Digest40
- 401
Haec condicio " cum moriar, liber esto" vitae tempus complectitur et idcirco inutilis esse videtur. sed melius est verba benignius interpretari, ut post mortem suam videatur testator ei libertatem reliquisse.
- 402
Dig. 40.4.18.2
- 403
Iulianus 2 ad urs. ferocem.
- 404
Sed multo magis haec " ad annum liber esto" vel ita accipi potest " post annum, quam moriar, liber esto" et, licet hoc modo accipiatur " post annum, quam hoc testamentum factum erit, liber esto", si evenerit, ut intra annum testator decedat, inutilis non erit.
- 405
Dig. 40.4.19
- 406
Iulianus 3 ad urs. ferocem.
- 407
Quidam heredem suum rogaverat, ut servum manumitteret: deinde, si heres eum non manumiserit, liberum eum esse iusserat eique legaverat: heres eum manumisit. plerique existimant hunc ex testamento libertatem consequi: secundum hoc legatum quoque ei debetur.
- 408
Dig. 40.4.20
- 409
Africanus 1 quaest.
- 410
Servos legavit et cavit ita: " rogo, si te promeruerunt, dignos eos libertate existimes". praetoris hae partes sunt, ut cogat libertatem praestari, nisi si quid tale hi servi admiserint, ut indigni sint, quo libertatem consequantur, non etiam ut talia officia ab his exigantur, pro quibus libertatem mereri debent. arbitrium tamen eius erit qui rogatus sit, quo tempore quemque velit manumittere, ita ut, si vivus non manumisisset, heres eius statim libertatem praestare cogatur.
- 411
Dig. 40.4.21
- 412
Africanus 4 quaest.
- 413
" stichus, immo pamphilus liber esto". pamphilum liberum futurum respondit: quodammodo enim emendasse errorem suum testatorem. idemque iuris fore etiam, si ita scriptum fuerit: " stichus liber esto, immo pamphilus liber esto".
- 414
Dig. 40.4.22
- 415
Africanus 9 quaest.
- 416
Qui filium impuberem heredem instituit, stichum ratione argenti, quod sub cura eius esset, reddita liberum esse iusserat: is servus parte argenti subtracta cum tutore divisit atque ita tutor ei parem rationem adscripsit. consultus, an stichus liber esset, respondit non esse liberum: nam quod alioquin placeat, si statuliber pecuniam dare iussus tutori det vel per tutorem stet, quo minus condicioni pareatur, pervenire eum ad libertatem, ita accipiendum, ut bona fide et citra fraudem statuliberi et tutoris id fiat, sicut et in alienationibus rerum pupillarium servatur. itaque et si offerente statulibero pecuniam tutor in fraudem pupilli accipere nolit, non aliter libertatem contingere, quam si servus fraude careat. eademque et de curatore dicenda. item quaesitum est, rationem argenti reddere iussus in quem modum intellegendus sit condicioni paruisse, id est an, si quaedam vasa sine culpa eius perierint atque ita reliqua vasa heredi bona fide adsignaverit, perveniat ad libertatem. respondit perventurum: nam sufficere, si ex aequo et bono rationem reddat: denique quam rationem bonus pater familias reciperet, ea heredi reddita impletam condicionem videri.
- 417
Dig. 40.4.23pr.
- 418
Marcianus 1 inst.
- 419
Testamento manumissus ita demum fit liber, si testamentum valeat et ex eo adita sit hereditas, vel si quis omissa causa testamenti ab intestato possideat hereditatem.
- 420
Dig. 40.4.23.1
- 421
Marcianus 1 inst.
- 422
Testamento data libertas competit pure quidem data statim, quam adita fuerit hereditas vel ab uno ex heredibus: si in diem autem libertas data est vel sub condicione, tunc competit libertas, cum dies venerit vel condicio extiterit.
- 423
Dig. 40.4.24
- 424
Gaius 1 rer. cott. sive aur.
- 425
Nominatim videntur liberi esse iussi, qui vel ex artificio vel officio vel quolibet alio modo evidenter denotati essent, veluti " dispensator meus" " cellarius meus" " cocus meus" " pamphili servi mei filius".
- 426
Dig. 40.4.25
- 427
Ulpianus 4 reg.
- 428
Testamento liber esse iussus tum fit liber, cum adita fuerit hereditas qualibet ex parte, si modo ab eo gradu, quo liber esse iussus est, adita fuerit et pure quis manumissus sit.
