Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Digest39

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,747 sections

  1. 101

    Dig. 39.1.5.2

  2. 102

    Ulpianus 52 ad ed.

  3. 103

    Nuntiationem autem in re praesenti faciendam meminisse oportebit, id est eo loci, ubi opus fiat, sive quis aedificet sive inchoet aedificare.

  4. 104

    Dig. 39.1.5.3

  5. 105

    Ulpianus 52 ad ed.

  6. 106

    Nuntiari autem non utique domino oportet: sufficit enim in re praesenti nuntiari ei, qui in re praesenti fuerit, usque adeo, ut etiam fabris vel opificibus, qui eo loci operantur, opus novum nuntiari possit. et generaliter ei nuntiari opus novum potest, qui in re praesenti fuit domini operisve nomine, neque refert, quis sit iste vel cuius condicionis qui in re praesenti fuit: nam et si servo nuntietur vel mulieri vel puero vel puellae, tenet nuntiatio: sufficit enim in re praesenti operis novi nuntiationem factam sic, ut domino possit renuntiari.

  7. 107

    Dig. 39.1.5.4

  8. 108

    Ulpianus 52 ad ed.

  9. 109

    Si quis forte in foro domino opus novum nuntiat, hanc nuntiationem nullius esse momenti exploratissimum est: in re enim praesenti et paene dixerim ipso opere, hoc est in re ipsa, nuntiatio facienda est: quod idcirco receptum est, ut confestim per nuntiationem ab opere discedatur. ceterum si alibi fiat nuntiatio, illud incommodi sequitur, quod, dum venitur ad opus si quid fuerit operis per ignorantiam factum, evenit, ut contra edictum praetoris sit factum.

  10. 110

    Dig. 39.1.5.5

  11. 111

    Ulpianus 52 ad ed.

  12. 112

    Si plurium res sit, in qua opus novum fiat et uni nuntietur, recte facta nuntiatio est omnibusque dominis videtur denuntiatum: sed si unus aedificaverit post operis novi nuntiationem, alii, qui non aedificaverint, non tenebuntur: neque enim debet nocere factum alterius ei qui nihil fecit.

  13. 113

    Dig. 39.1.5.6

  14. 114

    Ulpianus 52 ad ed.

  15. 115

    Si plurium dominorum rei opus noceat, utrum sufficiet unius ex sociis nuntiatio an vero omnes nuntiare debeant? et est verius unius nuntiationem omnibus non sufficere, sed esse singulis nuntiare necesse, quia et fieri potest, ut nuntiatorum alter habeat, alter non habeat ius prohibendi.

  16. 116

    Dig. 39.1.5.7

  17. 117

    Ulpianus 52 ad ed.

  18. 118

    Si quis ipsi praetori velit opus novum nuntiare, debet, ut interim testetur non posse se nuntiare: et si nuntiavit postea, et quod retro aedificatum erit destruendum erit, quasi repetito die nuntiatione facta.

  19. 119

    Dig. 39.1.5.8

  20. 120

    Ulpianus 52 ad ed.

  21. 121

    Sed et si in aedes nostras quis immittit aut in loco nostro aedificet, aequum est nos operis novi nuntiatione ius nostrum nobis conservare.

  22. 122

    Dig. 39.1.5.9

  23. 123

    Ulpianus 52 ad ed.

  24. 124

    Et belle sextus pedius definiit triplicem esse causam operis novi nuntiationis, aut naturalem aut publicam aut impositiciam: naturalem, cum in nostras aedes quid immittitur aut aedificatur in nostro, publicam causam, quotiens leges aut senatus consulta constitutionesque principum per operis novi nuntiationem tuemur, impositiciam, cum quis postea, quam ius suum deminuit, alterius auxit, hoc est postea, quam servitutem aedibus suis imposuit, contra servitutem fecit.

  25. 125

    Dig. 39.1.5.10

  26. 126

    Ulpianus 52 ad ed.

