Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Digest30

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,173 sections

  1. 501

    Dig. 30.53.2

  2. 502

    Ulpianus 25 ad sab.

  3. 503

    Si quis duos heredes scripserit et damnaverit unumquemque solidam rem legatario praestare, idem est atque si duobus testamentis legatum esset: nam et si mihi et filio vel servo meo esset eodem testamento legatum, sine dubio valeret legatum utriusque, ut et Marcellus apud iulianum adicit.

  4. 504

    Dig. 30.53.3

  5. 505

    Ulpianus 25 ad sab.

  6. 506

    Si heres hominem legatum occidit ob facinus, hoc est merentem, sine dubio dicendum erit eum ex testamento non teneri.

  7. 507

    Dig. 30.53.4

  8. 508

    Ulpianus 25 ad sab.

  9. 509

    Sed si noxae dedit, an teneatur, quia potest redimere? et puto teneri.

  10. 510

    Dig. 30.53.5

  11. 511

    Ulpianus 25 ad sab.

  12. 512

    Sed si animal legatum occiderit, puto teneri, non ut carnem praestet vel cetera leiqana, sed ut praestet pretium, quanti esset, si viveret.

  13. 513

    Dig. 30.53.6

  14. 514

    Ulpianus 25 ad sab.

  15. 515

    Item si aedes legatas ob damnum infectum possideri passus est, puto eum teneri: debuit enim repromittere.

  16. 516

    Dig. 30.53.7

  17. 517

    Ulpianus 25 ad sab.

  18. 518

    Sed si mortuum intulit fecitque religiosum locum legatum, si quidem patrem familias intulit, cum alio inferre non posset vel tam oportune non haberet, ex testamento non tenebitur: an vero teneatur, ut pretium loci praestet? et si quidem ipse pater familias illo inferri voluit, ex testamento non tenebitur: quod si heres intulit suo arbitrio, debebit praestare, si sit in hereditate, unde pretium praestetur: testator enim qui legavit vel alio inferri voluit vel pretium loci legatario offerri.

  19. 519

    Dig. 30.53.8

  20. 520

    Ulpianus 25 ad sab.

  21. 521

    Item si servum non ipse occidit, sed compulit ad maleficium, ut ab alio occideretur vel supplicio adficeretur, aequissimum erit pretium eum praestare: quod si sua mala mente ad hoc processit, cessabit aestimatio.

  22. 522

    Dig. 30.53.9

  23. 523

    Ulpianus 25 ad sab.

  24. 524

    Servus legatus si ab hostibus captus sit sine dolo heredis, non praestabitur, si dolo, praestabitur.

  25. 525

    Dig. 30.54pr.

  26. 526

    Pomponius 8 ad sab.

  27. 527

    Turpia legata, quae denotandi magis legatarii gratia scribuntur, odio scribentis pro non scriptis habentur.

  28. 528

    Dig. 30.54.1

  29. 529

    Pomponius 8 ad sab.

  30. 530

    Si titiae legatum relictum est, si arbitratu seii nupsisset, et vivo testatore seius decessisset et ea nupsisset, legatum ei deberi.

  31. 531

    Dig. 30.54.2

  32. 532

    Pomponius 8 ad sab.

  33. 533

    Sed et si servi mors impedisset manumissionem, cum tibi legatum esset, si eum manumisisses, nihilo minus debetur tibi legatum, quia per te non stetit, quo minus perveniat ad libertatem.

  34. 534

    Dig. 30.54.3

  35. 535

    Pomponius 8 ad sab.

  36. 536

    Si pars heredum nominata sit in legando,, viriles partes heredes debent, si vero omnes, hereditarias.

  37. 537

    Dig. 30.55

  38. 538

    Pomponius 9 ad sab.

  39. 539

    Nemo potest in testamento suo cavere, ne leges in suo testamento locum habeant, quia nec tempore aut loco aut condicione finiri obligatio heredis legatorum nomine potest.