- 429
Dig. 40.4.26
- 430
Marcianus 1 reg.
- 431
Divus pius et divi fratres favorabiliter rescripserunt, cum servo cum libertate substituto legatum erat, si heres non esset, non adscripta libertate, perinde haberi, atque si adscripta esset et libertas.
- 432
Dig. 40.4.27
- 433
Paulus 1 ad l. ael. sent.
- 434
Qui potuerint apud consilium manumittendo ad libertatem perducere, possunt etiam necessarium heredem facere, ut haec ipsa necessitas probabilem faciat manumissionem.
- 435
Dig. 40.4.28
- 436
Paulus l.S. de iure codicill.
- 437
" stichus, si codicillis eum non vetuero liberum esse, liber esto": sic est atque si diceret: " stichus, si in capitolium non ascendero, liber esto": nam et heres sic institui potest.
- 438
Dig. 40.4.29
- 439
Scaevola 23 Dig.
- 440
Uxorem praegnatem repudiaverat et aliam duxerat: prior enixa filium exposuit: hic sublatus ab alio educatus est nomine patris vocitatus usque: ad vitae tempus patris tam ab eo quam a matre, an vivorum numero esset, ignorabatur: mortuo patre testamentoque eius, quo filius neque exheredatus neque heres institutus sit, recitato filius et a matre et ab avia paterna adgnitus hereditatem patris ab intestato quasi legitimus possidet. quaesitum est, hi qui testamento libertatem acceperunt utrum liberi an servi sint. respondit filium quidem nihil praeiudicii passum fuisse, si pater eum ignoravit, et ideo, cum in potestate et ignorantis patris esset, testamentum non valere. servi autem manumissi si per quinquennium in libertate morati sunt, semel datam libertatem infirmari contrarium studium favore libertatis est.
- 441
Dig. 40.4.30
- 442
Ulpianus 19 ad ed.
- 443
Si servi qui apud hostes sunt liberi esse iussi sunt, ad libertatem perveniunt, quamvis neque testamenti neque mortis tempore testantis, sed hostium fuerunt.
- 444
Dig. 40.4.31
- 445
Paulus 26 ad ed.
- 446
Cum ex pluribus eodem nomine servis unus liber iussus non appareat qui sit, nullus liber est.
- 447
Dig. 40.4.32
- 448
Ulpianus 65 ad ed.
- 449
Sciendum est necessario herede existente, quamvis se abstineat, tamen libertates competere, si modo non in fraudem legis aeliae sentiae datae fuerint.
- 450
Dig. 40.4.33
- 451
Paulus 12 quaest.
- 452
Libertas ad tempus dari non potest,
- 453
Dig. 40.4.34
- 454
Paulus 74 ad ed.
- 455
Ideoque si ita scriptum sit " stichus usque ad annos decem liber esto", temporis adiectio supervacua est.
- 456
Dig. 40.4.35
- 457
Paulus 50 ad ed.
- 458
Servius existimabat iis posse servis dari testamento directam libertatem, qui utroque tempore, et quo testamentum fit et quo moritur, testatoris fuerunt: quae sententia vera est.
- 459
Dig. 40.4.36
- 460
Paulus 7 ad plaut.
- 461
Servum testamento ita manumisi: " si iuraverit se cornelio filio meo decem operarum daturum, liber esto": quaeritur, quid iuris sit. et sciendum est iurando servum condicionem implere, sed non teneri operarum nomine, quia nisi post manumissionem iuret, non obligatur.
- 462
Dig. 40.4.37
- 463
Paulus 9 ad plaut.
- 464
Nominatim codicillis manumissus videtur servus, cuius nomen testamento continetur.
- 465
Dig. 40.4.38
- 466
Paulus 12 ad plaut.
- 467
Libertas testamento servo ita dari potest: " cum per leges licebit, liber esto".
- 468
Dig. 40.4.39
- 469
Paulus 16 ad plaut.
- 470
" stichus servus meus, si eum heres alienaverit, liber esto": inutiliter libertas datur, quia in id tempus confertur, quo alienus futurus sit. nec contrarium est, quod statuliber, etiamsi venierit, ex testamento libertatem consequitur: quippe utiliter libertas data facto heredis non peremitur. aut quid in legato eo modo dato dicemus? diversum enim nulla ratione dicetur: nam inter libertatem et legatum, quantum ad hanc causam, nihil distat. igitur nec sic recte dabitur libertas " si heredis mei esse desierit, liber esto", quia nullum casum utilem habet.