  27. 127

    Meminisse autem oportebit, quotiens quis in nostro aedificare vel in nostrum immittere vel proicere vult, melius esse eum per praetorem vel per manum, id est lapilli ictum prohibere quam operis novi nuntiatione: ceterum operis novi nuntiatione possessorem eum faciemus, cui nuntiaverimus. at si in suo quid faciat, quod nobis noceat, tunc operis novi denuntiatio erit necessaria. et si forte in nostro aliquid facere quis perseverat, aequissimum erit interdicto adversus eum quod vi aut clam aut uti possidetis uti.

  28. 128

    Dig. 39.1.5.11

  29. 129

    Ulpianus 52 ad ed.

  30. 130

    Si quis rivos vel cloacas velit reficere vel purgare, operis novi nuntiatio merito prohibetur, cum publicae salutis et securitatis intersit et cloacas et rivos purgari.

  31. 131

    Dig. 39.1.5.12

  32. 132

    Ulpianus 52 ad ed.

  33. 133

    Praeterea generaliter praetor cetera quoque opera excepit, quorum mora periculum aliquod allatura est: nam in his quoque contemnendam putavit operis novi nuntiationem. quis enim dubitat multo melius esse omitti operis novi nuntiationem, quam impediri operis necessarii urguentem extructionem? totiens autem haec pars locum habet, quotiens dilatio periculum allatura est.

  34. 134

    Dig. 39.1.5.13

  35. 135

    Ulpianus 52 ad ed.

  36. 136

    Proinde si quis, cum opus hoc mora periculum allaturum esset, nuntiaverit opus novum vel si in cloacis vel ripa reficiendis aliquid fieret, dicemus apud iudicem quaeri debere, an talia opera fuerint, ut contemni nuntiatio deberet: nam si apparuerit vel in cloaca rivove eove, cuius mora periculum allatura esset, dicendum est non esse verendum, ne haec nuntiatio noceret.

  37. 137

    Dig. 39.1.5.14

  38. 138

    Ulpianus 52 ad ed.

  39. 139

    Qui opus novum nuntiat, iurare debet non calumniae causa opus novum nuntiare. hoc iusiurandum auctore praetore defertur: idcirco non exigitur, ut iuret is ante, qui iusiurandum exigat.

  40. 140

    Dig. 39.1.5.15

  41. 141

    Ulpianus 52 ad ed.

  42. 142

    Qui nuntiat, necesse habet demonstrare, in quo loco opus novum nuntiet, scituro eo cui nuntiatum est, ubi possit aedificare, ubi interim abstinendum est. totiens autem demonstratio facienda est, quotiens in partem fit nuntiatio: ceterum si in totum opus fiat, non est necesse demonstrare, sed hoc ipsum dicere.

  43. 143

    Dig. 39.1.5.16

  44. 144

    Ulpianus 52 ad ed.

  45. 145

    Si in pluribus locis opus fiat, utrum una nuntiatio sufficiat an vero plures sint necessariae? et ait iulianus libro quadragensimo nono digestorum, quia in re praesenti fit nuntiatio, plures nuntiationes esse necessarias et consequenter plures remissiones.

  46. 146

    Dig. 39.1.5.17

  47. 147

    Ulpianus 52 ad ed.

  48. 148

    Si is, cui nuntiatum erit, ex operis novi nuntiatione satisdederit repromiseritve aut per eum non fiet, quo minus boni viri arbitratu satisdet repromittatve, perinde est, ac si operis novi nuntiatio omissa esset. habet autem hoc remedium utilitatem: nam remittit vexationem ad praetorem veniendi et desiderandi, ut missa fieret nuntiatio.

  49. 149

    Dig. 39.1.5.18

  50. 150

    Ulpianus 52 ad ed.

  51. 151

    Qui procuratorio nomine nuntiaverit, si non satisdabit eam rem dominum ratam habiturum, nuntiatio omni modo remittitur, etiamsi verus sit procurator.

  52. 152

    Dig. 39.1.5.19

  53. 153

    Ulpianus 52 ad ed.

  54. 154

    Qui remissionem absentis nomine desiderat, sive ad privatum sive ad publicum ius ea remissio pertinet, satisdare cogitur: sustinet enim partes defensoris. sed haec satisdatio non pertinet ad ratihabitionem, sed ad operis novi nuntiationem.

  55. 155

    Dig. 39.1.5.20

  56. 156

    Ulpianus 52 ad ed.

