Digest40
- 501
Dig. 40.4.47pr.
- 502
Papinianus 6 quaest.
- 503
Cum ex falsis codicillis per errorem libertas, licet non debita, praestita tamen ab herede fuisset, viginti solidos a singulis hominibus inferendos esse heredi princeps constituit.
- 504
Dig. 40.4.47.1
- 505
Papinianus 6 quaest.
- 506
Sed et si condicionis implendae gratia servum institutus manumiserit ac postea filius de inofficioso agendo tenuerit vel testamentum falsum fuerit pronuntiatum, consequens erit idem in hac specie fieri, quod in falsis codicillis constitutum est.
- 507
Dig. 40.4.48
- 508
Papinianus 10 quaest.
- 509
Si socius testamento libertatem ita dederit: " pamphilus, si eum socius manumiserit, liber esto", servius respondit socio manumittente communem fieri libertum familiae atque manumissoris: neque enim novum aut incognitum est vario iure communi mancipio libertatem optingere.
- 510
Dig. 40.4.49
- 511
Papinianus 6 resp.
- 512
Testamento militis ita manumissam " samiam in libertate esse iussi" directam libertatem iure militiae cepisse placuit.
- 513
Dig. 40.4.50pr.
- 514
Papinianus 9 resp.
- 515
Quod divo marco pro libertatibus conservandis placuit, locum habet irrito testamento facto, si bona venitura sint: alioquin vacantibus fisco vindicatis non habere constitutionem locum aperte cavetur.
- 516
Dig. 40.4.50.1
- 517
Papinianus 9 resp.
- 518
Servos autem testamento manumissos, ut bona suscipiant, iure cautionem idoneam offerre, non minus quam ceteros defuncti libertos aut extrarios declaravit: quod beneficium, minoribus annis heredibus scriptis auxilium bonis praestitutum more solito desiderantibus, non aufertur.
- 519
Dig. 40.4.51pr.
- 520
Papinianus 14 resp.
- 521
Testamento centurio servos suos venire prohibuit ac petit, prout quisque meruisset, eos manumitti. libertates utiliter datas respondit, cum, si nemo servorum offenderit, omnes ad libertatem pervenire possunt: quibusdam autem per offensam exclusis residui in libertatem perveniunt.
- 522
Dig. 40.4.51.1
- 523
Papinianus 14 resp.
- 524
Cum ita testamento adscriptum esset: " servi, qui sine offensa fuerunt, liberi sunto", condicionem adscriptam videri placuit, cuius interpretationem talem faciendam, ut de his in libertate danda cogitasse non videatur, quos poena coercuit aut ab honore ministrandi vel administrandae rei negotio removit.
- 525
Dig. 40.4.52
- 526
Paulus 12 quaest.
- 527
Imperatores missenio frontoni: " testamento militis his verbis adscripta libertate: " " stephanum servum meum liberum esse volo"" vel " " iubeo"" adita hereditate libertas competit: et ideo ea, quae postea adiecta sunt: " " sic tamen, ut cum herede meo sit quo usque invenis sit: quod si noluerit aut contempserit, iure servitutis teneatur"" ad revocandam libertatem, quae competit, non sunt efficacia". idem et in paganorum testamentis observatur.
- 528
Dig. 40.4.53
- 529
Paulus 15 resp.
- 530
Lucius titius servo libertatem dedit, si rationem actus sui ex fide dedisset gaio seio filio suo: cum annos pubertatis egressus fuisset gaius seius, a curatoribus eiusdem conventus servus etiam apud iudicem omnibus satisfecit: exacta condicione a curatoribus pronuntiatum est liberum eum esse: nunc gaius seius filius testatoris negat curatoribus suis recte pecuniam illatam: quaero, an iure soluta sit quantitas. paulus respondit curatoribus quidem adulescentis reliquam rationem, ut condicio testamento adscripta impleatur, non iure exsolutam videri: sed si praesente adulescente pecunia illata est vel in rationibus eius relata, impletam condicionem videri, ac si ipsi soluta fuisset.
- 531
Dig. 40.4.54pr.
- 532
Scaevola 4 resp.
- 533
Qui habebat servum cratistum, testamento ita cavit: " servus meus cratinus liber esto": quaero, an servus cratistus ad libertatem pervenire possit, cum testator servum cratinum non habebat, sed hunc solum cratistum. respondit nihil obesse, quod in syllaba errasset.