- 471
Dig. 40.4.40pr.
- 472
Pomponius 5 ex plaut.
- 473
Iulianus ait, cum idem homo et per fideicommissum detur alicui et liber esse iubeatur, heredem libertatem praestare debere: non enim cogetur, inquit, ex causa fideicommissi aestimationem sufferre, cum debitam libertatem reddiderit.
- 474
Dig. 40.4.40.1
- 475
Pomponius 5 ex plaut.
- 476
Sed et cum sub condicione servo libertas per fideicommissum detur et ipse praesenti die daretur, non aliter tradere eum cogetur, quam ut caveatur existente condicione libertati eum restitutum iri: nam in omnibus fere causis fideicommissas libertates pro directo datis habendas. sed ofilius aiebat, si adimendi legati causa fideicommissam libertatem testator dedisset, ea vera esse: si vero onerari heredem a testatore legatarius ostenderit, aestimationem nihilo minus legatario praestandam.
- 477
Dig. 40.4.41pr.
- 478
Pomponius 7 ex plaut.
- 479
Si ita fuerit libertas relicta: " stichus servus meus anno duodecimo, postquam ego mortuus ero, liber esto", verisimile est principio duodecimi anni eum liberum esse, nam hoc mortuum sensisse. et inter hos sermones " duodecimo anno" et " post duodecim annos" multum interest et ita loqui solemus. duodecimus annus est, cum quantulumlibet ex duodecimo anno venisset aut praeterisset, et qui duodecimo anno liber esse iubetur, omnibus anni diebus liber esse iussus est.
- 480
Dig. 40.4.41.1
- 481
Pomponius 7 ex plaut.
- 482
Sed si ita sit scriptum in testamento: " stichus servus meus heredi meo mille nummos anno biennio triennio, postquam ego mortuus ero, si solverit satisve fecerit, liber esto", non potest is servus nisi triennio praeterito liber esse, nisi praesentem eam pecuniam solvat aut satisfaciat: compensanda etenim est heredi libertatis celeritas praematurae pecuniarum solutioni.
- 483
Dig. 40.4.41.2
- 484
Pomponius 7 ex plaut.
- 485
Labeo scribit, si sic libertas relicta sit: " stichus intra annum, postquam mortuus ero, liber esto", statim eum liberum esse: nam et si ita sit: " si intra annum decimum heredi meo dederit, liber esto", statim solvendo eo liberum esse sine mora futurum.
- 486
Dig. 40.4.42
- 487
Marcellus 16 Dig.
- 488
Si quis ita scripserit " illum illius libertum esse volo", et servus libertatem petere potest et ille, ut habeat libertum.
- 489
Dig. 40.4.43
- 490
Modestinus l.S. de manumiss.
- 491
Libertates directae et testamento et codicillis testamento confirmatis recte dantur, fideicommissae et ab intestato et codicillis non confirmatis relinqui possunt.
- 492
Dig. 40.4.44
- 493
Modestinus 10 resp.
- 494
Maevia decedens servis suis nomine sacco et eutychiae et irenae sub condicione libertatem reliquit his verbis: " saccus servus meus et eutychia et irene ancillae meae omnes sub hac condicione liberi sunto, ut monumento meo alternis mensibus lucernam accendant et sollemnia mortis peragant": quaero, cum adsiduo monumento maeviae saccus et eutychia et irene non adsint, an liberi esse possunt. modestinus respondit neque contextum verborum totius scripturae neque mentem testatricis eam esse, ut libertas sub condicione suspensa sit, cum liberos eos monumento adesse voluit: officio tamen iudicis eos esse compellendos testatricis iussioni parere.
- 495
Dig. 40.4.45
- 496
Modestinus libro pand.
- 497
Quod volgo dicitur sub pluribus condicionibus data libertate levissimam condicionem spectandam esse, ita verum est, si separatim condiciones sint datae: quod si coniunctim datae sunt, nisi omnibus paruerit, liber non erit.
- 498
Dig. 40.4.46
- 499
Pomponius 7 ex var. lect.
- 500
Aristo neratio appiano rescripsit, testamento liber esse iussus, cum annorum triginta esset, antequam ad eam aetatem perveniret si in metallum damnatus sit ac postea revocetur, sine dubitatione cum libertate legatum ad eum pertinere neque metallorum poena ius eius mutari: nec aliud, si heres esset sub condicione institutus: futurum enim eum etiam necessarium.
← Previous · Next → — showing 401–500 of 2,244
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.