Digest29
- 401
Sed ita demum pro herede gerendo adquiret hereditatem, si iam sit ei delata: ceterum ex quibus causis repudiantem nihil agere diximus, ex isdem causis nec pro herede gerendo quicquam agere sciendum est.
- 402
Dig. 29.2.21.3
- 403
Ulpianus 7 ad sab.
- 404
Si quis partem ex qua institutus est ignoravit, iulianus scribit nihil ei nocere, quominus pro herede gereret. quod et cassius probat, si condicionem, sub qua heres institutus est, non ignorat, si tamen exstitit condicio, sub qua substitutus est. quid tamen si ignorat condicionem exstitisse ? puto posse adire hereditatem, quemadmodum si ignoret, an coheredis, cui substitutus est, repudiatione portio ei delata sit.
- 405
Dig. 29.2.22
- 406
Paulus 2 ad sab.
- 407
Si is, ad quem legitima hereditas pertinet, putaverit defunctum servum suum esse et quasi peculium eius nactus sit, placet non obligari eum hereditati. idem ergo dicemus, ut ait pomponius, si quasi libertini sui, cum ingenuus esset, bona eius occupavit. nam ut quis pro herede gerendo obstringat se hereditati, scire debet, qua ex causa hereditas ad eum pertinet: veluti adgnatus proximus iusto testamento scriptus heres, antequam tabulae proferantur, cum existimaret intestato patrem familias mortuum, quamvis omnia pro domino fecerit, heres tamen non erit. et idem iuris erit, si non iusto testamento scriptus heres prolatis tabulis, cum putaret iustum esse, quamvis omnia pro domino administraverit, hereditatem tamen non adquiret.
- 408
Dig. 29.2.23
- 409
Pomponius 3 ad sab.
- 410
In repudianda hereditate vel legato certus esse debet de suo iure is qui repudiat.
- 411
Dig. 29.2.24
- 412
Ulpianus 7 ad sab.
- 413
Fuit quaestionis, an pro herede gerere videatur, qui pretium hereditatis omittendae causa capit, et optinuit hunc pro herede quidem non gerere, qui ideo accepit, ne heres sit, in edictum tamen praetoris incidere. sive igitur a substituto non heres accepit sive a legitimo, mortis causa accepisse videtur. idemque erit et si non accepit, sed promissa sit ei pecunia: nam et stipulando mortis causa capit.
- 414
Dig. 29.2.25pr.
- 415
Ulpianus 8 ad sab.
- 416
Si quis mihi bona fide serviat servus alienus, iussu meo hereditatem adeundo nihil promovebit nec adquiret mihi, nec fructuarius quidem servus.
- 417
Dig. 29.2.25.1
- 418
Ulpianus 8 ad sab.
- 419
Servus municipum vel collegii vel decuriae heres institutus manumissus vel alienatus adibit hereditatem.
- 420
Dig. 29.2.25.2
- 421
Ulpianus 8 ad sab.
- 422
Si fisci servus sit, iussu procuratoris caesaris adibit hereditatem, ut est saepe rescriptum.
- 423
Dig. 29.2.25.3
- 424
Ulpianus 8 ad sab.
- 425
Si quis plane servus poenae fuerit effectus ad gladium vel ad bestias vel in metallum damnatus, si fuerit heres institutus, pro non scripto hoc habebitur: idque divus pius rescripsit.
- 426
Dig. 29.2.25.4
- 427
Ulpianus 8 ad sab.
- 428
Iussum eius qui in potestate habet non est simile tutoris auctoritati, quae interponitur perfecto negotio, sed praecedere debet, ut gaius cassius libro secundo iuris civilis scribit: et putat vel per internuntium fieri posse vel per epistulam.
- 429
Dig. 29.2.25.5
- 430
Ulpianus 8 ad sab.
- 431
Sed utrum generaliter " quaecumque tibi hereditas fuerit delata", an specialiter? et magis placet, ut gaius cassius scribit, specialiter debere mandare.
