Digest39
- 201
Paulus 13 ad sab.
- 202
Ex operis novi nuntiatione si caveatur, tanti stipulatio committitur, quanti iudicatum sit.
- 203
Dig. 39.1.13pr.
- 204
Iulianus 41 Dig.
- 205
Cum procurator opus novum nuntiat et satisdat rem ratam dominum habiturum et remissio in domini personam confertur:
- 206
Dig. 39.1.13.1
- 207
Iulianus 41 Dig.
- 208
Si dominus opus novum nuntiaverit intra diem, quae stipulatione ex operis novi nuntiatione interposita comprehensa esset, committitur stipulatio: si praeterita ea die dominus nuntiaret, non committitur. nam et ipsi domino, cum semel nuntiaverit, non permittitur iterum nuntiare, quamdiu stipulatio ex operis novi nuntiatione teneret.
- 209
Dig. 39.1.13.2
- 210
Iulianus 41 Dig.
- 211
Si in remissione a patre eius, qui opus novum nuntiaverat, procurator interveniat, id agere praetorem oportet, ne falsus procurator absenti noceat, cum sit indignum quolibet interveniente beneficium praetoris amitti.
- 212
Dig. 39.1.14
- 213
Iulianus 49 Dig.
- 214
Qui viam habet, si opus novum nuntiaverit adversus eum, qui in via aedificat, nihil agit: sed servitutem vindicare non prohibetur.
- 215
Dig. 39.1.15
- 216
Africanus 9 quaest.
- 217
Si prius, quam aedificatum esset, ageretur ius vicino non esse aedes altius tollere nec res ab eo defenderetur, partes iudicis non alias futuras fuisse ait, quam ut eum, cum quo ageretur, cavere iuberet non prius se aedificaturum, quam ultro egisset ius sibi esse altius tollere. idemque e contrario, si, cum quis agere vellet ius sibi esse invito adversario altius tollere, eo non defendente similiter, inquit, officio iudicis continebitur, ut cavere adversarium iuberet nec opus novum se nuntiaturum nec aedificanti vim facturum. eaque ratione hactenus is, qui rem non defenderet, punietur, ut de iure suo probare necesse haberet: id enim esse petitoris partes sustinere.
- 218
Dig. 39.1.16
- 219
Ulpianus 13 ad ed.
- 220
Si opus novum praetor iusserit nuntiari, deinde prohibuit, ex priore nuntiatione agi non potest, quasi adversus edictum eius factum sit.
- 221
Dig. 39.1.17
- 222
Paulus 57 ad ed.
- 223
Si procurator opus novum facientem prohibuerit, domino competit quod vi aut clam interdictum.
- 224
Dig. 39.1.18pr.
- 225
Papinianus 3 quaest.
- 226
Aedibus communibus si ob opus novum nuntiatio uni fiat, si quidem ex voluntate omnium opus fiat, omnes nuntiatio tenebit, si vero quidam ignorent, in solidum obligabitur, qui contra edictum praetoris fecerit.
- 227
Dig. 39.1.18.1
- 228
Papinianus 3 quaest.
- 229
Nec ad rem pertinet, cuius solum sit, in quo opus fiat, sed quis eius soli possessor inveniatur, modo si eius nomine opus fiat.
- 230
Dig. 39.1.19
- 231
Paulus libro quaest.
- 232
Sciendum est denegata exsecutione operis novi nihilo minus integras legitimas actiones manere, sicut in his quoque causis manent, in quibus ab initio operis novi denuntiationem praetor denegat.
- 233
Dig. 39.1.20pr.
- 234
Ulpianus 71 ad ed.
- 235
Praetor ait: " quem in locum nuntiatum est, ne quid operis novi fieret, qua de re agitur, quod in eo loco, antequam nuntiatio missa fieret aut in ea causa esset, ut remitti deberet, factum est, id restituas".
- 236
Dig. 39.1.20.1
- 237
Ulpianus 71 ad ed.
- 238
Interdictum hoc proponitur ex huiusmodi causis, edicto expressum est, ne post operis novi nuntiationem quicquam operis fiat, antequam vel nuntiatio missa fiat vel vice nuntiationis missae satisdatio de opere restituendo fuerit interposita. qui igitur facit, etsi ius faciendi habuit, tamen contra interdictum praetoris facere videtur et ideo hoc destruere cogitur.
- 239
Dig. 39.1.20.2
- 240
Ulpianus 71 ad ed.
- 241
Sive autem vacuus locus sit, ubi nuntiatum est, sive aedificatus, aeque hoc interdicto locus erit.
- 242
Dig. 39.1.20.3
- 243
Ulpianus 71 ad ed.
- 244
Ait praetor: " quod factum est, restituas". quod factum est, iubet restitui, neque interest, iure factum sit an non: sive iure factum est sive non iure factum est, interdictum locum habebit.
- 245
Dig. 39.1.20.4
- 246
Ulpianus 71 ad ed.
