Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Digest29

Latin Library (medieval and later) · Justinian · The Latin Library · 1,595 sections

  1. 301

    Ulpianus 6 ad sab.

  2. 302

    Sed et si non adierit filius, diu tamen possedit pater hereditatem, credendus est admisisse hereditatem, ut divus pius et imperator noster rescripserunt.

  3. 303

    Dig. 29.2.6.4

  4. 304

    Ulpianus 6 ad sab.

  5. 305

    Si is, qui putabat se filium familias, patris iussu adierit, eum neque sibi neque ei qui iussit quaesisse hereditatem constat: quamquam is, quem pater iussit adire et decessit, si adierit iam mortuo patre, obliget se hereditati, ut iulianus libro trigesimo primo digestorum scripsit: nam eum, qui dubitat, utrum filius familias an pater familias morte patris factus sit, posse adire hereditatem magis admittit.

  6. 306

    Dig. 29.2.6.5

  7. 307

    Ulpianus 6 ad sab.

  8. 308

    Interdum filii familias et sine aditione adquirent hereditatem his in quorum sunt potestate, ut puta si nepos ex filio exheredato heres sit institutus: patrem enim suum sine aditione faciet heredem et quidem necessarium.

  9. 309

    Dig. 29.2.6.6

  10. 310

    Ulpianus 6 ad sab.

  11. 311

    Sed si quis heres institutus adoptetur a filio exheredato, necessarium eum non facit, sed iuberi debet, ut adeat, quoniam mortis tempore in potestate non fuerit: nam per eum quis existere necessarius non potest qui ipse non esset exstaturus.

  12. 312

    Dig. 29.2.6.7

  13. 313

    Ulpianus 6 ad sab.

  14. 314

    Celsus libro quinto decimo digestorum scripsit eum, qui metu verborum vel aliquo timore coactus fallens adierit hereditatem, sive liber sit, heredem non fieri placet, sive servus sit, dominum heredem non facere.

  15. 315

    Dig. 29.2.7pr.

  16. 316

    Paulus 1 ad sab.

  17. 317

    Si quis filium familias heredem instituerit et ita scripserit: " si mihi titius iste filius familias heres non erit, sempronius heres esto" filio adeunte iussu patris substitutus excluditur.

  18. 318

    Dig. 29.2.7.1

  19. 319

    Paulus 1 ad sab.

  20. 320

    Si filius prius quam sciret se necessarium exstitisse patri heredem decesserit relicto filio necessario, permittendum est nepoti abstinere se avi hereditate, quia et patri eius idem tribueretur.

  21. 321

    Dig. 29.2.7.2

  22. 322

    Paulus 1 ad sab.

  23. 323

    In omni successione qui ei heres exstitit, qui titio heres fuit, titio quoque heres videtur esse nec potest titii omittere hereditatem.

  24. 324

    Dig. 29.2.8pr.

  25. 325

    Ulpianus 7 ad sab.

  26. 326

    More nostrae civitatis neque pupillus neque pupilla sine tutoris auctoritate obligari possunt: hereditas autem quin obliget nos aeri alieno, etiam si non sit solvendo, plus quam manifestum est. de ea autem hereditate loquimur, in qua non succedunt huiusmodi personae quasi necessariae.

  27. 327

    Dig. 29.2.8.1

  28. 328

    Ulpianus 7 ad sab.

  29. 329

    Impubes qui in alterius potestate est si iussu eius adierit hereditatem, licet consilii capax non fuerit, ei adquirit hereditatem.

  30. 330

    Dig. 29.2.9

  31. 331

    Paulus 2 ad sab.

  32. 332

    Pupillus si fari possit, licet huius aetatis sit, ut causam adquirendae hereditatis non intellegat, quamvis non videatur scire huiusmodi aetatis puer ( neque enim scire neque decernere talis aetas potest, non magis quam furiosus), tamen cum tutoris auctoritate hereditatem adquirere potest: hoc enim favorabiliter eis praestatur.

  33. 333

    Dig. 29.2.10

  34. 334

    Ulpianus 7 ad sab.

  35. 335

    Si ex asse heres destinaverit partem habere hereditatis, videtur in assem pro herede gessisse.

