Digest39
- 401
Quamvis alienus usus fructus sit, dominum promittere oportere cassius ait. nisi proprietarius in totum repromittat vel fructuarius satisdat, mitti oportet in possessionem eum, cui non caveatur. sed nisi proprietario repromittenti fructuarius caveat, denegandam ei fructus petitionem iulianus scribit. sed si fructuarius de soli vitio quid praestiterit, ius domini ad eum transferri oportet.
- 402
Dig. 39.2.11
- 403
Ulpianus 53 ad ed.
- 404
Quid de creditore dicemus, qui pignus accepit? utrum repromittere, quia suum ius tuetur, an satisdare, quia dominus non est, debebit? quae species est in contrario latere apud Marcellum agitata, an creditori pigneraticio damni infecti caveri debeat. et ait Marcellus inutiliter ei caveri: idemque etiam de eo cavendum qui non a domino emit: nam nec in huius persona committi stipulationem. aequissimum tamen puto huic prospiciendum, id est creditori, per stipulationem.
- 405
Dig. 39.2.12
- 406
Paulus 48 ad ed.
- 407
His qui pignori rem acceperunt potior est is, cui damni infecti non cavetur, si possidere et per longum tempus rem capere ei permissum fuerit.
- 408
Dig. 39.2.13pr.
- 409
Ulpianus 53 ad ed.
- 410
Qui bona fide a non domino emit, videndum est, numquid repromittat, non etiam satisdet. quod quibusdam videtur: habet autem rationem, ut magis repromittat quam satisdet: suo enim nomine id facit.
- 411
Dig. 39.2.13.1
- 412
Ulpianus 53 ad ed.
- 413
Sive corporis dominus sive is qui ius habet ( ut puta servitutem) de damno infecto caveat, puto eum repromittere debere, non satisdare, quia suo nomine id facit, non alieno.
- 414
Dig. 39.2.13.2
- 415
Ulpianus 53 ad ed.
- 416
Cum inter aedes meas et tuas sint aliae aedes non vitiosae, videndum est, utrum tu solus mihi cavere debeas an vero et is, cuius aedes vitiosae non sunt, an ille solus, an ambo. et magis est, ut ambo cavere debeant, quia fieri potest, ut aedes vitiosae in aedes non vitiosas incidentes damnum mihi dent. quamvis possit quis dicere non vitio incolumium aedium hoc factum, si aliae in eas incidentes damni causam praebuerunt: sed cum prospicere sibi potuerit damni infecti cautionem, non prospexerit, merito convenietur.
- 417
Dig. 39.2.13.3
- 418
Ulpianus 53 ad ed.
- 419
Qui damni infecti caveri sibi postulat, prius de calumnia iurare debet: quisquis igitur iuraverit de calumnia, admittitur ad stipulationem, et non inquiretur, utrum intersit eius an non, vicinas aedes habeat an non habeat. totum tamen hoc iurisdictioni praetoriae subiciendum, cui cavendum sit, cui non.
- 420
Dig. 39.2.13.4
- 421
Ulpianus 53 ad ed.
- 422
Ceterum neque ei qui in meo deambulet neque ei qui in meo lavet vel in mea taberna devertat, caveri debet.
- 423
Dig. 39.2.13.5
- 424
Ulpianus 53 ad ed.
- 425
Vicinis plane inquilinisque eorum et inquilinorum uxoribus cavendum esse ait labeo, item his qui cum his morentur.
- 426
Dig. 39.2.13.6
- 427
Ulpianus 53 ad ed.
- 428
De illo quaeritur, an inquilinis suis dominus aedium cavere possit. et sabinus ait inquilinis non esse cavendum: aut enim ab initio vitiosas aedes conduxerunt et habent quod sibi imputent, aut in vitium aedes inciderunt et possunt ex conducto experiri: quae sententia verior est.
- 429
Dig. 39.2.13.7
- 430
Ulpianus 53 ad ed.
