Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Digest39

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,747 sections

  1. 301

    Quaesitum est, si plures domini aedificent, an omnes cavere debeant. et ait labeo unum cavere debere, quia restitutio operis fieri pro parte non possit.

  2. 302

    Dig. 39.1.21.6

  3. 303

    Ulpianus 80 ad ed.

  4. 304

    Idem ait et si plures nuntient, curandum esse, ut uni caveatur, si inter eos conveniat: plane si non conveniat, et singulis erit cavendum.

  5. 305

    Dig. 39.1.21.7

  6. 306

    Ulpianus 80 ad ed.

  7. 307

    Idem dicit adiciendum esse in stipulatione, ut tantum praestetur, quanti uniuscuiusque intersit, si hoc maluerint: ceterum si ita fuerit, inquit, cautum " quanti ea res erit", dubitabitur, utrum ad totius corporis aestimationem haec verba referuntur an vero ad quod eius interest qui stipulatur. ego puto et si sic fuerit uni cautum " quanti ea res erit", defendi posse stipulationem sufficere: ad operis enim quantitatem ea refertur.

  8. 308

    Dig. 39.1.22

  9. 309

    Marcellus 15 Dig.

  10. 310

    Cui opus novum nuntiatum est, ante remissam nuntiationem opere facto decessit: debet heres eius patientiam destruendi operis adversario praestare: nam et in restituendo huiusmodi opere eius, qui contra edictum fecit, poena versatur, porro autem in poenam heres non succedit.

  11. 311

    Dig. 39.1.23

  12. 312

    Iavolenus 7 epist.

  13. 313

    Is, cui opus novum nuntiatum erat, vendidit praedium: emptor aedificavit: emptorem an venditorem teneri putas, quod adversus edictum factum sit? respondit: cum operis novi nuntiatio facta est, si quid aedificatum est, emptor, id est dominus praediorum tenetur, quia nuntiatio operis non personae fit et is demum obligatus est, qui eum locum possidet, in quem opus novum nuntiatum est.

  14. 314

    Dig. 39.2.0. De damno infecto et de suggrundis et proiectionibus.

  15. 315

    Dig. 39.2.1

  16. 316

    Ulpianus 1 ad ed.

  17. 317

    Cum res damni infecti celeritatem desiderat et periculosa dilatio praetori videtur, si ex hac causa sibi iurisdictionem reservaret, magistratibus municipalibus delegandum hoc recte putavit.

  18. 318

    Dig. 39.2.2

  19. 319

    Gaius 28 ad ed. provinc.

  20. 320

    Damnum infectum est damnum nondum factum, quod futurum veremur.

  21. 321

    Dig. 39.2.3

  22. 322

    Paulus 47 ad ed.

  23. 323

    Damnum et damnatio ab ademptione et quasi deminutione patrimonii dicta sunt.

  24. 324

    Dig. 39.2.4pr.

  25. 325

    Ulpianus 1 ad ed.

  26. 326

    Dies cautioni praestitutus si finietur, praetoris vel praesidis officium erit ex causa vel reum notare vel protelare eum et, si hoc localem exigit inquisitionem, ad magistratus municipales hoc remittere.

  27. 327

    Dig. 39.2.4.1

  28. 328

    Ulpianus 1 ad ed.

  29. 329

    Si intra diem a praetore constituendum non caveatur, in possessionem eius rei mittendus est. " eius rei" sic accipe, sive tota res sit sive pars sit rei.

  30. 330

    Dig. 39.2.4.2

  31. 331

    Ulpianus 1 ad ed.

  32. 332

    An tamen is, qui non admittit, etiam pignoribus a magistratibus coerceatur? non puto, sed in factum actione tenebitur: nam et si a praetore missus non admittatur, eadem actione utendum est.

  33. 333

    Dig. 39.2.4.3

  34. 334

    Ulpianus 1 ad ed.

  35. 335

    Duas ergo res magistratibus municipalibus praetor vel praeses iniunxit, cautionem et possessionem, cetera suae iurisdictioni reservavit.

  36. 336

    Dig. 39.2.4.4

  37. 337

    Ulpianus 1 ad ed.

  38. 338

    Si forte duretur non caveri, ut possidere liceat ( quod causa cognita fieri solet) non duumviros, sed praetorem vel praesidem permissuros: item ut ex causa decedatur de possessione.

  39. 339

    Dig. 39.2.4.5

  40. 340

    Ulpianus 1 ad ed.

  41. 341

    Praetor ait: " dum ei, qui aberit, prius domum denuntiari iubeam". abesse autem videtur et qui in iure non est: quod et pomponius probat: verecunde autem praetorem denuntiari iubere, non extrahi de domo sua. sed " domum, in quam degit denuntiari" sic accipere debemus, ut et si in aliena domo habitet, ibi ei denuntietur. quod si nec habitationem habeat, ad ipsum praedium erit denuntiandum vel procuratori eius vel certe inquilinis.

