutum esse vitae genus ad promerendam gratiam et iustitiam, imo praedicant, esse statum perfectionis, et longe praeferunt omnibus aliis vitae generibus, a Deo ordinatis.
- 331
[17] Haec ideo recitavimus nihil odiose exaggerantes, ut melius intelligi posset de hac re doctrina nostrorum.
- 332
[18] Primum de his, qui matrimonia contrahunt, sic docent apud nos, quod liceat omnibus, qui non sunt idonei ad coelibatum, contrahere matrimonium, quia vota non possunt ordinationem ac mandatum Dei tollere.
- 333
[19] Est autem hoc mandatum Dei 1 Cor. 7, 2: Propter fornicationem habeat unusquisque uxorem suam.
- 334
[20] Neque mandatum solum, sed etiam creatio et ordinatio Dei cogit hos ad coniugium, qui sine singulari Dei opere non sunt excepti, iuxta illud: Non est bonum homini esse solum, Gen. 2, 18.
- 335
[21] Igitur non peccant isti, qui obtemperant huic mandato et ordinationi Dei.
- 336
[22] Quid potest contra haec opponi? Exaggeret aliquis obligationem voti, quantum volet, tamen non poterit efficere, ut votum tollat mandatum Dei.
- 337
[23] Canones docent in omni voto ius superioris excipi; quare multo minus haec vota conta mandata Dei valent.
- 338
[24] Quodsi obligatio votorum nullas haberet causas, cur mutari possit: nec Romani pontifices dispensassent. Neque enim licet homini obligationem, quae simpliciter est iuris divini, rescindere.
- 339
[25] Sed prudenter iudicaverunt Romani pontifices aequitatem in hac obligatione adhibendam esse; ideo saepe de votis dispensasse leguntur.
- 340
[26] Nota est historia de rege Arragonum revocato ex monasterio; et exstant exempla nostri temporis.
- 341
[27] Deinde, cur obligationem exaggerant adversarii seu effectum voti, quum interim de ipsa voti natura sileant, quod debet esse in re possibili, quod debet esse voluntarium, sponte et consulto conceptum?
- 342
[28] At quomodo sit in potestate hominis perpetua castitas, non est ignotum.
- 343
[29] Et quotusquisque sponte et consulto vovit? Puellae et adolescentes, priusquam iudicare possunt, persuadentur ad vovendum, interdum etiam coguntur.
- 344
[30] Quare non est aequum tam rigide de obligatione disputare, quum omnes fateantur contra voti naturam esse, quod non sponte, quod inconsulto, admittitur.
- 345
[31] Plerique canones rescindunt vota, ante annum quintum decimum contracta, quia ante illam aetatem non videtur tantum esse iudicii, ut de perpetua vita constitui possit.
- 346
[32] Alius canon, plus concedens hominum imbecilltati, addit annos aliquot; vetat enim ante annum duodevicesimum votum fieri.
- 347
[33] Sed utrum sequemur? Maxima pars habet excusationem, cur monasteria deserant, quia plurimi ante hanc aetatem voverunt.
- 348
[34] Postremo, etiam si voti violatio reprehendi posset, tamen non videtur statim sequi, quod coniugia talium personarum dissolvenda sint.
- 349
[35] Nam Augustinus negat debere dissolvi, 27. quaest., 1. cap., Nuptiarum; cuius non est levis auctoritas, etiamsi alii postea aliter senserunt. [Augustinus, De Bono Viduitatis: "Coniugia voventium non sunt dissolvenda"]
- 350
[36] Quamquam autem mandatum Dei de coniugio videatur plerosque liberare a votis, tamen afferunt nostri et aliam rationem de votis, quod sint irrita, quia omnis cultus Dei, ab hominibus sine madato Dei institutus et electus ad promerendam iustificationem et gratiam, impius est, sicut Christus ait Matth. 15, 9: Frustra colunt me mandatis hominum.
- 351
[37] Et Paulus ubique docet iustitiam non esse quaerendam ex nostris observationibus et cultibus, qui sint excogitati ab hominibus, sed contingere eam per fidem credentibus, se recipi in gratiam a Deo propter Christum.
- 352
[38] Constat autem monachos docuisse, quod factitiae religiones satisfaciant pro peccatis, mereantur gratiam et iustificationem. Quid hoc est aliud, quam de gloria Christi detrahere eet obscurrare ac negare iustitiam fidei?