  57. 157

    Si procurator autem opus novum mihi nuntiaverit et satis acceperit, deinde interdicto adversus eum utar, ne vim mihi faciat, quo minus aedificem, ex interdicto eum oportet iudicatum solvi satisdare, quia partes sustinet defensoris:

  58. 158

    Dig. 39.1.6

  59. 159

    Iulianus 41 Dig.

  60. 160

    Et ideo neque exceptiones procuratoriae opponi ei debent nec satisdare cogendus est ratam rem dominum habiturum.

  61. 161

    Dig. 39.1.7pr.

  62. 162

    Ulpianus 52 ad ed.

  63. 163

    Et si satisdationem non dabit, summovendus erit ab executione operis novi, et actiones, quas domini nomine intendit, debent ei denegari.

  64. 164

    Dig. 39.1.7.1

  65. 165

    Ulpianus 52 ad ed.

  66. 166

    Et tutor et curator opus novum recte nuntiant.

  67. 167

    Dig. 39.1.8pr.

  68. 168

    Paulus 48 ad ed.

  69. 169

    Non solum proximo vicino, sed etiam superiori opus facienti nuntiare opus novum potero: nam et servitutes quaedam intervenientibus mediis locis vel publicis vel privatis esse possunt.

  70. 170

    Dig. 39.1.8.1

  71. 171

    Paulus 48 ad ed.

  72. 172

    Qui opus novum nuntiat, si quid operis iam factum erit, in testationem referre debet, ut appareat, quid postea factum sit.

  73. 173

    Dig. 39.1.8.2

  74. 174

    Paulus 48 ad ed.

  75. 175

    Si, cum possem te iure prohibere, nuntiavero tibi opus novum, non alias aedificandi ius habebis, quam si satisdederis.

  76. 176

    Dig. 39.1.8.3

  77. 177

    Paulus 48 ad ed.

  78. 178

    Quod si nuntiavero tibi, ne quid contra leges in loco publico facias, promittere debebis, quoniam de eo opere alieno iure contendo, non meo, et tamquam alieni iuris petitor repromissione contentus esse debeo.

  79. 179

    Dig. 39.1.8.4

  80. 180

    Paulus 48 ad ed.

  81. 181

    Sciendum est facta operis novi nuntatione cui nuntiatum est abstinere oportere, donec caveat vel donec remissio nuntiationis fiat: tunc enim, si ius aedificandi habet, recte aedificabit.

  82. 182

    Dig. 39.1.8.5

  83. 183

    Paulus 48 ad ed.

  84. 184

    Sed ut probari possit, quid postea aedificatum sit, modulos sumere debet is qui nuntiat, qui ut sumantur conferanturque, praetor decernere solet.

  85. 185

    Dig. 39.1.8.6

  86. 186

    Paulus 48 ad ed.

  87. 187

    Morte eius qui nuntiavit extinguitur nuntiatio, sicut alienatione, quia his modis finitur ius prohibendi.

  88. 188

    Dig. 39.1.8.7

  89. 189

    Paulus 48 ad ed.

  90. 190

    Quod si is cui opus novum nuntiatum erat decesserit vel aedes alienaverit, non extinguitur operis novi nuntiatio: idque ex eo apparet, quod in stipulatione, quae ex hac causa interponitur, etiam heredis mentio fit.

  91. 191

    Dig. 39.1.9

  92. 192

    Gaius ad ed. urb. de o. novi nunt.

  93. 193

    Creditori, cui pignoris nomine praedium tenetur, permittendum est de iure, id est de servitute, opus novum nuntiare: nam ei vindicatio servitutis datur.

  94. 194

    Dig. 39.1.10

  95. 195

    Ulpianus 45 ad sab.

  96. 196

    Operis novi nuntiatio in rem fit, non in personam: et ideo furioso et infanti fieri potest nec tutoris auctoritas in ea nuntiatione exigitur.

  97. 197

    Dig. 39.1.11

  98. 198

    Paulus 11 ad sab.

  99. 199

    Cuilibet enim intellegenti, veluti fabro, nuntiatum infantem et furiosum tenet.

  100. 200

    Dig. 39.1.12

← Previous · Next → — showing 101200 of 1,747

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.