Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Digest30

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,173 sections

  1. 401

    Si statuliberum heres legaverit, expediet heredi ipsum statuliberum praestare magis quam aestimationem. etenim aestimationem veram praestabit: ipsum vero si dederit, exsistente condicione nullum sentiet damnum: iam enim aestimatio postea non petitur ab eo hominis liberi.

  2. 402

    Dig. 30.44.9

  3. 403

    Ulpianus 22 ad sab.

  4. 404

    Si duos fundos habens testator alterius mihi usum fructum, alterum titio leget, aditum mihi legatarius non debebit: sed heres cogitur redimere aditum et praestare.

  5. 405

    Dig. 30.45pr.

  6. 406

    Pomponius 6 ad sab.

  7. 407

    Si a substituto pupilli ancillas tibi legassem easque tu a pupillo emisses et antequam scires tibi legatas esse alienaveris, utile legatum esse neratius et aristo et ofilius probant.

  8. 408

    Dig. 30.45.1

  9. 409

    Pomponius 6 ad sab.

  10. 410

    Heres generaliter dare damnatus sanum eum esse promittere non debet, sed furtis et noxiis solutum esse promittere debebit, quia ita dare debet, ut eum habere liceat: sanitas autem servi ad proprietatem eius nihil pertinet: sed ob id, quod furtum fecit servus aut noxam nocuit, evenit, quo minus eum habere domino liceat, sicuti ob id, quod obligatus est fundus, accidere possit, ut eum habere domino non liceat.

  11. 411

    Dig. 30.45.2

  12. 412

    Pomponius 6 ad sab.

  13. 413

    Si vero certus homo legatus est, talis dari debet, qualis est.

  14. 414

    Dig. 30.46

  15. 415

    Pomponius 9 epist.

  16. 416

    Quae de legato dicta sunt, eadem transferre licebit ad eum, qui vel stichum vel hominem dari promiserit.

  17. 417

    Dig. 30.47pr.

  18. 418

    Ulpianus 22 ad sab.

  19. 419

    Cum res legata est, si quidem propria fuit testatoris et copiam eius habet, heres moram facere non debet, sed eam praestare. sed si res alibi sit quam ubi petitur, primum quidem constat ibi esse praestandam, ubi relicta est, nisi alibi testator voluit: nam si alibi voluit, ibi praestanda est, ubi testator voluit vel ubi verisimile est eum voluisse: et ita iulianus scripsit tam in propriis quam in alienis legatis. sed si alibi relicta est, alibi autem ab herede translata est dolo malo eius: nisi ibi praestetur ubi petitur, heres condemnabitur doli sui nomine: ceterum si sine dolo, ibi praestabitur, quo transtulit.

  20. 420

    Dig. 30.47.1

  21. 421

    Ulpianus 22 ad sab.

  22. 422

    Sed si id petatur quod pondere numero mensura continetur, si quidem certum corpus legatum est, veluti frumentum ex illo horreo vel vinum ex apotheca illa, ibi praestabitur ubi relictum est, nisi alia mens fuit testantis: sin vero non fuit certa species, ibi erit praestandum ubi petitur.

  23. 423

    Dig. 30.47.2

  24. 424

    Ulpianus 22 ad sab.

  25. 425

    Itaque si stichus sit legatus et culpa heredis non pareat, debebit aestimationem eius praestare: sed si culpa nulla intervenit, cavere heres debet de restitutione servi, non aestimationem praestare. sed et si alienus servus in fuga sit sine culpa heredis, idem dici potest: nam et in alieno culpa admitti potest: cavebit autem sic, ut, si fuerit adprehensus, aut ipse aut aestimatio praestetur: quod et in servo ab hostibus capto constat.

  26. 426

    Dig. 30.47.3

  27. 427

    Ulpianus 22 ad sab.

  28. 428

    Sed si stichus aut pamphilus legetur et alter ex his vel in fuga sit vel apud hostes, dicendum erit praesentem praestari aut absentis aestimationem: totiens enim electio est heredi committenda, quotiens moram non est facturus legatario. qua ratione placuit et, si alter decesserit, alterum omnimodo praestandum, fortassis vel mortui pretium. sed si ambo sint in fuga, non ita cavendum, ut, "si in potestate ambo redirent", sed "si vel alter", et "vel ipsum vel absentis aestimationem praestandam".

  29. 429

    Dig. 30.47.4

  30. 430

    Ulpianus 22 ad sab.

