Digest40
- 601
Dig. 40.5.4.5
- 602
Ulpianus 60 ad ed.
- 603
Si ex die data sit libertas, an dies exspectandus sit? et puto exspectandum: ante ergo non addicentur. quid deinde, si sub condicione data sit libertas? et si quidem aliquae pure, aliquae sub condicione, utique addici statim possunt: si omnes sub condicione, quid consequens erit dicere? utrum exspectandum, ut condicio existat, an vero statim addicimus, tunc demum competitura libertate, si exstiterit condicio? quod magis erit probandum. addictis itaque bonis directae libertates pure datae statim competunt, ex die, cum dies venerit, condicionales, cum condicio extiterit: nec erit ab re existimare etiam pendente condicione libertatium, licet omnes sub condicione datae sint, constitutionem locum habere: ubi enim libertatis spes est, ibi dicendum est vel modica data occasione, quod sine damno creditorum futurum est, addictionem admittendam.
- 604
Dig. 40.5.4.6
- 605
Ulpianus 60 ad ed.
- 606
Si sub condicione dandorum decem libertas data sit, sive heredi dare iussus sit qui libertatem accepit sive non sit dictum cui, an dando ei cui bona addicenda sunt perveniat ad libertatem, quaeri potest: et magis est, ut ei dare debeat, cui bona addicta sint, quasi translata condicio videatur. certe si alii quam heredi dare iussus sit, ipsi, cui iussus est, dabit.
- 607
Dig. 40.5.4.7
- 608
Ulpianus 60 ad ed.
- 609
Si qui fideicommissam libertatem acceperunt, non statim ubi addicta bona sunt liberi sunt, sed fideicommissam libertatem possunt consequi, hoc est manumittendi sunt ab eo, cui addicta bona sunt.
- 610
Dig. 40.5.4.8
- 611
Ulpianus 60 ad ed.
- 612
Addici ita demum bona voluit, si idonee creditoribus cautum fuerit de solido, quod cuique debetur. ergo cavendum est idonee. quid est idonee? satisdato utique aut pignoribus datis. sed si ei fides habita fuerit promittenti sine satisdatione, idonee cautum videbitur.
- 613
Dig. 40.5.4.9
- 614
Ulpianus 60 ad ed.
- 615
Creditoribus caveri quemadmodum debet, utrum singulis an vero omnium nomine uni ab ipsis creato? et oportet officio iudicis constitui convenire creditores unumque creare, cui caveatur omnium nomine.
- 616
Dig. 40.5.4.10
- 617
Ulpianus 60 ad ed.
- 618
Illud videndum: ante caveri debet creditoribus et sic addici bona, an vero sub condicione haec sunt addicenda, si fuerit cautum? et puto sic comprehendendum decreto " si omnia ex constitutione divi marci facta sint".
- 619
Dig. 40.5.4.11
- 620
Ulpianus 60 ad ed.
- 621
" de solido" utique sic accipiemus " de sorte et usuris debitis".
- 622
Dig. 40.5.4.12
- 623
Ulpianus 60 ad ed.
- 624
Hi, qui ad libertatem pervenerunt, quorum liberti fiant, constitutio ostendit, ut qui directam libertatem, orcini erunt liberti, nisi forte is qui addici sibi bona desiderat ita velit addici, ut etiam hi, qui directam libertatem acceperunt, ipsius liberti fiant.
- 625
Dig. 40.5.4.13
- 626
Ulpianus 60 ad ed.
- 627
Qui autem volunt ipsius liberti fieri, utrum manumittendi sint ab eo an vero ipsa addictione hoc comprehendendum hac condicione sibi addici bona, ut hi etiam, qui directam libertatem acceperunt, ipsius fiant liberti? et puto hoc esse probandum, ut ipsa addictione hoc comprehendatur: idque verba quoque constitutionis admittunt.
- 628
Dig. 40.5.4.14
- 629
Ulpianus 60 ad ed.
- 630
Cum autem servus libertatem nactus est, utique etiam tutelam eius habebit is cui bona addicta sunt.
- 631
Dig. 40.5.4.15
- 632
Ulpianus 60 ad ed.
- 633
Si alienos servos rogaverat heredem manumittere, utrum dicimus constitutionem locum habere an vero cessabit constitutio? magisque est, ut locus sit constitutioni: addictis enim bonis redimere et praestare libertatem cogitur a praetore.
- 634
Dig. 40.5.4.16
- 635
Ulpianus 60 ad ed.