- 353
[39] Sequitur igitur ista vota usitata impios cultus fuisse, quare sunt irrita.
- 354
[40] Nam votum impium et factum contra mandata Dei non valet; neque enim debet votum vinculum esse iniquitatis, ut canon dicit.
- 355
[41] Paulus dicit Gal. 5,4: Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini; a graita excidistis.
- 356
[42] Ergo etiam qui votis iustificari volunt, evacuantur a Christo et a gratia excidunt.
- 357
[43] Nam et hi, qui votis tribuunt iustificationem, tribuunt propriis operibus hoc, quod proprie ad gloriam Christi pertinet.
- 358
[44] Neque vero negari potest, quin monachi docuerint se per vota et observationes suas iustificari et mereri remissionem peccatorum; imo affinxerunt absurdiora, dixerunt se aliis mutari sua opera.
- 359
[45] Haec si quis velit odiose exaggerare, quam multa possit colligere, quorum iam ipsos monachos pudet!
- 360
[46] Adhaec persuaserunt hominbus factitias religiones esse statum Christianae perfectionis.
- 361
[47] An non est hoc iustificationem tribuere operibus?
- 362
[48] Non est leve scandalum in ecclesia, populo proponere certum cultum ab hominibus excogitatum sine mando Dei, et docere, quod talis cultus iustificet homines. Quia iustitia fidei, quam maxime oportet tradi in ecclesia, obscurature, quum illae mirificae religiones angelorum, simulatio paupertatis et humilitatis et coelibatus offunduntur oculis hominum.
- 363
[49] Praeterea obsurantur praecepta Dei et versus cultus Dei, quum audiunt homines solos monachos esse in statu perfectionis, quia perfectio Christiana est serio timere Deum et rursus concipere magnam fidem et confidere propter Christum, quod habeamus Deum placatum, petere a Deo et certo exspectare auxilium in omnibus rebus gerendis iuxta vocationem; interim foris diligenter facere bona opera et servire vocationi.
- 364
[50] In his rebus est vera perfectio et verus cultus Dei; non est in coelibatu aut mendicitate, aut veste cordida.
- 365
[51] Verum populus concipit multas perniciosas opiniones ex illis falsis praeconiis vitae monasticae.
- 366
[52] Audit sine modo laudari coelibatum: ideo cum offensione conscientiae versatur in coniugio.
- 367
[53] Audit solos mendicos esse perfectos: ideo cum offensione conscientiae retinet possessiones, negotiatur.
- 368
[54] Audit consilium evangelicum esse de non vindicando: ideo alii in privata vita non verentur ulcisci; audiunt enim consilium esse, non praeceptum.
- 369
[55] Alii omnes magistratus et civilia officia iudicant indigna esse Christianis.
- 370
[56] Leguntur exempla hominum, qui deserto coniugio, deserta republicae adminstraione abdiderunt se in monasteria.
- 371
[57] Id vocabant fugere ex mundo et quaerere vitae genus, quod Deo magis placeret; nec videbant Deo serviendum esse in illis mandatis, quae ipse tradidit, non in mandatis, quae sunt excogitata ab hominibus.
- 372
[58] Bonum et perfectu vitae genus est, quod habet mandatum Dei.
- 373
[59] De his rebus necesse est admonere homines.
- 374
[60] Et ante haec tempora reprehendit Gerson errorem monachorum de perfectione et testatur, suis temporibus novam vocem fuisse, quod vita monastica sit status perfectionis.
- 375
[61] Tam multae impiae opiniones haerent in votis: quod iustificent, quod sint perfectio Christiana, quod servent consilia et praecepta, quod habeant opera supererogationis.
- 376
[62] Haec omnia quum sint falsa et inanaia, faciunt vota irrita.
- 377
Art. XXVIII. De Potestate Ecclesiastica.
- 378
[1] Magnae disputationes fuerunt de potestate episcoporum, in quibus nonnulli incommode commiscuerunt potestatem ecclesiasticam et potestatem gladii.
- 379
[2] Et ex hac confusione maxima bella, maximi motus exstiterunt, dum pontifices, freti potestate clavium, non solum novos cultus instituerunt, reservatione casuum, violentis excommunicationibus conscientias oneraverunt, sed etiam regna mundi transferre et imperatoribus ad imere imperium conati sunt.