  31. 431

    Item si res aliena vel hereditaria sine culpa heredis perierit vel non compareat, nihil amplius quam cavere eum oportebit: sed si culpa heredis res perit, statim damnandus est.

  32. 432

    Dig. 30.47.5

  33. 433

    Ulpianus 22 ad sab.

  34. 434

    Culpa autem qualiter sit aestimanda, videamus, an non solum ea quae dolo proxima sit, verum etiam quae levis est? an numquid et diligentia quoque exigenda est ab herede? quod verius est.

  35. 435

    Dig. 30.47.6

  36. 436

    Ulpianus 22 ad sab.

  37. 437

    Item si fundus chasmate perierit, labeo ait utique aestimationem non deberi: quod ita verum est, si non post moram factam id evenerit: potuit enim eum acceptum legatarius vendere.

  38. 438

    Dig. 30.48pr.

  39. 439

    Pomponius 6 ad sab.

  40. 440

    Si heredis servus rem legatam ignorante domino subtraxisset et vendidisset, atilicinus in factum dandam actionem, ut vel noxae servum dederet dominus vel ex peculio praestaret, quod ex venditione eius rei haberet.

  41. 441

    Dig. 30.48.1

  42. 442

    Pomponius 6 ad sab.

  43. 443

    Si unus ex heredibus servum legatum occidisset, omnino mihi non placet coheredem teneri, cuius culpa factum non sit, ne res in rerum natura sit.

  44. 444

    Dig. 30.49pr.

  45. 445

    Ulpianus 23 ad sab.

  46. 446

    Si cui legetur, cum quattuordecim annorum erit, certo iure utimur, ut tunc sit quattuordecim annorum, cum impleverit: et ita imperatorem decrevisse Marcellus scripsit.

  47. 447

    Dig. 30.49.1

  48. 448

    Ulpianus 23 ad sab.

  49. 449

    Ergo cum esset sic relictum: "cum ad quartum decimum annum pervenisset, annua bima trima die", et decem et septem annorum mortis tempore inveniatur, praesens legatum erit. proinde si quindecim annorum, consequetur dicemus post biennium deberi: si sedecim, post annum debebitur: si menses desint ad septimum decimum annum, residuis mensibus debetur. haec ita, si putans minorem esse quattuordecim annorum, cum iam excessisset, sic legavit: si vero scit, triennium ad legati praestationem ex die testamenti facti numerabimus.

  50. 450

    Dig. 30.49.2

  51. 451

    Ulpianus 23 ad sab.

  52. 452

    Hoc autem legatum et condicionale est et in diem, condicionale tamdiu, quamdiu quartus decimus annus sit completus, postea in diem.

  53. 453

    Dig. 30.49.3

  54. 454

    Ulpianus 23 ad sab.

  55. 455

    Et ideo si quidem ante quartum decimum annum decesserit, ad heredem nihil transit: certe postea ad heredem transfert. quod si testamenti facti tempore minor quattuordecim annis filius inveniatur, puto tempus annua bima trima die praestationis ex die completi quarti decimi anni statim cedere, nisi evidens alia mens probaretur testatoris aliud sentientis.

  56. 456

    Dig. 30.49.4

  57. 457

    Ulpianus 23 ad sab.

  58. 458

    Si titio decem quae ego debeo legavero et rogavero eadem creditori praestare, fideicommissum quidem in creditoris persona non valet, quia nihil eius interest, heres vero potest cum legatario agere, quia ipsius interest creditori solvi, ne eum conveniat: ergo propter hoc valebit legatum.

  59. 459

    Dig. 30.49.5

  60. 460

    Ulpianus 23 ad sab.

  61. 461

    Sed si testator decem mihi sub fideiiussore debuit, fideicommissi petitio non solum heredi, sed et fideiussori competit: interest enim eius solvi mihi, quam ipsum conventum mandati actionem intendere: nec interest, solvendo sit nec ne.

  62. 462

    Dig. 30.49.6

  63. 463

    Ulpianus 23 ad sab.

  64. 464

    Iulianus libro trigesimo nono digestorum scribit, si fideiussor creditori legasset quod ei deberet, an legatum valeret. et ait creditoris quidem nihil interesse, verum debitorem habere ex testamento actionem: interest enim ipsius liberari, quippe conveniri a fideiussoris herede non poterit.