  42. 342

    Dig. 39.2.4.6

  43. 343

    Ulpianus 1 ad ed.

  44. 344

    Totiens autem praetorem exigere denuntiationem intellegendum est, si sit cui denuntietur: ceterum si non sit, veluti quod hereditaria insula est nec dum hereditas adita, vel si heres non exstet nec inhabitetur, cessat haec pars edicti. est tamen tutius libellum ad ipsas aedes proponere: fieri enim potest, ut ita monitus defensor existat.

  45. 345

    Dig. 39.2.4.7

  46. 346

    Ulpianus 1 ad ed.

  47. 347

    In eum, qui quid eorum quae supra scripta sunt non curaverit, quanti ea res est, cuius damni infecti nomine cautum non erit, iudicium datur: quod non ad quantitatem refertur, sed ad id quod interest, et ad utilitatem venit, non ad poenam.

  48. 348

    Dig. 39.2.4.8

  49. 349

    Ulpianus 1 ad ed.

  50. 350

    Hoc autem iudicium certam condicionem habet, si postulatum est: ceterum qui non postulavit, experiri non potest. postulare autem proprie hoc dicimus pro tribunali petere, non alibi.

  51. 351

    Dig. 39.2.4.9

  52. 352

    Ulpianus 1 ad ed.

  53. 353

    Si tam vicinum urbi municipium sit, ut magistratu se non interponente potuerit praetor vel praeses adiri, potest dici cessare hanc actionem adversus magistratus, quasi nihil intersit, cum in tua potestate fuerit a praetore vel praeside desiderare in possessionem mitti.

  54. 354

    Dig. 39.2.4.10

  55. 355

    Ulpianus 1 ad ed.

  56. 356

    Haec autem actio cum rei habeat persecutionem, et heredi et in heredem et perpetuo dabitur.

  57. 357

    Dig. 39.2.5pr.

  58. 358

    Paulus 1 ad ed.

  59. 359

    Praetoris officium est, ut missus in possessionem etiam eam per longi temporis spatium in suum dominium capere possit.

  60. 360

    Dig. 39.2.5.1

  61. 361

    Paulus 1 ad ed.

  62. 362

    Si plures sint domini, qui cavere debent, et aliquis non caveat, in portionem eius mittetur. et contra si aliquot sint, qui caveri sibi desiderant, et alius pretiosiores, alius viliores habeat aedes, sive unius domus plures habeant dispares partes: tamen non magnitudine dominii quisque, sed aequaliter mittentur omnes in possessionem.

  63. 363

    Dig. 39.2.5.2

  64. 364

    Paulus 1 ad ed.

  65. 365

    Si et dominus proprietatis et fructuarius desideret sibi caveri damni infecti, uterque audiendus est: nec enim iniuriam sentiet promissor, non plus cuique praestaturus, quam quod eius intersit.

  66. 366

    Dig. 39.2.6

  67. 367

    Gaius 1 ad ed. provinc.

  68. 368

    Evenit, ut nonnumquam damno dato nulla nobis competat actio non interposita antea cautione, veluti si vicini aedes ruinosae in meas aedes ceciderint: adeo ut plerisque placuerit nec cogi quidem eum posse, ut rudera tollat, si modo omnia quae iaceant pro derelicto habeat.

  69. 369

    Dig. 39.2.7pr.

  70. 370

    Ulpianus 53 ad ed.

  71. 371

    Praetor ait: " damni infecti suo nomine promitti, alieno satisdari iubebo ei, qui iuraverit non calumniae causa id se postulare eumve cuius nomine aget postulaturum fuisse, in eam diem, quam causa cognita statuero. si controversia erit, dominus sit nec ne qui cavebit, sub exceptione satisdari iubebo. de eo opere, quod in flumine publico ripave eius fiet, in annos decem satisdari iubebo. eum, cui ita non cavebitur, in possessionem eius rei, cuius nomine ut caveatur postulabitur, ire et, cum iusta causa esse videbitur, etiam possidere iubebo. in eum, qui neque caverit neque in possessione esse neque possidere passus erit, iudicium dabo, ut tantum praestet, quantum praestare eum oporteret, si de ea re ex decreto meo eiusve, cuius de ea re iurisdictio fuit quae mea est, cautum fuisset. eius rei nomine, in cuius possessionem misero, si ab eo, qui in possessione erit, damni infecti nomine satisdabitur, eum, cui non satisdabitur, simul in possessione esse iubebo".

  72. 372

    Dig. 39.2.7.1

  73. 373

    Ulpianus 53 ad ed.

  74. 374

    Hoc edictum prospicit damno nondum facto, cum ceterae actiones ad damna, quae contigerunt, sarcienda pertineant, ut in legis aquiliae actione et aliis. de damno vero facto nihil edicto cavetur: cum enim animalia, quae noxam commiserunt, non ultra nos solent onerare, quam ut noxae ea dedamus, multo magis ea, quae anima carent, ultra nos non deberent onerare, praesertim cum res quidem animales, quae damnum dederint, ipsae extent, aedes autem, si ruina sua damnum dederunt, desierint extare.