- 431
Si quis iuxta monumentum aedificaverit vel iuxta aedificium suum monumentum fieri passus sit, de damno infecto ei postea cavendum non erit, quia rem illicitam admisit: alias autem si monumento aedificium noceat, in quo nihil sit, quod imputari possit ei, ad quem ius monumenti pertinet, cavendum est ei, ad quem ius monumenti pertinet.
- 432
Dig. 39.2.13.8
- 433
Ulpianus 53 ad ed.
- 434
Superficiarium et fructuarium damni infecti utiliter stipulari hodie constat.
- 435
Dig. 39.2.13.9
- 436
Ulpianus 53 ad ed.
- 437
Sed ei, qui bona fide a non domino emit, damni infecti stipulationem non competere Marcellus ait.
- 438
Dig. 39.2.13.10
- 439
Ulpianus 53 ad ed.
- 440
Si quis opus novum nuntiaverit, an nihilo minus damni infecti ei caveri debeat, iulianus tractat. et magis probat caveri oportere: nam et ei, qui egerit ius adversario non esse altius tollere aedificium, caveri debere. item eum, adversus quem interdictum quod vi aut clam competit, cavere debere iulianus ait, quia non est cautum neque de vitio aedium neque de damno operis.
- 441
Dig. 39.2.13.11
- 442
Ulpianus 53 ad ed.
- 443
Si quis, quia sibi non cavebatur, in possessionem aedium missus fuerit, deinde is cuius aedes fuerunt, cum praeterea alias aedes haberet, desideret ab eo, qui in possessionem missus est, ut sibi damni infecti harum aedium nomine, quarum in possessionem missus est, caveret, an sit audiendus, videamus. et iulianus scribit: is qui vitiosis aedibus cesserit, si integras retinuerit, numquid improbe ab eo, qui vitiosas aedes coepit possidere, cautionem exigit, cum ideo possessionem amiserit, quia ipse damni infecti satis non dederat? et sane parum probe postulat ab eo caveri sibi earum aedium nomine, quarum ipse cavere supersedit: quae sententia vera est.
- 444
Dig. 39.2.13.12
- 445
Ulpianus 53 ad ed.
- 446
Si quis stipulaturus iuraverit nec fuerit stipulatus, an postea ei stipulari volenti iurandum sit, videamus. et puto iterum iurandum, quia possit fieri, ut aut tunc aut modo calumnietur.
- 447
Dig. 39.2.13.13
- 448
Ulpianus 53 ad ed.
- 449
Si alieno nomine caveri mihi damni infecti postulem iurare debeo non calumniae causa id eum, cuius nomine cautum postulo, fuisse postulaturum.
- 450
Dig. 39.2.13.14
- 451
Ulpianus 53 ad ed.
- 452
Sed si eius nomine postulem, qui, si ipse postularet, iurare non compelleretur, veluti patronus vel parens, dicendum est locum iuriiurando non esse: de quo enim ille non iuraret, nec qui vice eius postulat in hac stipulatione debet iurare.
- 453
Dig. 39.2.13.15
- 454
Ulpianus 53 ad ed.
- 455
Huic stipulationi debet dies esse insertus, intra quem si quid damni contigerit, cautio locum habet: neque enim in infinitum obligatus esse debet stipulatione. ipse igitur praetor diem dabit stipulationi, aestimatione habita ex causa et ex qualitate eius damni, quod contingere speratur.
- 456
Dig. 39.2.14
- 457
Paulus 48 ad ed.
- 458
In causae cognitione etiam longinquitas soli et operis magnitudo spectanda est.
- 459
Dig. 39.2.15pr.
- 460
Ulpianus 53 ad ed.
- 461
Si finita sit dies statuta in cautione, iterum arbitratu praetoris ex integro erit cavendum.
- 462
Dig. 39.2.15.1
- 463
Ulpianus 53 ad ed.