  36. 336

    Dig. 29.2.11

  37. 337

    Pomponius 3 ad sab.

  38. 338

    Impuberibus liberis omnimodo abstinendi potestas fit, puberibus autem ita, si se non immiscuerint.

  39. 339

    Dig. 29.2.12

  40. 340

    Ulpianus 11 ad ed.

  41. 341

    Ei, qui se non miscuit hereditati paternae, sive maior sit sive minor, non esse necesse praetorem adire, sed sufficit se non miscuisse hereditati. et est in semenstribus vibiis soteri et victorino rescriptum, non esse necesse pupillis in integrum restitui ex avito contractu, quorum pater constituerat non adgnoscere hereditatem neque quicquam amoverat vel pro herede gesserat.

  42. 342

    Dig. 29.2.13pr.

  43. 343

    Ulpianus 7 ad sab.

  44. 344

    Is qui heres institutus est vel is cui legitima hereditas delata est repudiatione hereditatem amittit. hoc ita verum est, si in ea causa erat hereditas, ut et adiri posset: ceterum heres institutus sub condicione si ante condicionem existentem repudiavit, nihil egit, qualisqualis fuit condicio, etsi in arbitrium collata est.

  45. 345

    Dig. 29.2.13.1

  46. 346

    Ulpianus 7 ad sab.

  47. 347

    Si quis dubitet, vivat testator nec ne, repudiando nihil agit.

  48. 348

    Dig. 29.2.13.2

  49. 349

    Ulpianus 7 ad sab.

  50. 350

    Substitutus quoque similiter si ante repudiat, quam heres institutus decernat de hereditate, nihil valebit repudiatio.

  51. 351

    Dig. 29.2.13.3

  52. 352

    Ulpianus 7 ad sab.

  53. 353

    Neque filius familias repudiando sine patre neque pater sine filio alteri nocet: utrique autem possunt repudiare.

  54. 354

    Dig. 29.2.14

  55. 355

    Paulus 2 ad sab.

  56. 356

    Idem est etiam si legitima hereditas filiis obvenit.

  57. 357

    Dig. 29.2.15

  58. 358

    Ulpianus 7 ad sab.

  59. 359

    Is qui putat se necessarium, cum sit voluntarius, non poterit repudiare: nam plus est in opinione, quam in veritate.

  60. 360

    Dig. 29.2.16

  61. 361

    Ulpianus 24 ad ed.

  62. 362

    Et e contrario qui se putat necessarium, voluntarius existere non potest.

  63. 363

    Dig. 29.2.17pr.

  64. 364

    Ulpianus 7 ad sab.

  65. 365

    Nec is, qui non valere testamentum aut falsum esse putat, repudiare potest. sed si certum sit falsum non esse, quod falsum dicitur, sicut adeundo adquirit, ita et repudiando amittit hereditatem.

  66. 366

    Dig. 29.2.17.1

  67. 367

    Ulpianus 7 ad sab.

  68. 368

    Heres institutus idemque legitimus si quasi institutus repudiaverit, quasi legitimus non amittit hereditatem: sed si quasi legitimus repudiavit, si quidem scit se heredem institutum, credendus est utrumque repudiasse: si ignorat, ad neutrum ei repudiatio nocebit neque ad testamentariam, quoniam hanc non repudiavit, neque ad legitimam, quoniam nondum ei fuerat delata.

  69. 369

    Dig. 29.2.18

  70. 370

    Paulus 2 ad sab.

  71. 371

    Is potest repudiare, qui et adquirere potest.

  72. 372

    Dig. 29.2.19

  73. 373

    Paulus 59 ad ed.

  74. 374

    Qui hereditatem adire vel bonorum possessionem petere volet, certus esse debet defunctum esse testatorem.

  75. 375

    Dig. 29.2.20pr.

  76. 376

    Ulpianus 61 ad ed.

  77. 377

    Pro herede gerere videtur is, qui aliquid facit quasi heres. et generaliter iulianus scribit eum demum pro herede gerere, qui aliquid quasi heres gerit: pro herede autem gerere non esse facti quam animi: nam hoc animo esse debet, ut velit esse heres. ceterum si quid pietatis causa fecit, si quid custodiae causa fecit, si quid quasi non heres egit, sed quasi alio iure dominus, apparet non videri pro herede gessisse.