- 380
[3] Haec vitia multo ante reprehenderunt in ecclesia homines pii et eruditi.
- 381
[4] Itaque nostri ad consolandas conscientias coacti sunt ostendere discrimen ecclesiasticae potestatis et potestatis gladii, et docuerunt, utramque propter mandatum Dei religiose venerandem et honore afficiendam esse tamquam summa Dei beneficia in terris.
- 382
[5] Sic autem sentiunt, potestatem clavium seu potestatem episcoporum iuxta evangelium potestatem esse seu mandatum Dei praedicandi evangelii, remittendi et retinendi peccata et administrandi sacramenta.
- 383
[6] Nam cum hoc mandato Christus mittit apostolos Ioh. 20, 21 sqq.: Sicut misit me Pater, ita et ego mitto vos. Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis peccata, retenta sunt.
- 384
[7] Marc. 16, 15: Ite, praedicate evangelium omni creaturae etc.
- 385
[8] Haec potestas tantum exercetur docendo seu praedicando Verbum et porrigendo sacramenta vel multis, vel singulis iuxta vocationem, quia conceduntur non res corporales, sed res aeternae, iustitia aeterna, Spiritus Sanctus, vita aeterna.
- 386
[9] Haec non possunt contingere nisi per ministerium Verbi et sacramentorum, sicut Paulus dicit Rom. 1, 16: Evangelium est potentia Dei ad salutem omni credendi.
- 387
[10] Itaque quum potestas ecclesiastica concedat res aeternas et tantum exerceatur per ministerium Verbi, non impedit politicam administrationem, sicut ars canendi nihil impedit politicam administrationem.
- 388
[11] Nam politica administratio versatur circa alias res quam evangelium. Magistratus defendit non mentes, sed corpora et res corporales adversus manifestas iniurias, et coercet homines gladio et corporalibus poenis, ut iusitiam civilem et pacem retineat.
- 389
[12] Non igitur commiscendae sunt potestates ecclesiastica et civilis. Ecclesiastica suum mandatum habet evangelii docendi et administrandi sacramenta.
- 390
[13] Non irrumpat in alienum officium, non transferat regna mundi, non abroget leges magistratuum, non tollat legitimam obedientiam, non impediat iudicia de ullis civilibus ordinationibus aut contractibus, non praescribat leges magistratibus de forma reipublicae;
- 391
[14] sicut dicit Christus Ioh. 18, 36: Regnum meum non est de hoc mundo.
- 392
[15] Item Luc. 12, 14: Quis constituit me iudicem aut divisorem super vos?
- 393
[16] Et Paulus ait Phil. 3, 2: Nostra politia in coelis est.
- 394
[17] 2 cor. 10, 4: Arma militiae nostrae non sunt carnalis, sed potentia Deo ad destruendas cogitationes etc.
- 395
[18] Ad hunc modum discernunt nostri utriusque potestatis officia, et iubent utramque honore afficere et agnoscere, utramque Dei donum et beneficium esse.
- 396
[19] Si quam habent episcopi potestatem gladii, hanc non habent episcopi ex mandato evangelii, sed iure humano, donatam a regibus et imperatoribus ad administrationem civilem suorum bonorum. Haec interim alia functio est quam ministerium evangelii.
- 397
[20] Quum igitur de iurisdictione episcoporum quaeritur, discernit debet imperium ab ecclesiastica iurisdictione.
- 398
[21] Porro secundum evangelium seu, ut loquuntur, de iure divino nulla iurisdictio competit episcopis ut episcopis, hoc est, his, quibus est commissum ministerium Verbi et sacramentorum, nisi remitere peccata, item cognoscere doctrinam et doctrinam ab evangelio dissentientem reiicere et impios, quorum nota est impietas, excludere a communione ecclesiae sine vi humana, sed Verbo.
- 399
[22] Hic necessario et de iure divino debent eis ecclesiae praestare obedientiam, iuxta illud Luc. 10, 16: Qui vos audit, me audit.
- 400
[23] Verum quum aliquid contra evangelium docent aut statuunt, tunc habent ecclesiae mandatum Dei, quod obedientiam prohibet, Matth. 7, 15: Cavete a pseudoprophetis!
← Previous · Next → — showing 301–400 of 465
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.