- 534
Dig. 40.4.54.1
- 535
Scaevola 4 resp.
- 536
Scripti testamento heredes ante aditam hereditatem pacti sunt cum creditoribus, ut parte dimidia contenti essent, et ita decreto a praetore interposito hereditatem adierunt: quaero, an libertates in eo testamento datae competierunt. respondit, si testator fraudandi consilium non habuisset, competere libertates.
- 537
Dig. 40.4.55pr.
- 538
Maecenatus 2 fideic.
- 539
Libertate sub condicione data huc iam decursum est, ut, si per statuliberum non stet, quominus condicioni pareat, quamvis ne per heredem quidem stet, tamen ad libertatem perveniat. quod credo responderi oportere et si per fideicommissum utique hereditariis servis libertas data fuerit.
- 540
Dig. 40.4.55.1
- 541
Maecenatus 2 fideic.
- 542
Non absurde et de heredis servis idem dicetur.
- 543
Dig. 40.4.55.2
- 544
Maecenatus 2 fideic.
- 545
De his autem, quos redimendos habebit, non iuste dubitamus, siquidem eo casu iniquum erit heredem perinde compelli debere redimere eos, atque si condicio impleta esset, quod forte dominus prohiberet condicioni parere, ut et pretium perciperet et in condicionem non rogaret.
- 546
Dig. 40.4.56
- 547
Paulus 1 fideic.
- 548
Si quis servo testamento dederit libertatem et directo et per fideicommissum, in potestate servi est, utrum velit ex directo an ex fideicommisso ad libertatem pervenire: et ita marcus imperator rescripsit.
- 549
Dig. 40.4.57
- 550
Gaius 3 de manumiss.
- 551
Si locuples egenti heres exstiterit, videamus, an ea res testamento datis libertatibus proficiat, ut creditores fraudari non videantur. et sane sunt quidam, qui, cum heres locuples existeret, tale esse crediderunt, quale, si ipse testator adauctis postea facultatibus decessisset. sed mihi traditum est hoc iure nos uti, ut ad rem non pertineat, locuples an egens heres extiterat, sed quarum facultatium testator decesserit. quam sententiam iulianus adeo sequitur, ut existimet ne eum quidem libertatem consecuturum, quem is, qui solvendo non esset, ita liberum esse iussisset: " cum aes alienum solutum erit, stichus liber esto". sed non hoc est consequens sabini et cassii sententiae, quam et ipse sequi videtur, qui existimant consilium quemque manumittentis spectare debere: nam qui sub ea condicione servum suum liberum esse iubet, adeo sine fraudis consilio liberum esse iubet, ut apertissime curare videatur, ne creditores sui fraudarentur.
- 552
Dig. 40.4.58
- 553
Maecenatus 3 fideic.
- 554
Verum est eum, qui liber esse iussus esset, alienatum a testatore, si ante aditam eius hereditatem rursus hereditarius fieret, mox adiretur hereditas, ad libertatem pervenire.
- 555
Dig. 40.4.59pr.
- 556
Scaevola 23 Dig.
- 557
Titia servis quibusdam et ancillis nominatim directas libertates dedit, deinde ita scripsit: " et pedisequas omnes, quarum nomina in rationibus meis scripta sunt, liberas esse volo". quaesitum est, an eutychia, quae testamenti facti tempore inter pedisequas libertatem acceperat, mortis autem tempore inveniatur actori in contubernio tradita, ex generali capite pedisequarum libertatem consequi posset. respondit nihil impediri libertatem pedisequae, quod mortis demum tempore pedisequa esse desiit.
- 558
Dig. 40.4.59.1
- 559
Scaevola 23 Dig.
- 560
Puram et directam domini sui testamento libertatem stichus acceperat et ex hereditate multa per fraudem amovisse dicitur: quaesitum est, an non ante in libertatem proclamare debeat, quam ea, quae ex hereditate amovisse probari poterit, heredibus restitueret. respondit secundum ea, quae proponerentur, eum de quo quaereretur liberum esse. claudius: videtur absolvisse et id de quo quaeritur: nam heredibus satis consultum est edicto de furtis.
- 561
Dig. 40.4.59.2
- 562
Scaevola 23 Dig.
