Digest30
- 301
Ulpianus 21 ad sab.
- 302
Si vero sallustianos hortos, qui sunt augusti, vel fundum albanum, qui principalibus usibus deseruit, legaverit quis, furiosi est talia legata testamento adscribere,
- 303
Dig. 30.39.9
- 304
Ulpianus 21 ad sab.
- 305
Item campum martium aut forum romanum vel aedem sacram legari non posse constat.
- 306
Dig. 30.39.10
- 307
Ulpianus 21 ad sab.
- 308
Sed et ea praedia caesaris, quae in formam patrimonii redacta sub procuratore patrimonii sunt, si legentur, nec aestimatio eorum debet praestari, quoniam commercium eorum nisi iussu principis non sit, cum distrahi non soleant.
- 309
Dig. 30.40
- 310
Ulpianus 2 fideic.
- 311
Sed si res aliena, cuius commercium legatarius non habet, ei cui ius possidendi non est per fideicommissum relinquatur, puto aestimationem deberi.
- 312
Dig. 30.41pr.
- 313
Ulpianus 21 ad sab.
- 314
Cetera igitur praeter haec videamus. et quidem corpora legari omnia et iura et servitutes possunt.
- 315
Dig. 30.41.1
- 316
Ulpianus 21 ad sab.
- 317
Sed ea quae aedibus iuncta sunt legari non possunt, quia haec legari non posse senatus censuit aviola et pansa consulibus.
- 318
Dig. 30.41.2
- 319
Ulpianus 21 ad sab.
- 320
Tractari tamen poterit, si quando marmora vel columnae fuerint separatae ab aedibus, an legatum convalescat. et si quidem ab initio non constitit legatum, ex post facto non convalescet, quemadmodum nec res mea legata mihi, si post testamentum factum fuerit alienata, quia vires ab initio legatum non habuit. sed si sub condicione legetur, poterit legatum valere, si exsistentis condicionis tempore mea non sit vel aedibus iuncta non sit, secundum eos, qui et emi rem meam sub condicione et promitti mihi stipulanti et legari aiunt. purum igitur legatum catoniana regula impediet, condicionale non, quia ad condicionalia catoniana non pertinet.
- 321
Dig. 30.41.3
- 322
Ulpianus 21 ad sab.
- 323
Item quaeri potest, si quis binas aedes habens alteras legaverit et ex alteris aliquid iunctum ei cui aedes legavit, an legatum valebit? movet quaestionem, quod ex senatus consulto et constitutionibus licet nobis ab aedibus nostris in alias aedes transferre possessoribus earum futuris, id est non distracturis: et ita imperator noster et divus severus rescripserunt. numquid ergo et legari possit ei, cui aliam domum legem? sed negandum erit, quia cui legatum est non est possessor futurus.
- 324
Dig. 30.41.4
- 325
Ulpianus 21 ad sab.
- 326
Si duobus domum legaverit sempronianam et ex ea alteri eorum marmora ad exstructionem domus seianae quam ei legaverat, non male agitabitur, an valeat, quia dominus est utriusque legatarius. et quid si quis domum deductis marmoribus legaverit, quae voluit heredem habere ad exstruendam domum, quam retinebat in hereditate? sed melius dicetur in utroque detractionem non valere: legatum tamen valebit, ut aestimatio eorum praestetur.
- 327
Dig. 30.41.5
- 328
Ulpianus 21 ad sab.
- 329
Sed si quis ad opus rei publicae faciendum legavit, puto valere legatum: nam et papinianus libro undecimo responsorum refert imperatorem nostrum et divum severum constituisse eos, qui rei publicae ad opus promiserint, posse detrahere ex aedibus suis urbanis atque rusticis et id ad opus uti, quia hi quoque non promercii causa id haberent. sed videamus, utrum ei soli civitati legari possit, in cuius territorio est, an et de alia civitate in aliam transferre possit. et puto non esse permittendum, quamquam constitutum sit, ut de domu, quam aliquis habet, ei permittatur in domum alterius civitatis transferre.
- 330
Dig. 30.41.6
- 331
Ulpianus 21 ad sab.
- 332
Hoc senatus consultum non tantum ad urbem, sed et ad alias civitates pertinet.
- 333
Dig. 30.41.7
- 334
Ulpianus 21 ad sab.
- 335
Sed et divorum fratrum est rescriptum ad libellum procliani et epitynchani ob debitum publicum desiderantium ut sibi distrahere permittatur, quod eis ius distrahendi denegaverunt.
- 336
Dig. 30.41.8
- 337
Ulpianus 21 ad sab.
- 338
Hoc senatus consultum non tantum ad aedes, sed et ad balinea vel aliud quod aedificium vel porticus sine aedibus vel tabernas vel popinas extenditur.
- 339
Dig. 30.41.9
- 340
Ulpianus 21 ad sab.
- 341
Item hoc prohibetur haec legari, quod non alias praestari potest, quam ut aedibus detrahatur subducatur, id est marmora, vel columnae. idem et in tegulis et in tignis et ostiis senatus censuit: sed et in bibliothecis parietibus inhaerentibus.
- 342
Dig. 30.41.10
- 343
Ulpianus 21 ad sab.
