Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Digest39

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,747 sections

  1. 501

    Dig. 39.2.15.14

  2. 502

    Ulpianus 53 ad ed.

  3. 503

    Item quid dicemus, si insula adiacens domui vitium faciat, utrum in insulae possessionem an vero in totius domus possessionem mittendum sit? et magis est, ut non in domus possessionem, sed in insulae mittatur.

  4. 504

    Dig. 39.2.15.15

  5. 505

    Ulpianus 53 ad ed.

  6. 506

    Si plures sunt, qui postulent ut caveatur, omnes mitti in possessionem solent. idemque labeo probat et si prius quis in possessionem missus sit et alius mitti desideret: nam non spectabimus ordinem, sed habebunt ambo possessionem. quod si iam prior possidere iussus sit et alius damni infecti caveri desideret, tunc nisi cavetur, mittetur in possessionem posterior.

  7. 507

    Dig. 39.2.15.16

  8. 508

    Ulpianus 53 ad ed.

  9. 509

    Iulianus scribit eum, qui in possessionem damni infecti nomine mittitur, non prius incipere per longum tempus dominium capere, quam secundo decreto a praetore dominus constituatur.

  10. 510

    Dig. 39.2.15.17

  11. 511

    Ulpianus 53 ad ed.

  12. 512

    Si ante hoc decretum alius quoque in possessionem missus fuerit, aequaliter ambo aedium fiunt domini, scilicet cum iussi fuerint possidere. si vero iam constituto domino eo, qui primus in possessionem missus est, titius damni infecti sibi caveri desiderabit, cessante primo cavere solus titius erit in possessione.

  13. 513

    Dig. 39.2.15.18

  14. 514

    Ulpianus 53 ad ed.

  15. 515

    Cum autem plures mittuntur in possessionem, aequaliter mittuntur, non pro rata damni, quod unumquemque contingeret, et merito: nam et cum unus mittitur, non pro portione damni mittitur, sed in totum: cum igitur plures mittuntur, aequaliter omnes quasi in totum missi concursu partes habebunt.

  16. 516

    Dig. 39.2.15.19

  17. 517

    Ulpianus 53 ad ed.

  18. 518

    Sed si quis eorum missus in possessionem sumptum fecerit, deinde iubeatur possidere, an sumptum consequi possit is qui fecit et quo iudicio? et placet communi dividundo iudicio consequi eum posse.

  19. 519

    Dig. 39.2.15.20

  20. 520

    Ulpianus 53 ad ed.

  21. 521

    Si quis autem in possessionem missus, nondum possidere iussus sit, an dominus decedere possessione debeat, videamus. et ait labeo non decedere, sicuti nec cum creditores vel legatarii mittuntur: idque est verius.

  22. 522

    Dig. 39.2.15.21

  23. 523

    Ulpianus 53 ad ed.

  24. 524

    Non autem statim ubi misit praetor in possessionem, etiam possidere iubet, sed tunc demum, cum iusta causa videbitur ( ergo intervallum aliquod debebit intercedere), quod aut pro derelicto aedes longo silentio dominus videatur habuisse aut emisso in possessionem et aliquamdiu immorato nemo caveat.

  25. 525

    Dig. 39.2.15.22

  26. 526

    Ulpianus 53 ad ed.

  27. 527

    Si forte dominus rei publicae causa abest aut ex alia iusta causa aut in ea sit aetate cui subveniri solet, probandum est non debere praetorem festinare ad decernendum, ut iubeat possidere. sed etsi decreverit, nemo dubitat in integrum restitutionem indulturum.

  28. 528

    Dig. 39.2.15.23

  29. 529

    Ulpianus 53 ad ed.

  30. 530

    Ubi autem quis possidere iussus est, dominus deiciendus erit possessione.

  31. 531

    Dig. 39.2.15.24

  32. 532

    Ulpianus 53 ad ed.

  33. 533

    Si qua sint iura debita his, qui potuerunt de damno infecto satisdare, deneganda erit eorum persecutio adversus eum, qui in possessionem missus est: et ita labeo probat.

  34. 534

    Dig. 39.2.15.25

  35. 535

    Ulpianus 53 ad ed.