- 432
Dig. 29.2.25.6
- 433
Ulpianus 8 ad sab.
- 434
An nominatim de vivi hereditate mandari possit, quaeritur: sed ego non puto recipiendum, ut de vivi hereditate mandetur. plane si rumor fuit lucium titium decessisse, poterit ei mandare, ut, si scripsit eum, adeat: aut si clusae adhuc tabulae sunt et sit incertum, an filius scriptus sit heres.
- 435
Dig. 29.2.25.7
- 436
Ulpianus 8 ad sab.
- 437
Sed quid si mandavit, ut hereditatem colligat, an videtur mandasse, ut adeat? quid si ut petat bonorum possessionem? aut ut rem hereditariam distrahat? aut quid si petitam bonorum possessionem ratam habuit, mox filius adeat hereditatem? vel quid si pro herede gerere mandavit, filius adiit hereditatem? an iussu videatur adisse, dubitari potest. immo verius est ex his omnibus aditionem esse introducendam.
- 438
Dig. 29.2.25.8
- 439
Ulpianus 8 ad sab.
- 440
Pater filio ita scripsit: " scio, fili, quod pro tua prudentia invigilabis hereditati delatae tibi lucii titii". puto iussu patris adisse.
- 441
Dig. 29.2.25.9
- 442
Ulpianus 8 ad sab.
- 443
Quid si mandavit: " si expedit adire, adito?" " si putas expedire adire, adito?" erit iussu aditum.
- 444
Dig. 29.2.25.10
- 445
Ulpianus 8 ad sab.
- 446
Si " coram titio" iussit adire, si " arbitrio lucii titii", recte puto iussisse.
- 447
Dig. 29.2.25.11
- 448
Ulpianus 8 ad sab.
- 449
Sed si mandavit quasi ex asse instituto et inveniatur ex parte, non puto ex iussu adisse. quod si ex parte iussit, potest ex asse adire. aliter atque si mandavit quasi ab intestato et ex testamento adiit: nam non puto quicquam egisse. at si ex testamento mandavit, poterit et ab intestato, quoniam non fecit deteriorem condicionem patris. idemque et si quasi instituto praecepit et inveniatur substitutus, vel contra.
- 450
Dig. 29.2.25.12
- 451
Ulpianus 8 ad sab.
- 452
Sed si mandavit, ut patris adiret, sit autem et impuberi substitutus, non sufficit iussum.
- 453
Dig. 29.2.25.13
- 454
Ulpianus 8 ad sab.
- 455
Plane si sic mandavit " si qua ex testamento lucii titii deferatur hereditas", potest defendi iussu adisse.
- 456
Dig. 29.2.25.14
- 457
Ulpianus 8 ad sab.
- 458
Sed si posteaquam iussit, paenitentiam egit prius quam adiret, nihil agit adeundo.
- 459
Dig. 29.2.25.15
- 460
Ulpianus 8 ad sab.
- 461
Item si se adrogandum dederit prius quam filius adiret, non est adquisita hereditas.
- 462
Dig. 29.2.26
- 463
Paulus 2 ad sab.
- 464
Si ego et servus meus vel filius heres institutus sit, si iussero filio vel servo adire, statim et ex mea institutione me heredem esse pomponius scribit: idem et Marcellus probat et iulianus.
- 465
Dig. 29.2.27
- 466
Pomponius 3 ad sab.
- 467
Neminem pro herede gerere posse vivo eo, cuius in bonis gerendum sit, labeo ait.
- 468
Dig. 29.2.28
- 469
Ulpianus 8 ad sab.
- 470
Aristo existimat praetorem aditum facultatem facere debere heredi rationes defuncti ab eo petere, penes quem depositae sunt, deliberanti de adeunda hereditate.
- 471
Dig. 29.2.29
- 472
Pomponius 3 ad sab.
- 473
Qui heres institutus prohibeatur ab eo, qui una institutus iam hereditatem adiit, tabulas litteras rationes inspicere mortui, unde scire posset an sibi adeunda esset hereditas, non videtur pro herede gerere.