- 344
Sed si cancelli sint vel vela, legari poterunt, non tamen fistulae vel castelli.
- 345
Dig. 30.41.11
- 346
Ulpianus 21 ad sab.
- 347
Sed automataria aut siquis canthari, per quos aquae saliunt, poterunt legari, maxime si impositicii sint.
- 348
Dig. 30.41.12
- 349
Ulpianus 21 ad sab.
- 350
Quid ergo in statuis dicendum? si quidem inhaerent parietibus, non licebit, si vero alias exsistant, dubitari potest: verum mens senatus plenius accipienda est, ut si qua ibi fuerunt perpetua, quasi portio aedium distrahi non possint.
- 351
Dig. 30.41.13
- 352
Ulpianus 21 ad sab.
- 353
Proinde dicendum est nec tabulas adfixas et parietibus adiunctas vel singula sigilla adaequata legari posse. sed si paravit quaedam testator quasi translaturus in aliam domum et haec legavit, dubitari poterit, an valeat: et puto valere.
- 354
Dig. 30.41.14
- 355
Ulpianus 21 ad sab.
- 356
Sed si ea quae legavit aedibus iunxit, extinctum erit legatum.
- 357
Dig. 30.41.16
- 358
Ulpianus 21 ad sab.
- 359
Sed si heres ea iunxit, puto non exstingui,
- 360
Dig. 30.42
- 361
Ulpianus 2 fideic.
- 362
Sive scit, sive ignoravit.
- 363
Dig. 30.43pr.
- 364
Ulpianus 21 ad sab.
- 365
Senatus enim ea, quae non sunt aedium, legari permisit, haec autem mortis tempore aedium non fuerunt: heres ergo aestimationem praestabit. sed si detraxerit ut praestiterit, poenis erit locus, quamvis ut non vendat, detraxit, sed ut exsolvat.
- 366
Dig. 30.43.1
- 367
Ulpianus 21 ad sab.
- 368
Marcellus etiam scribit, si maritus diaetam in uxoris hortis, quos in dotem acceperat, fecerit, posse eum haec detrahere, quae usui eius futura sint, sine mulieris tamen damno, nec ad hoc senatus consultum futurum impedimento. ergo si non est ei obfuturum, quo minus detrahat, dici oportebit posse eum haec legare, quae detrahere potest.
- 369
Dig. 30.43.2
- 370
Ulpianus 21 ad sab.
- 371
Legatum in aliena voluntate poni potest, in heredis non potest.
- 372
Dig. 30.43.3
- 373
Ulpianus 21 ad sab.
- 374
Qui ab hostibus redemptus est legari sibi poterit et proficiet legatum ad liberationem vinculi pignoris, quod in eo habuit qui redemit.
- 375
Dig. 30.44pr.
- 376
Ulpianus 22 ad sab.
- 377
Servum filii sui castrensis peculii legare pater potest et, si vivo patre mortuus sit filius et apud patrem peculium remansit, constitit legatum: cum enim filius iure suo non utitur, retro creditur pater dominium in servo peculiari habuisse.
- 378
Dig. 30.44.1
- 379
Ulpianus 22 ad sab.
- 380
Si quis rem, sibi legatam ignorans adhuc, legaverit, postea cognoverit et voluerit ad se pertinere, legatum valebit, quia, ubi legatarius non repudiavit, retro ipsius fuisse videtur, ex quo hereditas adita est: si vero repudiaverit, retro videtur res repudiata fuisse heredis.
- 381
Dig. 30.44.2
- 382
Ulpianus 22 ad sab.
- 383
Si pocula quis legavit et massa facta est vel contra, item si lana legetur et vestimentum ex ea fiat, iulianus libro trigesimo secundo scripsit legatum in omnibus supra scriptis consistere et deberi quod exstat: quam sententiam puto veram, si modo non mutaverit testator voluntatem.
- 384
Dig. 30.44.3
- 385
Ulpianus 22 ad sab.
- 386
Sed et si lancem legavit et massam fecit, mox poculum, debebitur poculum, durante scilicet voluntate.
- 387
Dig. 30.44.4
- 388
Ulpianus 22 ad sab.
- 389
Si areae legatae domus imposita sit, debebitur legatario, nisi testator mutavit voluntatem.
- 390
Dig. 30.44.5
- 391
Ulpianus 22 ad sab.
- 392
Eum, qui chirographum legat, debitum legare, non solum tabulas argumento est venditio: nam cum chirographa veneunt, nomen venisse videtur.
- 393
Dig. 30.44.6
- 394
Ulpianus 22 ad sab.
- 395
Sed et si nomen legetur, benigne id quod debetur accipiendum est, ut actiones adversus debitorem cedantur.
- 396
Dig. 30.44.7
- 397
Ulpianus 22 ad sab.
- 398
Si idem servus et legatus et liber esse iussus sit, interdum procedere solum legatum poterit, ut puta si in fraudem creditoris data erit libertas: vel si is sit servus, qui in perpetuam servitutem venierit, idem erit: vel si servus sit forte pignori datus.
- 399
Dig. 30.44.8
- 400
Ulpianus 22 ad sab.
← Previous · Next → — showing 301–400 of 1,173
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.