- 464
Si vero sine adiectione diei stipulatio fuerit interposita, si quidem ex conventione, quandoque fuerit commissa, ex stipulatu agitur, si vero per errorem, magis est illud dicendum finito die, in quem alioquin caveri solet, desiderandum esse a praetore, ut liberetur.
- 465
Dig. 39.2.15.2
- 466
Ulpianus 53 ad ed.
- 467
Deinde ait praetor: " de eo opere, quod in flumine publico ripave eius fiet, in annos decem satisdari iubebo". hic exigitur satisdatio et tempus stipulationi praestituit idcirco, quia in publico fit: cum autem in alieno fiat, satisdationem praetor iniungit.
- 468
Dig. 39.2.15.3
- 469
Ulpianus 53 ad ed.
- 470
Notandum, quod non etiam de loci vitio, sed de operis tantum cavetur, quamvis, si in privato fiat, et de loci et de operis vitio caveatur: sed cum locus publicus sit, non erat necesse ibidem opus facienti de alio vitio quam operis satisdare damni infecti.
- 471
Dig. 39.2.15.4
- 472
Ulpianus 53 ad ed.
- 473
Si quid igitur damni intra decem annos acciderit, id stipulatione continetur.
- 474
Dig. 39.2.15.5
- 475
Ulpianus 53 ad ed.
- 476
Et quod ait praetor " de eo opere", sic accipe de eo damno, quod ex opere fiet.
- 477
Dig. 39.2.15.6
- 478
Ulpianus 53 ad ed.
- 479
Si quid in via publica fiat, quia in alieno fit, satisdandum est.
- 480
Dig. 39.2.15.7
- 481
Ulpianus 53 ad ed.
- 482
Sed praetor causa cognita tempus pro condicione operis determinabit.
- 483
Dig. 39.2.15.8
- 484
Ulpianus 53 ad ed.
- 485
Sive autem quis muniat viam sive quid aliud in via publica faciat, debebit cautio locum habere, ne per hoc damno privati contingantur.
- 486
Dig. 39.2.15.9
- 487
Ulpianus 53 ad ed.
- 488
De ceteris locis publicis nihil specialiter cavetur, verum ex generali sermone, quasi in alieno fiat, satisdari debebit damni infecti.
- 489
Dig. 39.2.15.10
- 490
Ulpianus 53 ad ed.
- 491
Si publicus locus publice reficiatur, rectissime labeo scribit, eoque iure utimur, de damno infecto non esse cavendum, si quid vitio loci aut operis fiat: certe legem dandam operis talem, ne quid noceat vicinis damnive detur.
- 492
Dig. 39.2.15.11
- 493
Ulpianus 53 ad ed.
- 494
Ex hoc edicto si non caveatur, mittitur in possessionem a praetore in eam partem, quae ruinosa esse videtur.
- 495
Dig. 39.2.15.12
- 496
Ulpianus 53 ad ed.
- 497
An vero in totas aedes missio locum habeat, videamus. et extat sabini sententia in totas aedes mittendum: alioquin si ex superficie, inquit, damnum timeatur, non habebit res exitum, nec profuturum in possessionem eius rei mitti, quam quis possidere non possit aut ei non expediat: et verior est sabini sententia.
- 498
Dig. 39.2.15.13
- 499
Ulpianus 53 ad ed.
- 500
Sed si in plures partes divisa domus sit, utrum in partem an in totam domum possidendam mitti quis debeat, videamus. si tam ampla domus sit, ut et spatia inter vitiosam partem intercedant et eam quae vitium non facit, dicendum in eam solam partem mitti: si vero unita sit contextu aedificiorum, in totam. itaque et in spatiosis domibus melius dicetur in eam partem domus mittendum, quae vitiosae parti unita est. ceterum si modica portiuncula aedium amplissimarum vitium faceret, quale erat dicere totas aedes iubendum possidere eum, cui damni infecti non caveretur, cum sint amplissimae?
← Previous · Next → — showing 401–500 of 1,747
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.