- 474
Dig. 29.2.30pr.
- 475
Ulpianus 8 ad sab.
- 476
Cum quidam legationis causa absens filium heredem institutum non potuisset iubere adire in provincia agentem, divus pius rescripsit consulibus subvenire ei oportere mortuo filio, eo quod rei publicae causa aberat.
- 477
Dig. 29.2.30.1
- 478
Ulpianus 8 ad sab.
- 479
Quod dicitur: " proximus a filio postumo heres, dum mulier praegnas est aut putatur esse, adire hereditatem non potest: sed si scit non esse praegnatem, potest" accipe proximus a ventre, qui suum heredem pariturus est. et non solum ad testatos haec verba, verum ad intestatos quoque pertinent. et in eo ventre idem accipias, qui legitimum vel consanguineum pariturus est, quoniam mortis tempore qui in utero est, quantum ad moram faciendam inferioribus et sibi locum faciendum si fuerit editus, pro iam nato habetur. idemque et per bonorum possessionem edictalem denique praetor ventrem mittit in possessionem.
- 480
Dig. 29.2.30.2
- 481
Ulpianus 8 ad sab.
- 482
Sive igitur putem praegnatem sive sit re vera praegnas, quae eum paritura est qui suus futurus est, adire hereditatem non possum, quoniam in eo est, ut rumpatur testamentum, nisi si proponas ventrem institutum vel exheredatum.
- 483
Dig. 29.2.30.3
- 484
Ulpianus 8 ad sab.
- 485
Quod dicitur " si putetur esse praegnas", sic accipiendum est, si dicat se praegnatem. quid ergo, si ipsa non dicat, sed neget, alii dicant praegnatem esse? adhuc adiri hereditas non potest: finge obstetrices dicere. quid si ipse putat solus? si iusta ratione ductus, non potest adire: si secundum multorum opinionem potest.
- 486
Dig. 29.2.30.4
- 487
Ulpianus 8 ad sab.
- 488
Quid ergo si praegnas fuit, cum putaret heres non esse praegnatem et adiit, mox abortum factum est? procul dubio nihil egerit. totiens igitur ei sua praesumptio proficit, quotiens concurrit cum veritate.
- 489
Dig. 29.2.30.5
- 490
Ulpianus 8 ad sab.
- 491
Sed et si ipsa mulier heres instituta sit, quae se praegnatem fingit, adeundo adquiret hereditatem: per contrarium non adquiret, si se putet praegnatem, cum non sit.
- 492
Dig. 29.2.30.6
- 493
Ulpianus 8 ad sab.
- 494
Suum heredem certum est ex asse heredem esse, etsi putat esse praegnatem mulierem, quae non est praegnas. quid si unum in utero habeat, an ex parte dimidia sit heres, sive institutum postumum proponas sive intestatum patrem decessisse? quod et sextum pomponium opinatum tertullianus libro quarto quaestionum refert: putasse enim, sicuti cum vacuo utero suus ex asse heres est, ita et cum unum gerit nec per naturam humanae condicionis alium partum formare potest ( quod quidem post certum tempus conceptionis eveniet), ex parte dimidia et ignorantem fore heredem, non ex quarta, ut iulianus putat.
- 495
Dig. 29.2.30.7
- 496
Ulpianus 8 ad sab.
- 497
Scientia autem vel opinio, si filius familias vel servus instituti sunt, utrum ipsorum an domini vel patris accipienda sit? finge patrem putasse praegnatem, filium certum esse fingere et sic adire, an adquirat hereditatem? puto adquirere: sed contra non adquirere.
- 498
Dig. 29.2.30.8
- 499
Ulpianus 8 ad sab.
- 500
Si certus sum non esse falsum testamentum vel irritum vel ruptum, licet dicatur esse, possum adire hereditatem.
← Previous · Next → — showing 401–500 of 1,595
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.