  40. 540

    Dig. 30.56

  41. 541

    Pomponius 14 ad sab.

  42. 542

    Si legati servi nomine stipuletur legatarius fugitivum eum non esse praestari, nihil veniet in eam stipulationem, quia qualis sit, talis ex testamento praestari debet nec ullum in legato damnum facere intellegeretur.

  43. 543

    Dig. 30.57

  44. 544

    Ulpianus 33 ad sab.

  45. 545

    Si res obligata per fideicommissum fuerit relicta, si quidem scit eam testator obligatam, ab herede luenda est, nisi si animo alio fuerit: si nesciat, a fideicommissario (nisi si vel hanc vel aliam rem relicturus fuisset, si scisset obligatam), vel potest aliquid esse superfluum exsoluto aere alieno. quod si testator eo animo fuit, ut, quamquam liberandorum praediorum onus ad heredes suos pertinere noluerit, non tamen aperte utique de his liberandis senserit, poterit fideicommissarius per doli exceptionem a creditoribus, qui hypothecaria secum agerent, consequi, ut actiones sibi exhiberentur: quod quamquam suo tempore non fecerit, tamen per iurisdictionem praesidis provinciae id ei praestabitur.

  46. 546

    Dig. 30.58

  47. 547

    Papinianus 9 resp.

  48. 548

    Domus hereditarias exustas et heredis nummis exstructas ex causa fideicommissi post mortem heredis restituendas viri boni arbitratu sumptuum rationibus deductis et aedificiorum aetatibus examinatis respondi,

  49. 549

    Dig. 30.59

  50. 550

    Ulpianus 33 ad ed.

  51. 551

    Si modo nulla culpa eius incendium contigisset.

  52. 552

    Dig. 30.60

  53. 553

    Iulianus 39 Dig.

  54. 554

    Quod si nulla retentione facta domum tradidisset, incerti condictio ei competet, quasi plus debito solverit.

  55. 555

    Dig. 30.61

  56. 556

    Papinianus 9 resp.

  57. 557

    Sumptus autem in reficienda domu necessarios a legatario factos petenti ei legatum, cuius postea condicio exstitit, non esse reputandos existimavi.

  58. 558

    Dig. 30.62

  59. 559

    Paulus 41 ad ed.

  60. 560

    Si ancilla cum liberis legata sit, et ancilla sola, si non sint liberi, et liberi soli, si non sit ancilla, debentur.

  61. 561

    Dig. 30.63

  62. 562

    Celsus 17 Dig.

  63. 563

    Si ancillas omnes et quod ex his natum erit testator legaverit, una mortua servius partum eius negat deberi, quia accessionis loco legatus sit: quod falsum puto et nec verbis nec voluntati defuncti accommodata haec sententia est.

  64. 564

    Dig. 30.64

  65. 565

    Gaius 15 ad ed. provinc.

  66. 566

    Captatoriae scripturae simili modo neque in hereditatibus neque in legatis valent.

  67. 567

    Dig. 30.65pr.

  68. 568

    Gaius 1 de legatis ad ed. pr

  69. 569

    Si ita legatum sit: "seio servos decem do praeter eos decem, quos titio legavi", si quidem decem tantum inveniantur in hereditate, inutile est legatum, si vero ampliores, post eos, quos titius elegit, in ceteris valet legatum, sed non in ampliores quam decem qui legati sunt: quod si minus sunt, in tantos, quanti inveniantur.

  70. 570

    Dig. 30.65.1

  71. 571

    Gaius 1 de legatis ad ed. pr

  72. 572

    " illi, si volet, stichum do": condicionale est legatum et non aliter ad heredem transit, quam si legatarius voluerit, quamvis alias quod sine adiectione "si volet" legatum sit, ad heredem legatarii transmittitur: aliud est enim iuris, si quid tacite contineatur, aliud, si verbis exprimatur.