  75. 375

    Dig. 39.2.7.2

  76. 376

    Ulpianus 53 ad ed.

  77. 377

    Unde quaeritur, si ante, quam caveretur, aedes deciderunt neque dominus rudera velit egerere eaque derelinquat, an sit aliqua adversus eum actio. et iulianus consultus, si prius, quam damni infecti stipulatio interponeretur, aedes vitiosae corruissent, quid facere deberet is, in cuius aedes rudera decidissent, ut damnum sarciretur, respondit, si dominus aedium, quae ruerunt, vellet tollere, non aliter permittendum, quam ut omnia, id est et quae inutilia essent, auferret, nec solum de futuro, sed et de praeterito damno cavere eum debere: quod si dominus aedium, quae deciderunt, nihil facit, interdictum reddendum ei, in cuius aedes rudera decidissent, per quod vicinus compelletur aut tollere aut totas aedes pro derelicto habere.

  78. 378

    Dig. 39.2.8

  79. 379

    Gaius ad ed. pu. de damno inf.

  80. 380

    Quod forte tunc recte dicetur, cum non ipsius neglegentia, sed propter aliquod impedimentum sibi non prospexit.

  81. 381

    Dig. 39.2.9pr.

  82. 382

    Ulpianus 53 ad ed.

  83. 383

    Hoc amplius iulianus posse dici compellendum eum, ut etiam de praeterito damno caveret: quod enim re integra custoditur, hoc non inique etiam post ruinam aedium praestabitur. integra autem re unusquisque cogitur aut de damno infecto cavere, aut aedibus carere quas non defendit. denique, inquit, si quis propter angustias temporis aut quia rei publicae causa aberat non potuerit damni infecti stipulari, non inique praetorem curaturum, ut dominus vitiosarum aedium aut damnum sarciat aut aedibus careat. sententiam iuliani utilitas comprobat.

  84. 384

    Dig. 39.2.9.1

  85. 385

    Ulpianus 53 ad ed.

  86. 386

    De his autem, quae vi fluminis importata sunt, an interdictum dari possit, quaeritur. trebatius refert, cum tiberis abundasset et res multas multorum in aliena aedificia detulisset, interdictum a praetore datum, ne vis fieret dominis, quo minus sua tollerent auferrent, si modo damni infecti repromitterent.

  87. 387

    Dig. 39.2.9.2

  88. 388

    Ulpianus 53 ad ed.

  89. 389

    Alfenus quoque scribit, si ex fundo tuo crusta lapsa sit in meum fundum eamque petas, dandum in te iudicium de damno iam facto, idque labeo probat: nam arbitrio iudicis, apud quem res prolapsae petentur, damnum, quod ante sensi, non contineri, nec aliter dandam actionem, quam ut omnia tollantur, quae sunt prolapsa. ita demum autem crustam vindicari posse idem alfenus ait, si non coaluerit nec unitatem cum terra mea fecerit. nec arbor potest vindicari a te, quae translata in agrum meum cum terra mea coaluit. sed nec ego potero tecum agere ius tibi non esse ita crustam habere, si iam cum terra mea coaluit, quia mea facta est.

  90. 390

    Dig. 39.2.9.3

  91. 391

    Ulpianus 53 ad ed.

  92. 392

    Neratius autem scribit, si ratis in agrum meum vi fluminis delata sit, non aliter tibi potestatem tollendi faciendam, quam si de praeterito quoque damno mihi cavisses.

  93. 393

    Dig. 39.2.9.4

  94. 394

    Ulpianus 53 ad ed.

  95. 395

    Quaesitum est, si solum sit alterius, superficies alterius, superficiarius utrum repromittere damni infecti an satisdare debeat. et iulianus scribit, quotiens superficiaria insula vitiosa est, dominum et de soli et de aedificii vitio repromittere aut eum, ad quem superficies pertinet, de utroque satisdare: quod si uterque cesset, vicinum in possessionem mittendum.

  96. 396

    Dig. 39.2.9.5

  97. 397

    Ulpianus 53 ad ed.

  98. 398

    Celsus certe scribit, si aedium tuarum usus fructus titiae est, damni infecti aut dominum repromittere aut titiam satisdare debere. quod si in possessionem missus fuerit is, cui damni infecti cavendum fuit, titiam uti frui prohibebit. idem ait eum quoque fructuarium, qui non reficit, a domino uti frui prohibendum: ergo et si de damno infecto non cavet dominusque compulsus est repromittere, prohiberi debet frui.

  99. 399

    Dig. 39.2.10

  100. 400

    Paulus 48 ad ed.

← Previous · Next → — showing 301400 of 1,747

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.