- 247
Quidquid autem ante remissionem fit vel illud quod loco remissionis habetur, pro eo habendum est, atque si nullo iure factum esset.
- 248
Dig. 39.1.20.5
- 249
Ulpianus 71 ad ed.
- 250
Si quis paratus fuerit satisdare, deinde actor stipulari nolit, in ea causa est, ut remitti debeat: nam cum per actorem fiet, apparet in ea causa esse, ut remitti debeat.
- 251
Dig. 39.1.20.6
- 252
Ulpianus 71 ad ed.
- 253
Hoc interdictum perpetuo datur et heredi ceterisque successoribus competit.
- 254
Dig. 39.1.20.7
- 255
Ulpianus 71 ad ed.
- 256
Adversus ipsum quoque, qui opus fecit vel factum ratum habuit, interdicto locus erit.
- 257
Dig. 39.1.20.8
- 258
Ulpianus 71 ad ed.
- 259
Plane si quaeratur, an in heredem eius, qui opus fecit, interdictum hoc competat, sciendum est labeonem existimasse in id quod ad eum pervenit dumtaxat dari oportere vel si quid dolo malo ipsius factum sit, quo minus perveniret. nonnulli putant in factum esse dandam quam interdictum, quod verum est.
- 260
Dig. 39.1.20.9
- 261
Ulpianus 71 ad ed.
- 262
Deinde ait praetor: " quem in locum nuntiatum est, ne quid operis novi fieret, qua de re agitur, si de ea re satisdatum est, quod eius cautum sit aut per te stat, quo minus satisdetur: quo minus illi in eo loco opus facere liceat, vim fieri veto".
- 263
Dig. 39.1.20.10
- 264
Ulpianus 71 ad ed.
- 265
Hoc interdictum prohibitorium est, ne quis prohibeat facere volentem eum qui satisdedit: etenim pertinet ad decus urbium aedificia non derelinqui.
- 266
Dig. 39.1.20.11
- 267
Ulpianus 71 ad ed.
- 268
Nec quicquam interest, iure quis aedificet an non iure aedificet, cum sit securus is qui opus novum nuntiavit, posteaquam ei cautum est.
- 269
Dig. 39.1.20.12
- 270
Ulpianus 71 ad ed.
- 271
Hoc autem interdictum competit ei qui satisdedit: adicitur et illud " aut per te stat, quo minus satisdetur".
- 272
Dig. 39.1.20.13
- 273
Ulpianus 71 ad ed.
- 274
Proinde si satisdatum non est, sed repromissum, interdicto huic locus non erit: neque enim permittendum fuit in publico aedificare, priusquam appareat, quo iure quis aedificet.
- 275
Dig. 39.1.20.14
- 276
Ulpianus 71 ad ed.
- 277
Et si satisdatum sit, cautum tamen non perseveret, interdictum cessat.
- 278
Dig. 39.1.20.15
- 279
Ulpianus 71 ad ed.
- 280
Si aliquando stetit per nuntiatorem, quo minus satisdetur, nunc non stat, interdictum cessat.
- 281
Dig. 39.1.20.16
- 282
Ulpianus 71 ad ed.
- 283
Hoc interdictum etiam post annum et heredi ceterisque successoribus competit.
- 284
Dig. 39.1.21pr.
- 285
Ulpianus 80 ad ed.
- 286
Stipulatio de operis novi nuntiatione interponi solet, quotiens vicinus dicit ius sibi esse prohibere vicinum opus novum invito se facere.
- 287
Dig. 39.1.21.1
- 288
Ulpianus 80 ad ed.
- 289
Si quis autem vult post opus novum nuntiatum impune aedificare, offerre debet satis nuntiatori: quod si fecerit, utrique consultum est tam ei qui nuntiavit, quoniam cautum habet de opere restituendo, quam ei cui nuntiatum est, quia molitio eius non impeditur: antequam enim caveat quidquid aedificaverit, interdicto restitutorio destruere compellitur.
- 290
Dig. 39.1.21.2
- 291
Ulpianus 80 ad ed.
- 292
Habet autem ista stipulatio condicionem, ut ita demum committatur, si iudicatum fuerit sive ante rem iudicatam causa quae acciderit neque res defendatur: et de dolo malo subicitur clausula.
- 293
Dig. 39.1.21.3
- 294
Ulpianus 80 ad ed.
- 295
Opus autem factum accipimus non, si unum vel alterum cementum fuit impositum, sed si proponatur instar quoddam operis et quasi facies quaedam facta operis.
- 296
Dig. 39.1.21.4
- 297
Ulpianus 80 ad ed.
- 298
Sive autem res iudicetur sive res non defendatur, stipulatio in id committitur, ut res viri boni arbitratu restituatur: quod si ita restitutum non erit, quanti ea res erit, tantam pecuniam dabit, si hoc petitori placuerit.
- 299
Dig. 39.1.21.5
- 300
Ulpianus 80 ad ed.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 1,747
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.