- 636
Si non heres, sed legatarius rogatus fuerit manumittere, numquid cesset constitutio, quod legatis non debitis nec libertates possunt deberi? magisque est, ut idem favor sit: omnibus enim generaliter voluit libertatem praestare, quibus competeret, si hereditas adita fuisset.
- 637
Dig. 40.5.4.17
- 638
Ulpianus 60 ad ed.
- 639
Eadem constitutio prospexit, ut, si fiscus bona admiserit, aeque libertates competant: ergo sive iacent bona fisco spernente sive adgnoverit, constitutio locum habet. ceterum si alia ratione adgnoscat, apparet cessare debere constitutionem: quare et si caducis legionis bona delata sint, idem erit probandum.
- 640
Dig. 40.5.4.18
- 641
Ulpianus 60 ad ed.
- 642
Item si minor viginti annis dedit libertatem, dicemus non competere, nisi si fideicommissam: haec enim competeret, si modo potuit causam probare minor viginti annis, si vivus manumitteret.
- 643
Dig. 40.5.4.19
- 644
Ulpianus 60 ad ed.
- 645
Si in fraudem creditorum libertas data sit ab eo, qui mortis tempore solvendo non est, an competat? et si quidem fiscus bona non adgnoverit, forte competet libertas, quia solidum creditoribus offertur: atquin si adita hereditas fuisset, non competeret. certe si fiscus adgnovit hereditatem, facilius probabitur cessare libertatem, nisi si quis verba constitutionis secutus dixerit ipsum sibi imputare debere, qui addici sibi hac condicione bona voluit, ut libertates competant. si quis autem exemplum aditae hereditatis fuerit secutus, directae libertates non competent, si consilium et eventus fuerit fraudandorum creditorum: nec fideicommissae praestabuntur, si eventu fraudentur creditores.
- 646
Dig. 40.5.4.20
- 647
Ulpianus 60 ad ed.
- 648
Si bona fuerint a fisco non adgnita eaque addicta libertatis conservandae gratia, an possit fiscus postea adgnoscere? et magis est, ne possit. plane si non certioratis praefectis aerario bona fuerunt libertatis conservandae causa addicta, videndum est, an constitutioni locus sit. et si quidem talia fuerunt, ut adgnosci deberent, addictio cessat: si vero non fuerunt, addictioni locus est.
- 649
Dig. 40.5.4.21
- 650
Ulpianus 60 ad ed.
- 651
Is autem cui bona addicta sunt bonorum possessori adsimilari debet et secundum hoc et iura sepulchrorum poterit habere.
- 652
Dig. 40.5.4.22
- 653
Ulpianus 60 ad ed.
- 654
Item videamus, an conveniri a creditoribus possit hereditariis actionibus an vero non nisi ex cautione quam interposuit? magisque est, ut non aliter conveniatur quam ex ea cautione quam interposuit.
- 655
Dig. 40.5.4.23
- 656
Ulpianus 60 ad ed.
- 657
Si duobus pluribusve addicta fuerint bona, et communem rem et communes libertos habebunt et secum familiae herciscundae iudicio experientur.
- 658
Dig. 40.5.5
- 659
Paulus 57 ad ed.
- 660
In fideicommissariis libertatibus si absente herede praetor pronuntiasset libertatem deberi, est et liber et defuncti libertus, si et servus eius fuit, aut heredis, si servus heredis sit. immo et si sine successore heres decesserit, conservandam esse libertatem senatus hadriani temporibus censuit.
- 661
Dig. 40.5.6
- 662
Paulus 60 ad ed.
- 663
Decem legata sunt et rogatus est legatarius stichum emere et manumittere: falcidia intervenit et minoris emi servus non potest: quidam putant dodrantem accipere debere legatarium nec emere compellendum. idem putant etiam si suum servum rogatus sit manumittere et dodrantem ex legato acceperit, non esse compellendum manumittere. videamus, ne utique in hac specie aliud dicendum sit. sed in superiore sunt qui putant cogendum legatarium redimere servum, et se oneri subiecisse, dum accipit vel dodrantem: sed si paratus sit retro restituere quod accepit, an audiendus sit, videndum. sed cogendus heres tota decem praestare, perinde atque si adiecisset testator, ut integra praestentur.
- 664
Dig. 40.5.7
- 665
Ulpianus 63 ad ed.
- 666
Si cui legata sint centum ita, ut servum alienum redimat et manumittat, et bonis heredis venditis partem, non totum persequatur, non alias debet consequi legatum, quam si caverit se manumissurum ( sed hoc tunc demum, si largiatur portio quam accepit ad servi pretium paratusque ^ paratuque^ sit dominus tanti eum vendere): alioquin exceptione doli debebit legatarius repelli.