  65. 465

    Dig. 30.49.7

  66. 466

    Ulpianus 23 ad sab.

  67. 467

    Quod si idem fideiussor titio leget et fidei eius commiserit, ut creditori solvat, et debitor et fideiussoris heres agere cum titio ex causa fideicommissi poterunt, quia utriusque interest legatarium solvere.

  68. 468

    Dig. 30.49.8

  69. 469

    Ulpianus 23 ad sab.

  70. 470

    Meminisse autem oportet eum, qui damnatur hoc solum "fundum vendere", non gratis damnari hoc facere, sed hoc solum, ut vendat vero pretio.

  71. 471

    Dig. 30.49.9

  72. 472

    Ulpianus 23 ad sab.

  73. 473

    Quod si certo pretio sit damnatus facere, necesse habebit tanti vendere, quanti damnatus est.

  74. 474

    Dig. 30.50pr.

  75. 475

    Ulpianus 24 ad sab.

  76. 476

    Si servus plurium sit, pro dominii portione legatum ei relictum adquiret.

  77. 477

    Dig. 30.50.1

  78. 478

    Ulpianus 24 ad sab.

  79. 479

    Si hereditatis iudex contra heredem pronuntiaverit non agentem causam vel lusorie agentem, nihil hoc nocebit legatariis. quid ergo, si per iniuriam fuerit pronuntiatum, non tamen provocavit? iniuria ei facta non nocebit legatariis, ut et sabinus significat. si tamen secundum substitutum pronuntiet, an ille legatariis teneatur, videamus: et cum ius facit haec pronuntiatio quod attinet ad ipsius personam, numquid legatariis teneatur? nec enim tam improbe causari potest secundum se iudicatum per gratiam. respondebit igitur et legatariis, ut creditoribus.

  80. 480

    Dig. 30.50.2

  81. 481

    Ulpianus 24 ad sab.

  82. 482

    Si quis ante quaestionem de familia habitam adierit hereditatem vel necem testatoris non defenderit, legatorum persecutio adversus fiscum locum habet. quid tamen, si fiscus bona non adgnoscat? ex necessitate redundabit onus legatorum ad heredem. sed si subiecit delatorem sibi, ut ei hereditas abiudicetur et oneribus careret, vel minus plene defendit causam, non se exonerat exemplo eius, qui collusorie de hereditate litigavit.

  83. 483

    Dig. 30.50.3

  84. 484

    Ulpianus 24 ad sab.

  85. 485

    Si numerus nummorum legatus sit neque apparet quales sunt legati, ante omnia ipsius patris familias consuetudo, deinde regionis, in qua versatus est, exquirenda est: sed et mens patris familiae et legatarii dignitas vel caritas et necessitudo, item earum quae praecedunt vel quae sequuntur summarum scripta sunt spectanda.

  86. 486

    Dig. 30.51

  87. 487

    Papinianus 4 quaest.

  88. 488

    Sed si certos nummos (veluti quos in arca habet) aut certam lancem legavit, non numerata pecunia, sed ipsa corpora nummorum vel rei legatae continentur neque permutationem recipiunt et exemplo cuiuslibet corporis aestimanda sunt.

  89. 489

    Dig. 30.52pr.

  90. 490

    Paulus 4 ad sab.

  91. 491

    Si cui servi omnes cum peculio legati sint, etiam hi servi debentur, qui nullum peculium habent.

  92. 492

    Dig. 30.52.1

  93. 493

    Paulus 4 ad sab.

  94. 494

    Si a filio impubere sub condicione legatum sit et filius heres exstitit, deinde mortuus est, potest dici patrem familias, qui a filio sub condicione legavit, a substituto pure repetit, statim voluisse a substituto dari, si filius pendente condicione decessisset.

  95. 495

    Dig. 30.53pr.

  96. 496

    Ulpianus 25 ad sab.

  97. 497

    Quid ergo, si maiorem quantitatem a substituto reliquit? quod excedit, hoc erit, quod a substituto relictum est: quod vero concurrit cum summa superioribus tabulis inscripta, inde debebitur.

  98. 498

    Dig. 30.53.1

  99. 499

    Ulpianus 25 ad sab.

  100. 500

    Sed si repetierit legatum cum alio, forte fundum mihi legaverat ab impubere, repetiit hunc ab impuberis herede mihi et seio, repetitio haec efficiet, ut pars mihi debeatur.

← Previous · Next → — showing 401500 of 1,173

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.