- 563
Lucius titius testamento suo ita cavit: " onesiphore, nisi diligenter rationem excusseris, liber ne esto": quaero, an onesiphorus ex his verbis libertatem sibi vindicare possit. respondit verbis, quae proponerentur, libertatem adimi potius quam dari.
- 564
Dig. 40.4.60
- 565
Scaevola 24 Dig.
- 566
Testamento ita cavit: " eudoni boulomai dovynai nomismata xilia, epei efvasen gennyvynai meta to tyn mytera autou genesvai eleuveran" : quaero, an, si eudo non probet se post manumissionem matris suae natum, possit his verbis testamenti libertatem consequi. respondit non oportere eiusmodi consultationem praeiudicium parare.
- 567
Dig. 40.4.61pr.
- 568
Pomponius 11 epist.
- 569
Scio quosdam efficere volentes, ne servi sui umquam ad libertatem perveniant, hactenus scribere solitos: " stichus cum moreretur, liber esto". sed et iulianus ait libertatem, quae in ultimum vitae tempus conferatur, nullius momenti esse, cum testator impediendae magis quam dandae libertatis gratia ita scripsisse intellegitur. et ideo etiam si ita sit scriptum: " stichus si in capitolium non ascenderit, liber esto", nullius momenti hoc esse, si apparet in ultimum vitae tempus conferri libertatem testatorem voluisse, nec mucianae cautioni locum esse.
- 570
Dig. 40.4.61.1
- 571
Pomponius 11 epist.
- 572
Et si ita in testamento scriptum fuerit " stichus, si capuam ierit, liber esto", aliter liberum non esse, quam si capuam ierit.
- 573
Dig. 40.4.61.2
- 574
Pomponius 11 epist.
- 575
Hoc amplius octavenus aiebat, si quis in testamento sub qualibet condicione libertate servo data ita scripsisset " ante condicionem nolo eum ab herede liberum fieri", nihil valere hanc adiectionem.
- 576
Dig. 40.5.0. De fideicommissariis libertatibus.
- 577
Dig. 40.5.1
- 578
Ulpianus 14 ad ed.
- 579
Si quidam ex his, qui fideicommissam libertatem debeant, praesentes sint, alii ex iusta causa absint, alii latitent, perinde is cui fideicommissaria libertas relicta est liber erit, atque si soli, qui adessent et qui ex iusta causa abessent, rogati essent: pars ergo latitantis his proficit.
- 580
Dig. 40.5.2
- 581
Ulpianus 60 ad ed.
- 582
Si quis intestatus decedens codicillis dedit libertates neque adita sit ab intestato hereditas, favor constitutionis divi marci debet locum habere et hoc casu, quae iubet libertatem competere servo et bona ei addici, si idonee creditoribus caverit de solido, quod cuique debetur, solvendo:
- 583
Dig. 40.5.3
- 584
Ulpianus 65 ad ed.
- 585
In quem etiam utiles actiones plerumque creditoribus competunt.
- 586
Dig. 40.5.4pr.
- 587
Ulpianus 60 ad ed.
- 588
Ergo quamdiu incertum sit, utrum existat successor an non, cessabit constitutio: cum certum esse coeperit, tunc erit constitutioni locus.
- 589
Dig. 40.5.4.1
- 590
Ulpianus 60 ad ed.
- 591
Si is qui in integrum restitui potest abstinuerit se hereditate, an, quamdiu potest in integrum restitui, existimamus constitutionem cessare, quia non est certum ab intestato neminem successorem exstare? est tamen verius admittendam constitutionem.
- 592
Dig. 40.5.4.2
- 593
Ulpianus 60 ad ed.
- 594
Quid ergo, si post addictionem libertatium conservandarum causa factam in integrum sit restitutus? utique non erit dicendum revocari libertates, quae semel competierunt.
- 595
Dig. 40.5.4.3
- 596
Ulpianus 60 ad ed.
- 597
Illud videamus, utrum praesentes esse debent qui libertatem acceperunt an vero non: et cum invitis illis possunt bona propter libertatem addici, utique etiam absentibus.
- 598
Dig. 40.5.4.4
- 599
Ulpianus 60 ad ed.
- 600
Quid ergo, si quidam praesentes sint, quidam absentes? videamus, an etiam absentibus competat libertas. et potest dici exemplo aditae hereditatis competere libertatem etiam absentibus.
← Previous · Next → — showing 501–600 of 2,244
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.