  73. 573

    Dig. 30.65.2

  74. 574

    Gaius 1 de legatis ad ed. pr

  75. 575

    Si domus fuerit legata, licet particulatim ita refecta sit, ut nihil ex pristina materia supersit, tamen dicemus utile manere legatum: at si ea domu destructa aliam eodem loco testator aedificaverit, dicemus interire legatum, nisi aliud testatorem sensisse fuerit adprobatum.

  76. 576

    Dig. 30.66

  77. 577

    Gaius 18 ad ed. provinc.

  78. 578

    Etsi aequo pretio emere vel vendere iusserit heredem suum testator, adhuc utile legatum est. quid enim si legatarius, a quo emere fundum heres iussus est, cum ex necessitate eum fundum venderet, nullum inveniret emptorem ? vel ex diverso quid si legatarii magni interesset eum fundum emere nec aliter heres venditurus esset, quam si testator iussisset ?.

  79. 579

    Dig. 30.67pr.

  80. 580

    Gaius 1 de legatis ad ed. pr

  81. 581

    Servus uni ex heredibus legatus si quid in hereditate malitiose fecisse dicatur (forte rationes interlevisse), non aliter adiudicandus est, quam ex eo volentibus coheredibus quaestio habeatur. idem est et si extraneo fuerit legatus.

  82. 582

    Dig. 30.67.1

  83. 583

    Gaius 1 de legatis ad ed. pr

  84. 584

    Si ex pluribus heredibus ex disparibus partibus institutis duobus eadem res legata sit, heredes non pro hereditaria portione, sed pro virili id legatum habere debent.

  85. 585

    Dig. 30.68pr.

  86. 586

    Gaius 18 ad ed. provinc.

  87. 587

    Si post mortem patris filio legetur, dubium non est, quin mortuo patre ad filium pertineat legatum nec intersit, an patri heres exstiterit nec ne,

  88. 588

    Dig. 30.68.1

  89. 589

    Gaius 18 ad ed. provinc.

  90. 590

    Sed si servo post mortem domini relictum legatum est, si quidem in ea causa durabit, ad heredem domini pertineat: usque adeo, ut idem iuris est et si testamento domini liber esse iussus fuerit: ante enim cedit dies legati, quam aliquis heres domino exsistat, quo fit, ut hereditati adquisitum legatum postea herede aliquo exsistente ad eum pertineat: praeterquam si suus heres aliquis aut necessarius domino ex eo testamento factus erit: tunc enim quia in unum concurrit, ut et heres exsistat et dies legati cedat, probabilius dicitur ad ipsum potius cui relictum est pertinere legatum quam ad heredem eius, a quo libertatem consequitur.

  91. 591

    Dig. 30.68.2

  92. 592

    Gaius 18 ad ed. provinc.

  93. 593

    Si pure legatus servus sub condicione liber esse iussus fuerit, sub contraria condicione valet legatum: et ideo exsistente condicione legatum peremitur, deficiente ad legatarium pertinebit. et ideo si pendente condicione libertatis legatarius decesserit posteaque defecerit condicio libertatis, ad heredem legatarii non pertinet legatum.

  94. 594

    Dig. 30.68.3

  95. 595

    Gaius 18 ad ed. provinc.

  96. 596

    Quod si idem pure legatus sit et ex die liber esse iussus erit, omnimodo inutile legatum est, quia diem venturam certum est. ita iulianus quoque sensit, unde ait: si servus titio legatus sit et idem post mortem titii liber esse iussus fuerit, inutile legatum est, quia moriturum titium certum est.

  97. 597

    Dig. 30.69pr.

  98. 598

    Gaius 2 de legatis ad ed. pr

  99. 599

    Servo legato legari posse receptum est, quod adita hereditate statim servus adquiritur legatario, deinde sequetur legatum.

  100. 600

    Dig. 30.69.1

← Previous · Next → — showing 501600 of 1,173

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.