  36. 536

    Item quaeritur in pigneraticio creditore, an pignoris persecutio denegetur adversus eum, qui iussus sit possidere. et magis est, ut, si neque debitor repromisit neque creditor satisdedit, pignoris persecutio denegetur. quod et in fructuario recte celsus scribit.

  37. 537

    Dig. 39.2.15.26

  38. 538

    Ulpianus 53 ad ed.

  39. 539

    Si de vectigalibus aedibus non caveatur, mittendum in possessionem dicemus nec iubendum possidere ( nec enim dominium capere possidendo potest), sed decernendum, ut eodem iure esset, quo foret is qui non caverat: post quod decretum vectigali actione uti poterit.

  40. 540

    Dig. 39.2.15.27

  41. 541

    Ulpianus 53 ad ed.

  42. 542

    Sed in vectigali praedio si municipes non caverint, dicendum est dominium per longum tempus adquiri.

  43. 543

    Dig. 39.2.15.28

  44. 544

    Ulpianus 53 ad ed.

  45. 545

    Eleganter quaeritur, si, dum praetor de danda stipulatione deliberat, damnum contigerit, an sarciri possit. et missio quidem cessabit: praetor tamen decernere debet, quidquid damni contigerit, ut de eo quoque caveatur, aut, si putat, quod utiliter actionem daturus sit, decernat.

  46. 546

    Dig. 39.2.15.29

  47. 547

    Ulpianus 53 ad ed.

  48. 548

    Si pupillus tutorem non habeat, quo auctore damni infecti promittat, quasi non defendatur, missio in possessionem locum habebit.

  49. 549

    Dig. 39.2.15.30

  50. 550

    Ulpianus 53 ad ed.

  51. 551

    Si quis damni infecti in possessionem missus sit, fulcire eum et reficere insulam debere sunt qui putent eamque culpam praestare exemplo eius, qui pignori accepit. sed alio iure utimur: cum enim ob hoc tantum missus sit, ut vice cautionis in possessione sit, nihil ei imputari, si non refecerit.

  52. 552

    Dig. 39.2.15.31

  53. 553

    Ulpianus 53 ad ed.

  54. 554

    Item videamus, si ei cautio offeratur, posteaquam missus est, an non prius decedere debeat, quam si ei caveatur etiam de eo damno, quod contigit, posteaquam missus est in possessionem? quod quidem magis probatur: repetita igitur die promittendum erit. hoc amplius de impensis quoque, si quas fecerit, erit ei cavendum.

  55. 555

    Dig. 39.2.15.32

  56. 556

    Ulpianus 53 ad ed.

  57. 557

    Illud quaeritur, ex quo tempore damni ratio habeatur, utrum ex quo in possessionem ventum est an vero ex quo praetor decrevit, ut eatur in possessionem. labeo, ex quo decretum est: sabinus, ex quo ventum est in possessionem: ego puto causa cognita modo hanc modo illam sententiam probandam. plerumque enim subvenitur etiam ei, qui missus in possessionem aliqua ex causa aut non venit aut tardius venit in possessionem.

  58. 558

    Dig. 39.2.15.33

  59. 559

    Ulpianus 53 ad ed.

  60. 560

    Posteaquam autem quis possidere iure dominii a praetore iussus est, nequaquam locus erit cautionis oblationi: et ita labeo: ceterum nullus, inquit, finis rei invenietur: et est hoc verissimum seposito eo, quod quibusdam vel aetate vel qua alia iusta causa subvenitur.

  61. 561

    Dig. 39.2.15.34

  62. 562

    Ulpianus 53 ad ed.

  63. 563

    Si iam ruerunt aedes, an in possessionem ruinae vel areae mittendus sit nihilo minus is, cui cautum non est, videamus. et magis est, ut mitti debeat, et ita labeo: sed adicit, si, posteaquam decreverit praetor eum in possessionem mittendum, tunc aedes deciderint: et puto labeonis sententiam veram. proinde et si refecit aliquid, erit probandum non prius eum discessurum, quam si ei sarciatur et de praeterito caveatur. potest autem et in factum actione reciperare hoc quod impendit, sed non amplius, quam quod boni viri arbitratu factum sit: idem est et si alius iussu rogatuve meo eorum quid sine dolo malo fecerit et eo nomine condemnatus sim aut dederim sine dolo malo.