  78. 378

    Dig. 29.2.20.1

  79. 379

    Ulpianus 61 ad ed.

  80. 380

    Et ideo solent testari liberi, qui necessarii existunt, non animo heredis se gerere quae gerunt, sed aut pietatis aut custodiae causa aut pro suo. ut puta patrem sepelivit vel iusta ei fecit: si animo heredis, pro herede gessit: enimvero si pietatis causa hoc fecit, non videtur pro herede gessisse. servos hereditarios pavit iumenta aut pavit aut distraxit: si hoc ut heres, gessit pro herede: aut si non ut heres, sed ut custodiat, aut putavit sua, aut dum deliberat, quid fecit consulens ut salvae sint res hereditariae, si forte ei non placuerit pro herede gerere, apparet non videri pro herede gessisse. proinde et si fundos aut aedes locavit vel fulsit vel si quid aliud fecit non hoc animo, quasi pro herede gereret, sed dum ei, qui substitutus est vel ab intestato heres exstaturus, prospicit, aut res tempore perituras distraxit: in ea causa est, ut pro herede non gesserit, quia non hoc animo fuerit.

  81. 381

    Dig. 29.2.20.2

  82. 382

    Ulpianus 61 ad ed.

  83. 383

    Si quid tamen quasi heres petit, sed ex his, quae ad heredem extraneum non transeunt, videamus, an oneribus se immerserit hereditariis. ut puta a liberto parentis operas petit: has heres extraneus petere non potuit, hic tamen petendo consequi potest. et constat pro herede eum non gessisse, cum petitio earum etiam creditoribus competat et maxime futurarum.

  84. 384

    Dig. 29.2.20.3

  85. 385

    Ulpianus 61 ad ed.

  86. 386

    Sed et qui in sepulchrum hereditarium mortuum intulit, obligari paternis creditoribus non est existimandus, ut papinianus ait: quae sententia humanior est, licet iulianus contra scripserit.

  87. 387

    Dig. 29.2.20.4

  88. 388

    Ulpianus 61 ad ed.

  89. 389

    Papinianus scribit filium heredem institutum qui se bonis paternis abstinuit volgo putare quosdam, si a statulibero pecuniam accepit, a creditoribus conveniendum, sive nummi peculiares fuerint sive non fuerint, quia ex defuncti voluntate accipitur, quod condicionis implendae causa datur. iulianus autem et si non abstinuit, idem existimavit. ita demum autem pro herede gessisse ait papinianus, si solus heres sit: ceterum si coheredem habeat et coheres adiit, non est cogendus, inquit, is qui accepit a statulibero actiones creditorum suscipere: nam cum se filius abstinet, idem debebit consequi iure praetorio, quod emancipatus consequitur qui hereditatem repudiavit, quo facto statuliber filio nominatim pecuniam dare iussus potuisset non heredi dando ad libertatem pervenire. itaque tunc pro herede geri dicendum esse ait, quotiens accipit quod citra nomen et ius heredis accipere non poterat.

  90. 390

    Dig. 29.2.20.5

  91. 391

    Ulpianus 61 ad ed.

  92. 392

    Si sepulchri violati filius aget quamvis hereditarii, quia nihil ex bonis patris capit, non videtur bonis immiscere: haec enim actio poenam et vindictam quam rei persecutionem continet.

  93. 393

    Dig. 29.2.21pr.

  94. 394

    Ulpianus 7 ad sab.

  95. 395

    Si quis extraneus rem hereditariam quasi subripiens vel expilans tenet, non pro herede gerit: nam admissum contrariam voluntatem declarat.

  96. 396

    Dig. 29.2.21.1

  97. 397

    Ulpianus 7 ad sab.

  98. 398

    Interdum autem animus solus eum obstringet hereditati, ut puta si re non hereditaria quasi heres usus sit.

  99. 399

    Dig. 29.2.21.2

  100. 400

    Ulpianus 7 ad sab.

← Previous · Next → — showing 301400 of 1,595

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.