- 667
Dig. 40.5.8
- 668
Pomponius 7 ex plaut.
- 669
Eum cui mille nummi legati fuissent, si rogatus fuisset viginti servum manumittere, non cogi fideicommissam libertatem praestare, si legatum non caperet, constat.
- 670
Dig. 40.5.9
- 671
Marcellus 15 Dig.
- 672
Cum fidei heredis commisit, ne servus alienam servitutem patiatur experiri, potest confestim, ut fuerit alienatus, petere libertatem. sed ubi alienatio non est voluntaria, sed necessitas alienandi ex causa testatoris pendeat, prope est, ut nondum debeat praestari fideicommissum, quod potest videri defunctus nihil sensisse de huiusmodi casu alienationis.
- 673
Dig. 40.5.10pr.
- 674
Marcellus 16 Dig.
- 675
Quidam in testamento scripserat: " illum et illum servos meos venire nolo". si ideo eos noluit venumdari, ut, si veneant, ad libertatem perveniant, praestanda erit libertas: nam et illi videtur libertas relicta, de quo ita scriptum est: " nolo alii quam tibi serviat". secundum haec igitur si quoquo modo vendere temptaverit servum, confestim peti poterit libertas nec, quominus praestet libertatem, proderit heredi, si eum redemerit, quia semel exstitit condicio.
- 676
Dig. 40.5.10.1
- 677
Marcellus 16 Dig.
- 678
Is cui libertas debebatur veniit: si vult ab herede manumitti, non erit interveniendum ei, cum heres praesens erit, emptor latitabit: quoniam poterat uti senatus consulto, ut quasi ex testamento ad libertatem perveniat.
- 679
Dig. 40.5.10.2
- 680
Marcellus 16 Dig.
- 681
Is cui ex fideicommisso libertas debebatur ab eo qui solvendo non erat passus est se bonae fidei emptori tradi: existimas in manumissum constituendam actionem exemplo eius, qui liberi hominis emptorem simulata servitute decepit? ego quoque adducor, ut putem recte adversus venditos actionem competere et magis similem videri statulibero, qui pridie, quam ex testamento ad libertatem perveniret, idem fieri passus est.
- 682
Dig. 40.5.11
- 683
Modestinus 1 diff.
- 684
Ex causa fideicommissi servo libertatem dare sine tutoris auctoritate pupillus non potest.
- 685
Dig. 40.5.12pr.
- 686
Modestinus l.S. de manumiss.
- 687
Imperator antoninus, cum firmus titiano tragoedos tres legasset et adiecisset: " quos tibi commendo, ne cui alii serviant", publicatis bonis titiani rescripsit debere eos publice manumitti.
- 688
Dig. 40.5.12.1
- 689
Modestinus l.S. de manumiss.
- 690
Et legatarius non minus quam heres rogari potest servum manumittere et, si ante manumissionem decesserit, successores eius debent manumittere.
- 691
Dig. 40.5.12.2
- 692
Modestinus l.S. de manumiss.
- 693
Divus antoninus et pertinax rescripserunt hereditate fisco vindicata, quoniam tacite quis rogatus erat ei, qui capere non poterat, restituere hereditatem, et directo et per fideicommissum datas libertates deberi.
- 694
Dig. 40.5.13
- 695
Modestinus 9 reg.
- 696
Si praegnas ancilla moram non studio manumissoris, sed fortuito patiatur, ne manumitteretur, liberum quidem non pariet, sed cogetur qui manumittere debuit natum matri tradere, ut per eam perveniat ad libertatem.
- 697
Dig. 40.5.14
- 698
Modestinus 10 resp.
- 699
Lucius titius testamento facto seiam uxorem suam, item titiam filiam communem aequis portionibus scripsit heredes. item alio capite: " erotem servum meum, qui et psyllus vocatur, liberum esse volo, si uxori meae placeat". cum itaque seia uxor lucii titii abstinuerit ab eadem hereditate et ex substitutione portio eius ad titiam filiam pervenerit, quaero, an eroti, qui et psyllus vocatur, ex his verbis supra scriptis libertas competit. modestinus eroti, quod uxor testatoris hereditate se abstinuit, non obesse respondit. item quaero, an seia uxor, quae se hereditate abstinuit, petenti eroti libertatem iuste contradicere possit. modestinus respondit seiae dissensum nullius esse momenti.
- 700
Dig. 40.5.15
← Previous · Next → — showing 601–700 of 2,244
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.