  64. 564

    Dig. 39.2.15.35

  65. 565

    Ulpianus 53 ad ed.

  66. 566

    Si quis metu ruinae decesserit possessione, si quidem, cum adiuvare rem non posset, id fecit, labeo scribit integrum ius eum habere, perinde ac si in possessione perseverasset: quod si, cum posset succurrere, maluit relinquere, amisisse eum praetoris beneficium neque, si postea succurri sibi velit, audiendum eum. cassius autem ait, si metu ruinae recesserit, non hoc animo, ut aedificia derelinqueret, restituendum in possessionem: eum tamen, qui missus in possessionem non accesserit, si aedificia ruerint, beneficium praetoris amisisse scribit. hoc ita accipiendum erit, si venire in possessionem neglexit, non si dum venit ruerunt.

  67. 567

    Dig. 39.2.15.36

  68. 568

    Ulpianus 53 ad ed.

  69. 569

    Si quis ex hoc edicto a praetore in possessionem missus non est admissus, in factum actione uti poterit, ut tantum praestetur ei, quantum praestari ei oporteret, si de ea re cautum fuisset: extenditur enim actio in id tempus, quo damnum committitur.

  70. 570

    Dig. 39.2.16

  71. 571

    Paulus 48 ad ed.

  72. 572

    Antequam damnum detur, impunitum est factum eius, qui neque promisit neque admisit in possessionem, si tamen ante damnum datum vel cavit vel possessione cessit.

  73. 573

    Dig. 39.2.17pr.

  74. 574

    Ulpianus 53 ad ed.

  75. 575

    Si quis missum in possessionem, cum esset in aliena potestate, non admiserit, plerique putant noxalem actionem eo nomine competere.

  76. 576

    Dig. 39.2.17.1

  77. 577

    Ulpianus 53 ad ed.

  78. 578

    Quid deinde, si procurator prohibuerit, utrum in ipsum an in dominum dabimus? sed verius est in ipsum dandam.

  79. 579

    Dig. 39.2.17.2

  80. 580

    Ulpianus 53 ad ed.

  81. 581

    Sed et in actore municipum tutore ceterisque, qui pro aliis interveniunt, idem erit dicendum.

  82. 582

    Dig. 39.2.17.3

  83. 583

    Ulpianus 53 ad ed.

  84. 584

    Actio ista, quae in factum est, perpetuo dabitur, et heredi et in heredem ceterasque itemque ceteris personis.

  85. 585

    Dig. 39.2.17.4

  86. 586

    Ulpianus 53 ad ed.

  87. 587

    Iudex, qui de damno infecto cognoscit, etiam alienato praedio ab eo, cum quo actum fuerit, damnum aestimare solet omne, quodcumque ante iudicium contigit.

  88. 588

    Dig. 39.2.18pr.

  89. 589

    Paulus 48 ad ed.

  90. 590

    Damni infecti stipulatio competit non tantum ei, cuius in bonis res est, sed etiam cuius periculo res est.

  91. 591

    Dig. 39.2.18.1

  92. 592

    Paulus 48 ad ed.

  93. 593

    Quod opere facto consecutus sit dominii capione promissor, non teneri eum eo nomine pomponius ait, quia nec loci nec operis vitio, sed publico iure id consecutus sit.

  94. 594

    Dig. 39.2.18.2

  95. 595

    Paulus 48 ad ed.

  96. 596

    Ei, cuius usus fructus aedium est, de vitio earundem aedium caveri non oportet, etsi alias vicinas habeat, quia reficiendi habet facultatem: nam qui viri boni arbitratu uti deberet, reficiendi quoque potestatem consequitur. ergo nec proprietarius audiri debet, si velit sibi caveri a fructuario aedium nomine, quas vicinas fructuario habeat, quia habet cum fructuario actionem, ut viri boni arbitratu is fruatur.

  97. 597

    Dig. 39.2.18.3

  98. 598

    Paulus 48 ad ed.

  99. 599

    Sed inquilino meo, si vicinas aedes habeat, cavere debebo damni infecti propter eas aedes.

  100. 600

    Dig. 39.2.18.4

← Previous · Next → — showing 501600 of 1,747

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.